Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 8
SEntentia nostra est, non oportere Ecclesiae tribui summum indicium atque authoritatem interpretandi Scripturas, sed Scripturae ipsi, & Spiritui sancto, tum aperte in Scripturis loquenti, tum occulte easdem in cordibus nostris confirmanti. Hanc nostram sententiam argumentis. quibusdam iam confirmate statuimus. Et primum quidem argumentum nostrum ex conclusione tertiae quaestionis pendet. Si enim Scriptura non potest aliter certo cognosci, nisi per Scripturam, & Spiritum sanctum, vtconclusum prius est in tertia quaestione; tum certe nec aliunde quaerendus est Scripturae sensus, quam ex Scriptura, & Spiritu sancto in Scripturis loquente. Sensus enim Scripturae est ipsa Scriptura. Huc ergo referipossunt omnia argumenta illa, quibus in tertia Quaestione vsi lumus.
Secundum vero argumentum nostrum est huiusmodi. Quod solum habet vim ad fidem generandam, illud solum habet summam authoritatem interpretandi Scripturas, & omnes de fide & religione controversias definiendi ac dijudicandi: At Scriptura sola & Spiritus sanctus hanc vim habent: Ergo illis solis haec authoritas tribuenda est. Propositio per se satis manifesta est. Nam fides ex auditu nascitur (inquit Paulus Rom. 10. 17. Jid est, ex sensu Scripturae recte percepto: sensus vero Scripturae ex solaScriptura ipsa & Spiritu sancto petendus est. Minor etiam patet: quia solus Spiritus sanctus potest fidem salutiferam in corda nostra infundere, quae proinde a Scholasticis infusa fides appellatur. Ecclesia verohanc fidem non potest infundere. Fides enim illa, quam ab Ecclesia habemus, non infusa, sed ac quisita dicitur: & eam ipsi Papistae fatentur non sufficere ad κροροειαν, hoc est, ad certam persuasionem. Evangelium dicitur potentia Dei ad salutem. Rom. 1.16. quod si verum sit, tum certe sufficit adfidem generandam. Et Apostolus testatur, se Evangelium sine omniverborum ornatu praedicasse, quo fidem solius Evangelij effectum esse appareret. Fides ergo non est Ecclesiae donum, aut eius effectum, nisi improprie & ministerialiter; at est Spiritus sancti, per Scripturam loquentis donum & effectum, proprie ac necessario. Summa huc redit: Fides ex sola Scriptura nascitur: Ergo verus Scripturae sensus ex sola Scriptura ipsa cruendus est.
Tertium nostrum argumentum ita se habet: Summus index controversiarum, & legitimus Scripturae mterpres, haec tria habere debet. Primum est, vt nos certo sciamus veram esse sententiam illam, quam ipse proponit, atque in ea nos ac quiescere posse. Secundum est, vt ab illa sententia. non liceat provocare. Tertium, vt nullo partium studio dim atur. Nihile vero horum Ecclesia aut Pontifex habet: haec vero omnia Scriptura habet, & Spiritus sanctus in Scripturis loquens: ergo illis summum judicitum, non Ecclesiae, vel Pontifici, deferendum est Propesitio per se satis manifesta est. Assumptio vero, nempe, Nihil horum in Ecclesia vlla visibili, vel in Pontifice esse, patet. Nam per Ecclesiam intelligunt Papistae primoPatres. & consentientes Patrum sententias: nam nisi consentiant omnes, non tribuunt illis tantam authoritatem. Sed quomodo nos certi erimus, num Patres omnes inter se, & cum suis coepiscopis consenserint? vt hoc certo sciamus, Patres omnes perlegamus necesse est. Praeterea multorum Patrum nulli omnino libei remanent, vt quae illorum sententia fuerit, nesciamus. Secundo, per Ecclesiam. Concilia intelligunt. Sed quomodo certosciemus legitime congregata esse Concilia? Nam alioqui deSpiritus sancti praesentia certo persuaderi non possumus. De inde, non obeam causam Concilia coacta habitaque sunt, vtomnes de religione controversias definiant, & omnes obscuras Scripturae sententias interpretentur; sed vtvnum aliquod aut alterum haereticum dogma damnent ac refellant; Sic in Concilio Niceno Arius damnatus est, qui divinitatem Filij negavit. Sic in Concilio Constantinopolitano damnatus est Macedonius, qui Spiritus sancti divinitatem oppugnavit. Sic in alijs Conciliis: aliae haereticorum opiniones ex Scripturis refutatae sunt. Sed quota pars haec est eorum, quae legitimam interpretationem requitant? Tertio igitur, & vltimo in loco Ecclesiam interpretantur Papam. Sed de eius etiam sententia est quod dubitemus. Quomodo enim certi esse possumus, ipsu non errate? quomodo etiam nobis constabit, eum hanc authoritatem haberes Ex Scriptura, inquiunt. Sed quaero, ex qua Scriptura? Ex hac scilicet: Rogautpro te, Petre, ne