Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

CONTROVERSIAE PRIMA QVAESTIO QVINTA. DE INTER pretatione Scripturarum. CAPVT PAIMUM DestauQuesfigis.

2

SCribitur Iohan. 5. 39. Epdνατε τας χαρας: Scrutamini, Scripturas. Christus servator noster hoc eo dixit, vtludaeos excitaret, nosque etiam omnes, ad verum. Scripturae sensum investigandum, Scriptura enim non in nudis verbis, sed in sensu, interpretatione, ac mente verborum consistit, Hoc patet ex Basilio, 2. JLibr. contra Eunomuum, vbi ait, non in sono aeris, sed in vi seu virtute rerum significatarum, pietatem esse. Idem etiam ex Hieronymo apparet, in Comment. in 1. Cap. ad Galat. vbi in hunc modum scubit: Ne putemus in verbis Scripturarum esse Cvangelium, sed in sensus non in super ficie, sed in medulla; non in sermonum folijs, sed in radicerationis., Cum ergo Scriptura non in verbis, sed in vero verborum sensu versetur, quem vere ipsam Scripturae animam ac vitam appellare possumus; constat hoc Christi praeceptum, quo nos Scripturas scrutai iubet, de ipsosensu ac δαννία Scripturarum, non de nudis tantum verbis, intelligendum esse. Hinc emergit haec Quaestio, de qua inter nos ac Papistas disceptatur, Unde nempe vera Scripturae interpretatio petenda sit? Hic primo quaerendus est quaestionis status deinde, ad argumenta vtriusque partis veniendum est. Tridentini Patres, sessione quarta, prohibent ne quis sacram Scripturam interpretati audeat contra eum sensum, quem tenuit & tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare (ut aiunt) de vero sensu & interpretatione Scripturatum sanctarum, aut contra vnanimem consensum Patrum. Videnturitaque statuere, Scripturae interpretationem essepenes Ecclesiam, eamque veram esse, quae cum Patribus consentiat. Sed adhuc nobis in dubio res est. Quaerimus enim viterius, quae haec Ecclesiasit, & qui isti Patres? Alij ergo Papistae a nobis consulendi sunt, vt verum Quaestionis statum plene ac perfecte cognitum habeamus. Sequar vero hac in re potissimum Iesuitam Bellarminum & Stapletonum. In duas au¬ tem partes totam hanc huius Quaestionis tractationem dividam, Agam: enim primo, de authoritate & summo indicio interpretandi Scripturas, penes quos sit: deinde, de mediis, quibus in interpretandis Scripturis vtendumest. Sed prius quaedam quasi ωρλεγιαεια praemittenda sunt, quaead huius Quaestionis cognitionem plurimum faciunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1