Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 4
IStam causam Stapletonus fuse admodum & confuse tractavit. Ejus argumenta Iesuita brevius contraxit: cum illo ergo nostrum hoc certamen potissimum instituetur. Profert vero ille argumenta numero quatuor; quorum primum est ab authoritate veteris Testamenti, secundum vero ab authoritate novi Testamenti, tertium a communipraxi Ecclesiae Patrumque testimoniis, quartum a ratione necessaria. Ex veteri Testamento septem testimonia citat, quae nos ordine examinabimus. Primus locus habetur, Exod. 18. 13. 26. ex quo loco ita ratiocinatur: Postquam populus Dei fuit congregatus, & in Ecclesiae formam redactus, Moses tanquam summus iudex sedebat: & postea etiam, cum alij iudices constituti essent, ipse tamen difficiliores controversias sibi dijudicandas reservavit: ergo & nunc etiam in Ecclesia debet esse vnum commune tribunal, & summus aliquis index & moderator omnium controversiarum, a quo provocare non liceat. Respondeo primo, Moses fuit Propheta singulari sapientia praeditus, extraordinarius a Deo donis ornatus, divinis etiam testimoniis populo commendatus, & a Deo ipsoduione missus. Papa vero nihil tale habet. Si enimtalis sit, ostendat nobis dona illa extraordinaria, quibus praeditus est, & testimonia illa, quibus est a Deo Ecclesiae coimendatus, atque ita nobis fidem faciat. Secundo: Fateor in quavis Republica iudices esse debere, qui lites inter homines ortas ditimant, & earum finem faciant, licet non tanta authoritate, quanta Moses: fateor etiam in singulis particularibus Ecclesiis ministros esse oportere, qui Scripturas populo interpretentur, & de voluntate Dei quaerentibus respondeant: sed a singulis Ecclesiis ad totam vniversalem Ecclesiam non valet argumentum. Nam tum etiam posset quis ex hoc loco concludere, debere esse inter omnes Christianos vnum summumpoliticum judicem (quia Moses in Rep. Israelitica talis fuit) quisinguladisceptet, quae in controversiam vocantur. At ne ipsi quidem Bapistae hoc postulant. Tertio, Affirmo oportere hoc Aaroni potius, quam Mofi tribui, idque ob duas causas. Primo, quia Aaron fuit ordinarius sacerdos, cui suc cessum est, non Moses, cuius extraordinarium munus fuit. Mosi enim in suo munere nemo successit. At sacerdotes multi, qui post Aaronem certa successione primum locum in illa Ecclesia tenuerunt, homines impij fuerunt & Idololatrae, vtex sacris literis abunde constat. Se¬ cundo, quia Moses non fuit sacerdos post legem latam, & consecratum atque vnctum Aaronem, nec sacerdotio functus omnino est, sed Propheta tantum fuit; ergo illi non est tribuendum hoc indicium, quod ipsi volunt sacerdoti tantum convenire. Quod vero legimus, Psal. 99. 6. Moses &¬ Aaron inter sacerdotes eius: Res pondeo, vel Hebraeum vocabulum significare viros primarios populi, vt 2. Sam. 8. 18. vbi Davidis filij dicuntur fuisse Cohenim: Et Samuel non fuit Sacerdos, nec natus in familia sacerdotali, vt in 1. Cron. 6. 27. videmus: vel Mosem dici sacerdotem, quia fuerat sacerdos ante consecratum Aaronem: nam postea desiit sacerdos esse, & Propheta tantum ac magistratus fuit. Iesuita vero ait Mosem suisse sacerdotem extraordinarium, & maiorem Aarone. Et similitudine quadam id illustrat, nempe in novo Testamento Petrum fuisse Pastorem. ordinarium, reliquos Apostolos extraordinarios; quia Petro successum. fuit, reliquis vero non fuit successum: ita Aaronem ordinarium fuisse sacerdotem, Mosen vero extraordinarium, quia Aaroni successum fuit, Mosi vero non item. Sed hoc plane stupidum commentum est. Quis enim diceret Petrum fuisse ordinarium Pastorem, reliquos vero extraordinarios, cum omnes eandem vocationem & idem mandatum a Christo acceperint, vt patet Matth. 28P Deinde Hieronymus, in Epist. 