Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

CAPVT DVOBECIUV CAPTTTI DOsiremo, nunc Bellarminus Latinam veterem novi Testamenti Teditionem defendit, & Remnitio, Calvinoque respondet ad ea loca, quae illi a Latino interprete corrupta esse scripserunt. Nos hanc quoque Bellarmini defensionem diluemus, & Graecos fontes in novoTestamento puriores esse Latina illa editione ostendemus.

2

Primus locus est Matth. 9. v. 13. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Remnitius ait sententiam pulchetrimam esse mutilatam, quia deest inLatino, ad poenitentiam. Tria sunt capita defensionis Bellarminianae: primum, in quibusdam Latinis inveniri illam particulam. Respondeo: at in ijgnmon invenitur, quibus illi tanquam emendatissimis & authenticis vtuntur, hoc est, quos Theologi Lovanienses ediderunt. Et in eorum Missali recentissimo, quando haec pers Evangelij in Festo Divi Mattheirecitatur, ea particula non habetur. Secundum, verisimilius esse illam particulam in Graeco esse superstuam, & in emendatis codicibus non fuisse: Res pondeo: Imo hoc verisimile non est, quia Chrysostomus eam particulam legit, vtex illius commentarus constat: & verisimile est Chrysostomum codices emendatissimos habuisse. Similiter invenit Theophylactus eandem particulam in suis codicibus, & Robertus Stephanus in plurimis & verissimis exemplaribus, ex quibus suam novi Testamenti Graecam editionem emendavit, quorum etiamynum est Complutense. Tertium, particulam hanc non esse necessariam: nam vocare peccatores, non justos, est hortari ad poenitentiam eos, qui egent. Respondeo: esse necessarium perspicuum est, quia Lucas eam sine vlla controversia habet, Cap. 5. v. 32. Sic enim apud Lucam legimus, & omnia exemplaria conveniunt, ὕκ ἐληλυθα καλέσται διμαοις, αλλ αρετθλός εισ μετόνοιαν. Tum hoc etiam ratio docet. Nam aliud est vocare peccatores, aliud adpoenitentiam vocare peccatores, quemadmodum Theophylactus in hunc locum,: Mattl. aei verissime scripsit, εκίνα μεινωυστν ακρτθλοι, αλι ἵνα μογοήσοσιν: non ve peccatores maneant, sed vi resipiscant.

3

Secundus locus est, lohan. 14. 26. Spiritus sanctus suggeret vobis omnia, quacunque dixero vobis. Hoc loco Papistae abutintur ad probandum, quaecunque in Conciliis definiuntur, accipienda esse pro oraculis Spiritus sancti. In Graeco est, non divero, sed diri: ἀ εἰπονυμίν. Bellarminus ait sensum. esse eundem cum Graeco: intelligendum enim esse, non quae tunc dixeto, sed quae nunc dixero. Respondeo: Papistae occasiones omnes, quan tumvis futiles & absurdas, avide artipiunt ad sua dogmata comprobanda, easque non raro, quae in transsationis ermore positae sunt. Ita ex hoc loco, Spiritum sanctum colligunt authorem esse omnium dogmatum, quae ipsi in suis Concilijs excogitaverint atque stabilierint, etiamsi ea nequeant Scripturarum authoritate confirmani. Sed Christus non promisit aliquid se dicturum in posterum, quod ipsos Spiritus sanctus doceret, sed quod jam dixisset, id illis esse a Spiritu sancto in mentem memoriamque revocandum. Non enim Christus ait, ταντα α ἀνεἰπουμίν, sed ἀεἰπον υμίν. Itaque jam illis Christus omnia dixerat, sed illi ea non satis accurate didicerant, memoriaeque mandaverant. Ex quo falsam esse Bellarmini expositionem constat: non enim Christus hoc ait, quod ille putat, Spiritus Sanctus vobis suggeret, quae nunc dixero vobis, sed quae jam ante dixi vobis. Nam, α εἰπον, non significat, quae nunc dixero, sed quae prius amedicta sunt. Sic & versio Latina hujus loci falsa est, & Bellarmini etiam expositio eam esse falsam arguit.