deficiat fides tua Luc. 22. Esto. Sed de sensu huius lociquis indicabit? Quomodo sciam ista deP apadici? De Petro hoc dictum esse audio: de Papanihil. Ait enim Christus, Ego regavi pro te, Petre: non Ego rogavi prote, Papa. Et Petrus quidem firmus & constans in fide permansit ad extremum vsque vitae articulum: Papae vero multi non permanserunt. Quomodo ergo haec de Papa intelligi sciam? Quis huius controversiae index erit? Papas inquiunt) At iniquum est, vt is, de quo est controversia, controversiam iudicet. Ego vero de ista Papae authoritate magis, quam de sensu loci dubito. Opus ergo est alio aequiore iudice, qui non sit partium studiosus. Quis enim hanc legitimam expositionem putet, Quia Papa dicit sibi promissum esse hoc loco vt nunquam erraret: ergo Papa errate non potest? Imo opus est vt maiore authoritate atque testimonio evincat esse hoc sibipromissum, quam sua voce. Preterea, ipsi Papistae fatentur, Papam non errare modo, sed & haereticum esse posse: atque ita hanc huius loci interpretationem prorsus evertunt. Postremo, Concilia, Patres, Papae homines sunt; & Scriptura testatur omnem hominem mendacem esse. Quomodo ergo in illorum sententia acquiescam? quomodo certo potest conscientia mea statuere, adeo vt fides mea non vacillet, quicquid illi dixerint, id verum esse, idque quia illi dicunt? Tum certe nullum discrimen inter Deum & illos statuetur. Nam credo id verum esse, quod Deus dicit, quia ille dicit, nec aliam vllam quaero rationem: sed cum Scripturam audiam dicentem, omnes homines mendaces esse, non audeo homini alicui tantum tribuere ne ipsum Deo aequalem faciam. Si dicant, verum esse, non quia illi dicunt, sed quia Scriptura dicit, tum summam authoritatem alteri, id est, Scripturae deferunt. Atque ita id quod primo requiri in omni indice diximus, in hoc iudice reperiri non posse ostendimus, quem Adversarij nostri constituunt. Iam vero, quod ad alteruni illud membrum attinet; Si non possumus certoscite illorum iudicium verum esse, nosque in eo acquiescere posse multo minus tamcerti esse possumus de illorum sententia, vt non licere nobis ab illa provocare existimemus. Illi provocant a Patribus ad Concilia, a Conciliis ad Papam: quidni ergo & nobis liceat a Papa ad Deum, hoc est, ad Spiritum sanctum in Scripturis loquentem provocare? At non loquitur Deus (inquit Papista;) Spiritus S,non loquitur: ineptum ergo est ad eum provocare. Respondeo, falsum id quide atque impium esse. Loquitur enim deus nobis in Scripturis quasi ore ados, aeque atque e nube loquutus est, Mat. 17. 5. nec aliter certe loqueretr, si iam e coelo voce mitteret, quam in Scripturis loquutus est. Itaque jubemur (loh. 5. 39) scrutari Scripturas. Et Mat. 22. 29. Christus Saducaeos in hunc modum alloquitur: Erratis nescientes Scripturas. Ita errores nascuntr ex ignorantia Scripturarum. Et 2. Pet. 1. 19. laudat Petrus eos, ad quos scribit, inquiens: Recte facitis, quod attenditis λόγῳ Propbetico. Atque hanc quidem obcausam Pastorespinon dicunt, Credendum est, quia nos dicimus, sed quia Deus dixit: & si quaeratur ab illis, unde hoc sciri possit? ex Scripturis, inquiunt, ex hoc vel illo loco Scripturae. Iubentur Levitae (Deut. 17. 11) secundum legem iudicare. Et losuae 1. 7. jubetur losue neque dextrorsum, neque sinistrorsum a lege declinare. Nihil ergo illi ex se statuere permittitur, sed ad Scripturam, tanquam ad regulam quandam, arctissune alligatur. Et Scripturam non esse mutam, ac vocis expertem, sed claram vocememittere, quam facile exaudiamus, nisi surdi sumus, hae sententiae declarant. Rom. 3. 19. Paulus ait, δσαὀ γόμος λόγει, τοισ ἐν τῶ γόμῳ λδυσι, jς qui in lege sunt loquitur. Itaque Moses legi os tribuit, Deut. 17. 11, & Pagninus transtulit, exore legis. Heb. 12. 5. Obliti estis exhortationis, quae vobis, tanquam filijs, δiδυ¬ γθ loquitur, Fili mi, ne negligito castigationem Domini, &c. Ioan. 7. 42. Nonne Scriptura dicit, ειπον, &c. & post, vers. 51. Nicodemus ait, μη vόμος ηργί κρινεν τ ἀνθρωπον; Num lex nostra condemnat quenquam? Si lex condemnat, lex certe loquitur. Iohan. 19. 37. ἐτιρα χαρη λογει, alia Scriptura dicit. Rom. 4. 3. Paulus ait, τ το ἡ χξαρι λόγες Quid Scriptura dicit? & λόγος quidem Scripturae tribuitur vbique, vt admodum ineptos atque audaces esset manifestum sit, qui Scripturae vocem sermonemque detrahunt. Cum ergo loqui Scripturam constet, qualem ei tandem vocem tribuemus? Num eiusmodi, quam nemo sine interprete Papa intelligat?
