Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

CAPTTII ζεροηαηειαν ατζιηεηεη εν θεεριηη sαηρι, τειν Bellarminus probat, esse aliquas veras Traditgues

2

SEquitur nunc, vt quemadmodum ipse loquitur, de facto veras aliQquas Traditiones esse evincat. Primum argumentum sumitur ex illis, quae iam dicta & disputata sunt. Nam si Scriptura non contineat omnia necessaria, tum est aliquod verbum non scriptum, Aliter enim Deus. non bene prospexisset Ecclesiae suae, si aliquod necessarium deesset. Re(spondeo: Deum optime & sapientissime Ecclesiae suae providisse ac praecavisse, quia tradidit illi Scripturas, quae plenam ac perfectam in se doctrinam continent, quanta sit cuiquam homini ad salutem necessatia. Nam illa, quae allata sunt, aut habentur in Scripturis, aut nec essaria non sunt.

3

Secundum argumentum sumitur ex authoritate Scripturae, vnde recitat multa testimonia. Primus locus habetur loan. 16. 12. vbi Christus discipulis suis ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis nunc portare. Ex quo loco concludit Iesuita, multas esse Traditiones non scriptas, quia multa. Dominus dixit, quae scripta non sunt. Respondeo quatuor. Primum, Haec multa, de quibus loquitur Christus, non alia erant, quam quae prius docuerat Apostolos; quae repetenda erant postea, & explicanda, quia tum ea Apostoli minus intelligebant, quod essent paulo hebetiores. Ob eam causam Christus (oan. 14. 20) promiserit illis Spiritum sanctum, qui illis in mentem memoriamque revocaret omnia: sed queenum alia, quam quae ipse prius docuerat? Nequaquam, sed eadem plane quae ipse prius dixerat illis. Faceret enim eos illa recordari, quae audierant, suggereret illis atque in memoriam revocaret, quae obliti fuerant, quae vero non intellexerant, ea explicaret. δδαζι παγτα, κι ὑπομνίσει υμας παυτα ἀ εἰπον υμιν: ergo Spiritus sanctus non alia suggerebat, quam quae Christus dixisset, Huius rei illustre exemplum habemus, Ioan. 2. 22. Dixerat Christus, se triduo posse templum instaurare ac reaedificare, si destruatur. Tum non intelligebant discipuli quid diceret, quando haec dicebat: at post resurrectionem, Evangelista ait eos intellexisse, ipsum non de templo manibus hominum! extructo, sed de corpore suo loquutum fuisse. Iansenius Papista in haec verba (multa habeo vobis dicenda, &c. Iohan. 16. 12. affirmat haec multanon fuisse diversa ab illis, quae hactenus docuerat, sed illustriorem illorum explicationem: & huc adducit illud apposite, quod habetur 1. Cor. 3. 1. Non potui vobis loqui quasi s piritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvalis in Christo. Christus quidem in concione illa, quae habetur Ioan. 15. testatur se discipulis suis omnia tradidisse, cum ait: Omnia quae audivi aPatre, nota feci vobis. Omnia Christus declaravit: nihil ergo tacuit, nec Spiritus sanctus alia, aut plura habuit, quae discipulos doceret, quam illa, quae Christus a Patre suo audierat, quaeque illis iam ante enunciaverat: sed ea erant iterum iterumque repetenda, propter discipulorum ignorantiam, ac tarditatem, ac moestitiam, qua erant hoc tempore illorum animi oppressi atque impediti. Secundum: Negare non possunt, quin Spiritus sanctus haec multa & omnia Apostolos docuerit, & illi Ecclesiis tradiderint, atque etiam praeterea literis librisque mandaverint, ne oblivioni traderentur, de quo postea plenius. Sed quale hoc tandem est Papistarum argumentum, quod hinc efficiunt; Multa habeo vobis dicenda, quae nunc non dicam, quia vos non estis idonei, qui haec intelligatis; Ergo omnia non sunt scripta? Quis non videt, quam nihil conclulum sit? Quod enim medium est argumenti? quod vinculum, quo haec interse cohaereant & copulentur? Manifesta certe fallacia est αζα ταα αγνοιαν τοελεγχε. Non enim ait Christus, Vos non scribetis omnia, aut vos non cognoscetis omnia, sed nunc non dicam quae dicenda habui; quia nunc non potestis tammulta sustinere. Num ergo sequitur, eos postea aut non cognovisse omnia, aut non scripsisse? Nequaquam. Tertium: vnde colligunt Papistae haec esse sua, quae Christus tacuit? Multa tacuit Christus: ergo sua ista tacuit. Fallacia est consequentis. Vt vero sciamus, has non fuisse Pontificias Iraditiones, consideremus quaeso cuiusmodi illae sint. Num illae tamobstruse, tam sublimes, tam difficiles, tam graves, tam arduae, tam divinae suntinum habent tam altos & reconditos sensus? imo tam faciles sunt, ac pene futiles & pueriles, vt non Apostoli modo adhuc rudiores, sed quivis eas nullope ne negotio potuerint intelligere. Ergo illas Christus hic sine dubsomnime cogitavit. Sunt enim illae omnes plane nugae & neniae, adeout quivis vel ignavissimus & tardissimus illas facile asse qui possit, Mυσικοτα momnino inter Traditiones Papisticas sunt ea, quae pertinent ad Sacramenta, & ad sacrificium Missae, titus, caeremoniae, gesticulationes, & huiusmodiAt: lhaec cu smodi sunt, vt a quovis sacrificulo, etiam pusione, facile discantur ac¬ teneantur. Haeccine illa erant, quae Apostolorum captum, aciemque supetabant? An vero Traditiones erant de ieiunio, aut de Quadragesima, aut de Festis, aut de Imaginibus? At haec omnia, & quae sunt huius generis caetera eiusmodi sunt, vt a quovis stupidissimo homine intelligi possint. Ergo haec illa multa non fuerunt, quae Christus tacuit, sed maiora quaedam, quae quanquam saepius audierant, & in Scripturis extant, sine Spiritu tamen intelligi nequeunt. Quartum: Papistae quando ex hoc loco tale a rgumentum colligunt, veteres haereticos palam imitantur. Sic enim Augustinus ait, tractat. 97. in loannem, nempe omnes veteres haereticos his verbis Christi abusos fuisse, vt persuaderent populo sua figmentaea esse, quae Christus tacuisset. Omnes (inquit) insipientissimi haeretici, qui se Christianos vocari volunt, audacias figmentorum suorum hac occasione Evangelicae sententiae colorare conantur, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere. Parumne doctissimus Pater Papistas nostros perstringit: Quibus respondet 96. tractat. in hunc modum: Cum Christus tacuerit, quis nostrum dicat, ista, vel illa sunt? aut si dicere audeat, vnde probabit: Tum mox subiungit, Quis est tam vanus, aut temerarius, qui cum dixerit etiam vera, quibus voluerit, quae voluerit, sine vllo testimonio divino, affirmet ea esse, quae tunc Dominus dicere noluit? Quis hoc nostrum faciet, & non maximam culpam temeritatis incurrat, in quonec Prophetica, nec Apostolicat excellit authoritas? Ubi Papistas Augustinus haereticae cuiusdam audaciae ac temeritatis aperte damnat. Et paulo prius, Sed quaenam sint ista quae ipse, non dixit, temerarium est velle praesumere & dicere. Et fere in principio, Quis nostrum audeat eorum se dicere iam capacem, quae illi capere non valebant? ac per hoc nec a me expectanda sunt, vt dicantur. Affirmat Augustinus se plane nescire, quae haec sint. At Papistae nostri se haec omnia scire, atque illorum se capaces esse iactant, Haec verba tribus integris sermonibus tractat Augustinus; ubi tria docet. Primum, Haereticos omnes solitos esse abuti his verbis ad fidem suis haereticis figmentis faciendam. Secundum, Non esse curiose inquirendum, quaenam illa fuerint, quae Christus tacuit. Tertium, Maiora esse existimat & occultiora, quam quae mens humana, etsi Spiritu sancto illuminata, complecti & capere possit (in quo tamen perravit) vt de praedestinatione, de numeto electorum, de gaudiis regnicoelorum, &c. Sed duo doceant oportet Papistae, vt probent hunc locum, pro se facere. Primum, illa multa, quae Christus tacuit, nunc quoque esse ἄγαρα: Alterum, esse eadem, quae ipsi jactant, & in suis Traditionibus reponunt. Sedhaec illi nunquam probare poterunt.