4

Tertius locus est Rom. 1. 4. Qui praedestinatus est filius Dei. In Graeco est δριθεννος, id est, qui declavatus, sive manifestatus est. Bellarminus sic ait, lειζειν nunquam in Scripturis significat declarare, & omnes Latini sic legerunt, Qui praedestinatus est. Respondeo: primo, oeζειν in hoc loco significare declarare, quemadmodum Chrysostomus interpretatur, cui non ignota fuit hujus vocabuli vis & significatio. Sic ait Homil. 11,. in Rom. τι ἐν ἐστιν δοιδενιος, subjungit, δεκθενιος, ἀπορανθενιος, χριθενίος. vbi docet, δριζειν hoc loco nihil aliud significare, quam declarare, demonstrare, iudicare. Similiter Oecumenius, το ρειώενίος ait esse το θοδεκθενλος, & ἐπγνωώενιος. Nec verbum aliter hoc loco Theodoritus & Theophylactus explicant. Ergo falsissimum esse constat, quod Bellarminus tamconfidenter dixit. Id vere quidem dici potest, δeιζειν nunquam, aut inScripturis, aut alibi, significare idem quod praedestinare. Secundo, Latini patres sequuti sunt vulgatum interpretem, a quo vocabulum hoc imperite, inepteque versum esse, & Erasmus, & Faber, & Cajetanus docent, & quicunque Graece aliquid intelligunt, confiteri debent. Quod vero hic Bellarminus ait, definitus, idem esse, quod praedestinatus, id non dubitem ad Doctorum hominum vniversum senatum referre.

5

Quartus locus est Rom. 1. in fine, vbi in vulgata editione habetur, Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, Hunc locum Remnitius, Valla, Erasmus, Faber, & alij cormuptum esse dicunt. Nam in Graeco textu sic habemus: ὅιπυες τό δικαιωμα το Sεο στθγρογτος, Xοηκη τα τοιαθ τα ωροοσοντες, αζενσ σανακ εισιν) αμόνον αυτα τόσ, αλλα συθδδοκισε τοι ωραοοοσι. Bellarminus tamen non veretur affirmare, Latinam lectionem esse veriorem. Nam secundum Graecam, inquit, sensus est, pejus esse consentire male agenti, quam malum agere, cum tamen absolute pejus sit male agere, quam male agenti consentire. Respondeo, De peccatorum magnitudine non satis accurate disputat Bellarminus. Nam improbis συυδδοκείν, vnum est ex gravissimis peccatis, quae non nisi in perditissimos homines cadunt. Peccare per se impium est, poenaque sempiterna dignum, quantumvis id fiat conscientia reclamante: at peccata & sua & aliorum approbare, ac defendere, eaque recte facta judicare, ijsque animo & judicio suo applaudere, & peccatis delectari, hoc est, ζ uvaδεκειν, vt Apostolus loquitur, summum pene peccati cumulum habet. Atque hic ille est assensus, quem Paulus hoc loco damnat, qui fere summus est in peccato gradus. Itaque sensus est in Graeco textuverissimus: cumque Graeci interpretes, Chrysostomus, Theodoritus, Oecumenius, Theophylactus, exponunt. Atque in Graecis libris, quos Stephanus sequutus est, id est, omnibus, quos aliquo modo comparare potuit, nullam hic locus varietatem habet. Quod vero Latini Patres locum aliter legerunt, id minime mirum est. Non enim fontes adierunt, sed ex rivulis vulgati huius interpretis hauscrunt. Quod autem Bellarminus ait, Latinum textum. Graeco esse omnino meliorem, hoc omnino aliter visum est aliis Papistis. Sic enim Catharinus in primum cap. Rom. Ne quid autem dissimulem, inquit, longe magis mi placet Graecalectio: facile procedit litera, & sine vllo scrupulo.

6

Quintus locus est Rom. 4. 2. Ubi Abraham dicitur non esse iustificatus ex operibus. In illorum autem Latina editione additum est, legis, quasiApostolus de ceremoniis legis loqueretur. Bellarminus vero ait, codices Latinos vel omnes, vel fere omnes, non habere illud legis. Quod quidem fateor esse verum, si de iis codicibus loquatur, qui hodie in hominum manibus versantur. Nam ante aliquot secula, aut omnes Latinicodices, aut fere omnes habebant illud legis, vt ex quibusdam antiquis Patribus, & Scholasticis Theologis, Lyrano, Aquinate, Carthusiano, reliquisqueconstat. Quemadmodum vero locus ille sit intelligendus, & quae operum genera Apostolus a lustificatione excludat, postea suo loco dicetur.

