Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

CAPUTTTTTTTI CAPUTTTTI

2

PRimam huius secundae quaestionis Partem absolvimus, si quaScripturam authenticam non in Latina veteris interpretis versione, vt Tridentini Patres, Iesuitaeque volunt sed in Hebraeis, Graecisque fontibus positam esse docuimus. Adversariorum rationes diluimus, & nostramsententiam communivimus. Sequitur iam secunda pars huius Quaestionis, cuius membra duo sunt. Primum enim disputandum est de vernaculis Scripturarum versionibus. Secundo, de sacris lingua vernacula peragendis. Etenim sunt inter nos de vtroque genere contentiones.

3

Quod autem attinet adversiones Scripturae vernaculas, primo in locoquaerendum est, quae sit certa constansque Papistarum hac dere sententia. Sunt vero de vernaculis hisce Scripturarum versionibus tres fere hodie hominum opiniones. Prima est eorum, qui Scripturas omnino negant in linguas vernaculas veri oportere. Secunda opinio huic contrania est: eorum, qui sacram Scripturam in omnes omnium populorum vulgares linguas transferendam omnino esse statuunt. Tertia illorum, qui versiones Scripturarum vernaculas neque damnant simpliciter, neque simpliciterpermittunt: sed hac in re certam exceptionem rationemque temporum, locorum, & personarum haberi volunt. Atque haec vitima Papistarum sententia est, & sanctio Tridentina. Non igitur affirmare videntur, esse aλόs impium aut illicitum, verti Scripturas legique vernacule: sed hoc ab omnious promiscue & vulgo fieri nolunt, nec aliter, quam Synodus illa praescripsit. Extat aute hac de re decretum in Indice librorum prohibitorum, quem Pius Papa Quartus edidit, & Tridentina Synodus comprobavit, in Regula quarta: cuius sanctionis quatuor partes sunt. Prima, non licere cuiquam Scripturas in vernacula lingua legere, nisi cuiid permissum fuerit ab Episcopis, aut Inquisitoribus. Secunda, Episcopos etiiam debere Parochum & Confessarium sibi in consilium adhibere. Tertia, nompermittendas esse ab ipsis Episcopis omnes vernaculas versiones, sed eas tantum, quas Catholicus aliquis author edidit. Quarta, Nec etiam harum lectionem quibusvis, sed iis duntaxat permittendam esse, qui Parochorum & Confessariorum iudicio nullum inde damnum accepturi sint, sed potius incrementum fidei, hoc est, non aliis, quam quos ipsi multo magis perversos atque obstinatos fore speraverint. Hae sunt illius Decreti callidae cautiones: vnde hanc Scripturarum vernaculam lectionem quam paucissimis concessam esse, manifestum est. Rationem istiprimo aspectu pulchram adiungunt, experimento manifestum fieri, si sacra Biblia passim sine discrimine permittantur, plus inde oriri detrimenti, quam vtilitatis, propter hominum temeritatem. Cuius argumentivim postea suo locoexcutiemus.

4

Hoc Deoretum Rhemenses nostri multis verbis laudant, in Praefat. sua in novum Testamentum a se versum Anglice. Ecclesias( inquiunt) optime novit pro sua divina & syncera sapientia, quomodo, vbi, quando, & quibus haec Domini sponsique sui muncra impartienda sint: ergo nec permutiu sim¬ pliciter, quod noceret indignis, nec simpliciter prohibet, quod dignis malium prodesset: & concludunt, Scripturas, licet vere & Catholice versas, non tamen ab omnibus legendas esse, quicunque eas legere velint, sed tantummodo ab iis, quibus nominatim & diserte permissum id fuerit ab Ordinariis, & quos Curati ac Confessarijdignos esse atque idoneos lectores suo testimonio declaraverint. Iam ergo satis perspicitis, omnes homines a Scripturarum vernacula lectione prohiberi, praeterquam eos, qui legendi facultatem impetraverint: impetrate vero nulli possunt, nisit quos ex confessione & tota vitae ratione pertinaces Papistas esse constiterit. Quare qui cuperent Scripturas legere, vt ex Scripturis veram fidem & religionem discerent, ij nisi prius in Romani Pontificis verba iuraverint, nullo modo permittuntur in sacros Scripturarum libros inspicere. Quis non videt adimi Scripturas populis, ve in tenebris & ignorantia teneantur, atque hoc modo saluti Romanae Ecclesiae, regnoque Pontificio consulatur, quod stare non posset, si vulgo integrum esset legere Scripturas. Misera profecto religio, ac desperatus rerumstatus, quo isti coguntur Scripturas ab oculis hominum removere, & populum a Scripturarum lectione abducere, quod nostri Adversarij faciunt, vt ex Tridentinae Synodi sanctione, & Rhemensium versionibus manifestum est. Eadem Bellarmini quoque sententia est, Lib. 2. Cap. 15. Quibus adiungam Iohannis Molani, Theologi Lovaniensis, & Pontificij, Regijque Censoris librorum testimonium. Is in libro de Practica Theol. Tract. 3. c. 27. Conclus. 2. sic habet: Negamus tamen ab eis (Laicis) requiri studium Scripturarum: imo salubriter dicimus eos a lectione Scripturarum arceri, sufficereque eis, vt ex praescripto Pastorum & Doctorum Ecclesiae vitae cursum moderentur: quo dici nihil absurdius, aut indignius potuit. Similis est sententiaHosij, in libello de sacro vernacule legendo, & Censorum Coloniensilum contra Praefat. Monhemij. Et Sanderus in Lib. 7. visibilis Monarch. esse ait haereticum affirmare Scripturas necessario debere in vulgares linguas converti. Sic quidem Adversarij statuunt. Nos contra affirmamus Scripturarum lectionem cunctis hominibus communem fieri debere, & nullos, quantumvis imperitos, ab earum lectione arcendos, aut deterrendos esse, sed excitandos potius omnes ad eas saepe & diligenter; legendas: idque non modo si concessa a Praelatis copia legendi fuerit, sed etiam quantumvis illi Ordinarij & Confessores prohibuerint. Itaque esse Scripturas transferendas dicimus in omnes linguas Christianorum, vt ab omnibus in sua lingua legi possint. Hoc omnium Ecclesiarum confessione declaratum est: hoc verum est: hoc Scripturis consentaneum. esse ostendemus. Status ergo quaestionis huiusmodi est, vtrum vernaculae versiones Scripturarum sint omnibus promiscue proponendae ac permittendae, velnon. Illi negant, nos affirmamus: & illorum primum argumenta examinanda ac profliganda sunt, deinde ad nostram causam veniendum est. Agemus autem potissimum cum nostro Iesuita Bellarmino.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13