Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

1

CAPVT DECIVVM SEXTVM Traditiones non scripiae rationibum oppugnanum JOstram de Scripturarum perfectione sententiam multis Scripturarum Dtestimoniis hucusque defendimus: Sequitur iam vt rationes quasdum, afferamus ad institutum nostrum accommodatas. Et has quidem multas proferre possumus, sed paucis contenti erimus, ijs scilicet, quibus Bellamum nus, Lib. 4. cap. 12. conatur respondere. Numero vero quatuorsum Prima ratio est hujusmodi: Traditiones non scriptae non possunt diu servati. Nam est hominum tanta perversitas, negligentia & ignorantia, vt res optime constitutas facile evertant. Quae etiam hominum memoriae mandantur, ea facile oblivioni traduntur. Haec verissima sunt. Sed vide amus quomodo istam rationem tollat Adversarius. Respondet ille, & quidem satis confidenter, fieri non posse, quin hae Traditiones conserventur: quia haec cura non hominibus, sed Deo incumbit. Et hic commemorat curam Dei in Ecclesiaservanda, & quomodo Deus ab Adamo ad tempus Mosis Traditiones servaverit inviolatas, a Mose vero ad nostra tempora Scripturas: Ergo potest nunc etiam (inquit) Traditiones non scriptas servare. Resp. 1. Fateor divinam providentiam posse ab interitu vindicare quicquid vult. Potest. enim, quae vult, omnia. Sed si velimus ita abuti divina providentia, tum possumus eadem ratione inferre, Scripturis non opus esse, sed omnia esse divinae providentiae committenda, & nihil omnino literis mandandum; quia deus potestsine Scripturis religionem incolumen servare. Quod vero de Ecclesia respondet, fateor quidem eam perire nullo modo posse. Deus enim promisit se Ecclesiam suam conversaturum & defensurum. contra omnes illorum conatus, qui eam opprimere ac delere cupiunt. Atnusquam promisit deus, se velle Traditiones non scriptas ab interitu servare & tueri: ergo non est similis ratio Ecclesiae & Traditionum. Ego infinit a testimonia & promissa proferre possum, quibus Deus se Ecclesiae devinxit, vteam conservaret: proferant illi tales aliquas dei promissiones de servandis Traditionibus. At non possunt. 22. Fateor quidem Deum ab Adamo ad Mosen doctrinam viva voce traditam, hoc est, Traditiones non scriptas servasse. Negari non potest. At in paucissimis. Nam hanc doctrinam plurimi cormperant. Tum Deus identidem seipsum familiariter ostendit sanctissimis illis Patribus, qui tum vixerunt: cum illis loquutus est, & illam doctrinam viva voce traditam instauravit saepius & renovavit, eamque non tam incorrupte a pijs etiam servatam ad puritatem suam atque integritatem revocavit. Ita familiariter versatus est Deus cum illis antiquis Patriarchis. Quod si haec ratio Adversarij iam valeret, tum Deus etiam simili modo nobiscum nunc ageret. At summa dissimilitudo est interilla tempora, & haec nostra: ergo non valet ista ratio. 3. Quod Moses coelestem doctrinam scripsit, hoc facit contra Traditiones vel maxime, nostramque sententiam valde confirmat. Si enim vidisset Deus, religionem posse integram atque incorruptam servari sine Scripturis, non praecepisset, Mosi, eandem perpetuis literarum monimentis consignare. Sed quia vidit religionem indies magis magisque corrumpi, & se coactum esse eadem7 saepius repetere, scriptionis remedium invenit. Etsi igitur antea, cum corpus Ecclesiae fuit dissipatum, cumque pauci iam essent, qui Deum colerent, Scriptura nulla fuit; tamen postea, cum corbus Ecclesiae collectum fuit, tum voluit Deus sacram docttinam scribi. Quarto: Quod ait Deum; Scripturas a Moseaduestra tempora conservasse, & ideo nunc posse Traditiones non scriptas servare; tum demum valebit hoc argumentum, cum postendet Adversarius Deum perinde de non scripta, vt de scripta doctrina, esse solicitum, & vtramque complecti simili cura. At nullumtale Dei consiliume est. Scripturas quidem Deus contra Satanam defendit, qui ijs perpetuo inimicus fuit. Conatus est enim Satanas saepius Scripturas e me dio tollere, quia eit adversariae sunt: de Traditionibus interim illis non scriptis nunquam saporavit, aut cogitavit: tum enim se nactum putavit quod voluit, si Scripturas perderet. Itaque impios tyrannos ex citavit, Antiochum, Maxinunum, Diocletianum, & alios, qui sacros Scripturae libros extinguere conarentur. At si amissis libris sacris, religio nihilominus integra remanere potuisset, frustra Satanas tanto conatu de libris tollendis laborasset. Sed quod ait, fieri non posse, vt pereant Traditiones; vrgeo rursum, & quaero, Quis tandem harum Traditionum custos fuerit? Si servantur enim, ab aliquo serventur nec esse est. Num ergovnus tantum eas custodivit, an pluresySi plures, qui illi sunt Forsan Patres (inquiet) VerumPatres pugnant inter se, nec idem de Traditionibus statuunt. Hic