7

Sextus locus est Rom. 11. 6. Ubi haec verba desiderantur, Sin ex operibus, iam non exgratia: alioquin opus iam non est opus. Quam sententiam Bellarminus esse quidem in Graecis editionibus fatetur, sed a nullis hu¬ jus loci explanatoribus, praeterquam a Theophylacto, agnosci: quod falsissimum est, cum eandem Oecumenius habeat atque explicet, & Theodoretus, & Chrysostomus, de quo tamen nominatim affirmavit, eum huius sententiae non meminisse. Bellarminus Chrysostomum hoc loco non inspexit, sed nimiam Erasmo fidem habuit, qui hanc in Chrysostomo sententiam falso negat reperiri. Sic enim Chrysostomus legit, ει δο αζ ἐργον, ἵκ εη δει χαρι: ἐτειτό ἐργον, ὕκ ετιστι ἐργον. Sed quid si in horum commentarijs ea clausula non haberetur? num eam propterea esse alienam opinari deberemus? nequaquam: cum Graeci codices, & exemplatia plurima & verissima, ipseque Syrus antiquissimus interpres esse hanc Apostolicam sententiam comprobet. Quod etiam sententiae antithesis & argumenti consecutio persuadet. Nam quemadmodum Apostolus. ait, Si ex gratia, non exoperibus, quia tum gratia non esset gratia: sic vicissim dicendum est, Si ex operibus, non ex gratia, quia tum opus, non esset opus.

8

Septimus locus est Ephes. 5. 32. Sacramentum hoc magnum est: vbi nihil: aliud nostri reprehendunt, quam quod vocabuli ambiguitate Papistae abutuntur, ad confirmandum Matrimonij Sacramentum. Nam est inGraeco μυσηριον, quod nusquam in Scripturis ita sumitur, vt significet eam rem, quam nos proprie Sacramentum dicimus. Quare Scholastici: ex hoc verbo absurde concludunt, Matrimonium esse Sacramentum. Caletani haec verba sunt: Non habet ex hoc loco prudens lector a Paulo, coniugium esse Sacramentum. Non enim dicit Sacramentum, sed mysterium hoc magnum est. Ob hanc veram vocem vapulat Cardinalis AmbrosioCatharino, in quarto Lib. annotat.

9

Octavus locus est Ephes. 6. 13. Dt possitis resistere in die malo, & in omnibus perfecti stare. Est in Graeco, ἀπαντα κατρργισαμιοι, quod non significat, in omnibus perfecti: Aliqui interpretantur, omnibus perfectis, id est, cum omnia arma, quaevobis sunt ad hanc militiam necessaria, comparaveritis, atque indueritis: sed vim verbi κατερράσαθει Chrysostomus melius intellexit, eumque sequutus Oecumenius. Est enim κατεργισαδιν, devincere, & debellare, adversariasque vires omnes superate. Homia illa facit, vt non modo in die malo resistere possimus, sed etiam ἀπαντα κατερ¬ νασαμηνοι, hoc est, quicquid adversatur, χσπολεμήσαντες, debellantes, & ἄνιλόντες, de medio tollentes (sic enim illud Apostoli verbum Chrysostomus, & Oecumenius interpretantur) nos invicti persistamus. Hoc autem longe aliud est, quam quod in veteribus libris legitur, In omnibus perfecti: & ex falsa versione falsae expositiones natae sunt. Thomas illud, in¬ omnibus, interpretatur, in prosperis, & in adversis: & hic perfectionem duplicem facit, vnam viae, alteram patriae: quae quanquam vera sunt, tamen ad istum locum non pertinent.

10

Nonus locus est Heb. 9. 28. e Admultorum exhaurienda peccata: in Graeco est, εἰς τό ποκ ὃν ἀνενεγκειν αυοτιας: quod significat, ad tollenda multotum peccata. Tolluntur vero peccata, quando remittuntur, quod in hac vita sit: exhauriuntur, quandototi puri sumus, & nullae peccatorum reliquiae remanent, quod huius vitae non est. Quando enim Adversarij tenuissimas quasque occasiones arripiunt, quibus fucum aliquem veritati faciant, ubique Spiritus sanctus est ab illorum calumniis vindicandus. Quod autem Bellarminus ait, interpretem propriissime hoc loco vertisse, proferat exemplum aliquod, vbi ἀνενείκειν significet exhaurire. Quanquam enim ἀναριρω est sursum fero, tamen & sursum ferre, & haurire non idem est, quod exhaurire. Non enim qui haurit ex fonte, proinde fontem ipsum exhaurit. Sed αναριρειν saepius significat auserre, aut perferre: vt cum in hoc loco, tum in aliosimili, 1. Pet. 2. 24. Christus dicitur peccata nostra ἀνενείαειν εἰς το ζυλον, id est, super lignum pertulisse, vt ibi vetus etiam interpres transtulit.

