Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 6
CAPUTTIII Deiaigusῳ.Qua VEnio nunc ad Latinam editionem, quam vulgatam vulgo voVcant, quemadmodum tertio loco propositum fuit. Fuisse autem olim in Ecclesia valde multas Latinas Scripturarum versiones, testis est August. Lib. 2. cap. 11. de Doctrina Christiana. Sic enim ait, Qui ex Hebraea lingua Scripturas in Graecam verterunt numerari possunt: Latinmautem nulo modo. Qua quidem versionum multitudine adiuvari nonnihil. Theologum posse Augustinus existimat. Ita nullam ex iis vnam putavit pro Authentica habendam, sed quae in singulis erant ad Lectorum. tvtilitatem accommodatissima, ijs vtendum esse ad Scripturarum sensum intelligendum. Sed Hieronymus in Praefatione in los. de ista tammultiplice exemplarium apud Latinos varietate conqueritur. Tot enim esse ait apud Latinos exemplaria, quot codices, cum quisque pro suo arbitrio vel addiderit, vel subtraxerit, quod ei videretur. Sed inter reliquas erat. vna illustrior, quam Italam vocabant: eam Augustinus caeteris anteponit, Lib. 2. cap. 15. de Doctrina Christiana, propterea quod & astrictior esset ad verba, & sententiam clarius & dilucidius interpretaretur. Haec autem illa non est, quam edidit Hieronymus. Eius quis tandem author extiterit, ignotum est, sed antiquiorem illam fuisse hac Hieronymiana constat. Nam Gregorius in epistola ad Leandrum, Ecclesiam Romanam ait vsam esse duabus versionibus, quarum alteram vocat veterem, alteram novam. Et vetus videtur esse illa Itala: nova haec Hieronymiana, quae quidem mox edita caepit in nonnullis Ecclesiis lectitati, vt colligi potest ex Augustini Epistola 10. ad Hieronymum, in qua Christianos quosdam novo in illius versione vocabulo offensos fuisse scribit. Nam lonae quarto, vetus editio Latina habebat cacurbitam. Hieronymus in sua versione pro cucurbita hederam posuit: Etsi forsan Hebraea¬ vox neutrum significet, sed plantam aliam, quam Ricinum appellant. Et quanquam erant multae olim & pene infinitae in Ecclesia Latina versiones Latinae, tamen hae duae sine dubio erant celeberrimae, atque in plurimis Ecclesiis vsitatae, cum his duabus Romanam vti solitam esse Ecclesiam Gregorius testetur. Tandem vero non reliquae modo, quae erant obscuriores, ex hominum manibus effluxerunt, sed illa etiam Italapenitus intercidit, vnaque Hieronymiana passim in Ecclesiis Latinis obtinuit, si modo haec illa sit, quam merito possis Hieronymianam dicere. Non enim ignoro esse viros doctos, qui hac de re magnopere dubitent. Quanquam enim nunc Papistae plerique, praesertim Iesuite, nanc Latinam? esse puram Hieronymianam contendunt, sunt tamen inter illos Theologi magna eruditione iudicioque praediti, qui contra omnino statuunt, maximis argumentis inducti. Sanctes quidem Pagninus, in Praefatione. suae interpretationis, quam scripsit ad Clementem septimum, in ea se opinione esse testatur, hanc non esse Hieronymi, optatque illam Hietonymi nunc esse superstitem. Similiter Paulus Forosempronianus, in Lib. 2. cap. 1. de Die passionis Dominicae: Vt de Erasmo, & Munstero interim, reliquisque eiusmodi taceam. Alij etsi illam esse partim Hieronymianam existimant, tamen non eandem ipsam esse iudicant, quam Hieronymus tanta diligentia fideque composuit: sed quandam esse mistam ex Hieronymiana aliaque vetere. Sic Iohannes Driedo, Lib. 2. cap. 1. de Catalogo Scripturae. Sunt, inquit, qui dicunt, transiationem hanc Latinam, qua communitervtitur tota Latinorum Ecclesia, neque esse divi Hieronymi, neque in omnibus consonam Scripturae sacrae originali: eamque ait non modo ab Armachano, & Lyrano, sed & a caeteris huius temporis viris vtriusque linguae peritis argui, atque emendari. Et post in propositione prima, sic statuit, interpretationem hanc Latinam, tam veteris quam novi Testamenti, neque penitus esse aliam ab interpretatione Hieronymi, neque cum illa penitus eandem esse. In eadem est sententia Sixtus Senensis, Lib. 8. Biblioth. seque necessariis rationibus adductum esse confitetur, vt ita sentiat. Bellarminus in Lib. 2. cap. 9. haec tria statuit. Primum, Libros Sapientiae, Ecclesiastici, Macc abaeorum, Psalmorum, non haberi apud illos ex versione Hieronymi: & illos quidem primos non transtulit, quia Apocryphos esse iudicavit. Psalmos vero transtulit summa fide ac Religione ex Hebraeo. Sed haec transiatio, quae vulgata dicitur Psalmorum, est facta ex Greco vtres indicat, & Adversarij concedunt. Ludus vero est videre, vtGenebrardus in suis Scholijs Latinam versionem cum Hebraica, jeritate conciliet. Secundum, Latinam editionem novi Testa¬ menti haberi, non ex versione Hieronymi, sed emendatione. Veterem: enim versionem Hieronymus correxit, rogatus a Damaso, non novam fecit: quemadmodum ipse, cum alibi, tum in Catalogo in fine testatur. Novum, inquit, testamentum Graecae fidei reddidi: vetus iuxta Hebraicum transtuli. Tertium, Reliqua omnia veteris Testamenti haberi ex Hieronymi versione in editione vulgata.
