Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

CAPI In quo secundum argumentum Si apletoni proponitur QQUυu

2

IN Libro igituro cap. 5. praeclarum proponit argumentum, quod ita se habet: Quaedam Prophetarum & Apostolorum scripta Canonicam authoritatem non habent, & quaedam quae non sunt Prophe¬ tarum aut Apostolorum, in Canonem recipiuntur: ergo Ecclesiae iudicio totus Canon Scripturarum nititur ac definitur: illa Scripturae Canonem? statuere debet: ex eius ergo testimonio Scriptura suam authoritatem habet.

3

Respondeo tria: Primum, Fieri potest, vt Prophetae & Apostoli nonnulla communiter ad privatos quosdam homines scripserint, quemadmodum David ad loabum privatas literas misit. Ista revera in Canonem: recipi non debent. Sed quaecunque scripserunt vt Prophetae, & a Deo inspirati, ad publicam institutionem Ecclesiae, ea in Canonem recepta sunt.

4

Secundum. Quaero ab illo, vtrum scripta ista, de quibus loquitur, fuerint in se sacra & divina necne? Si fuerint, tum Ecclesia debuit illa admittere atque approbare suotestimonio, vt ipsi concedunt, & erravit. Ecclesia, quae illa non receperit: est enim Ecclesiae officium sacras Scripturas agnoscere, & aliis etiam commendare. Si non fuerint, tum certum est a Prophetis & Apostolis alio consilio scripta fuisse, quam ut in Canonem reciperentur, adeovt nec potuerit ea, nec debuerit Ecclesia in Canonem recipere.

5

Tertium, Nullum eiusmodi publicum scriptum vel Propheticum vel Apostolicum proferri potest, quod non sit in Scripturae Canonem ab Ecclesia receptum. Sed Stapletonus probat multa eiusmodi scripta fuisse tum Prophetarum, tum Apostolorum, quae Ecclesia nunquam comprobarevoluerit. Et primo, Prophetarum quaedam scripta commemorat, deinde Apostolorum, quae in Canonem nunquam recepta sint. A Samuele, inquit, Nathano, & Gad, scripta sunt gesta Davidis, vt patet 1. Paralip. cap. vlt. 29. at hi libri iam Canonici non sunt: ergo in Ecclesiae arbitrio positum est, sacrae Scripturae libros vel pro Canonicis suscipere, vel vt Apocryphos respuere & rejicere.

6

Respondeo: Eo loco sacram historiam primi & secundi Samuelis intelligi, contextam a tribus illis Prophetis, Samuele, Nathano, & Gad, quam Stapletonus imprudens Canonicam esse negat. Certum est enim non fuisse hos libros ab vno Samuele ambos conscriptos, quia Samuel mortuus est ante finem primilibri. Hos vero libros Ecclesia semper pro Canonicis agnovit. Stapletonus vero putat aliam quandam historiam ab illis eximiis Prophetis esaboratam designari, quod nullo argumento probari potest. Secundo, dicit Salomonis res gestas a Nathano, Ahia, & Ieddone literis mandotas fuisse, vt patet, 2. Paralip. 9. 29. Respondeo, illam historiam hoc loco significari, quae habetur 1. Lib. Regum: aut si alia historia intelligatur, quo modo probat eandem, cum extaret, Canonicam authoritatem nonhabuisse? Tertio, probat ex 2. Paralip. 13. 22. Abihae historiam ab Iddone Propheta scriptam fuisse, quae quidem iam in Scripturarum Canone Non extat.