affirmat hanc esse Traditionem Apostolicam, hic negat. At si essent custodes, consentirent. Ergovnum tantum necesse est custodem esse. Quis ille tandem? Papascilicet At quomodo ille custodivit? vtrum in libro, an in mente? Non in libros quia nullus vnquam Papa talem vllum habuit librum: nec id quisquam dixerit. In mente igitur. At nec in mente. Nam tum, Papa mortuo, Traditiones interirent, & Ecclesia magnam doctrinae necessariae partemamitteret. Deinde, quando aliquis eligitur Papa, nullam aliam mentem secum affert ad Papatum, quam qualem ante habuit, cumesset Cardinalis, vel Monachus. At oportuit mentem illico harumaaditionum notionibus illuminari. Ergo cum nullos harum Traditionum: custodes idoneos invenire liceat, iamdudum eas periisse, aut negligenter admodum servatas esse, constat. Nostra ergo ratio certissiuma & illustissima est. Nam quae non scribuntur, ea facile incereunt: Ubi enim nune sunt Lycurgi legesyperietunt. Ubi Pythagorae non scripta placita & tacita instituta? nusquam extant. Ubi Deuidarum disciplinae Pertnctae prorsus iacent, nec vlla nunc harum rerum vestigia remanentrami quid adhuc forte vspiam remanet, literis & libris debetur. Imo ybrsunt: illae Iudaeorum Traditiones, quas Bellarminus eos a Mose & prophetis, accepisse scribit? cerce aut hae in veteris novique Testamenti libus scnptae conservantur, aut omnes funditus perierunt, quia nullis literismandatae fuerunt. Non enim audet Bellarminus dicere, opinor, Ecclesiamesse harum Traditionum custodem. Si in re vlla verum sit vulgare illud car¬ men, Vox audita perit, litera scripta manet, in hac certe re illustrem veritatem habet, eoque magis, quo nostrae mentes rerum optimarum & divinarum obliviosae esse solent. Oblivioni & morti propinqua sunt, quae scripta non sunt. Esaiae, 30. 82. Deus ait; Inscribe hoc in libro, imprime, vi perpetuis temporibus sit. Ita significat, quae sunt perpetuo futura, ea scriptis esse mandanda. Et manifestum est, Dominum loqui de verbo suo. Ait enim proximo versu, populum rebellem esse, filios mendaces, filios qui nolunt audire legem Iehovae. Iobus ille vir pius ac sanctus, in libri sui cap. 19. vers. 23. 24. sic loquitur: O si quis daretiam, vt scriberentur sermones mei: o si quis daret, vt in libro exculpereptur, stylo ferreo atque plumbo, in perpetuum inrune inciderentur. Ubi manifestum est, quanta sit vis Scripturae, vt scribenda sint, quae perpetuis temporibus salva esse volumus. In Psalm. 102. 19. Propheta ait; Scribatur hoc in memoriam posterorum. Si velimus ergo aliquid ad posteros nostros integrum venire, illud scriptis mandandum est Huc referri potest & illud, Luc. 1. 1. 2. vbi Lucas ait, oportuisse haec ab illo scribi, vt Theophilus haberet ἀτρδjειαν eius doctrinae, quam acceperat. Et causa impellens Lucamad scribendum hoc confirmat: Quia multi (inquit) conati sunt scribere, hoc est, comumpere Evanpelium; Ebion, Cerinthus, Apelles, & alij. Obeam causam Lucas ait, sibi necessarium fuisse vt scriberet. Itaque necesse est, vescribatur Evangelium: alioqui fieri non potest, vt integrum servetur Theophylactus scite & perspicue haec verba interpretatur, in comment. suo in hunc locum. Nunc (inquit) quando ego scriptis tibi irado Evangelium, tuum intellectum confirmo & munio. Nuν αγγργφωσ σοι δδαδιδες το αυαγγιλιον, ἀσρδριζομαν τ σον λογσμον, ἵνα μη ὀ¬ λαθηδ τῶ αχζαρως ωζατεσοαηνον. Scriptio ergo est instar munimenti, quod rerum memoriam conservat. Atque ita Apostolus, Philip. 3. 1. Cadem vobis scribere (inquit) mihi non molestum est, vobis tuium. Ergonobis tutum est, doctrinam scribi, & quidem saepius. Vetus interpres transtulit, mihi necessarium est: vbi Thomas Aquinas, Verba (inquit) de facili transeunt: ea vero, quae scripta sunt, permanent. Ezodi 17. 14. Dominus ait, Scribehoc ob monimentum in libro. In quem locum sic Caletanus: Rem gestam. scribi iubet, ad perpetuam rei memoriam. Ita patet, nostram rationem positam esse in clarissimis communis experientiae documentis. Cum enim memoria perit, tum illa etiam pereunt, quae memoriae mandata sunt. Ideo conditiones pacis, pacta, conventa, & quaecunque volumus esse salva, aut diuturna, ea setibimus, & literis mandamus, ne excidant; nostrisque memoriis diffidimus. Si vero in his rebus externis memoria tamtenui sumus, tum multo magis in rebus coelestibus opus habemus omnibus sustentan¬ dae memoriae remedijs atque adiumentis. Thomas, in prooemio Catenae aureae, in Evangel. Matthaei, duas causas recenset ex Hieronymo, quare Matthaeus suum Evangelium scripserit. Prior est, vt in hominum memoria Evangelium relinqueret. Posterior vero, vt caverent sibi ab haereticis. Obytramque causam Scripturas nobis necessarias esse constat in omniparte religionis.

