Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 4
BEllarminus, Cap. 9. Lib. 4. quinque regulas proponit, quibus Traditiones verae ac Germanae Apostolorum dijudicari possint. Prima regula huiusmodi est: Quicquid Ecclesia vniversa tenet, tanquam i dogmafidei, nec invenitur in sacris literis, id procul dubio est Apostolicum. Huius regulae ratio est, quia Ecclesia non potest errare. Ecclesiam vero non posse errare, duplici argumento probat. Primo. Quia est sinmi¬ mentum veritatis. Secundo. Quia portae inferorum non praevalebunt (inquit: Christus) adversus illam Petram, in qua Ecclesia aedificata est. Respondeo. Iste locus non patitur, vteam quaestionem tractemus, Vtrum Ecclesia errate possit, necne. Erit alius proprius hac de re disserendi locus. Interim respondeo duo. Primum: Quaero quid vniversae Ecclesiae nomineintelligant. Nam etsi maxima hominum multitudo passim in Ecclesiis consuetudinem aliquam aut opinionem amplecteretur, non tamen sequeretur eam esse toti Ecclesiae tribuendam: quia possunt esse multi qui improbent, & inter hos esse Ecclesia potest: vt quando Christus interris versatus est, Traditiones multae Pharisaeorum inveteraverant, quarum mentio fit, Math. 15. & Marc. 7. quarum aliae ad fidem pertinebant, aliae ad mores. Hae fuerunt vniversales (si vniversales dicendae sint, quae a plurimis servantur) & longo annorum ac temporum decursu in Ecclesia valucrant: vocantur enim τον ωεσξυτίρον. Num ergo sequitur aut illas fuisse divinas, aut omnes homines, qui ad Ecclesiam pertinerent, eas temuisse, praesertim cum nonnullas palam impias fuisse constet? possunt pergo & ritus superstitiosi, & opiniones pravae, & Traditiones a pietate alienae inter homines, sanctam Dei religionem profitentes, invalescere. Ecclesia enim non semper in maximis, aut plurimis, sed aliquando in paucissunis, minimisque consistit. Secundum: Non potest Bellarminus probare, vllam Traditionem Papisticam in omnibus Ecclesijs observatam. fuisse: Nam, vt in illius exemplo insistamus, de numero Canonicorum librorum multae Ecclesiae dubitatunt, vt in prima Controversia ostendimus. Ergo eam non fuisse Traditionem Apostolicam sequitur; quia non suit recepta ab vniversa Ecclesia, iuxta hanc regulam Bellarminianam. Quod vero hoc loco scribit, & sumpsit ex Cano, Lib. 3. Cap. 4. nullomodo omittendum est. Ait enim omnia, quae Ecclesia tenet, vt fidei dogmata, tradita fuisse ab Apostolis vel Prophetis, aut scripto, aut verbo, nec regi iam Ecclesiam revelationibus, sed permanere in illis quae ab Apostolis accepit. Quod si verum sit, tum Ecclesia non potest iam tradere aliquid, vt dogma fidei, nisi quod antea semper ab ipsis Apostolorum temporibus vt fidei dogma, susceptum servatumque fuerit. At Papistae affirmant, Ecclesiam iam posse novum aliquod fidei dogma: praescribere, quod superioribus seculis pro necessatiofidei dogmate habitum non fuisset, Mariam enim Virginem sine peccato originali conceptam fuisse, olim fuit in quadam opinionis libertate posuum, non fidei necessitate: qua de re multa Canus disseruit, Lib. 6. Cap. 1. At hodie non licet inter Papistas anciquam opinionum hac