Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

CAPUTTIII gρlgia duma

2

VErum huius Quaestionis statum ex ipsis Papistarum libris depromVpsimus: Iam sequitur vt ad eorum argumenta accedamus, quae illis certe firmissima videntur, ut nulla vis nobis reliqua sit ad resistendum. Sed nos Deo adiuvante illa omnia facile(vti spero) diluemus. Stapletonus Canum interpolavit, & eius argumenta fusius explicavit. Cum illo igitur congrediemur, tum quia nostras est, tum quia hanc causam omnium acutissime & accuratissime tractasse videtur. Totum enim librum; nonum de hac Quaestione instituit, & in 4. Cap. illius Libri sic contra nos argumentari incipit: Habere certum Canonem Scripturae, maxime necessarium est fidei & religioni. At sine Ecclesiae authoritate certus Scripturae Canon haberi non potest(neque enim certum nobis & exploratum esse potest, quis liber legitimus sit, quis supposititius, nisi Ecclesia doceat) Ergo &c. Respondeo de Malore. Primo, Major vera est, si libros proprie Canonicos intelligat, qui ab Ecclesia semper recepti sunt: debet enim hos Ecclesia perpetuo pro Canonicis agnoscere: quanquam certum est multas olim passim Ecclesias florentes, de multis Canonicis Libris ad tempus dubitavisse, vt constat ex antiquitate. Secundo, Nec igitur hoc absolute & singulis ad fidem ac salutem necessarium est, scire qui libri sint Canonici. Multi enim & fidem habere, & salutem consequi possunt, qui librorum Canonicorum numerum non teneant. Assumptionem vero probat Stapletonus, Canonem scilicet Scripturarum non aliter posse nobis exploratum esse, quam per Ecclesiae authoritatem, tribus argumentis. Primum quidem est huiusmodi: Nulla certior est authoritas quam Ecclesiae: At certissima authoritate opus est, ut sua Scripturis fides constet, & de Scripturarum Canone omnis dubitatio a conscientiis removeatur: Ergo, &c. Respondeo, falsumid esse quod ait, Nullam certiorem esse authoriratem quam Ecclesiae: est aperta petitio principiiMaior enim & certior est authoritas Dei, ipsarum Scripturarum, & Spiritus sancti, cuius testimonio Scripturae veritas in animis nostris obsignatur, & sine quo caetera omnia testimonia infirma prorsus sunt. Atqui Deus (inquit) nos per Ecclesiam docet, non aliter: Ergo nulla certiore authoritas, quam Ecclesiae. Respondeo: Ipsius verba indicant certiorem esse Dei authoritatem. Maior est enim authoritas eius qui docet, quam eius per quem aliquis docetur. Deus nos docet per Ecclesiam: ergo maior est authoritas Dei, quam Ecclesiae. Mitor tam stupidum fuisse Stapletonum, vt non viderit, si Deus sit, qui per Ecclesiam doceat, Dei esset maiorem, quam Ecclesiae, authoritatem. Fatetur nos doceri a Deo perEcclesiam: ergo cum Deus sit summus & princeps doctor, eius esse potiorem authoritatem fidemque constat. Nam eius tantum ministra Ecclesia est, eique in docendo suam operam navat, erinservit, eius mandata explicat. Quam vero infirma eius ratio sit, ex similiratione facilepatebit. Princeps legem & edictum suum per praeconem proponit, & quis sit legis sensus, quae edicti vis, per iutisperitos explicat atque expo¬ nit: Num ergo sequitur nullam certiorem esse authoritatem, quam praeconis aut iurisperiti? Nequaquam, Manifestum enim est maiorem esse legis & principis, quam praeconis aut interpretis. At Deo docenter (inquit) nihil est certius: ergo nec Ecclesiae authoritate, quia Deus perEcclesiam docet. Quomodo hoc vero sequitur? Fatemur quidem Deo. docente nihil certius esse, & hoc est, quod nos dicimus, & hinc non esse Ecclesiae maximam authoritatem concludimus: sed consequentia interim infirma est, nisi probet Deum & Ecclesiam idem esse. Sequetur rectius ex hac argumentatione, Dei verbo & Scripturis nihil certius esse: quia Deus in verbo suo nos alloquitur, & per verbum suum nos docet, Ecclesia vero nullas nisi ministerij partes exercet. Ergo non simpliciter suscipere oportet, quicquid Ecclesia doceat, sed quicquid docere a Deo iussa fuerit, & divina authoritate comprobaverit.