2

Sed Bellarminus praeter hanc rationem, Dei nimirum providentiam, (quam putat esse maximam, & cui maxime confidit )alias quatuor rationes affert, quibus probat Traditiones perire non posse; quas nos breviterr. examinabimus. Prima causa est ipsa Scriptura. Sed non sacram Scriptutam intelligit. Licet enim (inquit) in libris sacris non reperiantur Traditiones, tamen in monimentis veterum, & in libris Ecclesiasticis reperinpossunt. Respondeo: primo, Si voluit Deus ab yllis hominibus scribi Traditiones, voluit certe ab Apostolis & Evangelistis scribi, quibus nulliad scribendum aptiores erant. Afferant aliquam causam, & rationem aliquam reddant, cur non potius scribi voluerit a Matthaeo, Marco, Luca, & reliquis Apostolis, quam a Dionysio Areopagita, Clemente Romano, Irenaeo, Augustino, & similibus. Secundo: Haec responsio exaequat Ecclesiasticos scriptores, quos Classicos vocare solent, divinis istis scriptonbus, Prophetis, Evangelistis, atque Apostolis. Nam quando probare volunt Traditiones aliquas, quam rationem, quam authoritatem, quam demonstrationem afferunt? Proferunt in medium Dionysium, Ireneum, Cypnuanum, Tertullianum, Clementem, & huiusmodi alios Ecclesiae Patres; & horum authoritate volunt nobis persuasum esse, has Traditionesesse Apostolicas, perinde ac si ipsi Apostoli id affirmarent. Ergo nonminorem: fidem illis tribuunt, tribuique postulant, quam Paulo; Petro, & reliquis Apostolis. Tertio: Ista Patrum monimenta, de Traditionibus, differunt, & nos magis adhuc incertos faciunt. Cum enim alij affirmant, hanc esse Apostolicam Traditionem, alij negant; quis non videt, posse merito detoto hoc genere dubitaria

3

Secunda causa, qua conservari posse Traditiones probat, estysus continuus. Hoc modo (inquit) linguae vulgares servantur, eisinullae sint Grammatice. Respondeo. Hac certe responsione nulla futiliotessepotest. Primo enim, quaedam Traditiones sunt occultae, & minime inviucom muni positae, sed ab vsu quotidiano longe remotae, & certis quibusdamsi temporibus, non a multis, sed a paucis tantum vsurpatae. SecundoHaesinguae vulgares singulis fere seculis mutantur, etiam illae, quae sunt imvsus quotidiano & frequentissimo. Sic enim Angli, sic Itali, sic alij suas lin¬ guas saepius mutarunt. Ergo si illa, quae in maximo vsuversantur totius populi, mutationes tamen multiplices varietatesque suscipiunt, quanto magis quae sunt ab vsu populari seiuncta, & abstrusiores Seocias habent, facillime commutari credemus, nisi fuerint certis Scripturarum regulis legibusque definita? Si lingue non possunt a mutatione vindicari, quibus omnes yvtuntur, quanto minus Traditiones, quas pauci homines intelligunt?

4

Tertia causa, cur Traditiones servari possint, est in antiquis quibuldam monimentis posita. Atque hic natrat quiddam de altarti in Flandria, quod haeretici(inquit) iubebant everti, & altarium erectionem novum inventum esse dicebant. At cum in opere essent, antiquas quasdam literas in altami incisas invenerunt, ex quibus intelligebant antiquum fuisse monimentum. Respondeo: Sane inepta ratio. Nam primo, hoc de omnibus Traditionibus affirmari non potest. Non enim possunt esse externa monimenta omnium Traditionum. Secunde: Si in monimentis mutis conservantur Traditiones, cur non Scripturis potius insculptae sunt?

5

Quarta causa, cur Traditiones servari possint, est haeresis. Haeretici ( inquit) excitarunt Ecclesiam ad quaerendas & conservandas omnes Traditiones. Qui enim in pace vivunt (inquit) facillime negligunt instrumenta, quibus bonorum suorum possessio confirmatur: at qui in perpetisis contentionibus ac litibus versantur, eadem diligenter custodiunt, Cespondeo: primo, Si haec vera sit responsio, tum nihil scribendum erat, quia haeretici sunt semper in Ecclesia, & semper litigant. Secundo: Si Patres recte dixerunt, Evangelium ideo mandatum esse literis, quia haeretici erant religionem perpetuo oppugnaturi, tum Traditiones etiam illae erant scribendae, quia haeretici Traditiones etiam (ut ait) corumpere conantur. Longe aliter Lucas, primo capite, in initio: Quia haeretici (inquit) conati sunt corrumpere sacram historiam, eam propterea scribere volui. Sic Hieronymus, sic alij hunc Lucae locum interpretantur. Dissolutae igitur plane sunt hae rationes Bellarmini.