de re libertatem retinere, nec Catho¬ licus fere iudicatur, qui vllam Mariae vel levissimam peccati contagionem tribuat. Parisiensis quidem Academia nullum admittit in aliquem sublimiorem gradum Theologorum, nisi qui se & credere Mariam fuisse immaculate & illibate conceptam, & in asserenda Virginis pura conceptione constanter perseveraturum esse, sancte juraverit, vttestatur Canisius, Lib. 1. Cap. 7. de Maria Deipara virgine: quod etiam apud Hispanos, & in aliis Academiis Papisticis recipi, ac mordicus teneri fcribit. Ergo est hoc vnum hodie magnumque dogma fidei Papisticae; at novum tamen, quia tale nullum publice fuit olim receptum. Quomodo igitur perpetuo permansit? Aut quomodo non absurdus Stapletonus, qui Lib.9 tribus viti nis capitibus id agit, vt probet Ecclesiam praesentem posse librum addere ad Canonem Scripturae? Est hoc fidei dogma: nam hoc exemplum in regula Bellarminus posuit. Sed addit Stapletonus, Si id ei Spiritus sanctus suggereret: At hoc est, quod hic Bellarminus monuit, Ecclesiam nunc novis revelationibus minime regi, sed permanere in iis, quae tradiderunt ij, qui ministri sermonis fuerunt. Sic isti pulchre inter se consentiunt. Alij posse novum dogma praescribi a praesente Ecclesia, quod prius eiusmodi non fuerit; alij Ecclesiam non regi novis revelationibus, sed in iis, quae ab initio tradita fuerunt, permanere. Itaque aut regula Bellarmini falsa est, aut haec certe fidei dogmata pro necessariis haberi non possunt, nec debent. Sed quaero a Bellarmino, Utrum abApostolis traditum fuit, Epistolam ad Hebraeos a Paulo scriptam esse, Fatentur Papistae omnes. Lindan. 4. Lib. Panopliae suae, C100. affirmat, non minus credendum a Paulo esse scriptam, quam esse Scripturam Canonicam. Quod si verum, tum Apostolica est haec Traditio: si Apostolica, tum ab vniversa semper Ecclesia recepta fuit. Sed facile ostendi potest, multas Ecclesias aliter sensisse, imo & ipsam etiam Romanam Ecclesiam aliquando in alia opinione fuisse, vt patet in Hieronymo in Catalogo illustrilum scriptorum in Calo. Vel ergo in illa, vel in hac Traditione erravit EcclesiaRomana, vel prima saltem haec regula Bellarmini non est vera, certa, perpetua.
Secunda Bellarmini regula similis priori est, atque ita se habet: Quando vniversa Ecclesia aliquid servat, quod eiusmodi sit, vt a nullo, nilra Deo tantum, institui possit, & tamen nusquam inveniatur scriptum, illud necesse est ab ipso Christo, & eius Apostolis traditum credamus. Ratio est, quia Ecclesia non magis in operando, quam in credendo, errate potest. Huius regulae vel testem, vel authorem, profert Augustinum, qui Epist. 118. ait insolentissimae in saniae esse, disputare num id faciendum sit, quodi tota die per orbem frequentat Ecclesia. Respondeo: Ex hac Augustini sen¬ tentia nihil detrimenti capere potest causa nostra. Nam ille loquitur dehuiusmodi Traditionibus, quae ab vniversa Ecclesia receptae, & frequentatae sunt. Ait enim, Quod unversa Ecclesia observat. id quinita faciendum sit disputare, insolentissimae insaniae est. At nulla talis est Traditio non scripta Papistarum, quam scilicet ab vniversa semper