Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

1

CAPTIII CAPUTTIII nes explicantur, de quibus nihil Bellar¬ muus respondit

2

TAM adiungam alia, quae ipse non attingit. Nos Bellarminus non Thabere plura testimonia Scripturatum existimavit? Nunc igitur Scripturas a Bellarmino omissas proponam, atque ex locis singulis argumenta colligam. Primus locus sumitur ex Psal. 19. 8. vbi haec verba leguntur: Dex Iehovae est integra, & sapientiam dat parvulis. Legis nomine intelligit Propheta vetus Testamentum, vel dectrinam in vetere Testamento traditam, Id Rabbini ipsi viderunt, vt patet ex Comment. Da¬ vidis Rimchi, in Psal. 119. Et in Scriptura etiam ipsa Legis nomen ita vsurpatur, vt Rom. 3. 19. Ioan. 15. 29. quod ita vsitatum est, vt Legis nomen etiam Evangelio tribuatur, Rom. 3. 27. Hic duo attributa Legis explicantur, quae eandem esse perfectam declarant: primo, dicitur integra: secundo, dicitur sapientiam dare parvulis. Temimah, Tremellius, Bucerus, & Vatablus vertunt integra: Pagninus, Arias Montanus, & Calvinus vertunt perfecta. Significat hoc vocabulum veteri Testamento nihil deesse, sed in eo contineri plenam, perfectam, absolutam doctrinam: Nam libri, qui post editi sunt, nullum dogma novum addiderunt. Vetus interpres transtulit immaculata; non recte: sed tamen abutitur Censor. ille, de quo supra diximus, ista interpretatione. Concedit legem Dei esse immaculatam, sed non proinde esse perfectam. At perfectam esse, patet: ex altero attributo, quia dicitur tribuere sapientiam infantibus vel parvulis: hoc est, eos, qui nihil intelligebant, divina scientia sapientiaque cumulet. In sapientia vero est summa & perfectissima scientia. Ex hoc locosic instituo argumentum: Si veteris Testamenti doctrina sic perfectaatque integra fuit, vt sui studiosos omnibus verae sapientiae partibus absolveret; tum multo magis vtriusque Testamenti doctrina perfecta est. At: Antecedens verum est: Ergo & consequens.

3

Secundus locus sumitur ex Luc. 1. 3. 4. vbi Lucas in prooemio sic senbit: Visum est mihi omnia alte repetita penitus consequuto, ordine de eis adie scribere, praestantissime Theophile, vt agnoscas carum rerum, quas auditione accepisti, τν ἀσροξειαν Theophilus fuerat antea in religione Christiana institutus, & de Christo edoctus: (nam ait, ωει ών κατηχισαν:) tamen putavit Lucas sibi necessarium esse, vt scriberet ad illum eadem, quae didicerat: & quare?vt illarum rerum τυν ἀσρθιειαν, exploratam certamque veritatem agnosceret. Extra Scripturam ergo nulla est, aut non tanta ἀoρδsuμαν Ex his verbis huiusmodi argumentum colligi potest: Si necessarium fuit. Theophilo, vtea scriberentur, quae ipse antea audierat, & didicerat, qρνα ἀτροειαν, tum omnia omnino, quae Apostoli docuerunt, scripta sunt. Nam debemus ἀσρλιειαν, id est, certam scientiam habere eorum omnium, quae necessaria sunt: At necessarium id Theophilo fuit: Ergo omnesnecessatm λθι scripti sunt. Et si hoc fuit Theophilo necessarium, qui Apostolos ipsos audierat, vt ea nempe, quae ab Apostolis didicerat, scripta haberet, quo eorum verissimam & certissimam doctrinam cognosceret; tum multo magis nobis & Ecclesiis sequentium seculorum hoc necessanum iudicari debet. At verum primum: Ergo & secundum.