6

Secunda ratio nostra haec est: Scripturae nobis traditae fuerunt, vt reoulam fidei haberemus: Itaque Scriptura sufficit, & per consequens, non est opus non scriptis Traditionibus. Vide August. 11. Lib. 5. cap. contra Faustum Manichaeum; & 19. Lib. 18. cap. de Civitate Dei. Regula vero fidei debet esse adaequata fidei, aut regula non erit. Respondet dupliciter Bellarminus, & certe satis improbe atque audacter. Primo ait, finem Scripturae proprium non esse, vt sit regula fidei, sed vt sit quoddam commonitorium, quo retineamus & foveamus doctrinam viva voce traditam. Respondeo: primo, Refutatur haec responsio ipsa communi appellatione Scripturae. Vocatur enim Canonica, quia continet Canonem, id est, regulam fidei & vitae. Nemo vnquam istam inscriptionem reprehendit Patres semper vocant Canonicam Scripturam. Si regula sit, tum aut nulla est, aut perfecta, & fidei nostrae adaequata. Sic Bellarminus tollitistam communem & omnium approbatione confirmatam inscriptionem. Nam iuxta illius sententiam, commonitoria Scriptura dici debet, non: Canonica, Secundo, Si Scriptura edita fuit, non vtesset regula fidei, sedutesset commonitorium quoddam, tum non necesse esset tot libros scribi. Namad nos commonefaciendos pauci libri sufficerent. Tertig, Nos antea probavimus multis argumentis & testimoniis, Scripturas perfectas essexexDeut. 4. & Psalm. 19. & aliis locis: Ergo non commonentuos duntaxat, sed perfecte instituunt & docent. Psal. 119. 132. Propheta ait, Hinge pedes meos in sermone tuo. Ergo Scriptura regula est, ad quam curiumom; nem vitae fideique nostrae exigere debemus. Matth. 22. 29. Christus ait Sadducaeis, Erratis, nescientes Scripturas: & Luc. 16. 29. Abrahamus aim epuloni, Habent Mosen & Prophetas, audiant illos. Ergo non tantummo nitores, sed etiam Magistri nostri sunt Canonici libri Scrnipturatum. Hraeterea, scriptae sunt ad nostram doctrinam: non ergo tantum ad nostram commonitionem, vt patet Rom. 15. 4. Et, 2. Tim. 3. 16. 17. Apostolus, ait, Scripturam vtilem esse, non ad commonitionem tantum, sed addocmnam, redargutionem, correctionem, & institutionem, hoc est, ad omnia Ministri officia. Subiungit enim, vthomo Dei su perfectus, adomneopus bonum perfecte instructus. Hoccine nihil aliud est, quam commonitorilum? Et δναθίκη Scriptura vocatur: Ergo absurdissimum est, & ablasphemia certe non alienum hoc Adversarij dictum, quando ait; Scripturam non regulam esse, sed quoddam commonitorium. Quarto Patres etiam ipsi clarissime docent, quare Scriptura Canonica dicatur, Cyprianus, in fermone de Baptismo Christi, ait ex Scriptura omnium doctrinarum regulas emanasse. Basilius, 1. Libro contra Eunom. vocat Scripturam Canonemre cti, & normam veritatis. Chrysostomus, Homil. 13. in Genes. Scriptura (inquit? cum tale quiddam nos docere vult, seipsam exponit, & auditorgmonrare non sinit. Oro igitur & obsecro, vt omibus illis praeclusis arigus gadamussim (anonem sacrae Scripturae sequamur. August. 2. Libide Baptsm. contra Donatist. cap. 6. ait Scripturas esse stateram divinam: Non afferamus (inquit) stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus &ς quomodo volumus, pro arbitrio nostro, dicentes, hoc grave, hoc leve est, sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis, tanquam de thesauris Dominieis, ,& in illa quid sit gravius appendamus, immo non appendamus, sed a dominoappen sarecogaascamus. Quemadmodum ergo quando volumus pondus rei explorate, solemus stateram adhibere; ita si nesciamus, utrum haec vel illa doctrina vera sit, eam ad Scripturarum stateram examinare debemus. Augustinus alibi, in Lib. de perfectione viduitatis, cap. 1. hac de re sic scribit. Sancta Scriptura doctrinae nostrae regulam figit, ne audeamus sapere plus, quam oportet sapere, sed sapiamus, vt ipse ait, ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei. Non sit ergo mihi aliud te docere, nisi verba libi Dectoris exponere, & de js, quod Dominus dederit, dispulare. Idem etiam, Lib. 2. contra Crescon. Grammat. cap. 31. de eadem re in hunc modum Jscribit: Neque enim sine causa (inquit) tam salubri vigilantia Canon Ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum & Apost olorum libri pertineant, quos omnino indicare non audeamus, & secundum quos de caeteris literis vel fidelium, vel infidelium, libere iudicemus. Ergo Scriptura regula est, ad quam omnia revocare debemus. Itaque quaecunque Scripturae non congruunt, repudianda sunt; quae vero congruunt, sunt recipienda. Quid quod Thomas etiam ipse, in commentan 1. Tim. cap. 6. 11. Lect. ait Scripturam esse quasiregulam fidei nostrae? Non ait (quasi) vt Scripturae dignitatemmuat, sed ut comparationem ostendat. Est enim (quass) hoc in cloco compatationis, non diminutionis nota. Quod vero Scripturam perfectamesseregulam intelligat, ex eo patet, quod subiungit: Ait enim, nihile Jesse ei addendum, nihil detrahendum: & in hunc finem affert Deut. 4. La & Apocal. 22. 18. 19.