4

Secundus locus Scripturae a Iesuita citatus, habetur in vitimo cap. Ioan. vitimis verbis, vbi Evangelista sic scribit: Sunt & alia multa, quae fecit Iesus, quae si scribantur sigillatim, ne mundum quidem ipsam opinor capturum cos qui scriberentur libros: Ergo multa non sunt scripta (inquit Bellarminus) cum libros omnes, qui scripti sunt, vel vna manus capere possit. Respondeo, esse in hoc argumento multos errores. Primo, Ioannes ibi non loquitur de doctrina Christi, sed de eius factis, id est, signis & miraculis. Ait enim, quae fecit Christus, ὅσα ἐποίκσον, non quae dixit, Igitur hic locus est ab instituta quaestione alienus. Nos enim non dicimus, omnia miracula Christi scripta esse, quae erant tam multa ac magna, utnullis libris caperentur: sed omnem Christi doctrinam, quanta scilicet ad salutem nobis esset necessaria, his libris perscriptam esse affirmamus. Idem est quod legimus, Ioan. 20. 30. vbi Evangelista in hunc modum scribit: Multa etiam alia signa edidit Iesus in discipulorum suorum conspectu, quae non sunt scripta in hoc libro. Ita constat de signis & mitaculis Christi loquutum esse Evangelistam, non de eius doctrina. Num ergo nunc aliquid deest, quia miracula omnia non sunt scripta? Nequaquam. Huc enim spectabant omnia Christi mitacula, vt Filij divinitatem probarent, vteius doctrinam consignarent, vt personam denique ipsius illustrarent. Sed hoc faciunt apertissime illa miracula, quae scripta sunt, nec possent ista melius confirmari, vel si omnia Christi mitaculascriberentur. Sed docti in his verbis Ioannis hyperbolen quandam familiarem agnoscunt, cuiusmodi saepein Scripturis occurrit: vt cum legimus tantam fuisse copiam auti & nummi, quanta lapidum & luti, civitatis muros altitudine sua coelum attigisse, Israelitas similes fuisse cicadis in conspectu Cananaeorum. Et remover hic Ioannes scrupulum multorum, qui curiose magis, quam prudenter & vtiliter, quaerunt; Tamdiune vixit Christus, & nihil aliud fecit, praeter haec, quae ao Evangelistis commemorantur? Respondet Ioannes multa alia fecisse, quae scripta non sunt. Imo nec omnia quidem verba Christi κaν ἐν senpta sunt, sed tantum ατ ἀδoς. Secundus error non minus insignis est. Non omnia sunt scripta: ergo non omnia necessaria scripta sunt, Argumentum non sequitur. Nos fatemur non omnia scripta esse, sed tamen omnia necessaria scripta esse contendimus, Ioan. 20. 30. 31. Multa alia signa edidit Iesus (inquit Evangelista) in discipulorum suorum conspectu, quae non sunt scripta in hoc libro: Haec autem scripta sunt, vt credatis Iesum esse Christum filium Dei, & vt credentes vitam habeatis per nomen eius Fatetur ergo Ioannes multa alia miracula edita fuisse a Christo, eaque etiam non fuisse scripta, sed haec tamen, quae scripta sunt, sufficere ait ad fidem & salutem: eos enim omnes, qui credunt ijs, quae scripta sunt, aeternam salutem adepturos esse. Sic Patres haec verbaintellexerunt, Omnia necessaria ex Scripturis sumi posse. Augustinus, tractat. 49. in loan. hac de re scribit in hunc modum: Cum multa fecisset Dominus Iesus, non omnia scripta sunt, (sicut idem ipse sanctus Svangelistatestatur, multa Dominum Christum & dixisse & fecisse, quae scripta non sunt) electa sunt autem quae scriberentur, quae saluti credentium sufficere videbantur. Ea ergo quae sunt scripta, sufficiunt saluti credentium. Cyrissus, in Lib. 12. in loannem, Cap. vltimo, sic scribit: Non omnia quae Dominus fecit conscripta sunt, sed quae scribentes tam ad mores, quam ad dogmata putarunt sufficere, vt recta fide & operibus ac virtute rutilantes, ad regnum coelorum perveniamus. Scribi nihil apertius potuit: multa praetermissa sunt, sed nihil necessarium. Evangelistae ergo & Apostoli ea omnia scripserunt, quae eam ad mores, quam ad doctrinam sufficere existimarunt. Tertius error huius rationis est absurdissimus. Ait Ev angelista ea esse infinita, quae non scripta sunt, ergo si Papistarum Traditiones intelligat, tum illae infinitae sunt: vt ne totus quidem mundus eas capere possit. Aut fate antur igitur suas Traditiones esse infinitas, nec posse ab ipsis enumerari, aut hunc locum de illis non intelligi concedant.