Quartum nostrum argumentum est huiusmodi: Si Scripturae sint interpretandae, atque intelligendae eodem Spiritu, quo scriptae fuerunt, tum omnibus necesse est Spiritum sanctum consulere, qui eas vel interpretari, vel intelligere volunt. At verum primum. Verum ergo & secundum. Dei consequentia Maioris nulla dubitatio esse potest. Quod vero ad Minorem attinet, ex 2. Tim. 3.16. & 2. Pet. 1. 21. constat, Sp. sanctum Scripturae authorem esse. Ad intelligentiam vero Scripturae eundem Spiritum requiri ipsi Papistae fatentur, Stapletonus, Andradius, & alij; sed paulo aliter, quam nos. Nam illi dicunt hunc Spiritum, cuius magisterio Scripturae recte interpretandae atque intelligendae sunt, in ipso Papa tantum residere: at nos dicimus residere in quolibet pio homine recte Scripturas interpretante. Atque hoc quidem Bernatdus testatur in Sermone ad Patres de monte, ubi huiusmodi verba habentur: Nunquam Pauli sensum ingredieris, nisi Pauli Spiritum imbiberis. Sed hunc Spiritum quomodo (inquies) ego imbibero? num a Papa lhic Spiritus infundi potest? Imo subiungit Bernardus, Ex vsu devotae intentionis in lectione & meditationes ergo ex ipsa Scriptura. Simile quiddam adiungit de Davide: Nunquam, Davidem intelliges, donec ipsa experientia Psalmorum affectus indueris. Quisque ergo Spiritu sancto opus habet ad Scripturas. At que hoc est, quod Hieronymus affirmat, in Comment. in 1. cap. ad Galat. Qui Scripturam aliter intelligit, quam sensus Spiritus sancti efflagitat, a quo scripta est, haereticus appellari potest. Huc etiam refertur illud Pauli, 1. Cor. 2. 15. Spiritualis homo omnia dijudicat, ανακεινει παντα. Quis hic spiritualis homo, est? Iesuita vult hoc intelligi de paucis quibusdam perfectis hominibus, qui possunt etiam futura praedicere. At falsum illud esse, ex ipsis verbis patet. Nam τυδματκος, id est, homo spiritualis, illo in loco opponitur τu dυ¬ χικῳ id est, carnali homini, ac proinde omnes fideles significat, qui renati sunt, & Spiritum sanctum acceperunt; quemadmodum dυχικol e contra omnes illi intelliguntur, qui Spiritu regenerationis nondum praediti sunt. Sic loannes, 1. Epist. 2. 20. Dos unctionem habetis a Sancto illo profectam, id est, vos Spiritum sanctum habetis. Quid sequitur? quid ex eo sumus consequuti? Sequitur, Et nostis omnia, id est, omnia necessaria. Ideo vers. 27. ait, Non opus habetis, vt quis vos doceat. Iesuita hunc lecum isto modo eludere conatur: Interpretatur illud (utquis vos doceat) quasi nunc quis diceret; Vos, qui estis Catholici, non opus habetis, vi Calvinista aliquis vos doceat. Sic vult loannem Christianos illius temporis alloqui in hunc sensum: Vos, qui Christiani estis, non opus habetis, vt Pseudopropheta aliquis vos doceat, autPseudoapostolus. At Augustinus longe aliter hunc locum interpretatur in tractat. 3. in Epist. Ioan. in haec verba, Vnctio vos decetomnia. Quid ergo nos facimus fratres, qui docemus vos (inquit Augustinus) si unctio eius docet nos de omnibus? Quasi nos sine causa laboramus. Et vt quid tantum clamamus? dimittamus vos unctioni illius, vt doceat vos unctio ipsius. Sed modo mihi facio quaestionem, & illi ipsi Apostolo facio. Dignetur audire parvulum quaerentem a se: Ipsi loanni dico. Vnctionem habebant, quibus loquebaris? Tu dexisti, Quia unctio ipsius docet vos de omnibus: vt quid talem Epistolam fecist? quid illos tu docebas? quid instruebius? quid: dificat a ?Hucusque dubitationem proposuit: iam responsionem subiungit. Sequitur ergo apud Augustinum in hunc modum: Iam hoc videte(inquit) magnum sacramentum, fratres. Sonus verborum nostrorum aures percutit, magister intus est. Nolue putare quenquam hominem aliquid discere ab homine. Admonere possumus per strepitum vocis nostra; si non sit intus qui doceat, inanis fit strepitus noster. Adeo, fratres, vultis nosse? Nunquid non sermonem istum omnes audistise. Quam multi hinc indocti exituri sunt? Quantum ad me pertinet, omnibus loquutus sum, sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos Spiritus sanctus intus non docet, indocti redeunt. Magisteria forinsecus adiutoria quaedam sunt & admonitiones: Cathedram in coelo habet, qui corda docet. Quid? in coelo Cathedra haec? Quarc hanc in coelo Cathedram, sanctissime Augustine, collocas? Nescis hanc in terris Cathedram inveniri: Nunqua Homae fuisti, & Petri Cathedram vidisti, in qua quisquis sedet, omnia te docere potesta quid ni potius in terra? Augustinus procul dubio istam Cathedram ignoravit. Sed pergit poro, atque huc refert illud Christi dictum, quod habetur Matth. 23. Nolite vobis dicere magistrum in terra: unus est magister vester. Christus. Ipse ergo (inquit) vobis intus loquitur, quando nemo hominum illic est. Quia etsi aliquis est a latere tuo, nullus est in corde tuo. Et non sit nullus in corde tuo, unctio ipsius sit in corde, ne sit in solitudine cor siuiens, & non habens fontes quibus irrigetur. Interior ergo magister docet, Christus docet, inspiratio ipsius docet. Haec Augustinus de hoc loco. Unde apparet, eum. longe a lesuita dissentire. Huc etiam pertinet illud Isaiae, cap. 54. 13. Omnes erunt docti a Deo: qui locus a Christo etiam citatur, Ioan. 6. 