Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

CAPUTII Ee; asauggaggugagguig

2

FEcimus prius duas partes huius Quaestionis, quarum prior est, de authoritate interpretandi Scripturas, penes quos sit; posterior veto de mediis, quibus ad verum Scripturae sensum perveniatur. De prioriiam primo in loco agendum est, ac deinceps de posteriori, suo loco. Quod ergo ad priorem illam huius Controversiae partem attinet, Adversarij quidem Ecclesiae authoritatem hanc tribuunt, de qua loquimur, & penes eam esse dicunt interpretari Scripturam. Sic enim Concil. Trident. Sess. 4. cuius sententiam Stapletonus Lib. 10. cap. 11. ponit, & exponit; nemo vberius. Sed de hoc etiam quaerendum est. Nam & nos quoque dicimus Ecclesiam esse interpretem Scripturae, & in Ecclesia tantum donum hoc interpretandi residere, sed negamus ad certos homines pertinere, aut ad certam aliquam sedem hominumque successionem alligari. Videndum ergo est, quem sensum habeat ἀιoμα & aῆμμα illud Papisticum, quo tam confidenter asserunt, Ecclesiam habere authoritatem interpretandi Scripturam. Huius vero assertionis sententia videtur ex Stapletono peti scirique posse, quisvt prius dictum est) concilium Tridentinum copiose interpretatur. Ait autem Stapletonus, illum non esse Scripturae sensum, quem quivis Episcopus aut Pastor Catholicus affert, sed certas quasdam cautiones adhibendas esse monet, quae quidem sunt huiusmodi.