3

Secundum argumentum, quo superioris syllogismi Assumptionem. confirmat Stapletonus, huiusmodi est: Alia omnia media quaecunque tentari possunt, nihil valent, nisi ad Ecclesiae iudicium recurramus: & tum media nominat quae a nobis vrgentur. Nam stylum (inquit) & phrasin, & alia media, quibus Scriptura dignosci solet, optime cognovit Ecclesia, & potest de illis optime iudicare: Ergo, &c. Respondeo: Si Ecclesiae nomine Papam & Episcopos intelligat (ut Papistae semper solent) nego eos. optime agnoscere stylum & phrasin Scripturae, nego veram hanc Christi Ecclesiam esse, quae Christi vocem novit: sin de vera Ecclesia loquatur, fallacia est ab ignoratione Elenchi, & Quaestionis status mutatur. Prius enim de externo Scripturae iudicio loquutus est, quod Episcoporum fortasse proprium esse potest: hic autem internum iudicium intelligit, quod non Pastoribus tantum proprium, sed omnibus Christianis commune est. Omnes enim Christi oves vocem eius sciunt, & de Scripturis intus persuasi sunt. Secundo, Vt haec ei omnia concedamus, quomodo quaeso sequitur hoc argumentum? Ecclesia vocemsponsi, & stylum ac phrasin Scripturae optime novit, ergo eius authoritas est certissima. Quid enim si Ecclesia novit? quid id ad me? num mihi ideo nota ista & explorata sunt? haec enim Quaestio est, Quomodo ego optimesciam. Licet enim Ecclesia vocemsponsi sui, & stylum ac phrasin Scripturae optime novit, sibi tamennovit, non mihi, & quibus medijs illa cognovit, quidni & ego ijsdem etiam possim cognoscere? Tertis, Ex eo quod ille dicit, contrarium rectius multo colligi potest, certiorem scilicet Scripturae, quam Ecclesiae, authoritatem esse. Nam si ideo certissima sit Ecclesiae authoritas, quia Scripture stylum optime novit, & per stylum Scri¬ pturam iudicat, apparet Scripturae ipsius multo certiorem esse authoritatem, quippe quae stylo suo sese Ecclesiae indicet. At ego (inquies) nescirem hanc esse vocem sponsi, hunc esse Scripturae stylum, nisi Ecclesia medoceret. Falsum illud quidem, nam sine Ecclesiae indicio Christi hanc vocem esse, & veram ac genuinam Scripturam, sciri potest, vt deinceps susius patebit. Verum vt hoc ei concedamus, non aliter sciri posse has Scripturas esse, nisi per Ecclesiam, tamen ne hoc quidem modo sequetur argumentum. Multi enim non novissent Christum, nisi lohannes docuisset, & digito eum demonstrasset, & dixisset, Ecce agnus Dei, qui tollit teccatum mundi: num ideo certior lohannis, quam Christi, authoritas fuit? nullo sane modo. Multos enim lohannes ad Christum remisit, quipostea multo magis propter ipsum Christum, quam propter Johannis praeconium ac testimonium crediderunt. Sic per Ecclesiam multi credunt has Scripturas esse, qui tamen postea ipsis Scripturis persuasi melius credunt. Praeterea Paulus, & Petrus, & reliqui Apostoli optime Christi vocem norunt: an ideo maior eorum authoritas censebitur, quam ipsius Christi? Nequaquam. Non ergo sequitur, Ecclesia optime novit. vocem Christi; ergo certior est Ecclesiae, quam Christi vel Scripturae authoritas. Quod autem ait, Ecclesiam nobis tradere regulam fidei, & hinc concludit, ergo de illa rectissime iudicare potest; tradendi & iudicandi. vocabula sunt ambigua: tradit enim quidem hanc regulam, non vteius author, sed testis, & monitrix, & ministra: iudicat etiam edocta a Spiritu. Sed num hinc sequitur, Ergo mihi non aliter de hac regula posse certo constare, quam per Ecclesiae nudumtestimonium? Fallacia est apertaζατόεποκνον. Non sequitur, possum per Ecclesiae vocem ad fidei regulam perduci, ergo nullum est mihi certius iudicium quam Ecclesiae.