45. vbi observandum est Isaiam non dicere, omnes erunt discipuli Dei, sed omnes erunt docti a Deo, θεοδιδακτα, vel διδακτυί τοῦ Sες, quod plus est: Nullis ergo vere docti sunt, nisi quos Deus intus suo Spiritu docet. Iesuita ait, nos ideo a Deo doctos dici, quod Christus nos iam in sua persona docuit, non, vt antea, per Prophetas: sed inepte. Nam palam est Prophetam loqui de omnibus fidelibus: & Christus etiam, loan. 6. ad omnes credentes. accommodat. Fideles vero iam non audiunt Christum in propria persona loquentem: num ergo illi iam non sunt θεοδίδακτο? nemo certe prudens dixerit. Cogitur autem Iesuita tandem fateri, subtilius & germaniu, Vergo rectius & verius) de Spiritu sancto intelligi. Coegit enim eum ita hunc locum interpretari Augustinus, Lib. de gratia Christ. cap. 12. 13: 14. Simile quiddam habetur, Ierem. 31. 33. 34. Indam legem meam cordibus eorum, & omnes me cognoscent a minimo ad maximum. Iesuita hunc locum ita interpretatur, fore nempe vt omnes vnum Deum esse credant, quod iam (inquit, & ludaei, & Turcae, & omnes Gentes faciunt. Sed hoc est ludere. Intelligitur enim locus ille de fide salutifera, quem admodum ex ipso contextu patet. Nam postea sequitur: Cognoscent me omnes. a minimo usque ad maximum, ait Dominus: quia condonabo iniquitatem ipsorum, & peccati ipsorum non recordabor amplius Hoc est quod promittit sevelle cordibus illorum imprimere: Num hoc est ita credere, vt Gentes, ludaei, & Turcae credunt? Quis dixerit? Lucae vero 10. 21. 22. Gratias agi: Patri Christus, quod a sapientibus & intelligentibus haec abscondetit, & infantibus revelaverit, &c. Ex quo loco colligi potest, fidem esse opus Dei & Spinitus sancti, non vllius hominis; & quicunque Dei religionem vere cognoscit, eum a Deo hanc scientiam didicisse. Atque dequarto nostro argumento haec dicta sunto.
Quintum vero argumentum nostrum ita se habet: Quando nos abAdversariis nostris quaerimus, quomodo Scripturas interpretari oporteat, hoc semper primo respondent, secundum consentientes expositiones. Patrum. Sed nos continuo iterum ab illis quaerimus, Quando Patres consentire intelligemus? Nam in plaerisque certe locis dissentiunt: itaque exigua erit illorum authoritas. Vt hoc melius intelligatur, vnum aut alterumexemplum proponam, ex quo de reliquis conjecturam facere possimus. Origenes, Hieronymus, Athanasius, Ambrosius, illa verba, quae habentur Rom. 7. (Ego carnalis sum, venundatus sub peccato &c) ita interpretantur, vt dicant Paulum illic non de se ipso, sed in persona hominis nondum renati loqui. Sed Augustinus, 2. lib. contra lulian. Pelagiancap. 2. de homine renato intelligi vult, atque adeo de ipso Paulo. Et aliis etiam in locis eodem modo hanc sententiam Apostolicam interpretatur; quam expositionem Thomas fatetur esse meliorem, Aliud exemplum dissentientium in exponendis Scripturis Patrum consideremus. Paulus ait, 1. Tim. 3. 2. oportere Episcopum vnius xoris virum esse. De hoc loco, vt apparet apud Gratian. Dist. 26. C. Unius, & C. Acutius, Hieronymi & Augustini contrariae sententiae fuerunt. Tertium exemplum addamus: Petri dissimulationem, de qua Paulus in Epist. ad Gal. c. 2. scribit, Chrysostomus & Hieronymus excusant: contra Augustinus & Ambrosius peccati arguumt. Accedat quartum: Arbitramur (inquit Paulus Rom. 3. 28.) iustificari hominem fide: quem locum Ambrosius de solis Ethnicis, Chrysostomus verissime de vniversis hominibus interpretatis, quia hominem simpliciter ait, τόκοινὸν τ φυσεως όνομα Sεις. Sic, vt tem hanc aliis adhuc exemplis demonstremus, eodem in loco per opera legis Hieronymus ceremonias intelligit, citcumcisionem, sabbatum, & caetera huiusmodi: Augustinus vero & Ambrosius totam legem, etiam Decalogum. Hilarius, Can. 30. in Matth. putat Iudam cum reliquis Apostolis non sumpsisse Eucharistiam, quem aliqui etiam Papistae sequuntur: Augustinus contra statuit in multis locis, reliquique fere omnes Patres. Coloss. 2. 21. his verbis, Ne gustaveris, ne tetigeris, Ambrosius nos deterreri scribit abomni spemundanorum: sed Augustinus, Epist. 59. & Chrysostomus, & Theophylactus, eos potius reprehendidocent qui haec prohiberent. Quid huiusmodi alias commemorem dissidentium Patrum expositiones, cum secum ipsi aliquando apertissime pugnent? Erasmus in Annotat. in Luc. 22. in illa verba, Sed nunc qui habet sacculum, &c. Augustinum negat sibi: constare de bello a Christianis hominibus gerendo. Quis ergotam iners est, aut expers iudicij, vtcum Patres videat nec cum aliis, nec secum de Scripturae interpretatione consentire, in illorum interpretationibus conquiescat? Sedve hoc illis concedamus, Patres nimirum in omnibus consentire, quod illi nunquam probare possunt; tamen id non inde sequetur, quod illi volunt; quod nos hoc argumento evincemus: Quod enim eiusmodi est, vt non semper fuerit regula Scripturae interpretandae, quodque non semper habuit authoritatem indicandi, illud ipsum ne nunc quidem regulae aut iudicij vim habere debet. Nam regula semper vna esse debet, eaque certa, firma, ac perpetua: sed consentiens Patrum expositio non fuit semper regula interpretandae Scripturae; ergo nec nunc quidem est. Non suisse vero regulam semper, facile constat. Aliquando enim nulla Patrum scripta omnino extiterunt. Plerique eorum quadringentis: post Christum annis scripserunt, nonnulli vero quingentis, & sexcentis: annis post Christum. Quaenam, quaeso, fuit ante id tempus regula interpretandae Scripturae? Non enim nulla fuit, & tamen ista tunc non fuit.