3

Prima cautio est, non esse audiendos Ecclesiae hostes. Hoc nos quoque concedimus, cum de Scripturae sensu quaeritur, hostes Ecclesiae non esse consulendos. Sed quae est Ecclesia? Ille pro concesso sumit, illorum Ecclesiam esse veram Ecclesiam; quod nemo nostrum vnquam concedet. Secunda cautio est, Non esse Catholico alicui, quantumvis docto, credendum necessatio, si fuerit privatus. Oportet ergo personam gerere publicam, & magistratum esse, cui in hac re credendum sit. Tertia cautio est, Oporteres nos considerate, quid Episcopi & Pastores Ecclesiae de huius vel illius Scripturae interpretatione senserint, tradiderint, statuerint. Quarta cautio est, Quod illi statuerint, id sine omni dubitatione recipiendum tenendumque esse. Sed hic duas conditiones interponit. Prima est: Si modo in vnitate Catholica pemnanserint, hoc est, si authoritati Pontificis se quiete placideque subjecerint, atque ab eo non defecerint. Secunda est: Si cum suis coepiscopis omnibus consenserint. Sed hoc modo ne communes quidem Patrum expositiones recipiendae aut probandae sunt, quia ignoramus, vtrum cum suis coepiscopis consenserint. Multi enim alij illorum temporibus Episcopi fuerunt, quorum nulla omnino scripta ac monumentaremanent. Unde nos scire possumus Augustinum, Ambrosium, & alios suis coepiscopis consensisse, quorum libri nunc in manibus non sunt? Quinta cautio est, Oportere nos sententiam istam, de qua dubitamus, ad Concilium referre. Sed non possumus semper, & statim, quando de sensu alicuius loci dubitamus, Concilium congregare. Et Concilia falli possunt, vt post suo loco docebimus. Sequitur ergo alia cautio, ea vero est hujusmodi: Quia difficile inprimis est Concilia congregare, & ea non habent summam authoritatem, & quandoque etiam errant, oportet supremi Pastoris, vel (ut ille loquitur) supremi capitis sententiam expectare; qua scilicet intellecta omnis dubitatio cessabit. Sed quid opus fuit istis ambagibus? cur non tecto pede, omissis Patribus, Episcopis, Conciliis, ad summum Pastorem ac Pontificem relegamur? cur non illum primo adimus & consulimus? cur non ad illum primo quoque tempore quaestiones nostras dubitationesque deferimus, quandoquidem tandem ad illum omnia necessario devolvenda sunt? Esset hoc forsan Pontificinimis molestum, de Scripturis tam saepe respondere, praesertim aliis impeditogravioribus negotiis, quibus libentius oc cupatur. Sed nunc hic (opinor) consistendum est. Nam postquam ad Papam perventum est, quid amplius desideremus? At nondum tamen satis factum est. Videt enim Stapletonus nec Patrum, nec Conciliorum, nec Pontificum Romanorum. omnes expositiones esse veras. Ergo alijs adhuc cautionibus opus est. Nani multae adhuc dubitationes occurrunt de istis cautionibus, & nondum ad exitum perducta res est: ac proinde septimam cautionem adiungit, quae illa nimirum est, Sensum Scripturae ita amplectendum tenendumque esse, quemadmodum Ecclesia eum teneri vult, eoquegradum,j quo illa: nempe, quod ex fide tenendum esse Ecclesia asserit, id nos quoque ex fide tenere oportet, quod vero illa vtcommodum & probabile? teneri voluit ac docuit, id a nobis quoque similiter tenendum est. Sed quomodo sciemus, quae Ecclesia ex fide, quae probabiliter teneat? Id proxima cautione ex plicat. Octava ergo cautio est, Illud Ecclesiam ex fide tenere, nobisque etiam ex fide tenendum proponere, primo, quod sub anathemate proponit: secundo, quod contra haereticos defendit constanter: tertio, quod pro sensu orthodoxo tradit: quarto, quod denique elicitur adhibitis illis medijs, quae Stapletonus postea traditurus est. Nona cautio est: Quaecunque Episcopi scripserint & dixerint, aut quomodocunque Scripturam exposuerint, non necessario recipiendam esse illorum expositionem, ii illi obiter tantum scripserint, dixerint, aut exposuerint. At hoc nos multo magis ambiguos reddit. Quomodo enim nos certointelligemus, quae obiter scripta sunt, quae serio, de industria, & ex professo, nisi id ipsi, qui scribunt, nobis significabunt? Certe hic semper haereamus necesse est. Atque isto quidem modo facile vel certissima testimonia ex Patribus desumpta eludere possunt, si semel responderint, obiter, non ex professo, scripta esse. Sed quid de Scholasticis interim sentiendum est? Id scilicet proxima cautione explicat. Decima ergo cautio est, Scholasticos non habere certam aut infallibilem authoritatem interpretandi Scripturam. Sic Scholastici in ordinem coguntur. Videte quid sit. inter hos Episcopum esse. Ita quotquot ex Patribus Episcopi non erant, horum authoritatem Stapletonus minuit. Tales vero sunt. Origenes, Tertullianus, Hieronymus, Bernardus, Lombardus, Monachi omnes, Aquinas, Bonaventura, Scotus, Stapletonus ipse, & omnes huiusmodi scriptores, qui nondum sunt ad Episcopale munus asciti & provecti. Illorum ergo interpretationem non sub poena perfidiae, sed tantum sub poena crassae contumaciae sequendam esse dicit. Quid autem de Episcopis sentiendum est? Id scilicet proxima cautione ostendit. Undecima ergo cautio est: Quecunque ipsi etiam Episcopi dixerint, aut scripserint, si non quatenus Episcopi ex Cathedra docuerint, ea non habere authoritatem certam, nec esse nobis necessario recipienda. Sed nos non audivimus Augustinum & alios Patres e Cathedra docentes, ac proinde nescimus quae exCathedra docuerint, quae non, & an ex Cathedra omnino docuerint, nec ne. Illorum duntaxat libros habemus: quid de illis tandem statuemus? Eos scilicet recipiendos esse, quos Ecclesia recepit & approbavit, quorum catalogus a Gelasio proponitur apud Gratian. Causa 15. in tit. Ecclesia Romana. Sed num illi omnes recipiendi? Nec hoc ipsi dicent: non enim omnes recipiunt: imo multa in libris illis omnibus habentur, quae ipsi Papistae rejicere coguntur: ideoque duodecimam addit cautionem, quae est huiusmodi: Ex quavis Patrum interpretatione non statim posset certum argumentum colligi. Sequitur deinceps cautio decimatertia, quae prae cedenti non multum dissimilis est, nempe, Non oportere nos in verba, Doctoris alicuius, vel Scholastici, vel Ecclesiastici, jurare. Quid igitur? vbi tandem consistemus? Oltimo addit, Oportere nos ad Ecclesiam confugere, eius sententiam sequi, atque in illius iudicio ac quiescere. Longaeambages. Cur non statim recta huc nos deduxit? potuit quidem nos primo ad Ecclesiam remittere, & totum hoc negotium paucis expedire. At quaenam tandem est haec Ecclesia, ad quam postremo confugere, & cuius interpretationi adhaerescere debemus? Romana scilicet: nam aliam non intelligunt, quotiescunque de Ecclesia loquuntur. Ad Romanam ergo Ecclesiam Scripturae sensus referendus est. At quae tandem est Romana Ecclesia? num omnes illi consulendi sunt, qui ad eam pertinent? Nequaquam: hoc enim nemo vel per totam vitam praestare potest. Quid ergo? nempe Episcopos tantum & Pastores consulere debemus: nam per Romanam Ecclesiam illos semper intelligunt. At ne illos quidem omnes vnquam possumus convenire. Ergo tandem Romana. Ecclesia est summus Pontifex: ad illum recurrendum est, ex illius ore est, pendendum, ab illo vera Scripturarum interpretatio petenda est. Sed num aequum postulant Papistae, dum volunt vt nosmetipsos ejus judicio submittamus, atque ex illius interpretatione pendeamus, quem nos accusamus, vt falsum Scripturarum interpretem, immo quem ipsissimum dicimus esse Antichristum? Certe iniqui admodum sunt, & palam suam, diffidentiam produnt, cum fateantur se non posse suam causam nobis probare, nisi ad eum provocent, & ad ejus iudicium omnia referant, quem a suis semper partibus stare velle, & nolle quicquam unquam contra illos aut se pronunciare sciunt. Atque hae Stapletoni cautiones sunt.