11

Decimus locus est Hebr. 13. 16. Talibus hostus oromeretur Deus. Est in Graeco, τοιαυτς θυσιαισ ευαρεσειτυκὀ θεός: talibus hostus delectatur Deus. Bellarminum non pudet & huius etiam loci defensionem qualemcunque suam adhibere. Latine, inquit, recte dicitur, bene mereri de aliquo eum, qui facit rem illi gratam. Respondeo primum, esse inter homines meritis locum: neque enim omnibus omnia debentur. Recte ergo dici potest, nos de illis bene meritos fuisse, quos aliquo beneficio affecimus, quod a nostri arbitrij voluntate fluxit. Sed quando nobis cum Deo res est, meritum valeat: quia quicquid facimus, quod illi gratum est, tamen nihile facimus, quod illi non ante debuimus. Quare cum fecerimus quaecunque fieri a nobis aliquo modo possunt, sumus adhuc tamen ἀχεειον δοσλοι, vt Christus ait. Deinde, quaero a Bellarmino, num in illorum Theologia meteri nihil aliud sit, quam facere quod gratum sit. Vellem id quidem: tum enim de meritis operum minus errarent. Nam & nos sanctorum bona opera Deo grata esse, Deoque placere dicimus: sed omnis est de meritis operum contentio. Postremo, quam hoc putidum est, Talibus hostus promeretur Deus:

12

Undecimus locus est Iacob. 5. 15. Et alleviabit eum Dominus. In Graecoest, Laι ἐχρει αυτόνὸ κυειος, & eriget illum Dominus. Hic Bellarminus de esfectis extremae vactionis disputat τρipos contra Remnitium. Etsi in versione nullum est capitale vitium, tamen locus rectias verti potuit, quam est ab interprete Latino versus. Quod vero ad vnctionem illam, Papisticam attinet, de ea hic lacobus non meminit: quod ipse etiam Caletanus abunde docet, in commentaniis suis in hunc locum. Sic autem ait: Nec ex verbis, nec ex effectis, verba haec loquuntur de sacramentali unctione extremae υnctionis: idque tribus verissimis argumentis, ex ipso loco sumptis, probat. Sed nunc locus non est de vnctione sacramentali disputandi.

13

Vltimus locus est, 1. Iohan. 5. 13. Haec scribo vobis, vi sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filij Dei: & sic quidem aliqui codices Graeci habent, quemadmodum Robertus Stephanus testatur in suo Graeco Testamento. Sed plerique aliter, etiam Complutensis, hoc modo: τυθτα ἔγραλα υιίν, τοις πσευεσεν εἰς τό ὀνομα το κξ το θεη ἵνα ειδητε, Sη ζωνναιώνον εχετε, κιινα τσεθτε εἰς τό ὀνομα τόυς το Sες. Sed de huius loci lectione nolumus magnopere cum Adversario litigare, cum in sensu nullum sit discrimen. Nam quod Bellarminus eo argumento probat, in Latino melius esse, quam in Graeco, quia non erat opus monere vt facerent, quod iam fecerant; indigna haec quidem fuit ratio tanto Theologo. Nam & nos saepe eos, qui faciunt, monemus vt faciant, quod faciunt, juxta illud, Qui monet vi facias, quod iam facis: & hoc in Scripturis tritissimum est. Ita qui credunt in Christum, monendi perpetuo sunt, vt in illa fidecrescant, constantesque permaneant.