Sextum nostrum argumentum in hunc modum se habet: Scripturae maior est authoritas in iudicando, quam Ecclesiae praesentis: ergo Scriptura potius iudex esse debet, quam Ecclesia: nam hoc iudicium debet cum summa authoritate coniungi. Ecclesiam vero non habere tantam: authoritatem, quantam Scriptura habet, ex Galat. 1. 8. patet, vbi Paulus ait: Si nos, aut Angelus e coelo evangelizet vobis, praeter ia quod vobis evanFelizavimus, anathema esto. Non tribuent Papistae (opinor) plus huic Ecclesiae, quam veteri illi, quae Apostolorum tempore viguit: At illa non habuit talem authoritatem, non potuit aliter Scripturam interpretari, quam secundum Scripturam: Ergo nec vlla Ecclesia iam aliter faceret potest. De hoc loco dicemus postea.
Septimum nostrum argumentum sumitur ex Act. 17. 11. vbi Beroeenses laudantur, quod Scripturas scrutarentur, num illa quae Paulus docuisset ita se haberent. Ex quo loco ita ratiocinamur: Si Apostoli doctrina ex Scriptura examinata fuit, tum & Ecclesiae etiam doctrina ex Scriptura examinanda est: At primum verum: Ergo & secundum. Iesuita hic vnum tantum habet quod respondeat. Ait personam Apostoli non fuisse notam Berocensibus, eosque non intellexisse num Paulus Apostolus fuerit necne, ideoque recte in eo fecisse, quod illius doctrinam ex Scripturis iudicarent. Sed nos scimus (inquit) Ecclesiam errare non posse: ergo eius doctrinam examinare non debemus. Respondeo: Vtrum Beroeenses Paulum Apostolum esse cognoverint necne, non multum refert. De personis enim non quaeritur, sed de genere doctrinae: Laudantur Beroeenses, quod non temere ac subito suscepetint quicquid Paulus docuit, sed eius docttinam diligenter ad Scripturas examinarint. Ex quo duo colligimus: Primum, omnem doctrinam ex Scripturis dijudicandam esse. Nam si Beroeenses praedicationem Apostolicam ad Scripturas exigebant, nos quicquid Papa senserit sine vllaexaminatione amplectemur? Secundum, Apostolos nihil praedicasse, quod non ex Scripturis Propheticis confirmari posset, & cum eis vsquequaque consentiret. Sed nos (inquit) scimus Ecclesiam non errate. Atqui scimus (inquam) Papam errate turpissime, & qui aliter opinantur, ijad animarum suarum sempiternam perniciem errant. Num Ecclesia perret, an non, suo loco disseretur. Esset profecto Ecclesia, hoc est Papa, Deus aliquis, si errare non posset.
Octavum nostrum argumentum sumitur ex 1. Thessal. 5. 21. vbi Paulus ait, Omnia probate, ταντα δοκιμαζετε. & ex 1. Ioan. 4. 1. vbi loannes ait: Nolite cuivis Spiritui credere, sed probate Spiritus an ex Deo sint, doiμαζετε τά τννματ. Hinc concludo, Ecclesiae doctrinam examinandam esse. Iesuita ait praeceptum hoc non pertinere ad omnes, sed ad doctos tantum & eruditos. Atque id similitudine quadam illustrat. Ac si liber (inquit) aliquis ad Ac ademiam examinandus mitteretur, non omnes Academici eum examinarent, sed Doctores tantum illius facultatis, Res pondeo. Oportere librum illum ab omnibus ijs perspici & examinari, a quibus approbari debet. Quod vero ad tem praesentem attinet, fateor omnes non posse doctrinam quamvis probare: nam impij non possunt. Sed pij ac fideles omnes hoc praestare debent atque possunt, vt patet ex 1. Thessal. 5. Nam si omnes pij iubentur orare semper, semper gaudere, gnatias agere, Spiritum non extinguere, quod bonum est tenere, quae sunt communia pietatis officia; tum etiam omnes pij debent probare omnia: Sed ista spectant ad omnes fideles: Ergo & hoc. Nam loannes in illo locoalloquitur αγαττοσ, & τsίa dilectos, puerulos, id est, omnes pios ac fideles Christianos: Ergo omnibus piis mandatur ab Apostolo, vt sibi caveant, & quamvis doctrinam diligenter examinent, ne falsa forsan pro veris suscipiant: Secundo, Bellarminus dicit agi tantum de doctrina dubia. Respondeo: Et nos non aliam intelligimus. Nam quae aut palam falsa, aut sine dubio vera est, non solet in quaestionem atque examinationem vocari ab ijs; qui iam ante, quid sentiendum sit, edocti fuerint: Sed vnde nobis constabit aliquod dogma non esse dubium? Sine examinatione nunquam assequemur, vt de dogmate aliquo, tanquam certominimeque dubio, statuamus. Ista δοκιμασία facit, vt vera dogmata a falsis distinguamus, vera constanter retineamus, falsa repudiemus. Num sic insanus quisquam est, vt dicat dogmata Christiana non aliter esse certa, ac sine dubio vera, quam quia Papa Romanus sic affirmavit, atque e sua Cathedra respondit? At primum examinandum saltem est ipsum privilegium, quo sibi cautum esse dicit, ne fallatur in iudicando. An & hoc etiam nostri examinationi subtrahet? At nisi de eo constiterit, semper erimus incerti. Quid ergo? Num & privilegij sui interpres etiam erit? Papa habet privilegium non errandi: vnde hoc constat? Ex opinione atque interpretatione ipsius Papae. Qui assentiuntur tam levipersuasioni, digni certe sunt, qui nihil vnquam recte sentiant Deinde, quid hoc aliud est, quam fidem nostram non Deo, sed Papae acceptam referrit His sententiis illa similis est, quae habetur Matth. 7. 15. vbi Christus iubet omnes a Pseudoprophetis cavere. Sed quomodo sciemus? Ex fructibus, inquit. Sed qui sunt hi fructus? nummalimores? Nequaquam. Nam multi Pseudoprophetae sanctiorem vitam degere videntur, quam nennulli boni ac veri doctores. Non tantum ergo ex moribus, sed multo magis ex falsis interpretationibus atque expositionibus cognoscendi sunt. Atque ita hunc locum interpretatur Vincentius Lyrinensis, Cap. 36. & 37. quem Papistae magni faciunt.