4

Tertius locus sumitur ex Luc. 16. 29. vbi Abrahamus ait epuloni, Habent Mosen & Prophetas, illos audiant. Pet Mosen & Prophetas intelligi Scripturas omnes veteris Testamenti, satis constat. Et cum illos audiendos esse dicit, perfectam in ijs doctrinam inveniri posse indicat. Non sequitur (inquit Stapletonus, Lib. 12. cap. 6.) Aliud est enim ( inquit ille) Mosen & Prophetas audire, aliud, solos audire: tum enim novum Testamentum excluderetur, tanquam superfluum. Respondeo: primo, Quod audire iubet, illos solos audiendos esse significat: quia haec doctrina, quae ex Mose & Prophetis comparatur, omnibus revelationibus & visionibus opponitur. Nam epulo ille voluit fratres suos sic moneri & institui, vt vitam consequi, & istas poenas, quibus ille tum cruciabatur, esfugere possent. Et subiungit Abraham, Habent Mosen & Prophetas, illos audiant: ac si diceret. Si illos audierint, poterunt ex illis ea omnia disceret & cognoscere, quibus hanc mortem & hos cruciatus vitare possint. Perinde enim est, ac si diceret, horum librorum doctrina perfecta est, quos Moses & Prophetae scripserunt: nihil opus est alios Magistros aut monitores requitere. Alias enim non respondisset Abrahamus ad mentem sententiamque epulonis, Secundo, quia cum instaret ille epulo, & diceret, Non, pater Abraham, sed si aliquis e mortuis ad illos profectus fuerit, tum resipiscent; respondet Abrahamus, Si Mosen & Prophetas non audiant, ne si quidem quispiam ex mortuis excitetur, assentientur. Quibus verbis innuit, eos, qui Scripturae doctrina contenti esse nolunt, nulla omnino doctrina persuaderi posse. Tertio. Quando ait Abrahamus, ἀκεσάτυσαν, audiant illos, solos intelligit: vt cum Deus e coelo Christum suum filium audiri. iubet, Matth. 17. 5. Illum audite, solum illum audiendum esse indicat. ItaCyprianus, 63 Epist. solum Christum esse audiendum, ex illo loco Matthaei diserte colligit. Deut 10. 20. jubemur colere Deum, & illi servire: Christus illum locum interpretans, Matth. 4. 10. apposite adjecit ( solis) J sic hoc loco, audiant, id est, solos audiant. Quod attinet ad objectionem de novo Testamento superfluo, Respondeo primo, Novum Testamentum. eo tempore non erat editum. Secundo, non eadem est ratio Traditionum, & harum Scripturarum. Tertio, Evangelium tantum explicat Mosen & Prophetas: sed haec expositio non est similis commentariis interpretum, cum sit θευτώσος & αυτόπnςoς. Lyranus non male istum locum interpretatur in hunc modum: Habent Mosen, qui docuit moralia & agenda: habent Prophetas, qui docuerunt mystica & credenda; & ista sufficiunt ad salutem: ideo sequitur, audiant illos. Nihil dici apertius potuit. Iansenius in comment. in Evangelist. cap. 97. ait ex Scripturis disci posse omnia, quae de futuro vitae statu necessario nobis sunt cognoscenda. Hoc satis est. Quamvis non hoc solum in Scripturis sufficienter docetur. Nam ille epulo noluit fratres id tantum scire, sed ea potius, quibushas poenas effugere, potuissent. Sed sic saltem non est necessarium credere aut purgatorium, autimbum Patrum & puerorum: hanc enim Traditionem esse statuumt: at Iansenius ex Scripturis disci posse ait, quae sunt de vitae futurae statu cognoscenda. Ex hoc loco sic συλογίςομα: Si qui volunt aliquidscitenecessatitum ad salutem, remittuntur ad Scripturas, tum Scripturae omnem salutiferam doctrinam complectuntur: Antecedens est verum: ergo Consequens.

