Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

CAPI eaaaλγaa

2

AD istarum partium confirmandam authoritatem nullum PapiDstae peculiare argumentum proferre possunt. Nam quod asserunt, Patres ex his citare testimonia, vt ex aliis, & haec Scripturae testimonia vocare, infirmum est, vt diximus. Citant quidem, & Scripturas vocant, sed Canonicas esse Scripturas non affirmant, quales sunt Mosis & Prophetarum libri. Dicuntur Scripturae, quia in Ecclesia publice legebantur, vt inde morum honesta exempla populus sumeret, & quia omnium tractatorum libris, vt Augustinus quodam in loco ait, praeferebantur. Sed hoc quidem longe abest vt evincat parem essc harum partium, & reliqui huius libri, qui vere Canonicus est, authoritatem. Nunc igitur pauca dicamus de Hymno illotrium puetorum, qui in fincitertij cap. poni & censeri solitus est: de Susannae, Belis, Draconisque historia, quae in vulgatis Bibliis cum Danielis Prophetia conjungitur, ejusque pars esse dicitur. Verum haec omnia esse spuria & Apocrypha, veris firmisque argumentis demonstrabo.

3

Primum ergo Hieronymum de his partibus audiamus suum iudicilum diserte pronunciantem. Sic enim in Prooemio in Danielem, & inPraefat. in commentarijs ad Danielem, habet: Danielapud Hebraeos nec Susanna habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis Draconisque. fabulas, quas nos, quia in toto orbe dispersae sunt, veru anteposito, eoque iugulante, subiecimus, ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse. Ex his Hieronymi verbis colligimus, primo, horum nihil in Hebraicis libris inveniri, quod satis arguit esse adulterina. Secundo, haec visa esse Hieronymo digna veru, eoque iugulante, quo solitus erat a Canonicis Apocrypha distinguere. Tertio, haec cum eiusmodi essent, vulgata tamen & lecta passum fuisse. Quarto, se haec omnino praetermissurum fuisse, nisi quorundam calumnias metueret. Quinto, imperitos esse, qui has vllas Danielis partes esse arbitrentur.

4

Secundum, lohannes Driedo, Lib. 1. cap. vit. de Catal. Scripturae, non ait hanc esse historiam Canonicam, sed non centemnendam: & qui credit esse veram, non perniciose falli: vt legimus (inquit) gesta Martyrum, ex quibus non sumimus argumenta, ad ea quae sunt fidei. Quam praeclare atque honorifice de hac historia Papistae ipsi iundicent, videtis. Ne nos quidem de hoc genere scriptorum abjectius sentire possumus. Sed vidit eruditus theologus non posse melius de his fragmentis indicari, cum non in Hebraicis & sacris Scripturae voluminibus reperiantur, sed e Graeca The odotionis, hominis nequam & perfidi, transiatione sumantur.