Nonum nostrum argumentum tale est: Si Patres, Concilia, & Papahabent summam authoritatem interpretandi Scripturas; tum fides nostra in illorum iudicium postremo resolvitur. At secundum falsum: ergo & primum. Maioris consequentia patet. Quod enim summam authoritatem habet reddendi verum Scripturae sensum, in id fides nostra postremo resolvitur, atque incumbit, & ei innititur. Nam in eo fides nostra acquiescit, quod dat certissimum sensum Scripturae, & de omni doctrina iudicat, Minorem ipsi etiam Papistae concedunt. Negant enim fidem nostram in Ecclesiae vocem postremo resolvi, vt prius in tertia Quaestione dictum est.
Decimum nostrum argumentum huiusmodi est: Quilegem condidit, ille solus summam interpretandae legis authoritatem habet. At Deus solus Scripturas condidit. Ergo Deus solus interpretandi Scripturas authoritatem summam habet. Major ex ipsa naturae luce constat. Minor etiam manifesta est. Sic Apostoli omnem suam doctrinam ex legis divinae authoritate, hoc est, exvetere Testamento confirmarunt. Sic Nehemias, vt legimus Nehem. 8. 9. legem Dei explanate populo legebat, & exponendo sensum, dabat intelligentiam per Scripturam ipsam. Ita enim Tremellius illum locum vertit, & recte. Est ergo Scriptura ipsa sui ipsius fidelis & luculenta interpres, & Spiritus sanctus in Scripturis sese illustrat atque exponit.
Argumentum undecimum sic instituo: Si summum iudicium de Scriptura sit penes Ecclesiam, tum id sequetur (quod tamen Adversarij nostri sibi dis¬ plicere significant, maiorem esse Ecclesiae, quam Scripturae authoritatem, quod sic patet. Scripturae sensus est ipsa Scriptura: qui ergo sensum aliquem amplectuntur & retinent propter nullam aliam causam, misi quia sic Ecclesiastatuit atque docuit, non propter Pronheticam aut Apostolicam Scripturam, is non modotribuit augustiorem authoritatem Ecclesiae, quam Scripturae, sed etiam in Ecclesiae voce atque iententia salutem suam constituit. Nam in side haec duo sunt; Quid, & Propter quid. Quid complectitur omnia, quae sunt fidei. Iam quidnam illud estτὸ διοπ? Num Papae, aut Ecclesiae authorntas? Num ergo non aliter credimus mundum esse conditum, Adamum peccavisse, Christum Redemptorem promissumfuisse, in mundum suo tempore venisse, negotium redemptionis nostrae procurasse ac peregisse, iterum in fine seculorum rediturum esse, nisi quia sic Ecclesia, sic Papa Romanus existimat? Praeclarum fidei Christianae fundamentum! egregia fides Papistarum
Argumentum duodecimum sic propono: Si Papa sit summus iudex Controversiarum, & interpres Scripturarum, tum quaevis definitio Papae est tam? authentica, quam Scriptura. Connexi ratio manifesta est: sed consequens aperte falsa est. Nam tum definitiones omnes Pontificum haberent aequalem? authoritatem cum Scripturis, & in sacrum Scripturae canonem referendae essent, & multo diligentius perscrutandae, quam Scripturae: quae omnia vehementer indigna atque absurda sunt,
Argumentum decimum tertium eiusmodi est: Nullus homo est sufficiens: judex Controversiarum, aut Scripturae interpres: Ergo non Papa. Nam nullus homo debet authoritate sua Controversias dirimere, sed aliena; scilicet Dei, ac Scripturarum. Sic olim Patres Niceni Arium divinis testimoniis; sic Macedonium, Nestorium, Eutychum sancti Episcopi Scripturatum authoritate, non sua, damnatunt. Deinde, Si homo sua authoritate posset Controversias definire, imperium quoddam in animam fidemque nostram haberet: quod Apostolus aperte negat, 2. Cor. 1. 14. κυριεvοκο θγς σ πιςεως. Praeterea, Sihoc esset in hominis authoritate positum, omnes controversias tollere, & quid credendum sit, statuere; tum hominis sententia esset materia fidei nostrae.