5

Quartus locus sumitur ex Luc. cap. 24. vers. 25. & 27. Obiurgat discipulos Christus, vers. 25. quod essent tardi ad credendum omnibus, quaes Prophetae loquuti essent. Sed vbi illa inveniti possunt? Hoc patet ex vers. 27. Sequitur enim: Exorsus a Mose & omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso scripta erant. Unde huiusmodi argumentum colligimus: Si quae Prophetae dixerunt, ea omnia in Scripturis inveniri possunt, tum & ea, quae Apostoli loquuti sunt, in Scripturis possunt reperiti. At primum verum: ergo & secundum. Ratio consequutionis manifesta est. Quae enim ratio impulit Prophetas, vtea, quae loquuti sunt, scriberent omnia, eadem etiam Apostolos induxit, vt similiter facerent. Sienim Prophetae omnia scripserunt, quae loquuti sunt, cur non putemus Apostolos & Evangelistas eodem consilio vsos, eodem Spiritu gubernatos, eundem finem spectantes, literis mandasse summam ejus doctrinae, quam Ecclesijs tradiderunt? Par parium iudicium. Atque hic refelluntur, qui Propheticas fuisse quasdam non scriptas Traditiones somniant. Nam quae Prophetae loquuti omnia sunt, Lucas ad Scripturas revocat: ergo nullae erant non scriptae Traditiones Prophetarum: ergo nullae sunt non scriptae Traditiones Apostolorum. Ratio onmino simsis. Si vero vetus Ecclesia omnia habuit in Scripturis, similiter & Christianorum Ecclesiaomnia in Scripturis habet: Ante cedens patet; ergo consequens: aut Iudaeis melius, quam nobis, Dominus prospexit.

6

Quintus locus sumitur ex Ioan. 5. 39. vbi Christus ait, Scrutamini, Scripturas. Iudaei Scripturas legebant, sed eas non recte intelligebant, Hortatur igitur cos Christus, vt diligentius attendant & scrutentur stationem addit, quia videmini in ijs vitam aeternam habere. Etversquidem sic putabant, nec Christus hanc opinionem reprehendit. Sic Psalm. 119. 2. Beati, qui scrutantur testimonia eius. Si ex Scripturis faelicitas & salus hauriri potest, tum in Scripturis omnia in sunt. Sic Psalm. 1. Beatus, qui meditatur in lege Domini die ac nocte. Si Scripturis Iudaei recte vti potuissent, in eis vitam invenissent: atque hac ratione eos Christus ad apdvar Scripturarum hortatur. Ex isto loco sic concludo: Si scrutando Scripturas invenire possumus ea omnia, quae ad salutem vitamque aeternam requituntur, tum omnia necessaria scripta sunt. At primum: ergo secundum. Praeterea, si hic fructus percipi potuit ex Scripturis veteris Testamenti, tum multo certius nunc potest idem fructus percipi, cum Scripturae novi Testamenti accesserunt.

7

Sextus locus sumitur ex Act. 1. 1. vbi Lucas sic scribit: Primum quidem llibram confeci, Theophile, de omnibus quae coepit Iesus & facere, & docere. At quaecunque nobis de Christo cognitu necessaria sunt, his duobus continentur, dictis nempe, & factis Christi: ideo ait Lucas initio Evangelij sui, se assequutum esse omnia perfecte, & scripsisse. Ex hoc loco sic concludimus: Si omnia, quae Christus fecit & dixit, scripta sunt, tum omnia, quae nobis nec essario sunt de Christo cognoscenda, scripta sunt: At primum: ergo secundum. Hic forsan aliquis objiciet; Num ille omnia scripsit? immo omisitmulta, a Matthaeo & reliquis scripta, vt de Magis, de crudelitate Herodis, &c. Praeterea, loannes ait, si omnia scriberentur, non posse totum mundum libros tam multos capere. Quide an quae a reliquis Evangelistis scribuntur, supervacanea sunt? Respondeo: Nihil minus. Sed si solum Lucae vel Matthaei Evangelium haberemus, nos quidem eo contentiesse deberemus, & vnum sufficeret: tamen reliqua non sunt propterea supervacanea. Primo, Quia Deus voluit ista non ab vno tantum scribi, sed a multis, vt fides istarum rerum nobis certius constaret. Secundo, Quia voluit ea, quae ab vno scribuntur obscurius, ab alio apertius scribi; vt sic non modo sufficienter, verumetiam plenissime erudiremur. Non scripsit Lucas absolute omnia, quae dixit fecitque Christus, sed praecipua, & maxime necessaria, vt ipsi etiam Rhemenses interpretantur, quaeque sufficere possent. Et sic nostra ratio optime sequetur, hoc modo: Si omnia praecipua & necessaria reperiuntur vel in vno, vel in pluribus Evangelistis: tum multo magis in tota Scriptura. At primum: ergo secundum.