4

Tertio in loco Assumptionem superiorem probat Stapletonus isto modo: Scriptura (inquit) non potest probari per Scripturam: ergo per Ecclesiam probanda est, & per consequens, maior est Ecclesiae, quam Scripturae authoritas. Antecedens hac ratione ab illo confirmatur: Si quis (inquit) negaverit Paulinas Epistolas esse Canonicas, probari id non potest vel ex vetere Testamento, vel ex Evangelio, quia nulla vspiam fit earummentio. Subiungit deinceps, neque totam Scripturam, neque partem aliquam Scripturae ex ipsa Scriptura probari posse, quia omnis probatio est ex notioribus. Ergo nescienti (inquit) aut neganti vel totam Scripturam, vel partem eius aliquam, probari nihil potest ex ipsa Scriptura. At hic vtrobique (inquit) succurrit Ecclesia. Nam si quis partem Scripturae negaverit, Ecclesia persuadet, vt quemadmodum certos recepe¬ Int libros, ita recipiat hos: qui totam Scripturam nescit, ei persuadet, vtqua ratione Christum accepit, eadem & Scripturas. Nulla pars Scripturae seipsam probare potest, quod sit verbum Dei. Respondeo: praeclara haec quidem persuasio, vt quemadmodum quis certos libros recipit, sic etiam recipiat reliquos. At quomodo inductus primum fuit, vt certos illos libros reciperet? Num Ecclesiae authoritate? quare ergo non omnes similiter ex eiusdem iudicio recepit? Vult enim Ecclesia vtomnem Scripturam aeque ac partes eius aliquas recipiamus. Huic dubitationi Stapletonus non occurrit. Deinde plane absurdum est, quenquam in Christum posset credere, qui totam Scripturam neget ac respuat: hoc certe fieri nullo modo potest. Sed iam ad ipsius argumenti examinationem veniamus, cui dupliciter respondeo. Primo, affirmo Scripturam ex Scriptura intelligi, percipi, cognosci, ac probari posse. Secundo, dico si isto modo percipi ac probari non posset, multo minus per Ecclesiam probari posse. Primum ex his, quae sequuntur, manifestum erit. Scriptura enim authorem habet ipsum Deum, ab ipso primo prodiit & profecta est: ergo ex ipso authore Scripturarum authoritas probari potest: in illis enim Dei ipsius authoritas elucet. 2. Tim. 3. 16. Tota Scriptura θεοπιώςος dicitur. 2. Pet. 1. 12. Non libidine hominis allata est olim prophetia, sed acti a Spiritu sancto, σe πνενματος αγισ φεροθηνον, loquuti sunt sancti Dei homines. Et 19. vers. eodem Cap. Propheticus sermo δεδαιθτερος dicitur. Eχριθν (inquit Apostolus) δεζρισττερον τον ωρορπτικον λόγον. Illud verbum (δεζαθτερος) ad temspectat: significat enim Scripturam firmissima maximaque authoritate esse praeditam. Et eodem in loco comparatur lucernae in obscuro locolucenti, λυχια ααινονη ε αυχηρ τόπα. Habet ergo in se lucem, & eiusmodi etiam, qualem possimus in tenebris aspicere. At si valeret sententia Adversariorum, oporteret hanc lucem in Ecclesia esse, non in Scripturis. Idem significat David, 129. Psal. 14. octonario, in initio, vbi in hunc modum loquitur: Verbum tuum lucerna est pedibus meis, & lux itineri meo: ergo clarissimam in se lucem Scriptura habet. Atque hanc etiam obcausam festimonj nomine saepius appellatur. Ex his atque huiusmodi locis ita ratiocinamur: Summa perspicuitas & lux inest in Scripturis: ergo Scrintura ex Scriptura intelligi potest, si modo quis oculos habeat, quibus hanc lucem aspiciat. Quemadmodum in sole summa lux apparet; sic in verbo Dei splendor divinitatis maximus effulget. Nam ne solis quidem lucem caeci aspiciunt; nec Scripturarum splendorem, quotum mentes non sunt divinitus illuminatae: sed qui oculos fidei habent, illis possunt hanc lucem intueri. Praeterea, si homines loquentes agnosci¬ mus, quidni & Deum in verbo suo loquentem audiamus & agnoscamus; Quid enim opus est, vt alius me doceat hanc esse vocem alicuius, quam ipse agnosco, aut indicet mihi amicum loqui, quem egoloquentem audio & intelligo? Sed obiciunt, non posse nos Dei vocem agnoscere, quia Deum loquentem minime audimus. At id falsum esse affirmo. Quienim Spiritum sanctum habent, & sunt θεοθίδακτοι, ij possunt dei vocem agnoscere, vt quis amicum, quicum familiarissime & diutissune vixerit, ex voce solet agnoscere. Quin & Deum etiam audire possunt. Sic enim Augustinus Epist. 3. Deus (inquit) nos alloquitur quotidie. Loquitur ad coroniuscuiusque nostrum. At si non intelligimus, id sit quia non habemus Spiritum, a quo mentes nostrae illuminari debeant. Pendet ergo Scripturae authoritas & nobis constat ex interno Spiritus sancti testimonio, sinequo, si millies hoc esse Dei verbum audieris, nunquam tamen credideris, sic vt acquiescas & assentiaris. Praeterea, quaerendum est a Papistis, sitne hoc Dei verbum quod habemus? Esse vero Dei verbum per se, non negant, sed nobis non esse id exploratum dicunt, nisi per Ecclesiam: vocemDei in nostris autibus sonare confitentur, sed nos ei non posse crederet aiunt, nisi quia eam Ecclesia approbavit. At vero si Dei verbum sit, quod audimus, divinam ex se authoritatem habeat necesse est, eique per se, & propter se credendum est. Nam alias plus Ecclesiae, quam Deo tribuemus, si ei non nisi propter Ecclesiam credamus, & Deus iam nobis Ecclesia erit. Deus in Prophetis, & per Prophetas loquitur: vnde apud eos saepe occurrit, Oerbum Iehovae, &, Sic dicit Dominus. Iam hi me docent, nullo modo credendum esse Deum loqui, & hoc esse verbum Iehovae, nisi Ecclesia idipsum confirmaverit: in quo quis non videt plus fidei atque authoritatis Ecclesiae, id est hominibus, quam Deo tribui, quod omnino secus oportuit. Nam deo praecipue credendum est, quia deus est prima & summa veritas, Ecclesia vero non est huiusmodi. Si ergo Deus me, alloquatur, & dic at eius verbum esse, mihi in eius authoritate ac quiescendum est. Hactenus ostendimus divinam esse in Scripturis authoritatem, quod etiam postea luculentius faciemus; ac proinde illis per se, ac propter se credendum esse: iam restat vtostendamus Scripturas ipsas mutuo seset testimonio fulcire & confirmare: quod quidem facile probari potest.