7

Respondeo, eandem plane historiam esse, quae habetur de Abiha Rege, 1. Reg. 15. Quarto, dicit historiam Iehosaphat a Iehu Propheta scriptam fuisse, idque probat ex 2. Paralip. 20. 34. Respondeo, eandem historiam intelligi, quae extat. 1. Reg. 16. Certum enim est historias Iudicum, & Ruth, & Samuelis, & Regum, a pluribus Prophetis conscriptas fuisse: vnde Matth. 2. vIt. vers. ex libro Iudicum testimonium citatur ( nusquam enim alibi reperitur) & tamen dicit Matthaeus, vt impleretur id, quod dictum est per prophetas, το ρηθεν σια το ωρορητῆς: ex quo facile intelligipotest, librum illum a pluribus Prophetis conscriptum & compositum fuisse. Quinto, dicit multa Salomonis scripta in Canone Scripturarum iam minime extare. Respondeo, id minime mirum esse, quia iampridem perierunt, nec omnino extant. Nam Canonica quaedam periisse, credoesse neminem qui dubitet. Quod si iam extarent, probandum esset Stapletono, in Ecclesiae authoritate situm esse, vt essent, vel non essent in Canone. Affert deinceps testimonium ex Augustino, Lib. 17. de Civit. Dei, cap. vlt vbi haec verba reperiuntur: Sunt scripta eorum (intelligit Zachariam, Malachiam, Aggeum) sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarunt: perpauci ea scripserunt, quae authoritatem Canonis haberent. ReSpondeo, Ista, quae ab Augustino dicuntur, nihil ad nostram causam spectant. Non enim ait, multa a Prophetis scripta esse, quae Canonicam authoritatem non haberent; sed inter multos Prophetas paucos admodum, fuisse, qui scripserint: quia scilicet multi Prophetae nihil scripserunt omnino. Ait ergo multos, qui viva voce Ecclesiam docuetunt, Prophetas fuisse; paucos autem, qui aliquid omnino scripserint, Hanc Augustini mentem ac sententiam esse constat: vnde obiter Stapletoni fides in Patribus. citandis anitnadverti potest. Atque haec de Prophetatum scriptis obiecit, Stapletonus: Iam ad Apostolorum scripta, quae ille non esse in Canonem recepta dicit, veniamus.

8

Primo Epistolam ad Laodicenses nominat, quam a Paulo scriptam fuisse probat ex Coloss. 4.16. Atqui illa Epistola iam (inque) non est inCanone. Respondeo. Nulla huiusmodi Epistola eo in loco commemoratur. Apostolus enim dicit ἐ Ααοικειας, non ωρος λαοδικειαν, adeo vt haec Epistola, cuius hic mentio fit, non ad Laodicenses, sed ex Laodicea scripta sit: error natus est ex vulgari editione Latina, quae legit Epistolam Laodicensium. Olim quide n Epistola quaedam eo nomine ferebatur, & multi antiqui eius meminerunt. vt Epiphan. in Lib. contra Marcionit. & alij. Faber Stapulensis inter Paulinas Epistolas hanc recenset, sed eo nomine ab Erasmo reprehenditur. Illi aequiores sunt, & probabilius sentiunt, qui putant talem Epistolam fuisse, sed iam periisse. Verum ne id quidem ex hoc loco colligi potest. Id mihi potius hoc loco significarividetur, Laodicenses nempe ad Paulum Epistolam scripsisse, in qua quoniam quaedam fuerunt, quae ad Colossenses pertinerent, quaeque scireillorum interesset, Paulus eam quoque a Colossensibus vnam cum hac sua Epistola legi voluit, Hanc esse non incredibilem, & multo veriorem opinionem iudico. Et sic quidem Oecumenius aperte scribit: Θυκ ειπε τυν προς λανδικεισ, ωιρα τν ιν λαλικειας χαρεισαν: κ τν το Παλη ωρος Aωικιας διηα τν λαοδκεαον ωρος Παθλον, κν γαῳ π ωαγτσ εν ουτη αφου λολοασις Atque haec ex Chrysostomo sumpsit Oecumenius. Et Cacharinus Papista. fatetur, non hic nominari Epistolam a se scriptam ad Laodicenses, sed exeo loco scriptam: in comment. in hunc locum. Hieronymus in Catalog. author. Ecclesiastic. in Paulo, huius Epistolae mentionem facit, sed passim ait reprohari. Secundum Concilium Nicenum adulterinam statuit, & tanquam supposititiam rejicit, Theophylactus putat hoc loco significari priorem Epistolam ad Timotheum, quia illa ex Laodicea scripta fuit: Tertullianus vero Lib. 5. contra Marcionit. Epistolam ad Ephesios.

9

Quod vero subjungit Stapletonus, fuisse libros quosdam a Petro scriptos, & librum etiam quendam de peregrinatione Pauli & Teclae, qui non sunt in Canone: Respondeo, hos libros ab Ecclesia semper fictos & adulterinos iudicatos fuisse. Hieronymus in Catalog. in Petro, tanquam Apocryphos, & a Petro minime scriptos, rejicit. Liceat ergo mihi idem de his libris dicere, quod olim Augustinum de nonnullis longe antiquioribus libris dixisse legimus, 18. Lib. de Civitate Dei. Cap. 38. Haec. Scripta castitas Canonis non recepit, non quod eorum bominum, qui Deo placuerunt, reprobetur authoritas, sed quod ista non credantur ipsorum esse. Non ergo in Ecclesiae iudicio positum est, Prophetarum aut Apostolorum scripta Canonica, vel non Canonica facere, aut quae Canonic a sunt rejicere, aut quae non Canonica suscipere. Atque haec de secundo Stapletoniargumento.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4