8

Septimus locus sumitur ex Act. 17. 2. 3. vbi Lucas scribit per tria Sabbatha disseruisse Paulum ἐτό τιί χιαρον, & aperte comprobasse, Christum esse passum, & hunc esse illum Christum, quem ipse ijs annunciabat. Paulus ergo ex Scripturis disserebat, atque ex Scripturis suam totam doctrinam confirmabat. Hinc huiusmodi argumentum colligimus: Si Paulus in docendo tradendoque Evangelio, & in ludaeis refellendis, nullis alijs testimoniis aut argumentis vsus est, quam Scripturarum; tum ex Scripturis possunt omnia testimonia sumi, quae vel ad veram Evangelij doctrinam confirmandam, vel ad haereses refutandas requiruntur. At primum: Ergo secundum. Conse quentia manifesta est. Nam si aliud aliquod testimonium fuisset necessarium, eo Apostolus vsus fuisset. At ille ex Scripturis tantum suam doctrinam confirmavit. Atque ideo versu 11. Beroeenses laudantur, quod Scripturas scrutati sint, & ex ijs Pauli doctrinam examinarent. Ergo & nos similiter facere oportet. Nulli autem haeretici acriores sunt, nec difficilius refelli possunt, quam Iudaei.

9

Octavus locus, sumitur ex Act. 18. 24. & 28. Apollos erat δuνaτὸς in Scripturis, & is ἐυτόνως ex Scripturis ludaeos refellebat. Ex quo loco similis ratio priori colligi potest, in hunc modum: Si Apollos in ludaeis refutandis, & in confirmanda Evangelij doctrina, Scripturis tantum vsus est, tum & Evangelium confirmari, & haereses refelli possunt ex solis Scripturis. At primum verum: ergo & secundum.

10

Monus locus sumitur ex Act. 24. 14. vbi Paulus testatur coram Praeside, se credere omnibus, quae scripta sunt in lege & Prophetis. Quibus verbis suam fidem, religionem, & pietatem testatam esse voluit Paulus. Eaenim de causa dixit se illis credere, vt ludaeis persuaderet se esse fidelem & Christianum. Ex hoc sequitur, omnia quae sunt credenda, in libris Mosis & Prophetarum comprehendi. Sic igitur argumentamur: Si quaecunque homini fideli & pio credenda sunt, in libris Mosis & Prophetarum tradita sint, tum omnia necessaria in Scripturis inveniuntur: At primum: ergo& secundum. Consequentia vera est. Nam totus cultus Dei consistit incredendis illis, quae a Mose & Prophetis tradita sunt, & fides haec tantum complectitur. Sic enim Paulus ait, ὅτο λατρευο τι πατραιῳ θεγι, πσενωνσας τος κσι τον νόμον χι ἐ τοις ωρορητ γεγραμηνoις. Cultum Dei verum in eo positum esse significat, vt quae Moses & Prophetae docuerunt, credantur: si fuissent alia necessaria, non satis idoneo argumento pietatem suam, comprobasset. Sed hinc constat, Deum voluisse nihil praeterquam quod in Scripturis traditur, fide suscipi: eumque esse vere per omnia fidelem, qui, quae in Scripturis habentur, crediderit.