7

Iam videamus, quae causae sint & rationes, cur Bellarminus Scripturam commonitorium, non regulam, dici velit. Prima ratio est, quia tum oportebat ea Itantum scribi, quae necessaria sunt. At multa non ne cessaria scripta suntcinquit Ville yythistoriae omnes veteris Testamenti, Evangelij multae, Actorum Apostolicorumnomullae, & salutationes omnes in Epistolis Apostolorum. At regulaomnis necessaria tantum continet. Respondeo. Primo, Quod nullas historias veteris Testamenti necessarias esse dicit, id quam impium & prophanum sit, nemononvidet. Nonne enim nobis necessarium est, vt exordia Ecclesiae, eViusque propagationem, & perpetuam conservationem, ac gubernationem, veque promissiones factas Patmarchis de Messia cognoscamus? Blasphemus certepest, qui pudeatnegare. Secundo: Etsi concedi potest, non omnes historias esse perinde vules ac necessarias, quia multi sine multatum historiarum cogmtoneservaripossunt; tamenomnesquidem revera non modo vuiles, sed & necessariae sunt, Licet enim omnes non ad esse fidei, tamen ad melius esse fidei plurimum conferunt. Tertio: Etsi plura forsan in Scripturis tra dita sunt, quam quaesimpheterne cessatia dici possint; tameni non proiide sequitur Scripturam non esse regulam. Etsi enim Scriptura contineat quaedam, quae non simpliciter & absolute sunt necessaria; tamenregula est, ad quamomnis doctrina conformati debeat. Ob eam enum causam dicimus Scnpturas aesseregulam, quod omnia ad fidem salutemque necessaria contineant, & possintin Scripturis inveniri plura, quam absoluta necessitas requirat: Regulam hann nontam praecisam ac restrictamintelligimus, vtmhil, nisi quod simpliciterne cessarium est, habeat. Et quod multa sepius repetantur, ideo magis regulaest. Vtilis enim est illa repetitio, vtea quae dicuntur, melius & certiusintelligamus Secunda ratio Adversarij est, quod Scriptura non habeatomnia necessana, vtantea (inquit) probavimus. Multa enim necessaria sunt, quaenon sunt in Scripturis. Res pondeo: Et nos antea respondimis, quae ille putatnecessara, eaesset mutilia & tidicula, cujusmodi fuit remedium illud, quo foeminae inveteri Testamento a peccatooriginali purgatae sunt, & alia eius generis, de quibuspuus diximus. Iertia ratio Bellarinini est, quia Scriptura non est vnum continuum. corpus, quale deberet esse, si esset regula fidei, sed continet vana corpora; Bespondeo: Etsi Scriptura contineat varia corpora, tamen illaomnia vnum efficiunt continuum & integrum corpus. Varij quidem hominesfuenint, quonuim opera in his conscribendis Spiritus sanctus vsus est, & plures manus quaesenipsenint; tamen vnus Spiritus eorum omnium manus & linguangubernavit. Non ad varios homines, qui scripsetunt, sed ad vnum Spiritum, quo dictamo & modetante scripserunt, respiciendum est. Itaque unum & continuumestaeor. pus doctrinae in his tam variis libris. Postremo, locos quosdam, ex Scupturis affert Bellarminus, vt probet Scripturam commonitorium, non regulamesse, Rom. 15. 4. vbi Apostolus ait, omnia quae scripta sunt, ad nostram doctinam scripta esse; & ex 2. Pet. 1. 12. & 3. 1. vbi Petrus ait, sibinecesse fuisse vt eos, ad quos scriberet, commoneret, & excitaret: ergo: Scriptura sinquit) commonitorium est, non regula. Respondeo ad primum locum, Apostolum dicere, omnia quae antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta esse, Hoc vero amplius est, quam ad commonitionem. Nonemur enimde ipprebus, quas antea novimus: discimus vero ea, quae antea ignoravimus; Doctiina ergo latius patet, quam commonitio. Quod vero ad locum illum Peui amnet, fateor Scripturam valere ad commonitionem, sed non ad hoc tantimvala re dico. Etsi enim Petrus ait, sibi necesse esse eos commonere, adquossenbe ret; non hoc tamen facit solum, sed docet etiam ea, quaeeos secopotebat & sic Scriptura, cum docet quae nos scire oportet, tum hortaturrtinhacdo ctrina persistamus. Secundo, respondet Bellarminiss, Scripturam regilam quidem esse, sed partialem, non totalem: Totalem vero & integramregilam esse Verbum Dei, quod in verbum ἀχζαπον & εγμρχρον distribuitur, & sic intelligendum esse Augustinum. Respondeo. Invitus ille concedit nobis Scripumam fregulam esse, Itaque postea pegateum ait esse gυle, & tollit quodprus dederat: Nisi