14

Et iam se nobis Bellarminus de novi Testamenti vetere versione respondisse, & satisfecisse arbitratur. Sed quota haec pars fuit eorum erratorum, quae in illa versione inveniri notarique possunt. Eam igitur placet paulisper excutere, eiusque alios errores, etsi non omnes (id enim esset. longum & difficilejtamen nimium multos in medium proferre, unde quam ea minime pura atque authentica sit, melius iudicari possit. Matt. 3. 2. Vetus habet, appropinquabit regnum coelorum: est in Graeco ὕτνικα, ap¬¬ propinquavit. Ita etiam in capit. 4. 17. Matth. 4. 4. in vetere versione de sunt, In propatulo: Graecus enim textus habet, ἐτοδυτι συιἐν τι ρανερῳ, & vers. 7. μη ἐατολογὸσκτο, vetus interpres transtulit, nolite multum loqui. Aliud autem est multum loqui, aliud ζατολσειν: non enim Christus prohibet longas preces, sed verborum eorundem molestam & hypocriticam, re petitionem. & vers. 11. ἀpτον ἐποσεον, transtulit, panem supersubstantialem. & vers. 25. in Latino est, ne solliciti sitis anime vestrae quid manducetis: in Graeco, n ραγητε, καί τι τιητε, quid comedatis, & quid bibatis. & vers. 32. in Latino, Scit pater vester: in Graeco, ἐ πατῆρ υμόνὀ ἐρανιος. Cap. 7. vers. πποτ I4 in Latino, quam angusta porta? in Graeco, ἐn σενί ἡ τπυλη, quoniam angustaporta. Ca. 9. 8. Timuerunt, in Latino positum est, pro, admiratae sunt, cum sit in Graeco, θαυμασαν. Ca. 9. 15. fils sponsi, in Latino, pro, filij thalami, in Graeco est, α μοι τόνυμρονος: similiter Luc. 5. 34. Ca. 14. 3. Philippi nomen deest. in Latino, quod Graeci libri habent, is enim fuit Herodis frater, ejusque vxorem Herodiademimpius Herodes incesto matrimonio sibi coniunxerat. V. 21. in Latino est, quinque millia: in Graeco, ώσει ποθτακιγιλιοι, circiter quinquies mille. Ver. 26. deest nomen, discipuli: nam in Graeco est, iδοντες ἀυτὸν, όι μαθκrαι, cum sit in Latino tantum, videntes eum. C. 15. 8. in Latino est, populus hic labiis me honorat: cum sit in Graeco sic, εγνιζει μοιὀ λαός οα τῳ σο¬ ματη θίστον, μι τωις χειλεσι με τιμα: appropinquat mi populus hic ore suo, & labiis me honorat. V. 31: deest, mancos sanos, cum in Graeco sit, μλες vιός. C. 17. 19. in Latino est, quare nos non potuimus eucere illum, pro, illud, scilicet, daemonium: in Graeco est, ἐκζαλείν αυτῳ. Cap. 18. vers. vlt. deest in Latino, offensas eorum, τα παργπτυματα ρυτόν. Cap. 19. 17. in Latino sic est, quid me interregas de bono? unus est bonus, Deus: in Graecis vero plerisque & commendatissimis codicibus, τ με λόγες αγαθεν, ἀδεις αγαθες, ei μη εις, o θeos: hoc est, cur me dicis bonum? nullus est bonus, nisi vnus, Deus. Capit. 20. 9. in Latino est, acceperunt singulos denarios, pro, singuli denarium, cum sit in Graeco, ἑλαζον ανα δεναειον: & similiter vers. sequente. Vers. 15. in Latino est, aut non licet mi, quod volo facere? pro, annon licet mi faceret quod volo in meis rebus? est in Graeco, ἑ ἐκ εζεσι μοι ποιήσαι, ὀ θελα κ τοις εμσις, Cap. 21. 30. Eo Domine, in Latino, pro, ego Domine:: ἐγῳ υριe. Cap. 24. 6. Opiniones praeliorum, in Latino ponitur, pro, rumores bellorum, ακοώς πολ iμον. Cap. 26. 61. διἀ τριον ἡμαρον, quod est, triduo, vetus transtulit, post triduum: & vers. 71. in Latino est, exeunte illo ianuam, pro, exeuntem eum in vestibulum, cum in Graeco sit, iξξθεντα ἀυτὸν εἰς τὸν τυλόνα. Capit. 28. 2. in Latino, post, revolvit lapidem, deest, ab ostio, &ο δυεας, Marc. 2. 7. in Latinoest, quid hic sic loquitur? blasphemat, pro, quid iste ita loquitur blasphemias: aδι ττολαλεί ιλασῳημιαςς Marc. 3. 29. in Latino, reus erit aeterns delicti, pro, aeterni iudicij, αlονiν κρισεως, Mar. 14. 14. in Latino est, ubi est refectio mea? pro, vbi est diversorium? το ἐσι το κατυλυμα, Luc. 1. 28. in Latinoest, ave, gratia plena: sed κεχαριτωιλον, est gratiosa, vel gratis dilecta, non plena gratiae. Luc. 2. 