11

n& Decimus locus sumitur ex Act. 26. 22. vbi Paulus ait, se divino auxilio adiutum, in illum vsque diem perstitisse, testificantem tum parvis, tume magnis, nec quicquam dicentem, ἔδεν ἐκτός, extra ea, quae Prophetaeaei Moses futura praediverunt. Ergo Paulus, in Evangelio praedicando, nullum verbum protulit extra Scripturas legales & Propheticas. Ex hoc locosic ratiocinamur: Si Paulus, quando Evangelium praedicavit, nullum verbum ex oreemisit extra Scripturas Mofaicas & Propheticas, tum omnia necessaria ad Evangelij praedicationem in Scripturis continentur. At verum primum ergo & secundum. Consequentia firma est. Nam Paulus totum Evangelium praedicavit, quia ad hoc defignatus erat a Deo, & in hoc toto explicando nihil extra Scripturas loquutus est. Act. 20. 27. dicit: se totum consilium Dei Ephesijs annunciasse: Ergo totum Dei consilium in Evangelio annunciando ex Scripturis disci potest. Hinc alius Syllogismus sequitur: Si Paulus nihil extra Scripturas docuit, tum neque nunc cuiquam licet aliquid extra Scripturas tradere: Atprimum verum: ergo & secundum. Nam quod Paulus aut non potuit, aut non debuit praestare, quis sibi sumere audebit;

12

Cndecimus locus sumitur ex Rom. 1. 2. vbi Paulus ait Evangelium, quod ipse praedicavit, antea promissum fuisse in Prophetis. At forte non scripserunt Prophetae: semperenim hic hallucinantur Papistae, Sed ne forte quis suspicetur, promisisse tantum viva voce Prophetas, non scripsisse, se quitur, ἐν χαραίς αλίας, in sacris Scripturis, hoc Evangelium per Prophetas promissum fuisse. Hinc sic concludimus: Si illud Evangelium, quod Paulus praedicavit, promissum in Scripturis fuit, & Paulus totum Evan. gelium praedicavit; tum totum Evangelium in Scripturis promissum fuit, & in Scripturis reperiri potest. At verum primum: ergo & secundum. Quid hic negabunt? Aut totum Evangelium, aut partem praedicavit. Num non totum? At designatus fuit Paulus ad hoc, non vt partem tantum Evangelij, sed vt totum Evangelium praedicaret. Si dicunt partem tantum Evangelij a Paulo praedicatam esse, dicant illi quota pars ea fuerit. Sed non possunt. Chrysostomus egregie in hunc locum scribit: ἀλυε¬ λογον μόνον υ ωροριτα, δηα κι εχαρον: nec modo ἔχζαρον, sed & ἐτυπου: Non loquuti tantum sunt Prophetae (inquit) sed quae loquebantur, literis etiam mandarunt; neque scripserunt tantum, sed & rebus ipsis quae futurae erant praefigurarunt: vt erat, quod Abraham filium suum Isaac ad immolandum ducebat, quod; Moses serpentem aeneum exaltabat, & super eAmalec manus tendebat, & agnum Paschalem immolabat. Haec Chrysostomus: & sic Cap. 16. vers. 26. hoc Evangelium esse declaratum legimus ια χαρών ωροοητηκον.

13

Duodecimus locus sumitur ex Rom. 10. 17. Fides ex auditu, auditus vero per verbum Dei. Ex quo loco patet fidem auditu concipi. Sed multa audiuntur: Quaenam ergo illa sunt, quorum auditio fidem gignit? pημae (inquit Joο Oee Ex quibus verbis sic argumentamur: Si audiendo verbum; Dei fides concipitur, tum omnia, quae ad fidem necessaria sunt, in verbo Dei continentur: At verum primum: ergo & secundum. Sed inquient, totum verbum Dei non esse scriptum. At verbum Dei Scripturam signific are hoc in loco probabo. Scribitur 1. Pet. 1. vlt. vers. in hunc modum: Verbum Domini manet in aeternum, hoc autem est verbum illud, quod evan¬ gelizatum est vobis. Matth. 5. 18. Christus ait: Osque dum praeterierit coelum & terra, iota uvnum, aut unus apex nequaquam praeterierit ex Lege, usque dum omnia facta fuerint. Hoc idem est, quod Petrus dicit. Lexenim, hoc in loco, doctrinam scriptam significat. Ita Matth. 24. 35. Christus ait: Coelum & terra praeteribunt, sermones autem mei nequaquam praeteribunt. At Christi sermones omnes scriptos esse, saltem necessarios, supra ostendimus, & probavimus. Et Petrus ipse hoc declarat, cum ait, Hoc est verbum illud, quod evangelizatum est vobis. Sic Paulus, Rom. 10. 8. Hoc est verbum illud fidei, quod praedicamus. Totum enim Evangelium est promissum in Propheticis Scripturis, vt supra ac cepimus, & declaratum in Apostolicis. Itaque ex auditione verbi scripti nascitur fides. Basilius in ἀσκηηκοη nostram interpretationem egregie confirmat. Ait enim: Quicquid est extra Scripturas diuvinitus inspiratas, quia non est ex fide, peccatum est, & fidet ex auditu est, auditus autem per verbum Dei. Ubi illud verbum, ex quo fides generatur, nullo modo ἐκτός τ δεοπνευσεγχαρῆς quaerendam esse statuit.