5

Vetus enim Testamentum & ex se, & ex novo: novum itidem & ex se, & ex vetere confirmatur: adeo vt, quemadmodum certum est; Deum esse, etsi Ecclesia non dixerit, ita certum est Scripturam esse Dei. verbum, etsi Ecclesia tacuerit: sed ipsi forsan ne Deum esse crederent, nisi propter Ecclesiam. Vetus Testamentum ex novo probari constat. Luc. 24. 44. Christus totum vetus Testamentum in Mosen, Prophetas, & Psalmos dividit: ergo hos omnes libros authenticos & Canonicos esse declaravit, suamque etiam omnem doctrinam Christus ex his libris confirmavit. Si ergo Christo credimus, totum vetus Testamentum authentica authoritate praeditum esse credendum est. Luc. 16. 29. 31. Abrahamrespondet Diviti, petenti vt Lazarus mittatur ad fratres eius, Habent Mdosen & Prophetas, hos audiant: quasi diceret. Qui hos non audient, nullum hominem audient, ne ipsam quidem Ecclesiam, Iohan. 10. 35. Scriptura non potest solvi, λυθείαι: ergo habet aeternam & immutabilem vim. Iohan. 5. 39. Christus ait Iudaeis, Scrutamini Scripturas, vbi intelligitomnes libros veteris Testamenti: novum enim nondum prodierat Sic ostendimus in genere vetus Testamentum a novo confirmari, iam idem in specie ostendamus. Quare libros Mosis sigillatim Christus ipse confimat, Math. 5. vbi totam legem Mofaicam interpretatur, & Math. 19. vbilegem matrimonij explicat, & Math. 22. vbi resurrectionem carnis ex Moseastruit, & lohan. 3. 14. vbi ex figura serpentis aenei mortem suam, & eius vim ac beneficium confirmat. Historici etiam libri veteris Testamenti in novo Testamento confirmantur. Math. 12. 42. historiam Sabae reginae Christus commemorat: Luc. 4. 26. historia de vidua Sareptae recitatur, que habetur 2. Reg. 5 Act. 2. 25. 30. 24. ex libro Psalmorum testimonium affertur. Act. 13. 17 & seq. vers. Paulus longam historiam pertexit ex multis libris veteris Testamenti. Heb. 11. ex libris ludicum & losuae exempla multa afferuntur. Pars quaedam gene alogiae illius, quam Matthaeus habet, ex libro Ruth desumpta est. Ex Psalmis infinita, pene testimonia proferuntur, ex Esaia plurima, ex Ezechicle multa, & ex omnibus, denique Prophetis, exceptis fortasse vno aut altero e minoribus Prophetiae Sed Stephanus, Act. 7. 42. librum duodecim. Prophetarum minorum citat, atque ita illorum omnium authoritatem comprobat: Omnes enim minores Prophetae solebant olim in vnum librum compingi Testis. inomum vero quod illic citatur, ex Propheta Amos desumptum est. Adta manifestum est, ex novo Testamento veteris confirmationem petiposse Hac de re plura vide apud Augustin. in Lib contra: Adversar legis & frgepbetarum, & contra Faustum Manichae omdamlibros etiam nevi Testamenti ex vetere Testamento similiter confimani satis constat. Verntase nim novi Iestamenti est veteris Testamenti figuris adumbrata: & quaeae cunque in veteri Testamento praedicta fuerant, ea esse in novo perfectadet Eimus, quae ibi obscure, hic aperte dicuntim: ergo si vnum verum sit, alieerum quoque veram esse necesse est. Moses de Messia scripsit, sac & Pro¬ phetae. Moses Deut. 18. 18. Prophetam sibi similem futurum esse praedixit, cui qui non auscultaret, ei exitium & interitus denunciatur. Hoc dePropheta vaticinium impletum esse docet Petrus, Act. 3. 22. & Stephanus, Act. 7. 37. Moses ergo Christum suo testimonio communivit. Paulinas epistolas Petrus sua authoritate confirmat, 2 Epist. 3.16. & Scripturas diserte vocat. Indoctis inquit) detorquent, vt reliquas Scripturas. Paulus suas ipsius epistolas & nomine & iudicio suo comprobat. Ergo mutuo testimonio confirmant sese, & consignant vetus & novum Testamentum. In aliis quidem causis non valet haec mutua confiimatio, sed in hac plurimum valere debet, quia nemo est tam idoneus testis de Deo eiusque verbo, quam Deus ipse in suo verbo. Si ergo vllam fidem veteriTestamento tribuamus, eadem etiam novo tribuenda est: si novo credamus, veteri etiam credendum est. Papistae vero e contra neutri Testamento ex se fidem adhiberi volunt, sed vtrique propter Ecclesiae authoritatem credi: quod quidem falsum esse, ex his quae dicta sunt, satis abunde constat.