Rationes autem quas affert, id evincunt, non hanc esse puram Hieronymianam vel veteris vel novi Testamentireditionem, sed non esse forsan omnino aliam ab Hieronymiana, quemadmodum Driedo Sixtusque Senensis arbitrantur. De qua re dici sane multa possent: sed non oportet. in his rebus nimis longum tempus teri. Itaque paucis hanc non esse illam, quam Hieronymus aut novam fecit, aut emendatam edidit, luce clarius demonstrabo. Primum enim, Hieronymus vetus Testamentum transtulit accurate ex libris Hebraeis, quemadmodum ipse sepissime testatus acprofessus est. In praefatione Psalterij ad Sophronium, quae est Ep. 133. sic de sua transiatione scribit: Certe confidenter dicam, & multos huius operis testes citabo, me nihil duntaxat sententiae de Hebraica veritate mutasse. Sicubi igitur editiomea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebraeorum, & liquido pervidebis me ab emulis frustra lacerari, qui malunt videri contemnere praeclava, quam discere. Idem in Prefatione in Pentateuchum; Mosis: Sicubi, inquit, in Transiatione tibi videor errare, interroga Hebraeos; diversarum urbium magistros consule: & in praefatione Reg. de Hebraica veritate nihil se mutasse dicit. Ita Hieronymus suam versionem ubique ad libros Hebraeos diligentissime contulit atque accommodavit. Quod de ipso etiam August. Lib. 18. cap. 43. de Civitate Dei testatus est, Non defuit, inquiens, temporibus nostris presbiter Hieronymus homo doctissimus, & trium linguarum peritissimus, qui non ex Graeco, sed ex Hebrao in Latinum divinas Scripturas converteret: cuius tantum literarum laborem Hebraefatentur esse veracem. Sic Hispalensis Isidorus, L. 6. Etymolog. cap. 5. Hiezonymi versionem omnibus prefert, vtpote & verborum tenaciorem, & perspicuitate sententiae clariorem. Et talem quidem fuisse Hieronymianam nulli dubium est, quando id & ipse Hieronymus tam saepe asserat, & alii testentut. Iam vero vulgata ista in singulis libris multum sane abHebraeis exemplaribus differt, quod ipse omnino Hieronymus negare: non posset, si revivisceret. Nec est quod Hebraea esse corrupta respondeas. Nam etsi id aliqui Papistae dicant, tamen & aperta ratione, & suorum etiam authoritate redarguuntur. Nam Bellarminus Lib. 2. cap. 2. contra lacobum Christopolitanum & Melchiorem Canum codicum He¬ braeorum integritatem defendit, eosque non esse a ludaeis corruptos, vtilli putabant, nonnullis argumentis probat. Quomodo ergo corrupti sunt? Alibrariis? Hoc quidem dici non potest. Nam omnia exemplaria conveniunt: & hoc non minus de Latinis affirmari potest, quam Hebraicis libris. Cum ergo vulgata editio tam vehementer ab Hebraica. discrepet, aut esse Hebraicam corruptissimam dicant est necesse (quod tamen qui prudentiores sunt dicere non audent) aut hanc Latinam non esse Hieronymianam concedendum est. Deinde Hieronymus in Quaestionibus super Genesin. & in commentariis in Prophetas, & in libro de optimo genere interpretandi, multa esse aliter vertenda iudicavit, quam in hac versa esse invenimus. Hieronymi autem versio qua ratione dicetur, quam ipse Hieronymus damnat? Multa autem in hac versione improbata esse ab Hieronymo multis admodum exemplis ostendere liceret. Sed pauca delibasse sufficiet, vnde hoc consequetur, quod nos concludere volumus.
Quod ergo Gen. 12. legimus in vulgata editione, Spiritus Dominiferebatur super aquas, habetur (inquit Hieronymus) in Hebraeo vocabulum, quod significat incubabat, sive confovebat, in similitudinem volucris ova calore animantis. Gen. 4. vulgata habet, Et respexit Dominus ad Abel, & ad munera eius, ad Cain autem & ad munera eius non respexit. Hunc locum Hieronymus sic potius esse vertendum censuit, quemadmodum Theodotion interpretatus est, Et inflammavit Dominus super Abel, & super sacrificium eius: super Cain autem, & super sacrificium eius non infiammavii: & hanc esse verissimam interpretationem confirmat. In hoc eodem capite illud superfluum esse dicit, Transeamus in campum, quod in nostro & Samaritanorum volumine legitur. Hoc autem idem est, quod in vulgata habetur, Egrediamur foras.