14

Decimus tertius locus sumitur ex Rom. 15. 4. Quaecunque antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, vt per patientiam, & consolationem! Scripturarum, spem habeamus. Quibus verbis Apostolus explicat veteris Testamenti vtilitatem, quia ait ωρνεγργοη. At quaenam ea vilitas est doctrina nempe nostra, eiς ἡμετίραν διδατκδγιαν. Unde patet, nullam partem veteris Testamenti aut inanem, aut infructuosam esse. Ex hoc loco sicconcludimus: Si Dominus voluit tam multa scribi ad nostram doctrinam, vt nos inde doctiores essemus, tum omnia necessatia scribi voluit. At primum: ergo & secundum. Connexi ratio manifesta est. Si enimnon yvnum aut alterum librum, sed tot libros scribi voluit, certe omnia necessaria in ijs scribantur, necesse est: alias non tam saepe eadem repetere, & quaedam necessaria omittere voluisset. Huc facit, quod ad libros veteris Testamenti Dominus adiunxit novum Testamentum, vt doctrinam luculentissimam haberemus. Hoc postea illustratur. Subiungit enim Paulus, vt per patientiam, & consolationem Scripturarum, spem habeamus. Si spes ex Scripturis nascitur, tum fides: nam spes fide sustentatur: ergoom nia necessana ex Scripturis haberi possunt.

15

Decimus quartus locus sumitur ex Ephes. 2. 19. 20. Non ampiit estis bospites & inquilinm, sed concives sanctorum, & domestici Dei, ἐποηδοθηθίτεις, superstructi super fundamentum Apostolorum ac Prophetarum, cuius imus angularis lapis est ipse Iesus Christus. Pet fundamentum Apostolorum & Prophetarum significat Propheticam & Apostolicam doctrinam, vtnon lmodo nostri, sed & Thomas, Cajetanus, & omnes Papistae fatentur. Er¬ go non erit necesse in hoc probando insistere. Caletanus ait nos super I Christum superstrui, mediante doctrina Prophetarum & Apostolorum. Sed quare coniunxit Paulus Prophetas cum Apostolis? Illius rei ratio intelligi potest ex Thoma, sexta Lect. in cap. 2. Ephes. qui ait Paulum vtrosque nominare, quia vtrorumque doctrina necessaria est ad salutem, & vtostendat illorum inter se concordiam. Nam quae Prophetae (inquit) futura praedixerunt, ea eApostoli facta praedicarunt. Hinc ergo sic concludo Prophetae omnia necessaria ad salutem praedixerunt: ergo Apostoli omnia necessaria praedicarunt. Sed fatentur Papistae Apostolos praedicasse; ergo hoc nihil videtur contra illos facere. At hinc assumo aliam argumentationem, quae erit huiusmodi: Quaecunque Prophetae praedicarunt, ea scripserunt (inquit Chrysostomus) ἀωο εκεγον, χ εχραρον: omnia ergonecessaria scripserunt. Quicquid autem Prophetae futurum praedixerunt. & scripserunt, hoc Apostolifactum esse praedicarunt & scripserunt. Ergo omnia necessaria habentur in Propheticis & Apostolicis Scripturis: in illis futura, in his facta; in illis praedicta, in his praestita, & satis nobis erit, si Prophetae omnia scripserunt. Certissimum enim est, nihil in libris Propheticis futurum praedici, quod non in Apostolicis factum legatur. Hincergo aliud argumentum colligo: Si Ecclesia nitatur scripta tantum doctrina Prophetarum, tum & Apostolorum etiam scripta tantum doctrinanititur. At verum primum. Nullam enim possunt non scriptam doctrinam Prophetarum proferre: ergo & secundum.

