Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 7
QVintum Stapletoni argumentum in Se. Cap. 9. Lib. habetur, & est huiusmodi: Haeretici repudiantes aliquam partem Scripturae, aut de aliquo libro Canonico dubitantes, Ecclesiae authoritate & traditione refelluntur: Ergo ad Ecclesiam pertinet Scripturae Canonem consignare. Hic multus est in citandis Augustini testimoniis, sed nullo suo commodo, quia causam nostram non infirmant, sed aliud probant, s ac proinde omitti sane possent.
Respondeo igitur, Hoc argumentum non sequi: Haeretici refelluntur Ecclesiae authoritate, ergo nullum est aliud firmius argumentum, quo Scripturae Canon possit confirmari. Petinde enim est, ac siita disputaret: Homines ἀθεον, qui Deum esse negant, Ecclesiae authoritate refelluntur, quae semper confessa est vnum esse Deum; omnium conditorem; ergo nullum est aliud argumentum, quo vel nobis, vel aliis persuaderi possit, esse Deum, nulla certior ratio, qua vel illi refutentur, vel nos in veritate confirmemur. Imo ipsae creaturae clamant esse Deum, nempe coelum & terra, vt ait Propheta, Caeli enarrant gloriam Dei, & opus manuum eius indicat expansum eorum. Hoc certius est argumentum ad ἀSeus redarguendos & convincendos, quam Ecclesiae testimonium: sed longe certissimum argumentum est testimonium Spiritus, quod nisi accesserit, frustra alia omnia argumenta adhibentur. Apparet: ergo hanc esse manifestam fallaciam consequentis, dum isto modo Adversarius disputat: Hoc est argumentum, ergo hoc est solum argumentum, vel nullum est praeterea aliud argumentum. Quaeratio quam male: sequatur, ex simili tatione facile patebit. Philosophi enim suis argumentis refelli possunt, vt nostram religionem veram esse fateantur: num ergo nulla sunt praeterea argumenta, quibus refelli possunt, praeterphilosophica? nequaquam. Vt ergo paulo fusius responde amus, sic statuimus, vsos quidem fuisse hoc argumento Patres, & nos etiam vti posse contra haereticos, quia cum Spiritu sancto haeretici careant, & Scripturae phrasin ac sententiam ignorent, magis certe hominum authoritate & testimonio, quam vel Dei, vel Scripturae, commoventur. Multum enim hominum testimonio tribuunt, adeo vt non alio fere quidem externoargumento fortius ac validius premi possint. Haec enim ratio apud omnes vel pessimos homines maximi momenti & ponderis fuit: Ecclesia iudicavit semper hos libros Canonicos esse, ergo tu non debes eos rejicere, vel de illis dubitare. Sane impudentem esse oportet, qui hoc argumento non moveatur. Sed aliud est cogere homines, vt agnoscant Scripturas, aliud vero efficere, vt de eatum veritate persuadeantur. Cogi quidem fortasse possunt haeretici non Ecclesiae tantum authoritate ac testimonio, verumetiam Scripturae phrasi, & summa consensione veteris novique Testamenti, quae duo non minus valent, quam Ecclesiae testimonium, vthos libros Canonicos esse fateamur: at vero vthoc animis nostris penitus. persuasum sit, non ista, aut alia aliqua huiusmodi argumenta efficere possunt, sed vox sola Spiritus sancti intus in corde nostro loquentis. Sicut enim homo omnis cogi potest argumentis multis a natura desumptis, veDeum esse fateatur, nec tamen erit interim ante in conscientia sua ea de re persuasus, quam Spiritus sanctus hanc ei fidem persuasionemque iniecerit: sic Ecclesiae quidem authoritate cogi possumus, vt Canonicami Scripturam agnoscamus: at vero vt in illa, tanquam in firma quadam acsolida veritate acquiescamus, nunquam adduci possumus, priusquam internum Spiritus sancti testimonium accesserit. Et hoc argumentum non alijs, sed nobis persuadet, nec contra alios, sed contra nos ipsos valet. Non ergo alios conamur arcano Spiritus testimonio refellere, cum proprium, & privatum, & internum sit, sed communibus argumentis sumptis: ex libris ipsis, atque ex Ecclesiae iudicio, quae sunt eiusmodi, vt quemvis non perditum permoveant, nec reclamare sinant. Sed nobis minime susficit constringi ac cogi iudicium nostrum, mentem totam ad assentiendum Spiritus sanctus excitare debet. Etsi autem vtuntur saepe hoc argumento Patres, non tamen propterea tollunt alia argumenta, in quo vehementer errant Papistae, Stapletonus & reliqui, quod nullum aliud argumentum nobis relinquant. Nos quidem hoc argumentum non tollimus, quemadmodum illi calumniantur, sed bonum esse concedimus, eoque vtimur: at certiora quaedam ac firmiora argumenta esse contendimus.