6

Sed instabit adhuc humana ἀπιςια, posse hoc quidem de quibusdam, libris concedi, de singulis autem veteris novique Testamenti libris nequaquam affirmari posse, quia libros Hesterae, Nehemiae, Esdrae nusquam novi Testamenti authoritate confirmatos legimus: multi etiam novi Testamenti libri sunt, qui non possunt ex veteri confirmari. Deinde, si vnus aliquis liber esset novi Testamenti, in quo omnes veteris Testamenti libri sigillatim recitarentur, opus tamen esset (nquient Papistae) Ecclesiae veteris authoritate, quia esse possunt aliqui, qui nullius libri authoritatem agnoscant, & quomodo (inquient) his persuadebimus Scripturam hanc divinam esse? Respondeo: primo, Huiusmodi hominibus, qui omnes sacros libros contemnunt, Ecclesia etiam ipsa nihil persuadere potest. Qui enim Scripture authoritatem nihili aestimant, apud hos Ecclesiae authoritasparum valebit. Secundo si qui pijadhuc de Scripturis dubitant, possunt: ex ipsis libris certiora testimonia colligere, quae eos Canonicos esse evincant, quam ex vlla Ecclesiae authotitate Non loquor iam de interno Spiritus testimonio, sed de externis quibusdam testimoniis, quae ex ipsis libris desumi possunt, quibus Scripturas ipsas divinas esse intelligamus, quae quidem aiCalvino fere Instit. Lib. 1. cap. 8. commemorantur: sunt autem huiusmodi. Primum, Ipsius doctrinae maiestas, quae vbique in libris sacris & Canonicis elucet. Nusquam certe talis maiestas occurrit in libris verphilosophorum, vel Oratorum, vel Theologorum etiam omnium, qui vnquam de Theologia scripserunt. Nulli quidem libri sacril¬ sunt, de quibus magis dubitari a quoquam potest, quam Epistola Iudae, & secunda Petri Epistola, & 2. & 3. lohan. de his enim olim ab Ecclesiis. quibusdam dubitatum est: in his tamen talis habetur doctrina, qualis in nullo alio scriptore reperiri potest. Secundum: Orationis simplicitas, puritas, divinitas. Nihil enim castius, nihil purius, nihil divinius scriptum vnquam, fuit. Talis puritas nec in Platone, nec in Aristotele, nec in Demosthene, nec in Cicerone, nec in quovis alio scriptore inveniri potest. Tertium: Antiquitas ipsorum librorum magnam illis authoritatem conciliat. Libri enim Mosis omnium hominum scriptis antiquiores sunt, & historiam continent longe antiquissimam, a creatione ipsa mundi deductam, quam alij. scriptores omnes aut ignorarunt prorsus, aut hinc acceperunt, aut fabulis multis asperserunt. Quartum: Ipsa oracula, quae his libris proponuntur, sacrosanctam illorum authoritatem esse confirmant, quippe quae divina esse necesse est. Praedicuntur enim quaedam, quae multis post seculis evenerunt, & nomina quibusdam hominibus indita sunt aliquot seculis antequam nati sunt atque in vivis extiterunt, vt Iosiae, 1. Reg. 13. 2. & Cyro, Esai. 44. 28. & 45.1. Quomodo hoc vnquam nisi divino quodaui instinctu fieri potuit? Quintum, Miracula tam multa & tam vera Deum horum librorum authorem esse evincunt. Sextum: Hostes ipsi hos libros sacros esse demonstrant, qui eos e medio tollere saepe conati sunt, quod tamen eorum. rabies nunquam efficere potuit. Imo multi eorum ex poenis ac suppliciis suis intellexerunt Dei veroum esse, quod oppugnarunt. Septimum: Martyrum testimonia non exiguamhorum librorum maiestatem esse declarant, qui confessione ac morte sua doctrinam in illis traditam & expositam consignarunt. Octavum: Ipsi scriptores magnam his libris fidem conciliant, Quales enim homines fuerunt, antequam ad hoc munus a Spiritu sancto excitati sunt? Ineptiplane ad eiusmodi negotium obeundum, postea autem amplissimis Spiritus sancti donis exornati sunt. Quis Moses fuit, antequam a Deo vocatus est? Primo aulicus in Atgypto, postea pastor, tandem: spiritu vberrimo donatus, Propheta fuit, & dux populi Israelitici. Quis leremias? plane infans, vt ipse de se testatur. Quis Davide, puet, & Pastor. Quis Petrus? piscator, literarum rudis & ignarus. Quis lohannes? eiusdem etiam facultatis. Quis Matthaeus? publicanus, a rebus sanctis alienus. Quis Paulus? eius doctrinae hostis & persecutor, quam posteaprofessus est. Quis Lucas? medicus. Qui fieri potuit, vt huiusmodi homines tam divine scriberent sine divino Spiritus sancti afflatu? Fuerunt, enim pene omnes illiterati, nullis artibus eruditi, in nullis scholis edocti, nullis praeceptis imbuti: possea autem divinitus evocati, atque ad hoc munus designati, participes facti sunt divinorum consiliorum, atque itas omnia fidelissime literis mandarunt: quae quidem literae in manibus nosins sunt. Ista evincere possunt hos libros divinos esse, non tamen nobis persuadere possunt, vtijs assentiamur, nisi Spiritus sancti testimonium accedat. Illud vero quando accedit, mitifica quadam augopoeia animos nostros complet, confirmat, facitque ve Scripturam libentissime amplectamur, & superioribus illis argumentis vim addit. Priora quidem argumenta cogere possunt & premere, hoc autem solum argumentum, intemum intelligo Spiritus sancti testimonium, nobis persuadere potest. Quod si priora ista argumenta persuadere non possunt, quanto minus Ecclesiae authoritas, etsi millies affirmaverit? Ecclesiae quidem authoritas, & eius perpetuum iudicium efficere fortasse potest, vt in externa aliqua obedientia homines teneantur, vt externum consensum adhibeant, vtque in externa vnitate perseverent: at vt his oraculis assentiantur, tanquam divinis, Eccsesia nullo modo per se persuadere poterit. Vt ergo conscientiis nostris intus de Scripturae authoritate persuadeatur, accedat, Spiritus sancti testimonium necesse est. Is vero, vt omnia fidei dogmata, omnemque salutis doctrinam, in cordibus nostris obsignat, & in conscientiis nostris confirmat: ita etiam libros istos, ex quibus omnia fidei ac salutis dogmata hauriuntur, sacros ac Canonicos esse, certo nobis persuadet. Sed istud testimonium (inquies) non sumitur ex ipsis libris: externum ergo est, & nequaquam ipsi verbo insitum. Respondeo. Etsi quidem Spiritus sancti testimonium non sit idem, quod ipsi libri, externum tamennon est, nec ab ipsis libris seiunctum & alienum, quia percipitur ex doctrina, quae in ipsis libris traditur: non enim Spiritum aliquem ἐνδεσιαστικον intelligimus. Quemadmodum vero nemo potest certo assentiri doctrinae fidei, nisi perSpiritum; ita nemo potest Scripturis assentiri, nisi per eundem Spiritum.

