Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 4
PRaeter autem hanc primam & celeberrimam transsationem, cuius illi 70. interpretes authores extiterunt, erant etiam olim aliae quaedam Graecae versiones veteris Testamenti a variis authoribus elaboratae, postquam Christi Evangelium fuit in orbe passim lateque divulgaitum. Horum primus Aquila fuit Sinopensis, quo vsus est Imperator Adrianus praefecto & curatore operis, quando Hierosolymas instauravit. Hunc Aquilam Epiphanius in Lib. de Mensur. & ponderibus a Graecis ad Christianos suscepto Baptismo transiisse scribit: sed propter nimi¬ lum Astrologicarum artium studium, in quo assidue versatus est, a Christianis reprehensumprimum, & post, cum reprehensiones admonitionesque respueret, ex Ecclesia ejectum fuisse. Hac vero contumelia commotum hominem impium a Christianis ad Iudaeos descivisse, seque circumcidisse, atque linguam literasque Hebraicas didicisse, Scripturasque veteris Testamenti Graece vertisse, non admodum fideliter & sincere, sed pravo perversoque animo, vt Theodoretus loquitur, καμπθλῳ χ σισ¬ σραμμεῳ λογισμῳ, quo testimonla illa, quae Christi doctrinam confirmant, obscuratet, suaeque Apostasiae fucum faceret.
Hunc sequutus est Symmachus quidam, quem Epiphanius Aureliis Veri temporibus vixisse testatur, & Samaritanum fuisse Theodoretus. author est: cumque dominationis honorisque cupidus esset, nec a suis civibus, quam expetiit, authoritatem dignitatemque impetrate potuit, sese ad Iudaeos contulisse, & Scripturas ωρος διασροριν, ad confutationem Samaritanorum, ex Hebraeo in Graecum transtulisse. Hunc Symmachum Epiphanius ait bis circumcisum fuisse, χωριτόμνεῳ (inquit) δευτερον τυσ ωριτομλα, quod posse fieri ostendit, eoque Apostoli verba adducit, qeiτεκμημος τ ικληθε, μη τωαδα: atque hoc inventum Esauo tribuit.
His successit Theodotion quidam Ponticus, e familia sectaque Marcionis. Is postea Marcionis opinione improbata, Christianaque etiam religione penitus abjurata, transiit ad Iudaeos, quorum postquam linguam didicisset, Scripturas in Graecum sermonem transtulit, vt Theodoretus ait, ωρος διασροριντ αυτο ριρισεως, ad propriae sectae confutationem. Hi tres Scripturarum interpretes inimici erant fidei Christianae, Scripturasque fide mala vertebant. Sed eorum transsationes Hieronymus, & alij antiqui authores saepe in commentariis citant, Eae nunc perierunt, praeterquam quod Papistae quaedam ex versione Theodotionis retinent, eaque pro Canonicis obtrudunt. Nam Danielis cap. 13. & 14. Apocryphum habent, non ex Hebraicis purissimis fontibus, sed ex impii Theodotionis vel haeretici, vel Apostatae Graeca transsatione.
Fuit etiam alia Graeca transiatio a Luciano quodam Antiochenae Ecclesiae presbytero & Martyre edita citca tempora Diocletiani, de quaTheodoretus & Athanasius in Synopsi, & alij meminerunt, Hanc fuisse inventam Nicomediae scribunt in turre quadam marmorea scriptam manu ipsius Martyris. Et Hieronymus in Catal. ait ipsius aetate Scripturarum exemplaria quaedam dicta esse Lucianea. Erant quoque aliae duae editiones, quarum authores ignorantur. Prior inventa est in dolijs apud Hiericho, imperante Caracalla: altera similiter in dolijs inventa. est apud Nicoposin Aquilonarem, imperante Alexandro Mammaeae filio, vt Epiphanius & Theodoretus testantur.
Nunc ad Origenem ac cedo, qui in variis Scripturarum editionibus colligendis ac comparandis incredibiliter elaboravit, vt Epiphanius & alii nartant, Ambrosii cuiusdam hominis boni & locupletis facultatibus adiutus. Is Graecas Aquilae, Symmachi, Septuagintaduum, & Theodotionis editiones in vnum volumen quatuor columnis distinctum copulavit. Et haec illa erant Origenis τεσραλα σιολια. Deinde, duplicem adiunxit Hebraicae Scripturae seriem, alteram Hebraicis, alteram Graecis characteribus: haec autem erant egana. Postremo, duas illas ascripsit editiones ἀνονυμας in doliis repertas: & sic ἐκταmα sua constiuxit, opus laboriosum & divinum, maximo Ecclesiae damno amissum. Hos libros Origines variis ἀσερισκοις & ἔοελόις & λημνίσκοις atque ἐπολημνίσκις netavit, prout editionum istarum vatia multiplex que ratio postulavit. Cuius operis iacturam deplorate possumus, compensare nunquam possumus.
On this page