Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

CEVT CUTI Quae dogmata a Papistis Traditionum autheĀ¬ ritate defendantus,

2

IAm restat vi quaeramus, quae dogmata atque instituta illa sint, quae Pontificij affirmant non Scripturarum, sed Traditionum non scriptarum authoritate defendenda esse: aequum vero est, vehac de re certo nobis liquidoque constet. Catalogum (quod sctiam) nemo recensuit: sed in genere affirmant quicquid illi docent, aut faciunt, quod non habeatur. in Scripturis, id in Traditionibus non scriptis reponendum esse. Trnidentini Patres, Sess. 4 tantummodo jubet Traditiones suscipi pati pietate, qua Scripturas: interim non explicant, quaenam hae Traditiones sint, quod oportuit. Si numerus certus & ordo extaret harum Traditionum, Pontificia omnia, aut pleraque, aliunde quam ex Scripturis, sumpta esse facile intelligetemus. Quamobrem vero haec tam sancta & necessaria. monimenta non eduntur? Petrus a Soto, Papista magni nominis, in libro contra Brentium, omnes illas observationes, Traditiones Apostolicas esse dicit, quarum principium, author, & origo in sacris Scripturis inveniti non potest. Cuiusmodi sunt (inquit) Oblatio sacrificij altatis, Unctio Chrismatis, Invocatio sanctorum, Orationes pro defunctis, Primatus Episcopi Romani, Consecratio aquae in Baptismo, totum Sacramentum Confirmationis, Ordinis, Matrimonij. Poenitentiae, Vnctionis extreme, merita operum, necessitas satisfactionis, enumeratio peccatorum facienda sacerdoti. Haec ille. Sed forsan alij Papistae non tantuimdem nobis concedent. Immo omnes, si illud vnum excipias, de inerito operum. Accipimus istam confessionem, & nobis gratulamur, quod palam confitentes Adversarios habe amus, mhil istorum certa Scripturarum authoritate niti. Hinc patet, sinon omnia, tamen manima Pontificiorum dogmata ex Traditione pendere, quamvis pro his Scripturas proferre, Dieis causa, soleant: sed si Scripturis confiderent, Iraditionis levem atque enervatam authoritatem non vrge rent. Canisius, in Catechismo suo, cap. 5. de praec eptis Ecclesiae, ait Traditiones. esse, cultus imaginum, stata ieiunia, Quadragesimam, quae in Missae officioperaguntur omnia, precationes & ob lationes pro defunctis; propterea quod ista eusmodi sunt, vt Scripturis defendi nequeant, & alia; sed non ostendit, quae illa alia sint. Omnium vero luculentissime & copiosissime Lindanus, L. 4. Panopliae suae, cap. 100. in quo capite farraginem traditionum complectitur, quam inspicite: Inter reliquas vero Traditiones recenset, Petrum Romae fuisse. Ita habemus a Traditione vtrumque, & Romae Petrum fuisse, & Primatum Petri. Sed accurate magis & distincte in fine illius libri Traditiones enumerat, tabula 6. quanquam ibi quasdam praetermisit, & quaedam ex illis quas proponit, scriptae sunt, vt Baptismus infantium, & originale peccatum. Inter Traditiones etiam numerat septem esse Sacramenta. Haec Traditio nititur authoritate Florentini Concilij, ante annos 1oo. Sane antiqua huius Traditionis authoritas. Enumerat praeterea consecrationem aquae & oleis in Baptismo, realem praesentiam, communionem sub vna specie, Eucharistiam esse sacrificium, servandam esse & adorandam, missam privatam, confessionem peccatorum, & satisfactionem, Indulgentias, purgatorium: ihilpene praetermissum, quod inter illos atque nos in controversiam vocatur. Peresius praeter illas Traditiones addit caelibatum Sacerdotum, parte 3. Sed vesunt callidi Papistae, non audent certum harum Traditionum censum & catalogum statuere, vt in quaque Questione liberam sibi relinquant ad Traditiones confugiendi potestatem. Cum igitur Scripturas ad ista probanda profetunt, id faciunt invita conscientia, quippe qui satis intelligant, & ingenue fateantur, haec eius generis esse, quae Traditione tacita, non testimoniis Scriptutrarum comprobentur. Sic quod nos dicimus, ista ex Scripturis confirmati non posse, Adversarij concedunt. Iam ad ad statum Quaestionis veniamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5