7

Sedhic duae objectiones removendae sunt, quae a Stapletono proponuntur, quarum prior est contra posteriorem hanc nostram responsionem, secunda contra priorem. Obiectio prima huiusmodiest: Si exSpiritus testimonio sacros libros cognoscamus, qui sit vi Ecclesiae, quae Spiritum hunc habent, non consentiant inter se? Nam avobis (inquit) Calvinistis dissentiunt Lutherani, quia vos quosdam libros recipitis, quos illi rejiciunt: ergo aut vos Spiritu sancto caretis, aut illi. Sic Campianus, sic alij obiiciunt. Respondeo primo. Non sequitur vel illos carere Spintu sancto, qui hos libros reiiciunt. vel nos qui recipimus. Nullum enim salutare dogma cognosci potest sine Spiritu sancto. Ertempli gratia Christum pro nobis mortuum esse, aut aliud quidvis: hoc Papistae ipsi concedent. Non sequitur tamen, vt omnes qui hanc veritatem a Spintu sancto didicerunt, in omnibus aliis fidei capitibus consentiant. Nec sequitur continuo eos Spiritu carere qui errant, quia omnes errores non sunt capitales. Ratio vero cur omnes qui Spiritum sanctum habent, non similiter ac perinde sentiunt de omnibus rebus, quae ad religionem pertinent, ea est, quod non sit ex aequo & similiter eadem mentura Spiritus sancti in omnibus: alioquisumma esset in rebus omnibus. consensio. Secundo, Et nos, qui recipimus quosdam libros a Lutheranis: non receptos, exempla habemus veterum quarundam Ecclesiarum, & Lutherani etiam, qui hos libros rejiciunt, Fuerunt enim Ecclesiae quaedam, quae hos libros receperint (Epistolam scilicet Iudae, secundam Epist. Petri, & secundam ac tertiam lohan) fuerunt etiam quae eosrejecerint, & tamen omnes interim Dei Ecclesiae fuerunt. Tertio, Non omnes. continuo Spiritum sanctum habent, qui se habere dicunt. Etsi multiex Lutheranis (quos vocant) hos libros rejiciunt, non tamen sequitur, communem hanc esse totius Ecclesiae illius opinionem. Papistae quidem Ecclesiae nomine Episcopos tantum & doctores intelligunt ac significant: at non est ex paucis totius Ecclesiae sententia aestimanda.