Ecclesia servatam fuisse constet, Hae vero Traditiones, quae hic a Bellarmino exempli causa proponuntur, alterius generis sunt. Prima est, De parvulis baptizandis. Secunda, De non rebaptizandis iis, quos haeretici baptizarunt. Etcnim hae Traditiones, etsi non totidem verbis, tamen in ipsis Scripturis inveniri, & diserta certaque Scripturanim authoritate confirmari possunt. Ergo scriptae Traditiones dicendae sunt, non αγζαροι, quia ex Scripturis colliguntur Quod enim ad prius exemplum attinet, Augustinus quidem L. 10. c. 23. de Genesi ad literam, Baptismum parvulorum confuetudinem & Traditionem Apostolicam vocat; sed intelligit scriptam, Hanc eninm fuisse Angustinimentem constat, ex lib. 42, contra Donatist. de Baptisimo, c. 24. vbi ex circumcisione prioris populi, probat parvulorum Baptismum. Praeterea, ex hoc Scripturae testimonio(Ero Deus tuus, & Deus seminis tui, id est, liberorum tuorum sidem confirmaripotest Hoc foedus in sacris literis scriptum est, Gen. 17. Ergo nititur Baptismus parvulorum scripta authoritate verbi Dei. Et certe, si non haberemus in hac causa aliam, quam Traditionis non scriptae authoritatem, misere nobiscum ageretur, cum contra Anabaptistas disputaremus. Illi enim de Traditionibus nonscriptis non laborant. Sed hos haereticos nostrae Ecclesiae testimoniis Scripturarum refutarunt, ac damnarunt: Papistis interimaut perfide silentibus, aut impie mensitientibus, eos non aliter, quam Traditione, posse refutari Quod vero ad alterum illud Bellarmini exemplum attinet, De non rebaptizandis iis, quos haeretici baptizarunt; etsi Cyprianus contendebat, haeretici hominis Baptismum irritum esse, (res enim agitata est inter Cyprianum & alios Episcopos, & ille in hac causa vehemens fuit) tamen Cyprianum erravisse, Augustinus non tam Traditionis, quam Scripturae authoritate docuit. Sic enim scribit, L. 12. de Bapt, contra Donatist. C. 7. Ne videar humanis argumentis id probare de hac autem re loquitur) ex Evargelio profero certaargumenta. Idem etiam in L.2r. de Bapt contr Donatist. C. 3. ait se non dubitare, quin correcturus fuisset Cyprianus opinionem suam, si quis ei demonstrasset, Baptismum non amitii ab haereticis cum exeunt foras, ergo posse dari ab iis quando exierunt. Sed apertissime, L. 5. C. 26. de Bapt. contr. Donatist. Dixerat enim Cyprianus ad Traditionis Apostolicae fontem, id est, Scripturam, hac in re puovocandum esse. Hoc laudat Augustinus in eo capite, valde¬ que probat, & tum ex 4. Cap. ad Ephes. profert unum esse Baptismum ac proinde non esse repetendum. Ergo haec duo exempla Bellarmini aliena sunt:, a causa, quia sunt ἐγγραφα: at ille τ αἀρραρον Traditionum regulas tradit.