enim Scriptura sit totalis & perfecta regula, non erit omninoregula: quia debet aptissima convenientia esse inter regulam, & id cujus regula est. Si ergo fides nostra vel longior, vel latior sit, quam Scriptura, tum Scriptura non est regula; quia regula debet adaequari rei, cui accommodatur. Regula a Varino sic definitur: Rαναν δει μιτον αδιαδάστον, τασαν ωροθεσιν καφαρεστιν μηδαμως στιδεχρλεον: hoc est, Regula est mensura, quae non fallit, quaeque nullam vel additionem, vel detractionem admittit. Sic Theophylactus, in 3. cap. ad Philip. Regula (inquit) & amussis neque appositionem habet, neque ablationem. Et Basilius, 19. libro contra Eunom. illum haereticum merito & graviter reprehendit, quod fidem Patrum regulam seuamussim dixerit, & tamen aliquid ei addendum esse affirmaverit: τuν αυτυν και κανόνα λόγει, χ ωροθικησ φήσιν ἀκριεστερας δει. Sic Bellarminus dicit Scripturam esse regulam, & tamen additione ac emendatione quadam indige e. Negat igitur res gulam esse. Chrysostomus, homil. 13. in 2. Corinth. ait τὸί θειον λόγον θτεφασιν esse ἀκριθη ζυγον ἀπαγτὸν καιγνώμονα και καννα. Atque vt Chrysostomum loqui de Scripturis intelligamus, subjungit, ωοα τυ χζαρῶν τουτα ταυτ τονθα¬ vebe. Sic Phocius apud Oecumen. in 3. cap. ad Philip. Fides (inquit) est instar Canonis. Quemadmodum sie Canone aliquid abstuleris, vel ei aliquid addideris, totam regulam corrupisti; sic in fide: ωσσεργι ἔτι το κανόεoς καγ αοιλης, καν ωροθκι, ιλυμγνω το ταν, ατχεπι τπισεως. Ita manifestum est, Scripturas esse aut perfectam regulam, aut nullam omnino regulam. Vide etiam hac dere Vincent. Lyrinens. 41.c. Quid quod Andradius ipse Scripturam esse regulam satis perfectam testatur? Sic enim in principio libri tertij Defens. Trident. scribit: Minime illorum mihi displicet sententia, qui Canonicas ideo appellari dicunt, quia pietatis, fidei, & religionis Canonem, hoc est, regulam atqe normam, e coelis sunmmo Dei beneficio ad nos delatam, continent amplissimam. Ita non regulam modo, sed & amplissimam pietatis, fidei, ac religionis: regulam esse Scripturam confitetur. Secundo, quaero ab illo, cur Scripturas affirmet esse partialem regulam, vel esse regulam ex parte, & non esse omnino ac penitus regulam? Si propterea, quia quaedam tantum continet, quae sunt necessaria, toto coelo errat. Nam si voluit Deus in Scripturis regulam dare, voluit certe persectam dare. Id colligi potest ex finibus, propter quos, sive ex causis, ob quas Scripturae editae sunt. Quare enim scripta & literis mandataesthaec doctrina? Primo scilicet, vt memoriae nostrae melius inhaereret. At haec ratio docet omnia necessaria scribi oportuisse, quia omnia necessaria, quam fieri potest firmissime, memoria teneri debent. Secundo, nedoctrina comimperetur. At nihil necessarium comumpi debet. Tertio, vtnos melius & certius sacram & coelestem doctrinam cognosceremus. At om¬ Inia necessaria recte & certo cognoscere debemus. Quare omnes causaeedendi Scripturas confirmabunt omnia necessaria, esse tradita in Scripturis, & Scripturam esse regulam perfectam. Quae enim ratio fuit regulae tradendae, eadem ratio fuit regulae perfectae tradendae. Tertio: respondeo de Aucustino: Ait Adversarius Augustinum quidem dicere, Scripturam esse regusam, sed non solami, & perfectam. Sic igitur Augustnus, inlib. 115. contraFaust. Manich. cap. 5. Scriptura (inquit) Canonica est in sede quadam sublimiter constituta, cui serviat omnis fidelis & pius intellectus. Quod sivenumi sit, tum constat Scripturam esse instar Dominae ac Reginae, quae regere debe at & gubernate humanam infirmitatem, cuique omnis intellectus noster omnis doctrina, omnis cogitatio atque opinio inservire & accommodanide bet. In altero vero loco, qui sumitur ex lib. 19. de Civit. Dei, cap. 18ιdit, exCanonicis Scripturis conceptam esse illam fidem, quaeiustus vivit, & perquam sine dubitatione ambulamus, quamdiu per egrinamur a Dominos. Et quo sequitur, Scripturas perfectam esse & fidei & vitae regulam. Quartos responderi potest, Bellarminum sibi ipsi contrarium esse. Dixit enim supra; Scripturam non posse esse regulam, quia non est corpus continuum. At verbum. scriptum & non scriptum est minus continuum corpus, quod tamen illere gulainm statuit.

