Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 11
PRO hoc libro qui Iudith nomine inscribitur, ex Hieronymo Adversarij argumentum arripiunt. Nam Hieronymus author est, in Praefat. Iudith, hunc librum a Synodo Nicena in sacris Scripturis fuisse numeratum: Ergo (inquiunt) hunc saltem librum Hieronymus ipse testatur esse Canonicum. Sed hoc testimonium plus laedit causam Adversariorum, quam adiuvat. Nam prino, si illa Synodus hunc librum in numerumsacrarum Scripturarum recepit, reliquos illos, quos praetermisit, gravi admodumpraeiudicio perstrinxit. Si enim hunc esse Canonicum decrevit, vt isti volunt, quare non hoc eodem decreto caeteros complexus est, si quidem sint Canonici? Secundo, Hieronymi verba sunt, Hunc librum Synodus Nic ena in numero sacrarum Scripturarum legitur: computasse. Sed vbi hoc legatur, minime narrat. Et Synodus Laodicena, quae paulo post Nicenam habita est, non reliquisset hunc librum in Apocryphis, si eum Nicena Synodus Canonicum esse statuisset. Et Erasmus recte annotavit id ab Hieronymo non affirmari, hunc librum fuisse a Synodo Nicena in sacris Scripturis reputatum. Tertio, Non idem est, esse Canonicam Scripturam, & computari in numero sacrarum Scripturarum. Computantur enim in numero Scripturarum, quae cum sacris Scripturis leguntur ad aedificationem plebis, etsi non ad doginatum confirmationem. Et Hieronymi hanc mentem sententiamque fuisse, manifestum est ex alijs ipsius Hieronymi verbis, in Praefat. Proverb. Legit hunc librum (inquit) Ecclesia: sed inter Canonicas Scripturas non recipit. Etsi ergo legitur hic liber, & in numero Scripturarum computatur, tamen inter Canonicas & sacrosanctas Scripturas non recipitur: quod Hieronymus diserte affirmat: minime vero affirmasset, si librum hunc pro Canonico habendum esse Synodus illa Nicena sanxisset. Et in hac ipsa Praefat. Hieronymus librum non esse Canonicum, duobus argumentis indicat. Primo, quia apud Hebraeos est Apocryphus, & ad illa, quae in contentionem veniunt, roboranda parum idoneus. Secundo, quia in Chaldaeo sermone scriptus liber fuit, ejusque exemplaria valde corrupta ac vitiosa erant. Unde Hieronymus sensume sensu, non ex verbo verbum transtulit, & quae in Chaldaeo integra invenit, ea Latinis verbis reddidit: Et jam illa quoque Chaldaica exemplaria perierunt: Graecavero multum ab Hieronymi versione differunt. Deinde, hanc omnem. Iudithae historiam Iosephus non attingit in suis de Antiquitate Iudaica commentariis: quod eam Iosepho Canonicam minime visam esse, satis arguit. Sed nunc huius libri authoritatem ex ipso libro aestime¬- mus, & quorum temporum ea historia fuerit, paulisper examinemus. Sunt enim variae hac de re opiniones authorum, quas singulatim non est. necesse commemorare. Ergo quid ij statuant, qui hodie in Papistarum. scholis dominantur, audiamus. Sixtus Senesis in L. 8haeres. 11. hunc, quiin libro Iudith Nabuchodonosor cognominatur, Assuerum fuisse, fililum Darij Histaspis, eumque interfecto Cyro regnasse Babylone scribit. Sed Nabuchodonosor nemo dictus est Persarum imperator: & Persae reges non Ninivae, sed Babylone sedem imperij collocabant. Qui vero Holofernem cum exercitu misit ad debellandum orbem terrarum, Na¬ buchodonosor in primo capite hujus libri vocatur, & Ninivae regnasse dicitur, nec multa alia congruunt. Quare Bellarminus hanc historiam refert ad tempora Manassis, quem Nabuchodonosor cepit, & Babylonem adduxit, & tandem liberavit. Haec ergo paulo post Manassis reditum contigisse putat, sequutus Melchiorem Canum, Lib. 11. c. 6. quod quanquam pugnat cum superiorum omnium opinione, vt Eusebij in Chronico, Augustini, Philonis, Bedae, Lyrani, Driedonis, & aliorum, tamen videtur multo probabilius esse, quam quod alij opinantur: quia post Captivitatem Babylonicam certum est ne fuisse quidem aliquem omnino Nabuchodonosorum. Sed hoc nunc excutiamus, & ne Manassis quidem tempore geri ista potuisse, demonstremus. Primo, in principio 5. cap. Holofernes, quando sensit populum Iudaeorum bellum meditari ac parare, duces omnes convocat, ab eisque quaerit, quis ille populus esset, & quem ducem haberet. Verum, si Manasses paulo ante eaptus a rege Chaldaeorum, & Babylonem deportatus fuisset, nec populum illum, nec regem Iudaeorum, Holofernes aut Chaldaei ignorare potuissent, vt illi ab Achiore Ammonita haec quaerere ac discere necesseesset. Sic enim quaerunt de populo, de regione, de vrbibus, de hominum potentia, de genere militiae, de