Non opus est vt ad singula illa testimonia, quae a Stapletono adducta sunt, respondeamus, cum illa sane omnia verissima esse fateamur. Luculentissimum vero atque acertimum, quod habet, testimonium, ex Augustino desumptum est, in Lib. contra Epistolam Fundamenti, cap. 5. vbi Augustinus citaturus aliquid ex Actis Apostolorum (quem librum Manichaei respuebant, quia Act. 2. descendisse dicitur Spiritus sanctus in Apostolos, cuius afflatum illi ad se solos pertinere affirmabant) in hunc modum praefatur: Necesse est me credere huic libro, si credo Evangelio, cum utramque Scripturam similiter mihi Catholica commendat authoritas: Ergo (inquit Stapletonus) ob Ecclesiae tantum authoritatem libris Canonicis fidem adhibemus. Respondeo, vt antea saepius, cogi nos quidem Ecclesiae authoritate, vt libros hos Canonicos esse credamus, sed non solo hoc argumento niti, quia alia multa firmiora suppetunt, Haeretici quidem hoc vno argumento coguntur, atque hoc maxime contra pertinaces haereticos vrgendum est: at qui non sunt turbidi, non improbi, non pertinacer, sed probiac veritatis studiosi, multis aliis rationibus persuaderi: possunt. Atque hoc quidem ex Augustino ipso probari potest, in Lib. deVtilitate credendi, cap. 3. vbi Augustinus alia quaedam argnimenta commemorat, cuiusmodi ista sunt: Primum, Ordo rerum. Secundum, Causae dictorum & factorum. Tertium, Suima veteris & novi Testamenti congruentia, vt apex nullus relinquatur, qui non consonet. Haec quidem argumenta magnam in se vim habent: at quia haeretici haec minus attendunt, aut curant, sunt illi quidem Ecclesiae authoritate vrgendi. Idem etiam Augustin. 52. cap. eiusdem libri scribit, se sacile persuadere posse hunc vel illum Scripturae librum Canonicum esse, si sibi aequus & minime pertinax animus daretur. Et cap. 22. illius libri rationem reddit, cur tamsaepe vsus sit hoc argumento ab authoritate Ecclesiae ducto, illudque tam diligenter tractaverit, quia nimirum Scripturae populariter acccusari possunt, sed non possunt populariter defendi. Manichaei enim vetus Testamentumin odium vocabant apud populum, ob adulterium Davidis, coniugium lacobi cum duabus sororibus initum, & similia multa, quae in libris veteris: Testamenti reperiuntur, de quibus apud populum multa declamabant, Atque haec est illa popularis accusatio, cuius meminit Augustinus. Cumergo sanctus Pater vellet vetus Testamentum defendere, nec Scripturaipsa tam populare argumentum suppeditaret, ad Ecclesiae communem. authoritatem, quod fuit argumentum non minus populare, suos adversatios revocabat. Et de quinto quidem Stapletoni argumento satis multa dicta sunt.
On this page