5

Tertius Scripturae locus a Iesuita citatus, habetur Act. 1. in initio Cap. tvbi scribit Eucas, Christum versatum fuisse cum discipulis quadraginta dies post resurrectionem, & multa illis dixisse, multaque docuisse de regno coelorum. Tum haud dubie (inquit Bellarminus) ea Christus Apostolis narravit, quae prius namare noluit, vt de sacrificio Missae, de mstitutione Sacramentorum, de ordinatione ministrorum, &c. & ij Ecclesiae tradiderunt. Respondeo: Sane fateor Apostolos fidelissime Ecclesiae tradidisse ea, quae a Christo acceperant: Sed in argumento isto nullam video consequutionem. Quomodo enim id probabit, quod ille sumit pro fundamento, suas nimirum Traditiones fuisse, quas Christus tum docuit? Ait: hoc sine dubio verum esse. Sed nos eius affirmationem pro argumento; non recipimus. Opus est argumentis, non asseverationibus. Quomodo vero sequitur hoc argumentum: Christus post resumectionem saepe versatus est cum discipulis (non enim perpetuo quidem, sed per intervalla versatus est; sic enim Oecumenius: Nonhabuit (inquit) συνεχί διατριιν cum illis, sed δεσαλαγίoς: & ex loan. 20. 26. patet eum abfuisse a discipulis perocto dies) & multa dixit ijsde regno Dei: ergo tradidit ijs ea quae non sunt, scripta. Quomodo probat haec sua esse, quae Christus docuit? Est aperta petitio principij Fateorde regno Dei loquuium esse Christum multa, de Traditionibus Papisticis ne verbum quidem, Multo melius ex Scripturis, quae loquu¬ tus fuerit intelligemus, vt non necesse sit non scripta quaedam comminisci. Ex Mat. 28. Marc. 16. loan. 20. & 21. Luc. 24. & Act. 1. colligere possumus cuiusmodi illa fuerint, quae loqueretur. Exposuit eas Scripturas, dedit ijs authoritatem ejiciendi daemonia, retinendi & remittendi peccata, suam illis resurrectionem testatus est, iussit Evangelium praedicare cunctis populis, & alia huiusmodi dixit, quae scripta legimus, vtopus non sit. coniecturis, quibus in hac omni causa Papistae nituntur.

6

Secundum Scripturae testimonium a Iesuita citatum sumitut excertis Apostoli verbis, quae habentur, 1. Cor. 11. Quo loco duplicem quaestionem tractat Paulus, alteram de modo orandi, alteram de modo sumendi Eucharistiam. Utramque (inquit Bellaminus) a Traditione orditur. Primam sic: Laudo vos fratres, quod mea omnia meministis. At haec non sunt scripta, inquit: Atque hoc vt probet, profert Chrysostomum, Theophylactum, Epiphanium, & dicit alios Patres proferri posse: ergo sunt revera Traditiones aliquae Apostolicae non scriptae. Respondeo: Concedi potest, haec nusquam esse in sacris Scripturis conscripta, de quibus Paulus hic loquitur; & tamen nihil inde contra causae nostrae defensionem colligi potest. Nam si de liberis institutis, & caeremoniis indifferentibus acnon necessanis loquatur Apostolus, istam tem non attingit, nec improbat quod nos defendimus. Non enim dicimus, omnes liberas caeremonias esse nominatim in Scripturis traditas, vt quemadmodum se gerere debeant homines in sacris coetibus, & huiusmodi, quas esse varias & commutabiles, pro temporum & personarum ratione, minime ignoramus: de caeremoniis (inquam) liberis, quae ad externam tantum politesan & decorum pertinent, non contendimus, sed de necessaria doctrina. Haec perpetua est; illae vero non perpetuae, sed ad tempora accommodatae. Sed demus, doctrinam necessariam hoc loco δbαυσεως nomine significari; & sane existimo intelligi omnem doctrinam ab Apostolo traditam, quia ait, ὅπ παγτα μμμμνηθι, & post Traditionis vocabulo Eucharistiam complectitur. Sic de summatotius doctrinae loquitur, in qua alia erant necessaria ac perpetua, alia libera, quae inflecti mutarique possent pro ratione citcumstantiarum in specie non in genere. Nam omnia erant ad ευχμμσσαιτν & Fκοdομσ referenda. Quid ex eo tamen sequetur? Fatemur totamdoctrinam Apostoli non tum fuisse scriptam, cum illa Epistola ad Corinthios scripta est. Num ex eosequetur, ne nunc quidem esse totam conscriptam? nulla certe vi loci huius aut argumenti. Nos quidem fatemur, nonomnia statim esse scripta; sed postea, cum omnes sacri libri editi sunt, omnia copiose scripta esse dicimus. Sive igitur intelligatur hic locus de doctu¬ na, nunc dicimus eam esse plene conscriptam, etsi tunc non fuit, sive de c ae remoniis liberis, multominus nos attingit. Possunt enim illae mutari, si ratio & finis servetur, nec sunt necessariae, vt ex hoc loco manifestum est. Nam loquitur Apostolus de ea modestia, quam foeminae praestare debent in conventibus, & de honestate etiam, quae in viris requiritur, quando sacras συναζες & coetus celebrant. Vult viros aperto, foeminas vero operto capite precari; quae eius generis sunt, vtperpetua non sint: nam nea Papistis quidem ipsis nunc servantur, vt facile appareat omnes Ecclesias non esse ijsdem caeremoniis astrictas.