8 5. hoc palam refellit. Ait enim omnes Episcopos Apostolorum successores esse, non vnius Petri. Sic Cyprianus, in Epist. 69. Atque idem, in Lib. de simplicitate Praelatorum, sic scribit: Hoc erant vtique & caeteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio praediti & honoris, & potestatis. Praeterea, si illa lesuitae similitudo valet, cur non vt Moses superior fuit Aarone, quia ille extraordinarius erat sacerdos, hic ordinarius; sic & reliqui Apostoli sint Petro superiores, cum hic ordinarius Pastor fuerit, illi extraordinarij? Nam certe in tebus divinis extra ordinaria ordinariis majora & superiora sunt. Ita vel alij Apostoli erant superiores Petro, vel haec similitudo Iesuitae nullo modo cum instituto convenit. Quarto, Si authoritas Mosis extraordinaria fuit, certe non trahi potest ad ordinariam aliquam huiusmodi authoritatem stabiliendam, qualis illa est, quam Papistae defendunt. Quinto, Fieri potest, vi Moses hac in re personam Christi gesserit, atque Ielus typus fuerit, qui summus index est omnium controversiarum. Iam verotypiomnes sublati sunt, & tritum illud est, A typis non valere arguJmentum. Sexto, Si Moses fuit summus iudex, & sacerdos maior Aarone, tum duo judices fuerunt, & duo etiam summi sacerdotes in illo populo; immo sacerdos fuit aliquis summo sacerdote maior, quod fieri nullo modo potest Secundus locus veteris Testamenti, quem obiicit Bellarminus, habetur Deut. 17. 8. 9. 10. 11. 12. 13. Si occulta erit res tibi in iudicio ferendo inter cedem & caedem, &c. Ex hoc loco videmus (inquit Iesuita) omnes de realiqua dubitantes, ad vivum iudicem, non ad privatos suos spiritus remitti. Respondeo. Malitiose hoc a lesuita dictum est, nos scilicet homines, de re aliqua dubitantes, ad privatos suos spiritus remittere. Nos enim non ad privatum suum spiritum quenquam remittimus, sed ad ipsam Scripturam, & ad Spiritum Dei clare in Scripturis loquentem. Sed vedistincte respondeam, dico primo, praeceptum illud fuisse conditionale; quod patet ex ipsis verbis. Iussi sunt enim, qui summum illum judicem adierunt, facere secundum illud, quod is eos ex praescripto legis doceret. lubentur ergo omnes decreto iudicis obtemperare, sed cum hac conditione, si is secundum legem Dei iudicet, id est, hanc esse Dei voluntatem ex lege postendat. Hoc nos quoque libenter concedimus, sacerdotem ac ministrum quemvis, nedum solum Pontificem, audiendum esse, quoties secundum legem iudicabit. Interimiste locus non talem aliquem summum iudicem constituit, qui pro suo arbitratu, quod velit, statuat, & cuius nos judicio, etiam nulla Scripturae authoritate subnixo, stare debeamus. Imo potius, cum iubet illum fecundum legem respondere, summum iudicium legi, non illi, tribuit, Multa hic affert Iesuita, quibus hanc responsionem nostram eludat atque evertat. Ait enim primo, illud, & docuerint tesecundum legem, non esse nisi in vulgata editione. Respondeo: primo, hoc sufficere, cum illi hanc pro authentica habeant. Secundo, aperte habetur haec conditio in libris Hebraicis, v. 11. alpihathorah asber jorucha: quibus verbis sac erdos ados, id est, sententiam sermonemque legis alligatur, vtnihil edicat, quod non ipsa lex dictet atque enunciet. Sic huius divinioris os aliud sacerdos esse debuit. Secundo ait, sonare non, conditionem, sed assertionem aut promissionem: non enim voluit dicere, sta iudicio sacerdotis, si docuerit te secundum legem: tum enim homines fuissent magis dubij, quam ante, nec sacerdos fuisset iudex, sed ipsi, quide sententia sacerdotis indicarent. Respondeo: Remittuntur ad sacerdotem, non nisi in ambiguis dubiisque causis, & eius iudicio staredubentum Quid? num simpliciter, quamcunque tandem sententiam tulerite Tantam potestatem nunquam Deus homini cuiquam tribuit: & hunc sacerdotem nominatim ad legem astrinxit, ne extra legem verbum faceret, aut aliquid responderet. Num debebant homines sacerdotis iudicio stare, non docentis secundum legem? Quis id diceret? Ergo conditionecessaria est: nec tamen proinde magis dubij redduntur, aut ipsiiudices fi¬ unt. Nam pondus magnum iudicij fuit in sacerdote, & quod ille semelstatuisset, id ratum in externo foro fuit, vt hoc modo controversiae litesque tollerentur. Tertio concludit ex his, non conditionem esse, sed promissionem: quasi Deus diceret, Iusta sententiae iudicis, & ego promitto fore, vesacerdos semper recte iudicet. Respondeo: Si sacerdoti facta est: promissio talis, tum etiam ad indicem politicum eadem pertinet, quia is cum sacerdote coniungitur: atque ita nec politicus etiam iudex in rebus politicis errare potest, quod Papistae s(opinor) non concedent. At dicit: eum iudicem, cuius illic mentio fit, Ecclesiasticum esse, non Politicum. Sed hoc falsum esse, patet ex ipso contextu. Loquitur enim Moses illici de controversiis inter caedem & caedem, intercausam & causam, quaesunt lites forenses ac politicae: ergo loquitur de politieo indice. Sed si politicus (inquit) iudex ibi intelligatur, tum definitiva sententia sacerdotis tribuitur, executio vero iudici. Sed illud quoque falsumesse constat. Nam primo, ista verba illic habentur in editione vulgata, Ex decreto iudicis moriatur: ergo index etiam ipse debet ferre sententiam, & eum qui reus est, morti adiudicare, & per consequens definitiva etiam sententia iudici tribuitur. Deinde, vitium est in vulgata versione. Nam in vers. 12. ex, ponitur proo, vel aut, quod patet ex Hebraeo & Graeco contextu. In Graeco est i, hoc est, vel. Hebraea etiam vox significataut, seu, vel, nunquam vero ea, vt sic legenda sint verba. Qui non vult obedire sacerdoti aut iudici, moriatar. Atque esse particulam disiunctivam, patet ex vers. 9. Iubentur enim venire ad sacerdotes, & ad ludicem: vt qui vel sacerdotem, vel iudicem superbe contemneret, morte damnaretur. Ita non quaevis dissensio, si modesta esset, ac probabilis, ac pia, plenaque rationis, sed audax, superba, praeceps, furiosa, capitali poena coercetur. Verba textus in vulgata Editione sic habent, vers. 12. Qui autem superbierit, nciens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto iudicis morietur. Hinc colligit Iesuita, sententiam definitivam fuisse sacerdotis: executionem magistratus. At Hebraea veritas aliud docet, quae sic sonat, Et vir qui egerit superbe, ita vt nolit obedire sacerdoti, stanti ad ministrandum ibi coram Domino Deo tuo, aut iudici, vir talis morietur. Ista lex tantam definiendi authoritatem iudici, quantam sacerdoti tribuit. Est in Hebraeooelhasbophet. In quem locum sic Caletanus: Interpres mutavit: nam Hebraicehabetur, vel ludici. Disiunctive enim dicitur, non obediendo sacerdoti, vel iudici. Ubi prudens lector adverte, quod definitio ambiguae causae non ab vno, sed a multis facerdotibus, & iudice describitur. Praecipere executionem attribuitur Pontifici, vel ludici. Par poena decernitur opponentis se sacerdoti, velI iudici. Iesuitae argumentum Cardinalis corrupit. Ait enim primo, particulam esse disiunctivam. Secundo, executionem fuisse Pontificis vel Iudicis. Tertio, parem poenam praescribi ei, qui Iudici resisteret, ac qui sacerdoti. Quarto, Definitionem non vnius sacerdotis, sed multorum, & iudicis fuisse. Hieronymus ab Oleastro, in suis commentariis, colligit ex hoc loco, non esse iudicibus liberum, iudicare vt volunt, sed iuxta leges: & illis parendum praecipit, cum sec undum eas iudicaverint. Isti vero postulant sibi pareri, quicquid tandem praescripserint, & sua decreta examinati nullo modo patiuntur. Item Cyprianus, Epist. 