Genes. cap. 30. ver. 32. quod legitur, Cunctum gregem unicolorem, Hieronymus admonet legendum esse, Non unicolorem: atque ita locus & ratio postulat. Similiter Esaiae primo, quod vulgata editio habet, ve ambularetis in atriis meis: Hieronymus sic vertit, Calcare atrium meum nonapponetis: atque ita nunc illa versio habet, quam in Hieronymi operibus cum cominentatiis legimus. Eodem modo post, vbi vulgata versiolegit, Facti estis mihi molesti, Hieronymus habet, Facti estis mihi in satietatem. Et in fine capitis, quod in vulgata legitur, Cam fueritis velut quercus, Hieronymus sic transtulit, Erunt enim quasi Terebinthus. Sunt huius rei infinita pene alia exempla.
Neque hoc invetere duntaxat, sed in novo etiam Testamento occur¬ rit. Primo cap. ad Galat, illud, Non acquievi carni & sangumi, Hieronymus in Commentariis docet transferendum esse, Non contuli cum carne & sanguine. In eadem epistola, cap. 3. v. 1. Hieronymus illa verba praetermisit in sua versione, non credere veritati, quae in vulgata editione habentur: vnde Erasmus in Annotationibus suis scribit, hunc vnum esset locum e multis, qui hanc editionem non esse totam Hieronymi convincat. Et cap. 1. Ephes. Latinum interpretem Hieronymus reprehendit, quod Pignus posuerit pro eArrhabone. Et hoc male versum esse optima ratione probat, Tamen est in libris omnibus vulgatae editionis non Arrhabo, sed Pignus, contra atque Hieronymus statuit. Ad Ephes. 4. quod libri vulgati habent, Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, aliter (inquit Hieronymus) in Graeco legitur. Non enim desperant gentes (ait) nequaquam sentientes ruinam suam, sed tanquam bestiae secundum carnem vivunt. Et subiungit pro, desperantes, legi posse Indolentes. Quid reliqua coner persequi? Facilius erit principium, quam exitum, invenire.
Quae vero Bellarminus attulit ad hanc veritatis lucem obscurandam, ea dispelli facile possunt. Nam primum in his & eiusmodi aliis innumerabilibus locis nullus est error librariorum. Omnes enim libri consentiunt, seu antiqui, seurecentes. Deinde, quod attinet ad vocabulorum variam significationem, boni interpretis est expendere, quae significatiomaxime conveniat, eamque amplecti. Sed quando Hieronymus apertedicit, se putare aliquem locum aut verbum aliter esse vertendum, quam in editione vulgata versum esse perspicimus, manifestum est illam versionem non esse Hieronymi. Nam quod tertio fingit, Hieronymum mutasse sententiam, id etsi in paucis sorsan locis concedi potest, tamen in tam multis incredibile est. Nam si tam multa mutavisset, iudicij sui authoritatem non parum minuisset. Deinde, causa in plerisque locis non fuit, cur sententiam mutaret. Nam Gal. 1. ωροπανεθεμιιν rectius vertitur Contuli, quam Acquievi. Et Ephes. 1. αρραριν aliud est quam Pignus, vtiipse Hieronymus in suis Commentariis docuit. Nam Pignus (inquit) promutua pecunta opponitur: Arrhabo vero futurae emptioni quasi testimonium quoddam & obligamentum datur. Et Ephes. 4 ἀτηλγηκοτες non significat) desperantes, sed dedolentes, aut indolentes, vt Hieronymus. Et quis haec itaesse ab Hieronymo versa dubitet, qui Hieronymum legat disputantem, & argumentis probantem, ita fuisse vertendum. Immo non modo non esset hanc Hieronymi versionem constat, sed etiam ab Hietonymo improbaram esse, manifestum est. Quod vero postremo addit Bellarminus, Ecclesiam suum iudicium interposuisse, & primam versionem iudicasse ve¬ riorem, quando tandem, aut quomodo hoc iudicium Ecclesia declaravit?: aut quam Ecclesiam intelligit? aut quo jure potuit vlla Ecclesia indicare versionem aut falsam aut impropriam esse falsa propriaque veriorem?
Haec sunt, vt omittam alia, quae Latinam vulgatam Editionem non esse illam puram, quam Hieronymus tanto studio elaboravit atque edidit, satis aperte confirment. Quando vero in ea tam multa reperiuntur, quae in Hieronymiana fuerunt, eorum probanda sententia videtur, qui illam esse ex Hieronymiana & vetustiore quadam mistam arbitrantur.
On this page