40. in Latino est, puer crescebat & confortabatur, vbideest, spiritu. Luc. 3. 13. in Latino est, nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis. At hoc loco, ωροωειν non facere, sed exigere significat. Publicanos enim Baptista alloquitur. Luc. 6. 11. in Latino est, ipsi repletis sunt insipientia, pro, amentia. ηδεσανανoίας. Luc. 1 1. 53. ἐπσοματιζειν αυτὸν, ωει πειονον, vetus interpres transtulit, os eius opprimere de mults: inepte: est enim eum vrgere ad loquendum de multis. Luc. 13. 3. & 4. in Latinoest, nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis: sicut illi decem & octo, pro, aut illi decem & octo, &c. Luc. 15. 8. Evertit domum, pro, evegrit domum, σαρσι τυν οικιαν. Ertatum turpe & manifestum, quod Lovanienses quidem viderunt, tamen corrigere noluerunt, credo, propter vetustatem. Sic enim multis seculis locus iste fuit in illorum Ecclesiis lectitatus. Glossa ordinaria hanc faeminam interpretatur Ecclesiam: ea vero tum evertit domum suam, quando conscientias hominum de reatu suo perturbat. Dionysius vero Carthusianus paulo adhuc melius docet, quemadmodum domus evertatur, quando nimirum contenta in domotransferuntur de loco in locum, vtij solent facere, qui aliquid diligenterquaerunt. Imo quod mitere magis, Gregorius Romanus ante mille annos legit & exponit, Homil. 34. in Evangel. evertit domum: tam antiqui sunt multi huius transsationis emores. In eodem Cap. vers. 14. Posiquam omnia consummasset, pro, consumpsisset, &απονήσαινος. Cap. 10. 22. in Latino sic legitur, Sepultus est in inferno. Elevans autem coulos, rc. Atque hic multa Latini doctores aliqui & interpretes de hac sepultura huius divitis apud inferos philosophantur, quae omnia ex vitiosa loci versione fluxerunt. Sic enim legendum erat, vt Graeci libri constantissime legunt, Aortuus est etiam dives, ac sepultus est: quod Euthymius recte interpretatur, factam esse non in paupere, sed in divite, mentionem sepulturae: quia erat vile pauperis sepulchrum: dives vero splendide & magnifice sepultus est. Tum in textu nova sententia incipit: Et in inferno elevans oculos, &c. Cap. 19. vers. vit. Omnis populus susper sus erat audiens illum, pro, populus omnis ab illo pendebat, cum eum audiret: ὅλαυς ἀπας ἔζεκριματὸ κτο ἀκεον Iohan. Cap. 5.16. post haec verba, persequebntur Iudaei Iesum, desunt illa, & studebant eum interficere καl εζη τευν αυτ ἀτεκτείνι. Cap. 12. 35. Adhuc modicum lumen in vobis, pro, adhuc parto tempore lumen est vobiscum, ἐτ μικρον χζνον το ρὼς μιι υμον οει. Cap. 21. 22. Sic eum volo manere donec veniam. Quid adte? vnde nonnulli adhuc vivere Iohannem suspieati sunt, huius versionis errore delusi. Sic autem legendum erat, Si velim; eum manere donec veniam, quid ad te? in Graeco, ααν αυτ θελω μινειν ἔασξργε¬ μαν, τι ωροςσε; Act. 2. 42. Et communicatione fractionis panis pro, & communicatione, & fractione panis, κ, τῆ κοινονίο, κα τη λεσει τοῦ αρτe & versevit. In idipsum pro, Ecclesio, τῆ ἐκκληηί. Cap. 3. 18. Qui praenunciavit, pro: quae praenunciavit, a ωροαατνειλε. Cap. 10. 30. Psque ad hanc horam, oranteram hora nona, pro, usque ad hanc horam eram ieiunans, & hora nona precabar, μιχζι τοθτης τῆς ωρογσ ημιιν θκσεθον, και τυγ εγνατμν ωρον ωροσεθχιαιος & in sine vers. 32. haec desunt, Qui cum adfuerit, loquetur tibi, is δζαγινίμι, ο λaλήσεν σει. Cap. 12. 8. Calcea te caligas tuas, pro, subliga sandalia tua ὅ neδήσιτα σανοολια σοῦ. Cap. 16. 13. Obi videbatur oratio esse, pro, vbi solebat oratio esse, ἔενοριζετ ωροσδχι ειναι. Cap. 18. 5. Instabat verbo Paulis, pro, astringebatur spiritu Paulus, συυειχετο τῶ πνευμαη. Cap. eodem, v.16. Adinavit eos a tribunali, pro, abegit eos a tribunali, ἀπιλασιν. & vers. 21. haec. desunt, oportet omnino me festum, quod instat, agere Hierosolymis: αsi με ταν¬ τ ρχρυλ ποιησαι εις Ιεροσολνμα. Cap. 19. v. vlt. Cum nullus obnoxius sit, pro, cum causa nulla sit, μηδενός αιτιη ταρχενιος. Cap. 22. 