7

Secundam etiam quaestionem (inquit Bellarminus) nempe de modo sumendae Eucharistiae, a Traditione itidem orditur in hunc modum: Quod J accepi a Domino, tradidi vobis. Ita laudat eos his verbis, quod Traditiones tenuerint. Respondeo. Ergone sequitur aliquid non scriptum esse necessarium? Nequaquam. Docet enim Apostolus statim, quid illud sit, quod ipse ac ceperat a Domino, & quod tradiderat Corinthiis, Dominum Iesum eadem nocte, &c. quod non ipse tantum hoc loco scribit, sed & tres etiam Evangelistae scripserunt, Matthaeus, Marcus, & Lucas. Hoc ergo quod Paulus tradidit, non est profecto non scriptum. Sed alius locusest in isto capite, quem Iesuita paulo vehementius vrget, nempe, Catera, cum venero, disponam. Quid disposuerit (inquit) nusquam scriptum invenitur. Catholici merito censent non solum ritus disposuisse & caeremonias, sed alia etiam graviora tradidisse, vt de Ordinatione ministrorum, de Sacrificio altatis, de aliorum sacramentorum forma & materia: nec haeretici possunt contrarium ostendere. Respondeo: primo, Apostolum: loqui de rebus levioribus, nempe de externis quibusdam ritibus ac caeremoniis ad ordinem & decorum pertinentibus, quod indicat verbum diaτaζμαι. Chrysostomus non male intepretari haec verba videtur: Existimat vel significari hoc verbo clariorem explicationem eorum, quae scripta sunt, vel res quasdam leviores atque exigui momenti, quae minime vrgendae sunt. Sic Chrysostomus τα λοπα haec intelligit aut de illustriore rerum e arundem declaratione, aut de quibusdam aliis non admodum necessariis, aut nagno momento praeditis rebus. Sed Papistae sua maxima significari statuunt, sacrificium altaris, sacramentorum multorum formam ac materiam, aliaque huiusmodi graviora. Secundo, Sed demus haec esse necessaria, quae Apostolus cum venerit, se δατυζε& pollicetur: num ea nusquam scripta sunt? & si in hac Epistola non sunt scripta, num in aliis proinde Scripturae locis nusquam scripta inveniri possunt? Tertio, Si neque hic, neque alibi sint scripta, num sequitur ea fuisse, quae illi in suis Traditionibus numerant? Adversarij(inquit Bellarminus, non possunt contrarium vllo modo ostedere: sed aequius fuit ipsum, quod instituit, ostendere. Et tamen posse credo hoc ostendi, quod ille negatostendi posse. Ego enim profiteor me posse ostendere, non ex incerta suspicione, sed ex illustri Scripturae authoritate. Nam si illa hic intelligantur, quae Papisti tanti faciunt, Sacrificium altaris, ordinatioministrorum, institutio, & huiusmodi, tum quaedam nec essaria nondum fuerunt Corinthijs tradita, cum Apostolus hanc Epistolam scriberet. Dicunt enim Papistae, sua haec esse imprimis necessaria: sed omnia necessaria Corinthijs ab Apostolo abunde tradita fuerant, ante quam hanc Epistolam ad illos mitteret, vt patet ex 1. Cor. 1. 5. vbi ait illos ἐ ταiη fuisse ditatos & locupletatos: ἐν τατι λόγα, κ πάση γώσος: & ex cap. 15. 1. 2. vbi ait, Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod& accepistis, in quo & statis, per quod etiam servabimini, si in eo maneatis, &c. vnde menifestum est Apostolum integram & perfectam doctrinam illis antea tradidisse. Aut ergo Papistis negandum est, sua esse necessaria, aut contra apertissimam hanc Pauli orationem dicendum, non omnia necessaria tum fuisse Corinthijs tradita. Licet ergo praeposterum sit & iniquum, quod nos Bellarminus aliquid hoc loco probare iubet, cum ipse nihil possit, & legem disputandi immutat; tamen illius desiderio satisfecimus, & contrarium aperte ostendimus. Ita videmus Papistas nihil habere, vnde merito censeant, haec esse sua, de quibus Apostolus hoc loco occultam mentionem facit. Sed videte quam praeclaro fundamento Pontificia dogmata nitantur, non leviora, sed quae gravissima sunt, de Sacrificio altaris, de Sacramentorum forma ac materia, eo nimitum quod hic Bellarminus attingit, Merito censent Catholici. Suspic ari hoc quidem est & conjicere, & optare, non credere, non probare, non argumentari. Doce, ostende, demonstra a Paulo haec esse institutae id te non posse, ingenue confiteris,