8

Secunda objectio contra priorem responsionem nostram huiusmodiest: Scriptura non est vox Dei, sed verbum Dei, hoc est, non immediate ώμισοσ, a Deo profecta est, sed mediate nobis per alios tradita. Respondeo Fatemur Deum non per se, sed per alios, loquutum esse: hoc tamen Scripturae authoritatem non minuit. Deus enim Prophetis inspiravit. quae loquerentur, atque illorum ore, linguis, & manibus vsus est: est ergo Scriptura etiam immediate vox Dei: Prophetae enim ac Apostoli, Dei tantum organa fuerunt. Deus in Prophetis, & per Prophetas Patribus loquutus est, vtpatet Heb. 1. 1. & Petrus ait, 2. Epist. 1. 21. sanctos olim Dei homines a Spiritu sancto actos, φιροαζεος, loquutos esse. Est ergo Scriptura vox Spiritus, & per consequens vox Dei. Sed quid si non situox Dei immediate, sed tantummodo verbum Dei? Ergo debet ab Ecclesia cognosci (inquit Stapletonus) vt caetera, hoc est, vt caetera dogmata ad salutem necessaria. Sed quid? an caetera religionis capita, ac fidei dogmata, Ecclesiae tantum testimonio cognoscimus? annon officium estSpiritus sancti omnia nos ad salutem necessaria docere? videte vero vt nos Stapletonus omnia tantum per Ecclesiam discere affirmet, & Spiritum ab Ecclesia removeat. Si vero Spiritus in Ecclesia doceat, & per Spiritum caetera dogmata cognoscamus, tum quidni hoc etiam a Spiritur discamus, Scripturam scilicet esse verbum Dei? Dicat & doceat, sipo¬ test. At hoccinquit) est fidei, vt caetera. Fateor. Sed hic suo se laqueo constringit. Si enim sine fide intelligi non potest, Scripturam esse verbum; Dei, numopus est certiore aliquo testimonio, quam externa Ecclesiae approbatione. Spiritus enim sanctus est author fidei, non Ecclesia, nisi veinstrumentum mediumque externum & ministeriale. Subjungit. Sed hoc superat captum humanum, vt caetera. Respondeo. Ergo homines non possunt: persuadere, sed opus est sublimiore, maiore, certiore testimonio, quam humano. Ecclesia autem est hominum coetus, & ex hominibus constat. Sed hoc (inquit) non debet accipi per re velationes immediatas, vti nec caetera. Respondeo: Non est haec extraordinaria aut immediata revelatio abipsa doctrina librorum separata, quia ex ipso verbo, per Spiritum eundem a quo verbum profluxit, nascitur, manat, ac percipitur. Sed liberter abijs scire velim, unde Ecclesia hoc cognitum habeat, Scripturam nempe Dei verbum esse. Si dicant per privatam aliquam revelationem, tum concedunt extraordinarias privatasque revelationes hodie etiam valere, atque ita enthusiasmos statuunt ac confirmant: nam hanc authoritatem Ecclesiae etiam hodie tribuunt. Si per ordinarium aliquod medium, tum per ipsum verbum cognovisse necesse est fateantur. Pergit Stapletonus: Sed non potest rationibus pervestigari, hunc librum Apocryphum esse, illum Canonicum, hunc authenticum, illum adulterinum magis quam caetera: ergo per Ecclesiam debet probari. Respondec: Non sequitur: Humanis enim rationibus probari non potest Christum natum esse ex virgine, a mortuis resurrexisse, ad coelos cum corpore ascendisse: Ergone omnis horum & aliorum articulorum fides ab vnius Ecclesia; authoritate testimonioque pendet? Haec non aliter vera esse credimus. quam quia Ecclesiae placet vt sic credamus? nequaquam vero. Sed quid si concedamus nos per Ecclesiam cognoscere, hoc Dei verbum esse, atque hanc doctrinam veram & Canonicam esse, quod etiam libenter aliquo quidem modo concedimus? id tamen intelligi debet, tanquan per externum quoddam ministeriale medium, quo Deus in nobis docendis vti voluit, non aliter. Pet Ecclesiae ministerium, non propter Ecclesiae authoritatem. Quemadmodum ergo qui nuncium accipit de magnis beneficijs sibi a Principe promissis aut donatis, non credit propter ipsum ministrum, & propter ministri authoritatem, sed propter ipsius Principis munificentiam, aut quia videt tabulas vel literas manu Principis consignatas, aut quia aliud certum argumentum agnoscit; nec propter illum credit, etsi per illum: ita nos quidem Scripturam a Deo missam per Ecclesiam accipimus, non tamen a Deo missam esse credi¬ mus ob Ecclesiae tantum authorntatem, sed propter ipsius Dei vocem, quemin Scripturis clare diserte que loquentem agnoscimus. Respondeo secundo: Si Scriptura non potest per Scripturam probari, quod ait Stapletonus, tum certe multo minus per Ecclesiam. Si enim bona Stapletoniratio sit, ideo non posse Scripturamper Sccipturam probari, quia Scriptura ignorari, aut negari potest, ea quidem tatio multo magis contra Ecclesiam valebit. Non minus enim Ecclesia negari & ignorari potest, quam Scriptura. Vocat hanc Stapletonus gravem quaestionem: & quidem necesse est, vt gravem esse sentiat. Gravior enim est revera, quam ut eam ipse ferre ac sustinere queat.

