Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

CAPUIII De Adversrumargumento sexto.

2

SExtum eius argumentum habetur 9e. cap. 9. lib. & ab Augustini Oauthoritate sumitur. 57. cap. contra Epistolam Fundamenti, vbi Airgustinus ait: "Ego non crederem Evangelio nisi me Ecclesiae Catholicae authoritas commoveret". Haec verba Augustini (inquit Stapletonus) torserunt Protestantes. Certe scilicet: & quidni? cum quosdam etiam Scholasticos fefellerint, vt ibidem fatetur? Papistis quidem omnibus in ore atque indeliciis sunt, vt vix tria tecum verba Papista quivis commutaverit, quim hoc tibi Augustini testimonium statim obiecerit. Respondent huic argumento, Calvinus 1. Lib. Instit. cap. 7. & Musculus, & P. Martyr, Augustinum de se Manichaeo loquutum esse: se nempe, eum esset Manichaeus, Ecclesiae authoritate commotum fuisse, vt Evangelio crederet. Musculus quidem haec verba sic interpretatur: Ego Evangelio non crederem, id est, non credidissem, nisi me Ecclesiae authoritas commoveret, id est, commocisset: vel ego, scilicet Manichaeus existens, aut si Manichaeus essem, non crederem Evangelio, &c. Atque haec quidem interpretatioverissima est. Loqui enim Augustinum de se Manichaeo, ex eodem capite patet. Nam verbis proxime praecedentibus ait; Quid tu faceres dicenti, Noncredo? tum subiungit, Ego vero non crederem Evangelio, &c. Loquitur ergo de se non credente. Et eodem etiam capite verbis proxime subsequentibus ait: Quibus obtemperavi dicentibus mihi, credite Evangelio, cur non iis obtemperem dicentibus mihi, Nolicredere Manichaeo. Ex quibus palam est, eum de se non credente loqui, & docere quemadmodum ex Manichaeo factus sit primo Catholicus, quod Ecclesiae nimirum vocem audiret. At hoc negat Stapletonus, & illum de se Catholico loquutum esse, multis argumentis conatur probare. Prima eius ratio est, quia infidelis non tribuit aliquid authoritati Ecclesiae. Respondeo, Augustinum non fuisse omnino infidelem, Fuit quidem haereticus, sed veri cupidissimus, & non pertinax haereticus. Fuit haereticus, non ex malitia, sed ex opinionis errore: Nec dubitavit, cum esset haereticus, quin oporteret eum cum vera Ecclesia consentire & communicare, quamvis de vera Ecclesia non recte iudicabat. Qui tales sunt, Ecclesiae verae authoritate facile commoventur. Secunda Stapletoni ratio est, quia haereticus non movetur Ecclesiae Catholicae authoritate, quam non agnoscit. Respondeo, Augustinum de Ecclesia loqui, quemadmodum iam de illa Catholicus sentiret, non quemadmodum antea sensit, cum esset Manichaeus. Tertia eius ratio est, quia infideles non credunt praedicantibus ministris, quod Augustinus se fecisse eodem capite affirmat. Respondeo, Infideles revera, dum sunt infideles, non obtemperate ministris Ecclesiae praedicantibus. Possunt autem per praedicationem verbi ad fidem adduci, & tum obtemperabunt, Atque hoc quidem modo factum est, ut Augustinus e Manichaeo Catholicus fieret. Quarta eius ratio est, quia Augustinus hoc capite de Actis Apostolorum ait, Necesse est me huic libro credere. Ergo (inquit Stapletonus) loquitur de se, qualis tum fuit, nimirum de se Catholico. Respondeo, hanc nullam rationem esse. Nam sive de se Manichaeo, sive de se Catholico loquatur, necesse fuit, vt omni modo huic libro crederet, quia fuit verbum Dei. Est enim omnibus similiter necesse, Evangelia atque Acta vel recipere, vel rejicere. Quinta eius ratio est, quia scribit Augustinus, 4e. cap. huius libri, se etiam, cum esset Episcopus, tenenin Ecclesia propter nomen Ecclesiae, & consensum populorum ac gentium. Respondeo, Augustinum quidem hoc fateri. Sed tamen praeter haec duo, aliud