8

Tertium Iesuitae testimonium sumitur, ex 2. Thess. 2. 15. vbi Apostolus ait, deα ἵν αδελροl σηκετε, vos igitur, fratres, state, consistite, locum vestrum quemini, α2ρατῶτε τῶς δραδυσεις, & retinete Traditiones, quas edoctiesiss ve per sermonem, sive per Spistolam nostram. Ex his verbis (inquum Advena risypatet omnia non esse scripta, & nullum Papistae in Scripturislocumprobabiliorem inveniunt. Respondeo: Varie ad hoc testimonium respondetur. Aliqui putant Paulum loqui de extemis quibusdam rebus ac ritibus non valde magni momenti: sed hos scopus Epistolae & locicircumstantia refellis, Cum enim meminisset Paulus horrendae illius vastationis, quae per Antichristi adventum futura esset, statim hoc infert, State, & tenete Traditiones, &c. Ergo potius per ωοαδοσες omnis eius doctrina intelligitur. Paulis Apostolus Ecclesiam fundaverat apud Thessalonicenses, & tum viva voce eos: docuerat, tum etiam Epistolam illis scripserat. Nunc ergo admonet, veconstanter retineant omnem eam doctrinam, tum quam praesensviva voceijs tradiderat, tum etiam quam scripserat. Itaque alia sunt sermone vivaque voce tradita, alia in Epistola conscripta. Nonne igitur locus hic Traditiones stabilit? Res ponsum vero est a nostris ad hoc testimonium dupliciter: Primo, non alia ac diversa, sed eadem plane esse, quae viva voce tradidit Paulus, cum iis quae scripsit. Et qui sic respondent, ita haec verba interpretantur: Tenete Traditiones, quas tum voce, tum Epistola edocti estis. At Iesuita hanc responsionem dupliciter oppugnat. Primo, ait Apostolum vti particula disiunctiva, ετe, ac proinde indicare, non eadem esse, quae tradiderat, & quae scripserat, sed diversa. Respondeo, particulam εἰτε non semperdisiunctionis, sed aliquando coniunctionis vimhabere, vt 1. Cor. 13. 8. ειτε δε ωρορητείαι, καταρ¬ γηχεσον τα,ειτε γλώσσα, παυσον θειτε γγοσις, καταργηθεσετ. Quaeverba in hunc modum sunt Latine vertenda: Et prophetiae abolebuntur, & linguae cessabunt, & cognitio abolebitur: & sunt eiusmodi in Scripturis alia exempla. Itaque ex vi paniculae nihil potest necessario colligi. Sed aliam lesuita objectionem. adhibet, scilicet tum necesse esse, vt prior Epistola contineat omnem doctrinam necessariam, quod non facit, (inquit) immo ne centesimamquidem partem necessariae doctrinae continet, vt patet. Respondeo: Agnosco veram rationem. Fateor enim tum priorem Epistolam non continere totam Evangelij doctrinam, omniaque ad salutem necessaria, sed alia praeterea multa. requiti, tum non eadem fuisse, sed diversa, quae viva vocetradidit, ab ijsquae scripsit. Haec ergo nostra responsio minus valet,, nec satis luculentaest, etsi multi docti e nostris in ea acquiescant. Quaerenda proinde alia responsio est. Itaque respondeo, novi Testamenti Canonemnon fuissetum editum atque constitutum, cum Paulus hanc Epistolam ad Thessalonicenses scriberet, immo ne vllos quidem i novi Testamenti libros tum scriptos fuisse affinmo, excepto solo Matthaei Evangelio, & (si lrenaeo credimus) etiam Matthaei Evangelio antiquiores fuerunt hae duae Epistolae ad Thessalonicenses. Ait enim Mattheum scripsisse Evangelium suum cum Paulus & Petrus Romae Evangelizarent, & fundarent Ecclesiam, quod fuit annis post Christi ascensum viginti, & amplius; aAt haec quidem Epistola; scripta fuit, 17. aut 1S:annis post Christi ascensum, num Paulus Athenis: doceret. Non sequitur ergo: Quando Apostolus scripsit ad Thessalonicenses, tum omnianecessaria non sunt scripta, ergo nec postea: vel, Thessalonicenses, illo tempore non acceperant plenam doctrinam, quippe qui reliquis libris carerent Scripturarum novi Testamenti; ergo nos non (habemus integram doctrinam, qui omnes libros habemus: Aut Paulus non scripsit omnia necessaria in hac Epistola: ergo alij omnes non omnia scripserunt. Facit mentionem Paulus hoc loco & scriptae & traditae doctrinae, idque merito illo sane tempore: sed nos plures nunc habemus libros, quam habebant Thessalonicences: ideoque non sequitur, omnia necessaria in Canone nunc edito non reperiri. Duplicem impetum facit in hanc verissimam nostram responsionem Iesuita.

9

Primo ait, aliquid a Paulo propositum Thessalonicensibus fuisse, vt nominatim de tempore adventis Antichristi, quod non habetur in reliqua Scriptura; idque probat ex 2. Thess. 2. 5. Idemque etiam confirmat authoritate Augustiai, Lib. 20. de Civitate Dei, cap. 19. vbi vult eum affirmare, Thessalonicenses hoc novisse, nos minime, qui Apostolum non audivimus. Respondeo, eum abuti tum Scripturae, tum Augustini verbis. Nam si Apostolus docuisset Thessalonicenses, quo die, aut quo anno venturus esset Antichristus, quod ille vult; tum illi secundum Christi adventum adjudicium non statim & subito expectassent, quod apparet ex illo capite eos fecisse. Quanquam vero de adventu Antichristi aliquid iis dixerit Paulus, non tamen sequitur eum de certo tempore quicquam praescripsisse aut praedixisse, quo venturus esset, Itaque haec verba, quae in quinto versu habentur, Non meministis, cum essem vobiscum, haec me dixisse vobis? detota illa rerum serie ac connexione, quae praecessit, intelligenda sunt (nempe fore vt Antichristus revelaretur, vt sederet in templo Dei, veque extolleret se supra omne quod dicitur Deus, &c.) non de certo, definitoque yllo tempore, quo is venturus esset, de quo ille nusquam meminit. Verum esto, sit hoc verum, tradidisse Paulum Thessalonicensibus certum diem, mensem, aut annum, quo venturus esset Antichristus. Tum sequetur hanc Traditionem esse. Quod si Traditio sit, tum Papistae possunt ostendere quo tempore venturus sit Antichristus, quia dicunt se habere omnes Traditiones Apostolicas. At hoc non possunt: imo fieri posse a quoquam negant. Quod vero ad Augustinum attinet, illius verbis etiam tumissi me abutitur. Non enim ait Augustinus, Thessalonicenses cognonisse tempus, quo venturus esset Antichristus: sed dicit eos scivisse, quidsit quod eius adventum remoretur, quod nos nescimus. De quocete non contendimus. Sive enim hoc tum morabatur Antichristi adventum, quod imperium Romanum salvum adhuc atque incolume staret, sive quod Evangelium nondum praedicatum esset per totum orbem terrarum: nos totum hoc ignorare possumus sine iactura fidei. Nihil ergo habet Au¬ gustinus contra defensionem nostram.