69. hunc locum isto modo citat. Oportet audire sacerdotem aut iudicem. Atque haec de prima nostra generali responsione ad secundum Iesuitae testimonium. Secundo: respondeo, verba ista non intelligenda esse de perpetuo iure interpretandi Scripturas, sed de authoritate tantum definiendi difficiles lites ac controversias, sive Ecclesiasticas illas quidem, per ministrum; sive politicas & forenses, per magistratum, vt esset semper in vtrisque aliquis, a quo provocare non liceat: alioqui enim nullus esset litigandi finis. Iam vero hoc argumentum non sequitur: Lites de caede & piaga, de sanguine, de lepra, & huiusmo di, finiendae semper sunt ab aliquo iudice, & debet esse aliquod forensium controversiarum certum iudicium; ergo oportet esse ali quem summum iudicem, penes quem sit authoritas interpretandi omnes Scripturas, & a quo provocare non liceat. Non enim hac lege constitutum est vllum de religione iudicium, quod sibi Deus vni reservavit, nulli homini permisit, cum sciret quam facile homines religionem inficiant pravis opinionibus; sed lex lata est de iudiciis extenis forensium controversiarum, quas aut magistratus politici, aut sacerdotes iudicabant. Nulla autem resp. stare potest, nisi summum aliquod tribunal habeat, a quo nulli fas sit provocare: sed tamen in iis causis, in quibus iniustae etiam fententiae parere pium sit, non impium. Sed Bellarminus ait, legem esse generalem de omnibus Dubiis, quae ex lege oriebantur: & occasio huius legis fuit propter eos, qui serviunt diis alienis. Respondeo: primo, De dubiis ex lege ortis nulla mentio habetur in lege, in qua non nisi forenses externaeque lites commemorantur. Secundo, quod deoccasione legis attexit, falsum etiam est, nec valeret aliquid, si verum esset.
Tertius locus, quem Iefuita citat, sumitur ex Ecclesiast. 12. 13. vbisic legimus: Oerba sapientum sunt similia stimulis, & clavis in altum defixis, quae per magistrorum consilium datur a Pastore vno. His amplius, filimi, ne requiras. Salomon docet (inquit) penitus acquiescendum esse, quando sententia data est a summo Pastore, praesertim adiuncto conslio sapientum. Etsi haec dicuntur de sacerdote veteris Testamenti, quanto magis dici possunt de sacerdote novi Testamenti, qui maiores a Deo promissiones accepit? Hes pondeo: sensus est, doctrinani & sapientiam coelestem, quam Prophetae tradidetunt, & quam ministri Dei docent, & exponunt, esse similem stimulis, quiapungit, excitat, & vrget, atque ita ignaviam nostram excutit: clavis veros quia fixos nos firmosque tenet in pietate. Ille verovnus Pastor, cuius ibi mentiofit, nec Papa est, nec sacerdos veteris Testamenti, sed ipse Christus. Sic enim Salonius, antiquus Pater, in illum locum scribit: Qui isti sapientes sunt? quis iste unus Pastori sapientes sunt Prophetae, unus Pastor Deus. Et Hietonymus etiam in eundem locum ait: Etsi plures verbum Dei doceant, vnus tamen est illius doctrinae author, nempe Deus: vbi Manichaeos refellit, qui vnum statuerunt authorem veteris Testamenti, alterum vero novi. Alij Spiritum sanctum volunt esse hunc vnum Pastorem, vt Vatablus; alij Christum, Vt Mercerus; Papam nulli, praeterquam insulsi Papistae. Non ergo de Papaintelligendus est ille locus, quemadmodum lesuita vult; sed de Deo. At subiungit lesuita, inepte; Si de sacerdote veteris Testamenti hoc intelligatur, multo magis de sacerdote novi Testamenti. Respondeo, non intelligi de sacerdote veteris Testamenti. Quod vero ad novum Testamentum attinet, quis, quaeso, novi Testamenti sacerdos est, nisi solus Christus? Nos certe nullum praetere a alium Pontisicem novi Testamenti agnoscimus. Pabae vero quid Deus vnquam, aut Christus, aut quisquam Apostolus promisit? Proferant hastabulas, illique vllam promissionem, si possint, factam esse doceant.