duce ac rege, quasi qui nihil vnquam deIudaeorum gente audivissent. At Chaldei jam prius huic populobellum: intulerant, Iudaeam vastaverant, Hierosolymas ceperant, regem Manassem secum in Babyloniam abduxerant. Ergo haec, quae nunc quaeruntur, illis ignota esse nequaquam potuissent. Secundo, quando Holofernes inIudaeam venit, Templum eversum fuerat. Sunt enim haec verba Achioris in libro Graeco, O vανς το θεκ αυτιί ἐγνήθε εἰς ἔδαφος, κι α τέλεις αυτὸν εκρατη¬ θuσον: Templum Iudaeorum Hierosolymitanum eversum fuit, & solo aquatum, & civitates eorum occupatae. Sed in illa Manassis captivitate, nulla fuit Templi eversio, nec Templum solo aequatum fuit ante regnum Sedechiae, in quoi lla magna captivitas contigit, quod omnes profecto intelligant. Tertio, si Manassis ista temporibus, & post Manassis reditum contigissent, le gatos regis Babylonij populus Iudaeorum non tam contumeliose tractasset, ignominioseque dimisisset, quam primo capite narratur. Nam Babyloniorum Iudaei & potentiam experti jam fuerant, & clementiam. Quarto, in historia Regum, in qua res gestae Manassis scribuntur, ihil ejusmodi de Holoferne legimus: quod cum ita egregium fuerit, mitum est a Spiritu sancto praetermissum in illa historia esseQuinto, in cap. vlt. legimus Iuditham vixisse supra annos 105. & post hanc victoriam nullum hostem viva Iuditha perturbasse Israelem. Multos igitur annos pax haec duravit. Iam vero quando Holofernes. in Iudaea fuit, Iudith non excesserat florem aetatis. Nam & pulchraadmodum fuit, & Holoferni placuit, & puella vocatur, cap. 12. Ita post hanc victoriam annos circiter 10o. pacem fuisse oportuit. Nam & dum viveret, & post mortem pax multis annis durasse dicitur. At Manassi Amon successit, isque annos duos regnavit: Amoni Iosias, & is vnum actriginta annos regnum tenuit: Iosia sublato mox turbarum moles maxima irtuit, quae sedari non ante potuit, quam populus tandem eversis omnibus in captivitatem abiit. Quomodo illam tam diutura am pacem: his temporibus tribuemus? Sexto, scire velim an aliquis fuerit Nabuchodonosor tempore Manassis, quod minime puto. Nam prior Nabuchodonosor, cuius filius fuit ille secundus magnusque Nabuchodonosor, regnare coepit cum losia, qui Manasseposterior fuit annis 33. Ante hunc nullus aut Ninivae aut Babylone Nabuchodonosor regnavit, si historijs credimus. Nam quod omnes Babyloniorum reges dictos esse Nabuchodonosoros affirmant, id quidem post illum Magnum Nabuchodonosorum concedo esse verum: cuius magnitudo fecit, vt nomen hoc regibus Babyloniis haereditarium esset. Sed antea vocatos esse omnes Nabuchodonosoros non constat. Satis iam perspicue ostendimus hanc historiam Manassis temporibus parum convenire. Et argumentum quo adductus Bellarmiaus fuit, vt eam huic tempori ascriberet, plane infirmum est. Fuit enim(inquit) hoc tempore summus sacerdos Eliachim, vt cap. 15. Iudith dicitur: & tempore Ezechiae fuit quidam Eliachim sacerdos, filius Hilchiae. Sed Bellarminus non attendit illum Eliachimum, de quo in Ezechiae historia legimus, non sacerdotem fuisse, sed praefectum aliquem, de tribu Iudah, & familia Davidis, vt Esa. 22. & 2. Reg. 18. Successit enim Shobnae, qui fuit aut Scriba regius, vt aliqui vertunt, aut Cancellarius, vt alij, aut Praefectus praetorio, vt alij: Sacerdos nec fuit, nec omnino esse potuit, Iosephus Lib. vit. de Antiquit. Iudaeorum, recensens omnes Iudaeorum pontifices ab Aarone ad postremum, nullum aut Eliachimum, aut loachimum citca haec tempora nominat. Videtis quale fundamentum fuerit opinionis Bellarminianae de histotia Iudith.
Genebrardus autem in Chronologia sua, Lib. 2. anno mundi 3560. huius historiae tempus aliter, sed multo imprudentius, assignavit. Ait enim hunc eundem fuisse Nabuchodonosorum, qui Sedechiam debellavit. Hierosolymas expugnavit, populum deportavit: anno regni sui 13. Holofernem misisse in ludaeam: anno 19. reliquias Iudaeorum in Baby¬ loniam transtulisse. Sed haec temporibus non recte divisa erant Genebrardo. Nam quomodo verum esse potest, quod Iudith tam diu post illam cladem vixisse, ejusque omni aetate, & diu deinceps pax fuisse dicitur? aut quomodo populum regemque Iudaeorum Chaldaei non optime nossent, cum Nabuchodonosor ipsum Sedechiam paulo prius regem Iudaeorum fecisset? Ita nullum omnino tempus inveniri potest his rebus gerendis accommodatum. Nam harum trium opinionum nullam esse veram, manifestum est: nec possunt aliam adversarij excogitare veriorem.
On this page