12. Dir secundum legem, pro, vir pius secundum legem, ἀνης ἐυσεοῆς. Cap. 24. 14. quod secundum sectam, quam dicunt haeresin, sic deservio patriDeo meo, pro, quod secundum viam, quam dicunt haeresn, ita servio patrio deo, ὕτι χῶ τυν δδσον, κν λόγεσεν αιρεσιν, ὕτῳ λατρεν τ πατραῳ γι. Cap. 27. 42. Ot custodias occiderent, pro, vi vinctos occiderent, ἵνα τῶς δεσμώτας ἀπο¬ Xleivon. Rom. 2. 3. quod iudicas, pro, qui iudicas, ô χρινον. Cap. 5. 6. Vt quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, pro, Christus enim, cum adhuc infirmi essemus, En jP Xεισος ὀντον ἡμον αδενον. & vers. 13. Peccatum non imputabatur, cum lex non esset, pro, peccatum non imputatur, cum nulla est lex, ἄυθηα iκ ελλγειτιμη οντας νόμν. Cap. 7. 25. Quis me liber abit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum, pro, gratias ago Deo, per Iesum Christum: ἐυχαρισοας τῶ διγ δια Ιήσοῦ Xρισοῦ. Cap. 8. 18. Existimo quod non sunt dignae passiones, &c. pro, certo statuo, λοριζομαν. Cap. 12. 19. Non vosmetipsos defendentes, pro, vlciscentes, exδικομντες. Cap. 13. 1. Quae autem sunt a deo, ordinata sunt, pro, quae sunt potestates, a deo ordinatae sunt, ai δε ἐσα ζισιαι, υτο τοΘεκ τεταγιθυνεισιν. Cap. 14. 5. Unusquisque in suo sensu abundet, pro, unusquisque in animo suo plene certus esto, ἐκασοσ ἐν τῶ ιδιῳ vώι τκγρει. & vers. 6. desunt, & qui non curat diem, domino non curat, μαιομι φρονον τυν ημεραν, Xυει α φρονι. Cap. 16. 23. Salutat vos Gaius hospes meus, & universa Ecclesia, pro, & universa Ecclesiae, α τῆς εκελησίας δλης. 1. Cor. 3. 5. Ministri eius, cui credidistis, pro, ministri, per quos credidistis, διώκονοι, δι ἀνἐπεσευσατε. vers. 9. Dei adiutores, pro, administri, vel cocperarij, suneργoι. Cap. 6. v. vit. post, in corpore vestro, desiderantur, & inspiritus vestro, quae sunt Dei, και ἐν τῶ τπνευμαηρμον, ἀτναεσί το Oες. Cap. 9. 22. Ot. omnes salvos facerem, pro, vt omnino aliquos salvos facerem, ἵνα ταγτως τενας σσνζ. 15. 23. Deinde i, qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderunt, pro, deinde qui sunt Christi, in adventu ipsius, ἐπειτα ἐι Xρισοκσ τό ἐν τη παρασια φισ8. v. 34. Adreverentiam vobis loquor, pro, loquor, vi vobis pudorem iucuti¬ am, ωρος ενθοτον υειν λόγῳ. vers. 51. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes. immutabimur, pro, non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur, ταντες μιν α κοιμηθεσονλα, τανες ι αλλαlισονλα. vers. 54. desunt, cum corruptibile induerit incorruptibilitatem, ὅταν τό φθαρτὸν τοτο ἐνδυσηται αφγαρσιαν. vers. 5S. Ubi est mors stimulus tuus? pro, ubi tua est, o sepulchrim, vel infernum, victoria? τοῶ εοδ ἀδη τό νίκoςς 2. Cor. 1. 11. Vt ex multarum personis facierum eius quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis, verba in Graeco sunt, ἵνα κκ τολ λόν ωροσυπον τό εἰς ημας χαεισμα δια τολλόνενχαρισηηηm χρ ημον id est, vt donum ex multis personis in nos collatum per multos celebretur gratiarum actione pro nobis. C. 7. 8. Non me poenitet, & si poeniteret, pro, non me poenitet, etsi me poenitebat, α μετυμιλομαι, εικμετεμελημlν. C.9. 1. Ex abundanti est mi scribere vobis, pro, super fluum est mi: ωριοσὸν μόι δει. Cap. 12. 11. Factus sum insipiens, deest, in gloriando, χονχυμδος Galat. 3. 24. Lex paedagogus noster fuit in Christo, pro, in Christum, eis Xeισeν. C4. 18. Eonum aemulamini in bono semper, pro, bonum aemulari in bono semper, καλόν τό ζηλοδο εν xaλῶ παντὸτε. In fine hujus capitis illa verba, Qua libertate Christus nos liberavit, sunt cum initio capitis sequentis conjungenda, In libertate, qua Christus nos liberavit, &c. τπ ἐλδθεεια ς Xρισὸς ημας ιλδθερωσε, σηκετe. Ephe. 1. 