Argumentum decimum quartum sic habet: Si Scripturae non se interpretantur, nec iudicant Controversias; hoc ideo fit, quod aut sint obscutae, aut non sint perfectae: At horum neutrum impedit. Nam esse apertas: in tebus necessariis, supra docuimus: & esse ad omnia perfectas, post demonstrabimus.
Aegumentum decimum quintum hoc est: Quisque debet niti sua fide, suoque iudicio, non ex cuiusquam hominis nutu atque arbitrio penderes Ergo non est vnus iudex Controversiarum in Ecclesia Pontifex Romanus. Nam vnusquisque sibi index esse debet, & suo iudicio, non privato quidem, sed divi¬ nitus inspirato, stare: Spiritum vero Dei nemo largiti potest, quem solus Deus, quibus vult, inspirat. Nec hominem homo quisquam, quantumvis authoritate interhomines summa praeditus, certum reddere potest de rebus Religionis. loan. 6. 44. 45. Nemo potest venire ad me (inquit Christus) nisi Pater meus traxerit eum. Quare quisquis audivit a Patre, & didicit, venit ad me. Ioan. 3. 33. loannes Baptista ait: Qui recipit eius testimonium, is obsignavit Deum esse veracem. Christi ergo tessimonio opus est, antequam aliquid omninorecte vereque credimus.
Superest iam vltimum nostrum argumentum, quod ex tessimoniis hominum, veterumque Patrum authoritate sumitur. Irenaeus, 4. libi adversus haereses, Cap. 63. ait, legitimam & minime periculosam Scripturae expositionem esse secundum Scripturas ipsas. Hilarius, lib. 15. de Trinitate, hac de re in hunc modum scribit: Optimus lector est, qui dictorum intelligentiam expectet, ex dictis potius, quam imponat, & retulerit magis, quam attulerit; neque cogat id videri dictis cantineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Cum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque. eius pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui nisi per se cogmtus non est. Haec Hilariis, Augustini vero multa sunt pro nobis testimonia. In lib. 2. de nuptiis & concupiscentia, cap. 33. sic scribit: Ista controversia. iudicem requirit. At quis iudex erit? Respondet: Iudicet Christus. Et paulo post: Iudicet cum illo & Apostolus, quia in Apostolo ipse loquitur Christus. Quare non dixit, indicet Pontifex Romanus, vel, saltem Christus in Pontifice loquens? Quia ille procul dubio nullum talem iudicem agnovit. Idem etiam in Lib. de gratia & lib. arbit. Cap. 18. in eundem: fere modum scribit: Sedeat (inquit) inter nos iudex Apostolus Ioannes. Sed vbi? sane non alibi, quam in Scripturis. Nam statim profert locum ex1. Iohan. 4. Charissimi, diligamus invicem. In libris vero de Doctrina Christiana, saepius scribit Scripturam ex Scriptura exponendam esse. In Lib. 119. de Civitate Dei, Cap. 33 hujusmodi eius hac de re testimonilum habetur. Nos (inquit) has duis societates Angelicas inter se dispares atque contrarias, unam & natura bonam, & voluntate rectam, aliam vero natura bonam, sed voluntate perversam, aliis manifestioribus divinarum Scripturarum testimoniis declavatas, quod in hoc libro, cui nomen est Genesis, lucis tenebrarumque vocabulis significatas existimavimus, etiam si aliud sensit hoc loco forte qui scripsit. Non est inutiliter obscuritas huius pertractata sententiae, quia eisi voluntatem authoris libri huius indagare nequivimus, a regula tamen fidei, quae per alias eiusdem authoritatis sacras literas satis fidelibus nota! est, non aberravimus. Idein etiam, in Lib. de Genesi ad literam, Lib. 1. C. 2I. qua ratione verus Scripturae sensus optime inveniatur, docet his verbis: Cum divinos libros legimus, in tanta multitudne verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur & sanitate Catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. Si autem boc latet, id certe quod circumstantia Scripturae non impedit, & cum sana fide concordat. Si autem & Scripturae circumstantia pertractari ac discutinon potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. eAliud est enim, quid potissmum scriptor senserit, non dignoscere, aliud autem a regula pietatis errare. Si virumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis. Si vero virumque. vitari non potest, etiamsi voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est tenuisse sententiam. Idem Augustinus in Epistola 19. quid de Patrum expositionibus statuendum sit, aperte satis indicat, quando sici ait e Alios autem ita lego, vt quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quiae ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos authores Canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat per suadere potuerunt. Augustinus his verbis tria docet: Primum, In rebus negotiisque fidei, oportere nos ex nullorum hominum, quantumvis aut sanctorum, aut doctorum (nedum impuri vnius indoctique Pontificuli) authoritate indiciove pendere. Secundum, Nullas hominum expositiones aliter esse recipiendas, nisi prout vel Scripturis, vel probabili ratione confirmantur. Tertium, Petsuasionem quandam nobis esse necessariam, cuiusmodi nulla in ijs cogitari potest, qui cum ipsi nihil intelligant accurate, totam fidei salutisque suae summam ex aliorum opinionibus suspendunt: Basilius, in Epist. 