10

Secundo loco respondet Iesuita, etiamsi concedatur omnia in alijs libris esse scripta, tamen hoc nihil valere, quo minus Traditiones esse credamus. Non enim ait Apostolus (inquit) Ego promitto me aut reliquos Apostolos alia omnia scripturos esse, sed, Retinete Traditiones. Res pondeo: Etsi Paulus nusquam hoc scripserit aut promiserit, num sequitur non esse reliqua omnia a reliquis Apostolis conscripta? Nequaquam. Scripserunt enim illi, quemadmodum a Spiritu sancto in mandatis acceperant. Nos fatemur multa inveniti in alijs Scripturis, quae tum non erant literis mandata, de Nativitate, morte, resurrectione, ascensione, futuro adventu Christi, deque redemptionis nostrae per. Christum peractae toto mysterio. Ea Apostolus non minus teneri iubet, quam quicquam ex ijs, quae ipse scripserat, quia non minus nec essaria erant. Quomodo persuadet, si haec tum fuissent plene cumulateque conscripta, vllam facturum Apostolum fuisse Traditionum mentionem? Sed quia haec nondum esse scripta Apostolus intellexit, ideo de his tenendis Traditionibus. Thessalonicenses monuit. Sed quia non potest id, quod vult, ex Scripturis evincere, inducit Patres, Basilium, Chrysostomum, Theophylactum, & alios, quibus nos postea satisfaciemus. Interim istis Patribus opponimus Ambrosium in haec verba, qui per Traditiones hoc loco ait Evangelicam doctrinam, vel Traditionem Evangelij intelligi, quae quidem abunde in Scripturis exposita est. Etsi autem haec, quae diximus, ad explicationem huius loci sufficiant, tamen quo firmior pleniorque sit haec nostra responsio, ad eam tria adiungemus. Primo, iubemus vt probent hoc argumentum: Nonnulla non sunt scripta: ergo haec illa sunt, quae illi venditant, & nobis obtrudunt. Hoc illi nunquam probare poterunt: quod tamen necessario illis ante demonstrandum est, quam causam possint evincere. Secundo, si ex hoc modo loquendi(Retinete Traditiones, quas edocti estis, sive per sermonem, sive per Epistolam) sequatur, quaedam necessaria non esse scripta; tum ex eadem formula loquendi sequetur, quaedam necessaria non esse viva voce tradita. At illi volunt omnia necessatia esse tradita. Iam eligant ytrum velint. Tertio, quaero quibus haec tradidit Apostolus, quae illi non scripta esse contendunt? Certe si sibi constare velint, respondeant necesse est, non omnibus haec tradita fuisse, sed certis quibusdam hominibus, nempe perfectis & sapientibus. Sic enim Canus, Lib. 32. Cap. 31. fundamento 4. ex Hilario & Origene probat, Mosen secretiorem legis enarrationem non scripsisse, sed ministro Iosuae. tra didisse: atque inde colligit, Apostolos etiam eodem modo fecisse, & secretiora dogmata paucis tantum sapientibus commisisse. At haec quae Apostolus hic commemorat, omnibus Thessalonicensibus tradita fuisse constat. Omnes enim alloquitur Paulus, cum ait, Retmete Traditiones: ita. vt hoc loco secretas quasdam Traditiones paucis quibusdam traditas intelligere non possit. Ex his patet, locum hunc non manere in suo robore, quod Bellarminus ait. Tria Scripturae testimonia examinata iam sunt, inquibus lesuita summum causae suae praesidium ponit: sequituriam quartum.

11

Quartum Iesuitae testimonium sumitur ex cerris quibusdam praeceptis Pauli Timotheo suo traditis. Praecepta tria proponit; quorum primum: habetur 1. Tim. 6. 20. Serva depositum. Depositi nominesinquit Bellarminus) non Scriptura, sed doctrinae non scriptae thesautus intelligitur, vt Patres nonnulli interpretati sunt: ergo sunt aliquae Traditiones non scriptae. Respondeo. Si vellem persequi varias huius loci interpretationes, facile possem Adversario os oc cludere. Cajetanus Cardinalis, virsane doctus depositi nomine gregemvult intelligi Timotheo commissum, quem servare sedulo Paulus subet. Quae expositio Iesuitae argumentum evertit. Sed ego non existimo istam interpretationem accommodatam esse, ac proinde ea non vtat. Esto igitur, significet thesaurum doctrinae sanae ac Catholicae, quemadmodum ille vult: quid inde sequetur? num ideo omnis necessaria doctrina non scripta est: Quomodo ista tam longe remotapoterit Bellarminus copulare? At ego non existimo Scripturam significari depositi nomine, nec quisquam nostrum, quod sciam, ita interpretatur: sed per depositum ipsam sanam & Catholicam doctrinamintelligimus. Iam veronon sequitur argumentum istud; Timotheum Paulus monet, vtsanam doctrinam teneat; ergo illa ex Scripturis non potest tota hauriri. Vt si ego alicui consulam, vtfidem Catholicam servet, & caveat sibi aberroribus Papisticis; num ille ergo continuo existimet, ex Scripturis istam fidem peti non posse? Nihil minus. Sed ait Bellarminus. Si depositinomine Scriptura significetur: quod tamen nemo nostrum dicit) ea multo melius in Bibliotnecis & chartis conservatur. Ex qua responsioneprofanum huius Iesuitae pectus intelligi potest. An conservatur Senoturam chartis & hibliothecis melius, quam in cordibus hominum:Sicisti nimirum Scripturas conservare solent, non mentibus, sed arculis. At Paulus non de externa librorum custodia, sed de interna loquitur, quando Scriptura in cordibus fidelium reposita servatur. Hic ille Patres quosdam citat, quibus ego omnibus vnum Tertullianum opponam. Is in Lib. dePraescript. adversus haeret. vult depositi nomine hoc in loco non remoti¬ CεCT hiquam at occuntioicin doctinam fignificir, sed quos sris infra ab Apostolo scriptum fuit. Ita nulla alia doctrina hic intelligitur, si Tertulliano credimus, quam quae ab Apostolo in hac ipsa Epistola traditur. Sed ego existimo non sanam tantum doctrinam hoc loco depositi nomine intelligi & significari, sed & munus etiam Timotheo commissum, & omnia dona Spiritus sancti in illum collata, quae erant ad hoc munus necessaria.