16

Decimus quintus locus sumitur ex 2. Pet. 1. 19. Habemus firmiorem λγον, sermonem Propheticum, cui recte facitis, quod attendatis, velut lucernae splendenti in obscuro loco, usque dum dies illucescat, & lucifer exoriatur in) cordibus vestris. Quibus verbis status huius vitae comparatur loco obscuro, qui lucernae lumine egeat; status vero futurae vitae claro diei, in quo Christus lucifer noster exorietur, mentesque nostras luce divinissima complebit. Petrus ergo hortatur, vt dum in hac vita moramur, oculos] nostros ad hanc λόγε ωροριηκο lucernam perpetuo convertamus. Hinc sici concludo: Si in hac caliginosa vita nullum nobis ostenditur & proponitur aliud lumen, nisi Scripturarum, tum in solis Scripturis versari & acquiescere debemus, & nos totos ad solas Scripturas convertere: At Antecedens verum est: ergo consequens. Assumptio probatur, quia λυχον: nostrum vocat λόγον ωροριτικον, id est sacram Scripturam, vt Cajetanus interpretatur, & omnes fatentur. Nam λόγον saepe sumi pro Scriptura, constat ex mulus locis. Act. 1. 1. Τὸν μόο ωρῶτον λόγον ἐποιήσῶμλια, vbi λόγος librum significat. Et Luc. 3. 4. ως γιχζατασἐν διζλα λόγον Hσαις. & Act. 13. 1. 27. ροναι τγ ωρορητον voces Prophetatum legi dicuntur.

17

Decimus sextus locus sumitur ex 1. Ioan. 1. 4. Xαι τυὕτα χξασοδν υμιν, iνα ι χαρα δεσ φ πηρωον. In primo versu facit mentionem sermonis vitae, & ait. Quod vidimus, quod audivimus, hoc annunciamus. Sed num tantum annunciamus? immo etiam χαρουιιν, scribimus: loquitur autem non de se tantum, sed & de reliquis sacris scriptoribus. Quaecunque ergo viderunt & audierunt Apostoli, ea annunciaverunt: quaecunque annunciaverunt, eascripserunt. At omnia necessaria annunciaverunt, hoc fatentur Papistae: Ergo omnia necessaria scripserunt. Hoc etiam adhuc exfine illustratur, vi gaudium vestrum sit plenum, inquit. Sic ergo disputo: Ex Scripturis plenum gaudium percipitur: ergo Scriptura est perfecta.

18

Postremum testimonium sumitur ex inscriptione Scripturarum, quae nomine veteris & novi Testamenti inscribuntur. Libri Prophetici vetus Testamentum constituunt, libri Evangelici novum. Hoc patet ex 2. Cor. 3. 14. In lectione veteris Testamenti ad hodiernum vsque diem manet non retectum velamen illud, quod per Christum tollitur. Loquitur vero Paulus de libris Propheticis. Ergo Prophetici libri recte titulo veteris Testamenti inscribuntur. Hincsic concludossi libri sacrarum Scripturarum recte appellentur vetus & novum Testamentum, tum continent plenam perfectamque voluntatem Dei& Christi. Nam haec ratio Testamenti est, vt perfectam voluntatem Testatoris declaret; hoc est eius, qui Testamentum condidit: hominis enim Testamentum nemo audet ἀθετειν, aut στιδνατεωεοθ, vt est apud Paulum, Gal. 3. 15. Si ergo hoc revera sit Testamentum Dei, tum continet plenam Dei voluntatem, & per consequens, nemo debet ei addere, aut detrahere aliquid, aut Dei voluntatem alibi quaerere. At est Dei Testamentum (nemo enim hactenus istumtitulum reprehendit.) Ergo continet plenam Dei voluntatem. Et sane foedus illud, quod in his libris explicatur, Christus suo sanguine confimavit & stabilivit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15