9

At non est similis ratio (inquit) Ecclesiae & Scripturae. Quare? Quia nullus (inquit) est Christianus, qui Ecclesiam omnino ignoret. Sic nec est Christianus quisquam, qui omnino Scripturam ignoret. Ergo parratioest vtriusque. Tune enim Christianum illum putes, qui Scripturam totam neget? Maxime, inquit: affirmat enim Christianos quosdam negare. Scripturam, cuiusmodidicit esse Sivenhfieloianos, Anabaptistas, & inAnglia Familistas, seu Superillaminatos. Respondeo: At nos quaerimus de veris Christianis. Hi non sunt vere, sed aequivoce Christiani, sicut Papistae sunt aequivoce Catholici Fieri quidem potest. vt sint Christiani nonnulli, qui Scripturae Canonem ignorent, aut ne vidennt quidem vnquam aliquos libros: doctrinae tamen, quae in Canone Scripturarum continetur, necessariae assentiuntur: alioqui certe Christiani dicendi. non sunt. Quod vero ait, Christianos nullos Ecclesiam ignorate, si de Romana Ecclesia loquatur, multi certe Christiani eam ignorarunt, & iam etiam ignorant, multi de ea ne audiverunt quidem: num ille hos omnes a spe salutis excludet? si vero aliam Ecclesiam intelligat, nihil ad rem facit. Sed probat Christianos nullos Ecclesiam ignorare, quia in Symbolo Ecclesiam credimus. Credimus quidem (fateor) Ecrclesiam in Symibolo, verum non hanc, vel illam, sed Catholicam Ecclesiam, quae non est particularis aliqua hominum, nedum Romana, synagoga, ad vnum locum alligata, sed coetus electorum qui ab mitio mundi fus it, quique ad finem mundi futurus est. Et quare credimus? nullo certe alio argumento inducti, quam Scripturarum authoritate, quia scilicet Scriptur tae nos docent talem esse in mundo coetum, ve contia Donatista; millies Augstimus repetit, non quia hoc quaevis Ecclesia testatur aut profitetur. Sed Ecclesia (inquit) est medium credendi reliqua omnia, ergo & Scriptutas esse credendi medium est Respondeo Est nedium revera, non principii; & quedium externum duntaxat & ministeriale: cuncipale vero medium est ipsum verbum, at causa principalis est Spiritus, Ecclesia vero est inferius organon. At in Symbolo(inquit) Ecclesiam credimus, non autem Scripturas. Respondeo duo. Primum, Fatetur Stapletonus nos Ecclesia credere, Quaero igitur, quomodo, & propter quid: Si dicat, propter Ecclesia, tum idem propter idem credimus. At haec nulla est probatio, vel ex ipsius sententia: omnis enim probatiosvt ipse alicubi inquit) est ex notioribus: ergo per aliud Ecclesiam credimus, nempe per Scripturam & Spiritum. Secundum: Rejicit Stapletonus hoc modo Scripturam ex Symbolo, cum ait nos Ecclesiam in Syibolo credere, non Scripturas. Sed Scriptura e Symbolo non rejicitur. Symbolum enim est epitome & compendium totius Scriptuiae, & omnes articuli ipsius Symboliex Scriptura confirmantur. Praeterea in ipso etiam Synibolo significamus nos Scripturas credere. Quando enim profiteor me, credere in Deum, profiteor etiam me credere, Deum esse verum in verbo suo, atqueita per consequens, me Scripturam omnem divinam suscipere ac veneran. Nam illud (Credo) quod in initio Symboli habetur, tritariam exponitur a Patribus, nempe credoDeo, credo Deum, credo in Deum. Pergit, Stapletonus, atque ait, totam; formalem causam fidei esse, Deo per Ecclesiam revelanti assentiri. Aespondeo: Revelat quidem Deus vera per Ecclesiam, sed tanquam per externum medium ministeriale: proprie autem vera nobis revelat per Spiri, tum & Scripturam. Paulus enim plantat, & postos, rigat, sed haec nulliu; sunt momenti, nisi Deus dederit incrementum, I. Cor. 3. 6. Ecclesia nihil potest nobis ad salutem revelare sine Spiritu. Sed hinc nihil colligitur: vnde consiet, non aeque dubiam obscuramque esse Ecclesiae, ac Scriptur; authoritatem, aut multo etiam magis, quando, certum est, quic quid Ecclesia habet authoritatis, id totum ex Scriptura pendere. Atque haec deprimo Stapletoni arguinento, iam ad reliqua veniamus: quae quidem omnia quasi tivuli quidam ab hoc primo, argumento dimanant ac derivantur, & ad eius confirmationem reseruntur: nos autem distincte & separatim singula examinabimus, vt aperta cuique argumento responsicenostra adhibeatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3