8o. Scripturis tribuit authoritatem decidendi & definiendi controversias, his verbis: Non putamus aequum esse, vt quae apudipsos obtinuit loquendi consuetudo, pro lege ac Canone habeatur rectae doctrinae. Si enim ad probandam doctrinam rectam valet consuetudo; licet & nobis omnino hac in re illos imitari. Stemus itaque arbitratu inspiratae a Deo Scripturae, & apud quos inveniuntur dogmata diuvinis oraculis consona, illis omnino veritas adtudicetur sententiae. Graecis verbis optime, ἡ θεοπνώσος ἡμιν διατήσἀτῳ γαρη: χπαρ δις ἀνευρεος τα δογματα ζαοα τοις θεισις λογοισ, κπι τοτοις ηζει πάσεος, Tηθειας ἡ Ιιφος. Ex his verbis duo colliguntur. Primum, in omniquaestione Scripturarum esse summum indicium. Secundum, his tribuendum esse calculum veritatis, quorum dogmata sunt divinis oraculis consentanea. Optatus Milevitanus contra Parmenianum, Lib. 52. vbi disputat de hac quaestione, An baptizatus sit rebaptizandus; egregie causam nostram illustrat his verbis; Quaerendi sunt (inquit) aliqui huius controversiae iudices. Si Christiani, de utraque parte dari non possunt, quia studijs veritas impeditur. Deforis quaerendus est iudex. Si paganus, non potest nosse Christiana secreta. Si Iudaeus, inimicus est Christianmbaptismatis. Ergo in terris dehacc re nullum poterit reperiri iudicium. De coelo quaerendus est iudex. Sed viquid pulsamus ad coelum, cum habemus hic in Evangelio? Testamentum ( inquam) quia hoc locorecte possunt terrena coelestibus comparari. Haec ille. Ex quo loco tria nobis observanda sunt. Primum, In omni controversia religiosa iudicem aliquem aequum & idoneum quaerendum esse, quinon sit alteri parti addictus. Lis illo tempore erat Catholicis cum Donatistis. Christianus index nullus inveniti potuit idoneus disceptandae controversiae, inquit Optatus: quia qui Christianisunt, alteri parti favent, vt iniquipores ad indicandum veniunt. Unde sic concludo: Si Romanus Pontifex. non fuit iudex idoneus illarum controversiarum, quae tum inter Donatistas & Catholicos intercesserunt, quod partium studiosus esse videretur; quanto minus de his controversiis quae nunc agitantur, iudicium illisummum permittatur, in quibus multo magis partibus addictus est, cum ipsius nunc res agatur? Secundum, Religionis nullum esse in terris iudicem quaerendum, quod Papistae volunt, sed e coelo. Si existimasset Optatus aliquem in terris a Christo constitutum iudicem esse, nunquam certe in coelo quaerendum iudicem esse dixisset, sed ad hunc legitimum. Ecclesiae iudicem provocasset. Tertium, Non opus esse divinam aliquam vocem aut responsum e coelis ipsis elicere, sed Scripturas consulendas esse atque in Evangelio quaerendam, & ex Evangelio petendam esse certam controversiae definitionem. Tum enim habere nos ait coelestem iudicem, cum Scriptura iudicat: Ambrosius, Lib. 5. Epistolarum, in oratione quadam contra Auxentium Arianum, quae habetur inter 3 219. & 3326. Epistolam, populum vult esse illius controversiae iudicem, quae illi cum Auxentio fuit, quia Scripturae peritum esse novit. Auxentius populum audire noluit, eumque propterea Ambrosius reprehendit. Theophylactus, in loan. 10. Exei (inquit) ἐν τνευμαπ αγία νοκμηνασ κ αγοιγόμνασ ἄι χζαρα δεκγθασιν ημιν τ Xριστὸν, εικη τς θυρωρος το ποευμα το αγιον: vbi satis declarat, Scripturas non nisi a Spiritu sancto nobis aperiri, ideoque Scripturatum janitorem esse Spiritum sanctum:. Itaque qui hoc Spiritu carent, Scripturas nunquam intelligent. Lyranus quaerens, Utrum per Scriptutam sacram veritas fidei sufficienter probari possit; Respondet isto modo, vt legimus apud Pelbartum in aureo Rosario, tomo 3. cap. de Fide, Art. 9. Alio modo potest accipi probationis efficacia per Scripturam sic, quod licet Scriptur a possitaliter exponi aliquo modo, saltem ad evadendum absque contradictione manifesta, tam en simpliciter loquendo non potest alio modo ratio¬ nabiliter exponi, quin semper apparet expositio fidei (atholicae rationabilior. Ita quantumvis haeretici Scripturas versent varieque torqueant, tamenScripturae suam veritatem a falsis haereticorum expositionibus per sevindicabunt, vthomini non prorsus alienato semper Catholica veritas probabilior appareat. Caietanus, in praefatione commentatiorum in libros Mosis, ait, Scripturae expositionem non esse alligatam a Deo ad sensum Patrum: ideoque lectores admonet, vt non aegre ferant, neque illum reprehendant, si a torrente Patrum aliquando, hoc est, a consentiente illorum opinione, dissenserit: quem propterea Canus, lib. 7. loc. com. cap. 3. graviter reprehendit, & arrogantiae insimulat. Sed non opus est, vt Caletanum ego defendam, quem Andradius 22. L. Desens. Trident. Concilij tuetur, & rationes etiam nonnullas adiungit, cur idipsum quod dixit, recte dicere potuisset. Ait enim, Primo, Patres plus aequo allegoricis expositionibus deditos fuisse: ac proinde, cum vnus tantum verus sit Scripturae sensus, non debere reprehendi Caletanum, si Patrum allegorias minoris faciat. Secundo, ait Patres veteres, vteunque de mysteriis religionis consentientes sententias habuerint, diversos tamen & dissimiles sensus reddere, cum ad Scripturam interpretandam accedunt. Tertio, Denique affirmat, Spiritum sanctum esse unicum Scripturae fidumaue interpretem. Atque haec de priore huius quintae Quaestionis parte dixisse sufficiat: sequitur iam pars altera.
On this page