22. Super omnem Ecclesia, pro, super omnia ipsi Ecclesiae, ὑγ ποντα τῳ εκκλήσιαᾳ. Cap. 2. 10. Creati in Christo Iesu in operibus bonis, pro, ad opera bona, δτι ἐργόις αγαθόις. Cap. 5. 4. Quaead rem non pertinent, pro, quae non conveniunt, τα μή αυῆκον τα. Coloss. 2. 14. Chirographum decreti, pro, in decretis, mis δογμαστν. 2. Thess. 2. 13. Elegit vos Deus primitias in salutem, pro, ab initioad salutem, ἀπ ἀρχις. 1. Tim. 6. 5. Deest, secede ab eis qui eiusmodi sunt, agiσuσο τοεκτον. 2. Tim. 2. 4. Ot ei placeat, cui se probavit, pro, vt ei placeat, a quo delectus est miles, ἵνα τ σρατρλογήισονη αριση. Phile. 9. Cum sis talis, vt Paulus senex, pro, cum sim talis, nempe Paulus senex. Heb. 1. 3. Purgationem peccatorum faciens, deest, per seipsum, δi ἐουτ8ῦ. Heb. 3. 3. Quanto ampliorem honorem habet domus, pro, quanto ampliorem habet, quam domus, is qui construxit, &c. Heb. 12. 8. Ergo adulteri, & non filij estis, pro, spurij & adulterini, non filij estis, αcα vοθοι ἐσε, κι ἐχ oι. Ibidem. vers. 18. Accessibilem ignem, pro, incensum ignem, ϰεκνρθεῳ τeι. Iacob. 1. 19. Scitis fratres mei dilectissimi, pro, itaque fratres mei dilectissimi, dce dδ eλοι μον αγτητοι. 1. Pet. 2. 5. Super aedificamini, domos spirituales, pro, domus spiritualis, ώικος τδματηκός. Ibidem, v. 23. Tradebat autem iudicanti se iniuste, pro, judicanti iuste, τῳ κρινονη δικαιoς. 1. Pet. 4. 14. desunt, quod ad illos quidem attinet, blasphematur, quod ad vos autem, glorificatur, &ς μδα ρυτός λασρημσιτ, γ σε ας ζαζετι. 2. Pet. 1. 3. Quomodo omnia nobis divinavixtutis sua, quae advitam & petatem, donata sunt, pro, vipote cumdiuma virtus eius omnia, quae ad vitam & pietatem requiruntur, donavit, ώc τarm ημιν τῆς θειασ δυναωι αυτο τα ωρος ζωον δευσεξραν δεσοημδοης. ver. 16 indoctas fabulas sequuii, pro, doctas, σεσορισμηεωισ μυθεισ εζ ακοληθεσαντες, & ibidem, Christi virtutem & praescientiam, pro, virtutem & praesentiam, δυυιμον κ τορσίον. 2. Pet. 2. 8. Aspectu enim & auditu iustus erai, habitans apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus excruciabant, pro, Aspectu enim & auditu iustus ide habitans inter eos, de die indiem animam iustam iniquis factis cruciabat: Eλιμιαη ιο αακοσ ο δικαος εικατοικῶν ἐν αυτεiς, ηuιραν, aήμιρας δυχεσ δικαιαν ανόμοις ἐργοις εζασανιζεν. 1. Ioan. 5. 17. Et est peccatum ad mortem, pro, & est peccatum non ad mortem: κι ἐστιν αυθτια κ ωρος Sυ¬ νaτον. 3. Ioan. 4. Matorem horum non habeo gratiam, pro, maius istis gandium non habeo: μεζετερον τοτν ικεχῳ χαcον. Id. 5. Scientes semel omnia, pro, vt qui semel hoc sciatis: ειδοταςἀπας τοτ. Apocalyps. 2. 14. Edere & fornicari, pro, edere quae idolis immolantur, & scortari, μαρεῦν ειδαλοθθτα, α πορνευσα.

15

Selegi e multis pauca: si omnia vellem confectari, volumen facerem. Sed haec satis arguunt infinitam atque inveteratam Latinae veteris innovo Testamento editionis vitiositatem. Itaque Erasmus quando novum Testamentum recognosci voluit, illud potius de integro transferendum esse censuit ad Graecam veritatem, quam in emendenda hac vetere Latina editione elaborandum. Similiter Isidorus Clarius Brixianus miserum deplorat & squallidum illius editionis in vtroque Testamento habitum, hominumque doctorum negligentiam mitatur, quinondum ei errores, quibus eam innumeris scatere dicit, adimendos curaverint, seque ait loc a octo millia annotasse, atque emendasse. Talis illa editio est, vel ipsorum confessione, quam nunc scilicet, si Patribus Tridentinis placet, nos pro Scriptura Authentica suscipere jubemur. Sed illi sibi sumant hanc suam veterem editionem, nos ad sacros Scripturae fontes redeamus, quemadmodum & ratio cogit, & Augustinus, Hieronymus, alijque illustres Theologi persuadent, & ipsa etiam Pontificum Romanorum vetera decreta monent.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12