argumentum firmius eodem capite affert, nempe constantissimam doctrinae veritatem: quam si pro se Manichaei afferrepossent, pollicetur se velle & Ecclesiae nomen, & consensum populorum ac gentium deserere, atque ad illos redite. Ergo plus tribuit doctrinae veritati, quam Ecclesiae iudicio atque authoritati. Postremo hoc tribuit Ecclesiae Augustinus (inquit Stapletonus) in omnibus locis prius allegatis, vt Canonem Scripturae consignet fidelibus: Ergo loquitur de se fideli ac Catholico. Respondeo primo, hoc pugnare cum ipso Augustino, vtdicat se jam fidelem ac Catholicum non crediturum Evangelio, nisiobs Ecclesiae tantum authoritatem. Ipse enim in 14, cap. huius libri ait, nos cum credimus, & fide iam valentiores facti sumus, id quod credimus intelligere, non iam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram firmante atque illuminante. Fideles ergo non tantum propter Ecclesiae authoritatem credunt. Secundo, Dico hoc etiam cum ipsa ratione pugi nare. Omnes enim fideles Spiritu sancto praediti sunt: eius autem maior est authoritas, quam Ecclesiae: igitur non est dubitandum, quin eius potius, quam Ecclesiae authoritate, in vera fide teneantur. Tertio Quid si fateamur fideles etiam Ecclesiae authoritate commoveri, vt Scripturas recipiant? non tamen inde sequitur, eos hoc modo penitus persuaderi, aut nulla alia, fortioreque ratione induci. Quis autem Christianus est, quem Ecclesia Christi, commendans Scripturam Christi, non commoveat; Aliud autem est commoveri, aliud persuaderi. Foemina illa Samaritana, cuius mentio fit, Iohan. 4. suo de Christo testimonio multos e civibus suis commovebat & excitabat, vt ad Christum confluerent, eumque docentem placide libenterque audirent. At iidem postea, cum Christum audivissent, dixerunt foeminae, Iam non credimus δια τυσ σοθλδεμιαν, sed quia ipsi audivimus, & novimus, hunc esse vere servatorem illum mundi Christum. Sic Ecclesiae authoritas potest nos primo commovere, vt Scripturas agnoscamus: postea vero cum Scripturas ipsi legimus ac intelligimus, tum veram fidem concipimus, & credimus quidem, non quia Ecclesia credendum esse iudicat, sed cum ob alia multa certiora argumenta, tum propter hoc potissimum, quod Spiritus sanctus nobis intus has esse Dei voces persuadeat. Sed quia hoc testimonium Augustini a Stapletono tam vehementer vrgetur, eum alij Papistae quam id parum proEcclesiae perpetua authoritate valeat, facile aut docebunt, aut monebunt. Driedo, in Lib. 4. cap. 4. Augustinum de Ecclesia primitiva Apostolorum loqui his verbis statuit. Nam si nunc Augustinus viveret, atque de Ecclesia loqueretur, qualis nunc est, sic potius diceret: Ego huius Ecclesiae homines non agnoscerem esse Ecclesiam Christianam, nisi doceret me qua¬ tuer Evangeliorum authoritas. Quare non nunc creditur Evangelio propter Ecclesiam, sed contra Ecclesiae propter Evangelium: Unde quoque esse Ecclesiae verissimam notam Evangelium sequitur. Bellarminus ipse in Dictatis manuscriptis in Aquinatis secundam secundae, Quaest. 1. art. 18. Dubio 17. docet Augustinum loquide Ecclesia, vi de causa proponente, nonvi de primo fundamento fidet. Non enim Evangelio crederemus, nisi Ecclesia Catholica illud proponeret; quod sane verum est. Nam nisi Ecclesia nobis libros sacros commendaret, atque ad fontes ipsos veritatis divinae nos quasi manu deduceret, nunquam ex obscurissimis tenebris errorum emergeremus. Sed num proinde sequitur, non aliter libros Apoctyphos a Canonicis distingui, quam per solam Ecclesiae authoritatem: Ninil verominus. Atque de sexto hoc argumento non est quod plura dicamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8