12

Secundus locus a Iesuita citatus in hoc quarto testimonio, habetur 2. Tim. 1. 13. vbi Paulus sic Timotheum alloquitur: ὑτθποσον ἔχευγαινόγτον λγον, ῶν ωαρ αμαω ικασασ, εν πισει ααγάτη τῆ ἐν χρισα Ιnσοῳ: hoc est, Formam. seu exemplar habeto sanorum verborum, quae a me audisti, cum fide & charitate, quae est in Christo Iesu. Respondeo ὑποτθποσιν hic signific are expressam quandam imaginem, sive in materia, sive in forma relucentem. Vult erIgo Apostolus, vt Timotheus doctrinam Apostolicam non modo non in materia, sed ne in forma quidem mutet. Sed num ex hoc loco pro Traditionibus, quicquam colligi potest? Nihil prorsus. Nam ipsa capita sanorum verborum a Pauloproponuntur eodem in loco, quae duo sunt, nempe πιςις & ἀγαῳ. Horum vtrumque ex Scripturis peti potest. Nam primo tota charitatis summa pendet ex duobus illis praeceptis, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, &c. & proximum ve teipsum: qua de re Christus loquitur, Matth. 22. 37. atque vers. 40. ait, ex his duobus praeceptis totam legem & Prophetas pendere. Ergo ex lege & Prophetis possunt: omnia sumi, quae spectant ad αγατυ. Atque idem etiam de fide statuendum est: nam ea non latius patet, quam charitas.

13

Tertius locus a Iesuita citatus in hoc quarto testimonio, habetur 2. Tim. 2. 2. vbi Timotheum Paulus in hunc modum alloquitur: Quae audivisti a me per multos testes, ea committe fidelibus hominibus, qui sint idonei ad alios quoque docendos. Haec (inquit Bellarminus Jde Traditionibus intelligi ne cesse est. Namsi Scripturam intellexisset Apostolus, non dixisset, quae audivisti a me per multos testes, sed quae ego scripsi. Respondeo: Praeclares Apostolus his verbis Timorheo commendat sanam doctrinam, sed non aliam, quamquae in Scripturis continetur. Sed ostendat interim Bellarminus quomodo sequatur hoc argumentum: Quae audivisti a me, ea commenda fidelibus hominibus: ergo haec nusquam in sacris Scripturae liIbris possunt inveniri. Non vult eam sanam doctrinam in libris recondi, ac quodammodo sepeliri, sed omnibus proponi, vt eam non modo Timotheus ipse teneat, sed etiam alijs commendet atque communicet, qui multorum magis esse possint. Sic hodie sunt eruditi Theologi, qui pos¬ sunt alios docere: num ideo sequitur, eos haec ex Scripturis non deptomere? Nihil igitur hoc argumento infirmius.

14

Quintum lesuitae testimonium sumitur ex 2. Epist. Ioan. v. 12. vbi loannes sic scribit: Cum multa habere vobis scribenda, nolui charta & atramentos sed spero me venturum ad vos, & praesentem praesentibus loquuturum, vi gaudium vestrum sit completum: & ex. Epist. Ioan. v. 13. & iqubi in eundem penem modum scribit: Malta possem scribere, sed nolo atramento Scalamo tibiscribere. Spero autem fore, vt statim te videam, & vi coram loquamur: Etgo multa loannes dixit discipulis (inquit Bellarminus) quae in Scripturis nusquam reperiuntur. Respondeo. Fateor nonomnia in brevissimis illis loannis Epistolis reperiri: num ergo in reliquis Scripturae libris, tam multis, & tam magnis, non omnia necessaria reperiuntur? Quis tam amens est, vtaparte tam exigua Scripturae ad totam argumentetur? Perinde certe hoc est, ac si aliquis dicat, quia totum corpus non est digitus, ergo totius corporis natura in omnibus eius partibus non consistit. Ioannes ait, se velle? multa in adventum suum differre. Quaenam illa fuerunt? Non alia proculdubio, quam quae in Scripturis alibi apertissime proponuntur, nempe deChristi beneficiis & natura, de mysterijs nostrae religionis, de via advita & salutem, atque alia huiusmodi. Haec sunt omnia Scripturae testimonia a lesuita citata, quae ille ex Cano sumpsit, in fine tertij capitis tertij libri.

15

At idem Canus, in sexto capite tertij libri, habet alia testimonia, quibus etiam nos ordine respondebimus. Vnum artipit, ex 1. Cor. 11. 16. quo in loco haec verba Paulus habet: Si quis videtur contentiosus esse, nos ciusmodi consuetudinem non habemus, neque Ecclesiae Dei. Tantas inquit Canus vis est in Traditione Ecclesiastica, vt quos nec Scriptura, nec naturae ratio potuit refellere, eos ex consuetudine ac Traditione Ecclesiae refellat. Unde concludit, multo plus valere Traditionem; quam vel Scriptutam, vel naturam, Apostolus enim prius probavit, tum Scripturae, tumnaturae voce, mulieres operto capite precari debere: deinde sequuntur haec verba: quasidiceret, Si ista non valeant apud vos, si his non moveamini, at institutum & mos Ecclesiae, & Traditio apud vos plurimum valoede bet. Respondeo: Ista declamatorem potius, quam Theologumdegent, Tam egregie hallucinari tantum vitum, mitum certe est. Nondicit Apostolus, Si Scripturam & naturam contemnatis, oppono vobis consuetudinem Ecclesiae, sed dicit, Ecclesiam non habere huiusmodiconsuetudinem, vt quis sit contentiosus; sed potius vtomnes communem pacem servent. Si vero quis contentiosus sit, ille ab Ecclesia Dei alienus est. Non sic Apostolus argumentatur, vt iste fingit, Qui contendet contra Scri¬ pturam ac naturam foeminas oportere capite aperto orare, hunc ego Ecclesiae consuetudine refellam; sed ait, Dei Ecclesias non habere consuetudinem, vt aliquis sit contentiosus. Sic contentiosos coercet authoritate Ecclesiae, non illud dogma sola consuetudine confirmat. Illa autem consuetudo fugiendae in Ecclesia contentionis, Scripturarum testimoniis abunde comprobatur.

16

Secundus Scripturae locus a Cano citatus, habetur in 1. Tim. 6. 3. vbi Paulus sic scribit: Si quis diversam docet doctrinam, neque accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, & ei quae secundum pietatem est doctrinae, is turget, &c. De sermonibus (inquit Canus) loquitur Paulus, non deScripturis. Respondeo. Si vult Canus hinc probare Scripturas hoc in locoexcludi, quia Paulus sermonis tantum meminit, non Scripturae, tum excluduntur etiam eadem ratione Traditiones, quia & hae alicubi scriptae sunt. Sed sermonis nomine intelligit Paulus sanam doctrinam; non quod illa non scribatur, sed quod non sit in libris occultanda ac sepelienda, sed eruenda ac proferenda in lucem, & in mente, lingua, ac ore tenenda, & alijs communicanda ac divulganda.