Tertia regula Bellarmini non admodum dissimilis est prioribus, atque in hunc modum se habet: Quod vniversa Ecclesia observavit omnibus retroseculis & temporibus, illud est Apostolicum, etsi sit eiusmodivt ab Ecclesia institui potuisset. Hanc etiam reguiam ex Augustino confirmat, Lib. 4. contra Donatist. Cap. 24. vbi in hunc modum scribit: Quod vniversatenet Ecclesia, nec Conciliss institutum, sed semper retentum est, non nisi authoritate eApostolica, traditum rectissime creditur. Respondeo; Vt hanc Augustinisententiam regulamque admittamus, opus est duplice cautione. Primae: Siita retentum fuerit, vt similis semperratio fuerit observandi, hoc est, si similiter semper fuerit observatum. Secundi: Si vt necessarium servatum fuerit non viliberunm & ἀἰιαρορον. Si enim fuit varius mos & diversa consuetudo servandi, non est Apostolicum. Si servatum fuit vtαδιαρορον, conce dimus quidem Ecclesiam habere hanc authoritatem constituendi ac praescribendiliberas ceremonias. Sed affirimo nullam posse Traditionem Papisticam afferri, quae similiter, & necessario omnibus temporibus observata fuerit. Bellarminus proexemplo affert Quadragesimam. Sed diversissima incertissimaque olim ratio fuit Quadragesimae celebrandae. Bellarminus vero Apostolicam esse Traditionem probat, quia sursum ascendentes, & huius institutiorigenem: quaerentes, eam non nisi Apostolorum tempore inveniunt. Orditur enim a Bernatdo, ab eo ascendit ad Gregorium, a Gregorio ad Augustinum, ab Augustino ad Hieronimum, ab Hieronymo ad Chrysostomum, a Chrysostomo. ad Ambrosium, ab Ambrosio ad Epiphanium, Bazilium, Nazianzenum, Cyrillum, Origenem, Irenaeum, Telesphorum, Ignatium, Clementem. Videtur haec quidem praeclata esse progressio: sed res pondeoduo. Primum: Quae to quam Quadragesimam intelligat? illamne, quam Ecclesia Romana nunc Jobservat, an aliam? Illam intelligat necesse est, alioqui inepte disputat: At: revincetur iisdem testimoniis, quibus ipse vsus est, aliter observatam olimfuisse Quadragesimam, quam nunc observatur, & numero dierum, & modos ieiunandi, & genere ciborum, si non ex Bernatdo, & Gregorio, atex Augustino, Hieronymo, & reliquis antiquioribus Patribus. Secundum: Affirmo: inveturi posse authorem Quadragesim aepost tempora Apostolorum. Nam a Telesphoro institutam fuisse Quadragesimam, scribit Platina invitaeius, qui quidem centum annis post Christum vixit: antiquiorem authorem non invenient, quem tamen Papistae non authorem, sed instaur atorem, ac vindicem huius igjunij, ab Apostolis instituti, faciunt, Sed si Christus & ApostoliQua¬ dragesimam instituissent, non ea tam cito primis illis & puris temporibus Jobservari desusset, vt a Telesphoro instauranda esset. Epistola vero ignatije adPhilippenses, in qua Quadragesimae mentionem facit, spuria est. Item liber ille Clementis est Apocryphus, fuitque in Concilio generali fexto; Constantinopolitano damnatus. Canones etiam illi, qui Apostolorum nomine feruntur, supposititij sunt, quemadmodum supra probavimus. Aliud exemplum affert Bellarminus, de Ordinibus Ecclesiasticis, quos vult etiam Apostolicae Traditionis esse, idque probat ad Apostolorum tempora per gradus ascendendo, eodem modo, quo supra. Sed hic eum sua regula fefellit. Nam Canones Apostolici, quibus ille multum tribuit, nominant tantum quinque Ordines, Episcopum, Presbyterum, Diaconum, Lectorem, & Cantorem. Praetermissi sunt Exoreista, Ostiarius, & Acoluthus. Sic Ambros. in Comment. in 4. Cap. ad Ephesios, recenset tantum quinque: Acoluthos & Ostiarios omittit. Ergo non est hoc exemplum ad Bellarmini regulam satis accommodatum.