4

Iesuita vero ista paucioribus complexus est. Primo ait, Scripturae sensum quaerendum esse in Patribus, quando conveniunt. Sed raro conveniunt, quomodo ergo illorum inter se convenientia nobis certo constabit? Praeterea, quando conveniunt, quare his convenientibus maois credendum est, quam Scripturae secum consentienti? Secundo: Si adhuc dubitemus de sensu Scripturae, vult nos eum quaerere in Concilio confirmato a summo Pastore. Tertio? Sine adhuc quidem dubitatio omnis tollatur, quaerendum est ab ipsosummo, Pastore cum Concilio Pastorum. Vide quam timide & titubanter desuosummo Pontifice loquatur. Sed annon Pontifex habet per se authoritateminter pretandi Scripturam? Non audet affirmare: & tamen hoc sensit procul dubio. Puduit scilicet eum tantam authoritatem soli Pontifici tribuere. Neque etiam id prorsus negare audebat. Ideoque timide & perplexe Pontificem nominat, cum Concilio Pastorum. Fuit semel magna quaestio, Major: ne esset. Concilij, an Pontificis, in Scripturis interpretandis authoritas? Olim credeIbant maiorem esse Concilij, quam Pontificis, authoritatem: sed post Con¬ stantiense ac Basidiense Concilium, Papae maior authoritas tributa est. Hic tamen, nescio quo modo, Iesuita Papae Concilium Pastorum adiungit. Alphonsus, 18. libr. contra haeres. Cap. 4. veterem opinionem sequi videtur. Ait enim Concilium solum hanc summam authoritatemhabere: quia Concilium solum est repraesentativa Ecclesia. Et cap. 6. ait, sedem Apostolicam proximum post Concilium generale in definiendo locum habere. Explicat vero se postea, quid intelligat per sedem Apostolicam. Sedes Apostolica, inquit non tantum comprehendit Pontificem summum, sed & Concilium illud, quo Pontifex vtitur, & quo in definiendo adiuvatur: intelligit vero Collegium Cardinalium. Et hoc etiam Concilium Iesuita fortasse hoc loco intelligit, cum Concilium Pastorum cum Pontifice coniungit. Sed omnes Cardinales pastores non sunt. Quidam enim sunt Presbyteri, quidam Diaconi tantum: Episcopos vero tantum isti pastores dicunt. Praeterea, Cardinales cum Papa ornatus tantum & pompae gratia adsunt; nullum enim locum in definiendo habent. Imo, etsiomnes Cardinales negarent, quod vult tamen Papa definire potest. Ergo licet Iesuita Pontifici Concilium Pastorum adiungat, tamen re vera penes solum Papam est haec authoritas interpetandi: quia caeteris quantumvis refragrantibus, illius tamen semper sententia stabit atque valebit. Quaeritur ergo Utrum penes Ecclesiam, hoc modo intellectam, sit authoritas interpretandi Scripturas. Papistae aiunt: nos vero negamus.

5

Illorum sententiam accepimus: Iam restat, vtquae nostra sit, videamus. Nos vero statuimus, summum ius, authoritatem, & indicium interpretandi Scripturas, esse penes Spiritum sanctum, & penes Scriptuiram ipsam. Neque haec quidem pugnant inter se. Nam Spiritum sanctum esse summum Scripturae interpretem dicimus: quia vtnos certo simus persuasi de vero Scripturae sensu, oportet nos per Spiritum sanctum illuminari: alioqui nunquam illam, quae fideliummentibus inest, πuροροειαν assequemur, etsi omnibus mediis vtamur. Sed haec est intema tantum persuasio, & nos ipsos tantum attingit: alios enim hoc modo non cogimus. Quod vero ad extemam persuasionem attinet, dicimus ipsam Scripturam esse sui ipsius interpretem; ac proinde ad externum ipsuis Scripturae iudicium veniendum esse, vt aliis persuade amus: in quo viendum est iis mediis, de quibus postea. Ipsam vero Scripturarum interpretationem ad certam sedem & successionem hominum alligatam esse, prorsus negamus. Hic ergo duo nobis potissimum discutienda & probanda sunt: Primo, Papam sibi non posse hanc potestatem interpretandi. Scripturas vendicare. Secundo, Scripturas per Scripturas interpretandas este, Nunc proposito Quaestionis statu, ad certamen ac disputationem veruendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3