5

Tertium, Πaρωνομασια illa, de qua Hieronymus in Praefatione Danielis, ὑο σοχενσ χισει, κ το πριναν ανίσει, scriptam hanc esse Graece, non Hebraice, historiolam convincit. Interrogavit Daniel alterum ex indicibus, sub qua arbore Susannam cum adultero invenisset: is respondit, subγνο: tum Daniel statim ad nomen arboris alludens, χσει σε (inquit) o θeόs. Deinde, ad alterum accedit, quaeritque sub qua arbore Susannam vidisset. tam turpe facinus perpetrantem: ille aliam arborem nominat, & subivs ait. Tum Daniel simili allusione vtens, sententiam infert, αiσει σεο Seoς. Haec Graeca etymologia (sic enim ab Hieronymo vocatur) ostendit historiam ipsam esse Graeco sermone scriptam. Nam in nominibus. verbisque Hebraicis talem non invenies. Ergo non fuit scripta a Daniele, aut aliquo Propheta. Papistae objiciunt, huic argumento olim responsum esse ab Origene in Epistola ad Iulium Africanum, cuius Eusebius in historia meminit; nimirum fuisse nomina in Hebraeo, quorum manifesta esset allusio, interpretem vero Graecum mutasse nomina, vt illam allusionem imitaretur. Sed ista conjectura nihil est levius aut futilius. Nam primo, etsi fateor Origenem hac de re olim ad lulium Africanum. scripsisse, tamen quid scripserit ignotum est. Nam libellus ille, qui nuper hac de re prodiit, nondum nactus est fidem satis luculentam. Deinde, quaenam illa sunt Hebraica nomina arborum, ex quibus illa allusionascatur? Hic omnino haereant necesse est. Tertio, Spiritus sanctus non solet huiusmodi novitatem nominum affectare, aut vim rebus inferre, aut nomina mutare, praesertim cum criminis refutatio ex ipsa nominum varietate pedeat. Si enim illi respondeant, visam a se Susannam esse sub quercu aut ficu, sic rem narrari, vt sublentisco aut ilice dixerint, non oportuit, quia falsum est. Ad convincendam horum iudicum calumniam, necesse fuit ipsa nomina arborum servari. Quarto, quam haec solida fuerit falsi criminis convictio, non intelligo, vt quia diversae arbores nominatae erant a iudicibus, proinde falso accusatam esse Susannam constaret. Dicerent enim seid non curasse, quae arbor esset: ergo falli facile potuisse. Qui erant tam impij ad excogitandum crimen, in arguendo tam hebetes non fuissent. Postremo, quando Origenem nobis in hac causa tam saepe objiciunt, attendant quid de illo Hieronymus in Praefat, in Danielem scripserit. Et miror(inquit) quosdam μαμγιμωίρας mihi indignari, quasiego detruncaverim librum: cum & Origenes & Eusebius, & ApoSlinarius, alijque Ecclesiastici viri & Doctores Graeciae has, vt dixi, visiones nonhaberi apud Hebraeos fateantur, nec se debere respondere Porphyrio pro his, quae nullam Scripturae sacrae authoritatem habeant. Si verum est quod Hieronymus de Origene scribit, nihil est quod huius historiae patronum Origenem appellent. Nam Origenes cum alijs authoribus Grecis diserte affirmavit, si credimus Hieronymo, haec non haberi apud Hebraeos, nec habere authoritatem sacrae Scripturae. Denique, quis ille Daniel fuerit, qui propter interfectum Draconem, Belemque sublatum, in leonumspeluncam detruditur, in eaque sex dies remanere sinitur, Papistae inter se non consentiunt. Bellarminus postquam omnia diligenter perpendit, eo deductus tandem est, vt alium, non eundem cum insigniillo Propheta, fuisse Danielem existimarit. Nam Daniel ille magnus Propheta fuit ex tribu luda, quod manifestum est: illum vero Danielem qui cum Cyrorem habuit, fuisse ex tribu Levi sacerdotem, Septuagintainterpretes tradunt, quemadmodum Hieronymus in Praefat. in Daniel. testatur, & hunc illum Danielem esse, qui Belem Draconemque sustulit, & sex dies in spelunca leonum servatus esse dicitur, doctiores Papistae opinantur: sic ista probabiliter defendere nequeunt, nisi novum quendam Danielem contra communem omnium opinionem induc ant. Unde autem talem fuisse Danielem intelligemus? Nam quod septuagintainte rpretes de hoc novo Daniele commemorant, quam fidem habeta Et si quae in hoc C.14 narrantur, non ab illo magno Daniele, sed ab alios quodam gesta sunt, cur in parte illius Danielis ponuntur? cur illius esse dicuntur? cur illi tribuuntur? Intelligant ergo omnes Danielem illum, qui Belem evertit, Draconem dirupit, sex dies in spelunca remansit, nequaquam esse illum eximium Danielem, cuius liber Propheticus extat, omni authoritate dignus, idque Papistarum confessione; sed alium quendam ignotum, inauditum, incertum Danielem. Verum nos nunquam hactenus plures Prophetas Danieles quam vnum accepimus. Hunc ergo alterum Danielem dimittamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9