Quarta regula non magis certa est, quam reliquae, atque ea quidem in hunc modum se habet: Cum doctores Ecclesiae affirmant aliquid abApostolica authoritate descendisse, sive in Concilio congregati, sive separatim in libris scribentes, illud est Apostolicum. Exemplum prioris generis affert; Patres in secundo Concilio Niceno coactos docuisse, tanquam ex Apostolica Traditione, imagines esse colendas. Respondeo, illud Concilium decrevisse contra Scripturas, contra alia Concilia, vt contra Constantinopolitanum quartum, quod antiquius fuit Niceno, vtpote numero septimum, & denique contra alios Doctores & Patres. Nam Gregorius Magnus 7. libr. Epistolarum, 9. Epistola, ait imagines quidem non esse confringendas, sed populum diligenter monendum docendumque esse, ne colerent; vt multae Ecclesiae hodie retinent imagines, non tamen colunt. Sed tutius multo atque consultius est, eas prorsus e medios collere. Ita colere imagines non Apostolica, sed Antichristiana Traditioest, si Gregorio Papae primo credimus. Exemplum nullum secundi generis affert. Dicit enim vix aliquid eiusmodi expresse in Patribus inveniri, in quo omnes consentiunt. Hac ergo de re huiusmodi regulam tradit: Quod vnus aliquis Pater magni nominis scribit, id pro Apostolico amplectendum est, si reliqui non dissentiant. Praeclara certe regula: Sed quo- modo sciemus reliquos non dissentire? Nam multi Patrum libri perierunt, & multi Patres nihil scripserunt: fieri potest, vt illi dissenserint. Praeterea, a Patribus etiam nonnullis multa tradita sunt, quae vel Papistarum. confessione non sunt Apostolica, in quibus tamen reli quos ab illis dissen¬ sisse non possunt ostendere. Sed quem tandem Patrem dicemus magninominis? Certe illi eum pro Magno habent, quicunque ipsis favet, vt Dionysium Arcopagitam, quo nihil est levius: sic Decretales Epistolas Pontificum Romanorum illi in magno numero ac precio habent, quibus] tamen nihil futilius aut ineptius esse potest. Quinta Bellarmini regula est huiusmodi: Illud est sine dubio Apostolicum habendum & iudicandum, quod pro tali habetur in ijs Ecclesiis, inquibus est integra successio Episcoporum ab Apostolis. Respondeo: Quid ergo opus fuit superioribus istis ambagibus? eas enim tandem vult esse Apostolicas Traditiones, quas Ecclesia Romana asserit esse Apostolicas. Hoc quidem est, quod ille dicere voluit: verum nenos aegre, pateremur, aliis verbis proposuit. Sed hanc fuisse mentem eius, ex eo quod sequitur, apertissime patet. Subiungit enim, fuisse olim in alijs Ecclesijs integras Episcoporum successiones ab Apostolis, nunc autem in Romana dunt axat Ecclesia hanc successionem salvam ac integram manere. At Lindanus aperte (ut est in omnibus apertus) Lib. 5. cap. 7. ait se non videre vllam certiorem regulam, quam Ecclesiae indicium. Intelligit autem Romanam Ecclesiam: Sed res pondeo: primo, Ne illius quidem Ecclesiae successionem integram atque interruptam esse, id quod ex Platina & alijs patet. Testatur enim Platina, & alij etiam historici, vacuam fuisse illam sedem decies, imo vigesies, non ad diem tantum, aut hebdomadam, aut mensem, sed ad annum, biennium, & triennium: praeterea, saepe schismata fuisse, & duos ac tres Papas aliquando simul extitisse. In vno vero Concilio tres Papae abdicati sunt, & quatus novus est electus, de quibus rebus alibi dicendum est. Secundo: Vt concedamus esse incorruptam & integram illius Ecclesiae successionem, nullius interim momenti ea erit: quia nos non externam illam locorum & personarum, sed internam doctrinae ac fidei successionem spectamus. Tertio: Potest. in alijs etiam Ecclesiis reperiri integra successio. Quibus tandem, inquiet Adversarius? In Graecis. At in qua Graeca? In nobilissima omnitum, Constantinopolitana scilicet, quae nova Roma olim appellata est, & Romae semper dignitate par fuit. Nicephorus, in historia sua, Lib. 8. cap. 6. describit seriem Episcoporum Constantinopolitanorum abAndrea Apostolo ductam ad sua tempora. Et haec minus interrupta fuit, quamRomana successio. Minores enim intercapedines, & minora schilmata in hac Ecclesia fuerunt, quam in Ecclesia Romana. Quoniam autem nullas Traditiones possunt proferre, quae superioribus regulis per omnia conveniant, hanc quintam regulam adjiciunt, cui multo magis, quam reliquis confidunt. Sed quantum falluntur, ex his quae dicta sunt: breviter, apparet: nam hae tes suo loco longiorem & accuratiorem tractationem requirent. Atque de regulis, quibus veras Traditiones ab adulterinis secernendas esse Bellarminus praescripsit, hactenus.
On this page