8

Tertia nostra ratio sumitur ab incommodo, quod Traditionessecum. afferunt. Nam si Traditionibus non scriptis tantum tribuamus, emabimus saepius, & semper incerti erimus; quia Traditiones incertae & variae; sunt. Hoc manifestum est ex Libris Patrum, vtprius ostendimus. atres enim testes sunt, esse varias & incertas Traditiones: sed in doctina fidei debemus certi & constantes esse: ergo non oportet nos ex Araditionibus non scriptis pendere. Summa Traditionum varietas multis testimoniis confirmari, & verbis illustrari posset; sed eam paucis aitingam. Papias quidam primus parens & magister extitit Traditionum: Deillo Eusebius, Lib. 3. historiae Ecclesiasticae, cap. 39. scribit copiose; Aitillum multa scripsisse ex Traditione non scriptat, ακ παργδυσεως αγρορε, sedilla; fabulis commentitiis referta fuisse. Scripsit ille: quidem quinquesibos de sermonibus Dominicis (ut ait Eusebius) sed illi iam Dei benefitiopen: perunt. Quales enim fuerint, ex Eusebio patet, qui ait fabulis eosplenos extitisse. Ilic haeresin Chiliastarum primus excogitavit, idque ex Traditione non scripta procul dubio potius, quam ex Scripturis, licet occasionem: fortassis aliquam illius erroris ex Scripturis arripuit, Eiusmodi Ttaditionem Oecumenius, in 1. Act. affert ex Papia istode Iuda, eum nemper non suspendio interiisse, sed fune rupto vixisse post ad tempus aliquod miserrime, & tandem a curru forte compressum, in via expirasse: quod & Theophylactus, in 27. Matth. innuit. At Scriptura repugnat, & Patres aliteriudicant. Hic Papias primus docuit, Petrum Romae fuisse, ibi docuisse, ibi vixisse, ibi mortuum esse. Author enim illo antiquior nullus nominari potest. Huic Papistae Pontificis sui primatum acceptum referret possunt. Tertullianus, in Lib. contra Iudaeos, cap. 5. ait Christum esse mortuum anno trigesimo aetatis suae. Clemens Alexandr. Lib. I. Stromat. idem ait. At Irenaeus, Lib. 2. cap. 4. ait ad quinquagesimum annum vixisse. Utrumque falso dicitur; & tamen ex Traditione vtrumque dicitur. De Paschatis celebratione magnaolim contentiofuit. Ecclesiae Occidentales dixerunt se Paulum & Petrum sequi, & die Dominico post decimum quartum diem mensis tertij Pascha suum celebrarunt, ne judaizarent. Orientales vero & Asiatici authores proferebant, Ioannem, quo nullus amplior aut locupletior desiderati potuit, & Philippum, atque illis ipsum decimum quartum diem mensis tertij observabant more Iudaeorum. Similiter de Quadragesima multae olim contentiones, inultae varietates fuerunt, vt postea patebit. Papistae, & aliqui etiam Patres, dicunt stata ieiunia ab Apostolis fuisse instituta: At Augustinus, Epist. 68. ad Casulanum, negat Apostolos quic quam de jejunijs statuisse. Sic Socrates, Lib. 5. cap. 22. Certum enim est Montanum ista instituisse, vt testatur. Apollonius, Lib. 5. cap. 18. apud Eusebium. Ibi enim de Montano in hunc modum loquitur: Hic ille est, qui ietunia introduxit. Id etiam exTertulliano intelligi potest, qui in libro de iejunio, quem contra Catholicos scripsit, cum esset Montanista, illud reprehendit in Catholicis, quod dicerent oportere quemque indifferenter pro arbitrio ieiunare, & non esse statis temporibus ex instituto novae disciplinae ieiunandum. Hoc Catholicis obiecit Tertullianus Montanista. Et hoc quidem est, quod nos dicimus, & tuemur contra Papistas, esse cuique ieiunandum, prout tempus & occasio postulabit, non statis quibusdam temporibus. Et sici tum Catholici ieiunabant. Postea vero, cum Montani haeresis coepit latius serpere, coeptum est ex instituto novae disciplinae iejunari. In eodem libro laudat Tertullianus nροραγιαν. Sic Epiphanius, in Epilogo, ab Apostolis institutam esse scribit. Tertullianis, in Libro de Corona Militis, & Bafdius, in libro de Spiritu sancto, cap. 27. varias Traditiones recensent, quas Apostolicas esse volunt, quae tamen a Papistis hodie minime servantur. Exempligratia, oportere nos diebus Dominicis stantes precari, & a Pascha ad Pentecosten. Basilius rationes nonnullas affert ad hoc confirmandum, de quibus supra diximus. Tertullianus nefas esse dicit alitor facere. Sic Concilium etiam Nicenum primum, Can. 20 dicit, nos illo tempore stantes precari debere. At hodic aliter fit, etiam inter Papistas. Nam illi quidem diebus Dominicis, & a Paschate ad Pentecosten, non precantur erecti, sed genibus flexis, vt reliquis anni partibus & temporibus solent. Olim infantibus Eucharistiam praebebant, vtpatet ex Cypriano, in sermone de lapsis, & ex Augustino, multis in locis. At haec consuetudo iam abrogata est. Epiphanius contra Aerium scribit Christianos sua etate, & Apostolica Traditione, aliquot diebus ante Pascha nihil comedere solitos esse, nisi panem & salem. Num ita hodie Papistae faciunt? Hieronymus, sin sermone de Nativitate Christi (quanquam Erasmus quidem scribit illum sermonem a nonnullis Leoni, a nonnullis vero Maximo tribui) ait: Sive hodie natus Christus, sive baptizatus, diversa fertur hominum opinio in mundo. Ita ignoravit, eone die natus, anbaptizatus fuisset Christus, & vtrum eo die deberent celebrare memoriam Baptismi, an nativitatis Christi. Tam praeclare illi suas Traditiones servabant & intelligebant. Papistae celebrant festum Assumptionis beatae Virginis: Mariae summo cum honore, & Rhemenses in suis annotationibus in Act. 1. cap. vehementer hanc consuetudinem laudant, At Hieronymus, inlibro ad Paulam & Eustochium, de sumptione B. Virginis, id ait Aporyphum esse, quod de corporis transiatione narratur. Scribit quidem Etasmus: illum librum non esse Hieronymi, sed Sophronij cuiusdam, qui tameni fuit aequalis Hieronymo. Huiusmodi sunt Papisticae Traditiones, quas illij tamen necessarias, & Scripturis ae quandas esse contendunt. Bellarminus: ad haec omnia nihil aliud respondet re, quam Ecclesiam posse veras Traditiones a falsis discernere. Respondeo, hoc in quaestione positum esse. Ecclesia illa, cui hoc iudicium isti tribuunt, ea est, non alia, quae Traditiones falsas, ementitas, & haereticas pro Apostolicis nobis iamdudum obuusit. Certe non haec idonea est, quae iudicis loco fungatur, cum eadem teasit.