17

Tertius Scripturae locus a Cano citatus, habetur Galat. 1. 9. vbi Paulus sic scribit: "Si quis vobis aliud Evangelium annunciaverit, quam quod accepistis, anathema sit. Ait Paulus, Quod accepistis (inquit Canus) non quod scripsi". De hoc loco post: interim Respondeo. Quomodo sequitur hoc argumentum; Acceperunt, ergo non acceperunt scriptum? Praeterea, licet illi multa accepissent viva voce, ergo & nos nunc multa non aliter, quam Traditione, retinemus.

18

Rhemenses nostri, vtostendant quam bene sint in Scripturis exercitati, nonnulla nova testimonia proponunt. Primo, proferunt 2. Tim. 3. 8. in quem locum scribunt, Paulum nomina duorum Magorum, quorum libi mentio fit, ex Traditione accepisse: & aiunt tales esse Traditiones denominibus trium Regum, qui ab Oriente ad Christum adorandum venerunt, qui alibi ab illis nominantur Melchior, Gaspar, Balthazar: talem etiam esse Traditionem de nomine boni latronis, qui Ismas ab illis dictus est; & de nomine militis illius, qui Christi latus transfixit, quem Longinum dictum fuisse fingunt. Nomen procul dubio impositum &ο τῆς λογγις, id est, a lance a, qua transfixus ab illo Christus est. Eum postea Martyrem fuisse fingunt. Et a recentioribus fictae sunt eiusmodi multae Traditiones. Respondeo: Demus Apostolum tenuisse nomina Magorum ex Traditione: tamen haec scire, non fuit ad salutem necessarium; sicut nec nobis necessarium est, vt Regum illorum nomina sciamus; nam si fuisset necessarium, Evangelistae ea non tacuissent. Aftferant nobis Rhemenses, si possunt, aliquod necessarium Ecclesiae dogma, quod fuerit in solaTraditione positum. Nam quin nonnulla ex Traditione acceperint, nihil est quod dubitemus. Hinc enim manavit pars magna Genealogiae illius, quam Matthaeus & Lucas in Christi natalibus commemorant, quae multo quidem magis necessaria videti debet, quam Regum ant Magorum nomina tenuisse. Tamen salvam sine ea fidem esse posse quis non fateatur, modo ex Abrahamo & Davide certa generis successione natum esse Christum Scripturis confirmantibus assentiamur? Quanquam ad hanc stabiliendam fidem sane confert illatam accurata θισεως ειζηος abEvangelistis descripta. Et quicquid in re ipsa necessitatis inest, iam ex Scripturis percipi potest. Nam & Maiorum Christinomina edita sunt, & quinam illi insignes Magi fuerint, qui Mositam audacter restiterint, Paulus indicavit. Proferunt etiam Act. 20. 35. Ibi(inquiunt) dictum Christia Paulo recitatur, quod nusquam in Evangelijs reperitur, melius est dare, quam accipere. Respondeo: Fateor hoc nusquam diserte & totidem verbis scribi inEvangelijs, sed tamen reperitur aliquid inEvangelijs, quod tantinde vale at. Huic enim sententie ἔσοδυυκμα sunt, quod Luce 16. 9. iubemur facere amicos ex iniusta Mamona, vtnos recipiant in agterna tabernacula; & Luc. 6. 38. Date& dabitur vobis, & in eodem, vers. 35. Mutuum date; nihil inde sperantes. Sunt huiusmodi in Scripturis passim multae consimiles sententie. vt non sit necesse Traditiones non scriptastequirere. Deinde, diconon omnia Christi dicta scripta esse, sed tamen omnianecessatia, adeo venulla hinc jactura fidei nostrae consequatur. Proferunt deinde n Cor. 15. 3. v. ibi Paulus Corinthijs ait, Tradidi vobis quod acceperam. Stabiliri hoc verbo suas Traditiones volunt. Respondes: Sed debuerant subiungere quod sequitur, nempe. Christum mortuum esse propeccatis nostris, secundum Scripturas, & sepultum fuisse, ac tertio die excitatum, secundum Scripturas. Sic tradant illi secundum Scripturas quae tradunt, & nos illorum Traditiones recipiemus. Cum vero Paulus tam saepe hoc loco repetat, secundum Scriptura, intelligi vult, quae cunque Corinthijs tradidit ea se ex Scripturis vniversa hausisse. Quarto, aliquid ex Epistola Iudae vers. 9. pro Traditionibus afferunt, vbi magistratur minime maledicendum esse probat Iudas ex Michaelis exemplo, de quo nisi ex Ttaditione nihil prorsus scite potuit. Respondeo: Fateor hoc verissimum esse; sed tamen impium esse male loqui, imo vel male sentire de Magistratu, ex aliis Scripturae locis intelligimus. Denique, vbicunque nomen παερνδοσεων occurrit, inde Rhemenses argumentum pro Traditionibus artipiunt, Sed inon necesse erit reliqua testimonia persequi.

19

Alij Papistae alia adhuc testimonia habent. Lindanus ex Ierem. 31. 32. & 33. authoritatem Traditionum non scriptarum confirmare conatur. Quo in loco Propheta agit de novo illo foedere, quod Dominus cum populo suo facturus esset, quod non tale futurum esse praedicit, quale fuit vetus illud foedus, quod cum ludaeis pepigit, quia illud foedus in lapideis tabulis scriptum fuit, at novum hoc foedus in cordibus fuit sorbendum: ergo Evangelica doctrinasinquit) non in libris, sed in cordibus scripta est. Respondeo: Non sequitur, Inscribam in cordibus, ergo non in tabulis: nam & in tabulis, & in cordibus scribitur. Sed discrimen intervetus novumque foedus in eo positum est, quod veteres plerique nihil fere haberent, praeterquam ipsas tabulas, foederis vim nontenerent inscriptam in cordibus: at in novo Testamento multo ampliora fore Spiritus sancti dona praedicit, multoque plures qui Domini foedus habituri essent inmentibus impressum. Intelligendus enim est locus comparate, non simpliciter & absolute. Atque de secundo Adversariorum argumento hactenus, quod in guthoritate Scripturae positum fuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10