Quartus locus, quem profert Iesuita, sumitur ex Agge. 2. 11. Verba haec sunt: Sic ait Iehova exercituum, Interroga sacerdotes de lege. Respondeo: primo, hoc nos fatemur: Ministros nempe, Episcopos, & Doctores, de lege, interrogandos esse, & interrogatos etiam respondere debere: alioqui non facerent officium suum. Sed num inde sequitur, eos habere authoritatem quidvis definiendi pro arbitratu suo? Nequaquam: Immo illis nec esse est, secundum legem respondere. Unde constat, authoritatem esse penes legem illorum vero nullam esse authoritatem, sed tantum ministerium. Secundo, ex hoc loco sequetur, non vnum Scripturae summum iudicem, sed multos esse debere, quia in plurali numero inquit Deus per Prophetam, Interroga sacerdotes; non autem in singulari, Interroga sacerdetem.
Quintus locus, quem Iesuita citat, habetur Malach. 2. 7. verba haec sunt: Labia sacerdotis custodient sapientiam, & ex ore eius requirent legem. Respondeo, his verbis ostendi, non quales futuri essent sac erdotes perpetuo, sed quales esse deberent. Ergo est fallacia a figura dictionis. Est enim praeceptum in his verbis (sint sacerdotes semper e iusmodi) non promissum (erunt sem¬ per eiusmodi) Nam statim sequitur, At vos deflexistis de via, & fecistis mastos impingere: quasi diceret; debuistis esse scientia praediti, & legis periti, vealios erudire possetis: at estis indocti, ignarique legis; & fecistis, vt multi peccarent, & leges meas violarent. Quod si vere de sacerdotibus illis veteris Testamenti Propheta affirmavit, multo verius de Papistico clero dici posse constat. Sic Ose. 4. 6. sic alloquitur Deus sacerdotes, quales illo tempore fuerunt: Quia tu sprevisti scientiam, ego etiam spernam te, ne sacerdotio fungatis mihi. Et Ose. 5. 1. vocat Deus sacerdotes illius temporis, laqueos,
Sextus locus, quem citat Iesuita, sed in editione publica praetermisit, habetur Ezech. 13. 3. suntque verba huiusmodi: Qae Prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum. Hinc videmus (inquit Iesuita) privatos spiritus in interpretatione Scripturarum non esse sequendos. RespondeoNos quoque negamus, suum cuique privatum spiritum sequendum esse. Sed sequi Scripturam ipsam, & spiritum Dei publice in Scripturis loquentem (quod nos monemus omnes vt faciant) non est sequi privatum spiritum.
Septimus & vltimus locus a Iesuita citatus, habetur in 2. Paralip. 19. 10. 11. vbi Iehosaphat Rex litibus seu controversiis politicis Zebadiam praeficit, Amariam vero Pontificem & sacerdotem iis rebus, quae ad De lum pertinent, & distinguit officium Pontificis abofficio regis, & soli Pontifici tribuit iudicium de dubiis legis. Respondeo: Nos fatemur distincta esse munera regis & sacerdotis, nec debere haec inter se munera confundi. Neque opus est vt hic plura responde amus, quia eadem responsiohuic loco sufficiet, qua in secundo loco vsi sumus, nempe debere quidem esse iudices quosdam, non quidem Scriptrae, sed litium ac controversiarum, earumque tum politicarum, tum Ecclesiastic arum. Dicimus enim lites Ecclesiasticas ex lege divina decernendas esse per ministrum; Politicas vero per civilem judicem seu magistratum, ex legibus politicis. Sed aliud interim est, finire seu dirimere controversias; aliud vero Scripturas interpretari. Atque haec contra primum Iesuitae argumentum.
On this page