9

Venio nunc ad quartam nostram rationem. Ea vero sumitur abhaereticorum more & instituto. Hoc enim in more positum est haereticis;, vtafefirment Christum & Apostolos quaedam omnibus, quaedam secretocenis: quibusdam hominibus tradidisse. Hoc Irenaeus, Lib. 1. Cap agnde Basilidianis affirmat, & Lib. 12. Cap. 24. de Carpocratianis. Similte Tertullianus, in libro de praescriptionibus adversus haereticos. Respondet Bellarminus ex Cypriano, haereticos esse simias Catholicorum. Sedhoc interest, inquit, quod haeretici suas Traditiones ac mysteria abscondunt propter illorum turpitudinem & obscoenitatem, Catholici vero occultant suas Traditiones, vel quod non necesse sit eas patefieri, vel quod omnes imon sint illarum capaces. Respondeo: Fateor quidem haereticos cupere Catholicis similes videri, sed hac in rereos non imitantur. Non enim est; Catholicorum, hoc est eorum, qui sanam, solidam, ac synceram doctrinam profitentur, mysteria Christi occultare & abscondere. Imo nullam? quidem sanae doctrinaepartem occultant, sedomnibus integramproponunt. Hoc quidem Irenaeus ait de Carpocrate, eum affirmasse, Christum quaedam in mysterio seorsim discipulis suis tradidisse. At Irenaeus ipse, L. 32. Cap. 15: longe aliter scribit, Christum & Apostolos non tradidisse alia in manifesto, alia in abscondito. Tertullianus, in Lib. de praescriptionibus ait, illam esse haereticorum vocem, Apostolos aut non scisse omnia, aut non omnia omnibus tradidisse. Sic quidem hodie Papistae. Etsi enim concedunt Apostolos nosse omnia, tamen non tradidisse & promulgasse omnia omnibus contendunt. Irenaeus & Tertullianus procul dubio nunquam reprehendissenthaereticos, quod Traditiones suas occultarent, si atholici vlla de causa suas Traditiones absconderent:ergo quaecunque causa sit occultandi Traeditiones, illud quidem ipsum occultate est haereticum. Christus ait, Matth. 10. 27. Quod dico vobis in tenebris, dicite in luce; & quod in aurem auditis, supra tecta praedicate. Ergo non oportet aliquid celare aut occultare. Quae enim supra tecta dicenda sunt, ea omnibus sunt tradenda & divulganda, non vthic, aut ille, sed vtomnes audiant. Sed hic videamus Bellarmini interpretationem, vt intelligamus quam concinnus ille Scripturarum interpres sit. Praedicate supertecta( inquit) id est, si opus fuerit, vt tueatur superioremsuam responsionem, Catholicos nonnullas Traditiones celare, quia non opus est eas patefieri. Res pondeo: Qualis ista expositio est? quasi de hac re dubitandum fit, fueritne hoc opus. Imo necessarium est, quia Chistus praecepit. Si integrum illis fuerit Scripturas isto modo interpretari, quidvis licebit in Scripturis facile corrumpere. Praedicate super tecta, nimirum si opus fuerit, inquit Bellarminus. Ergo similiter ista verba (Pasce oves meas) interpretemur, id est, si opus fuerit: &, Docete omnes Gentes, id est, si opus fuerit. Ex hoc patet, quam sine omni conscientia Scripturas Papistae tractare soleant. At Theophylactus melius hunc locum interpretatur: Quae ex me audivistis (inquit Jea docete cum summa libertate & summa vocis claritate, ita vi omnes. audiant απρμόνοις υμιν εἴπον, μα παρρεσίας διδαζατε, κι μεγαλορωνως, ωςε παγεας ἄκηειν δμλς: & ait, quia hanc παρρισίαν pericula sequuntur, ideo subiungi, Ne timete eos, qui occidunt corpus. Verba aperta sunt. Ioan. 18. 20 similiter: de seipso Christusloquitur: Ego palam (inquit) loquutus sum mundo: ego semper docui in Synagoga & in templo, quo undique Iudaei conveniunt, & in oc¬ culto loquutus sum nibil. Bellarminus in hunc modum interpretatur, id est, (inquit )nihil dixi in occulto, quod nompossit vbique dici, quod ad veritatem & puritatem dictorum attinet: sed non propterea sequitur (inquit) Christum nihil discipulos seorsim docuisse. Respondeo: At Christus non id ait, sed affirmat se omnia aperte, in media Synagoga, circumstantibus Iudaeis, loquutum esse. Illi potuerunt testari, quae ipse docuisset: ideo iubet illos interrogari, qui audivissent. Ex his concludo, totam Christi doctrinam fuisse publicam, & omnibus communem, & nihil Christum suos Discipulos privatim docuisse, quod non esset omnibus Christianis enunciandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16