Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 10
DOstquam illa fragmenta, quae certis Canonicis libris agglutinantur, resecanda & revellenda esse a corpore sacrae Scripturae evicimus, sequitur nunc, vt de illis sex integris libris Apocryphis disseramus. Et primum de libro Tobiae videamus, pro cuius authoritate nullum Papistae singulare argumentum afferunt. Nam quod a Patribus citatur, non hinc sequitur, librum esse Canonicum, vt iam satis declaratum est: & quod ab Ambrosio divinus appellatur, id eo pertinet, non vt librum esse sine dubitatione Canonicum, & illis vere Canonicis parem, sed veeum minime esse contemnendum intelligamus. Quanquam enim non sit vere Canonicus, dici tamen divinus potuit, quia legebatur in Ecclesia, & cum libris Canonicis in eodem volumine copulabatur, vt iam Scripturae nomen passim obtineret. Nam non esse proprie Canonicum, & multis Patrum testimonijs ostendimus, & argumentis demonstrare. possumus. Sed hic Papistarum non obscuram ἀνἰλογίαν considerater Bellarminus fatetur Hietonymum reijcere hunc librum & reliquos, dequibus contendimus, e Canone Scripturae: idque non esse mirum, cum nullum adhuc generale Concilium hos libros esse Canonicos decrevisset, cuius est statuere ac definire quis sacrae Scripturae Canon haben debeat. Interim tamen Papistae adducunt ex Irenaeo, Cypriano, Hilario, Ambrosio testimonia, quibus arguant hos libros esse Canonicos. Sedi qua ratione vel authoritate illi Patres esse hos libros Canonicos affirmare potuerunt, cum ea res nondum certa atque explorata esset, vtpotes nondum in generali Concilio definita? Ergo aut hoc non pertinet ad Concilium generale, aut illi Patres opinionem potius, quam iudicium & rationem sequuti sunt, quando hos libros pro Canonicis (ut isti opinantur) recipiebant, quos Ecclesia nondum suo iudicio testimonioque comprobarat.
Nunc quaedam contra huius libri authoritatem afferamus. Et primum Hieronymus testis est, quale Ecclesiae olim de hoc libro iudicium extiterit. Ait enim in Praefat. in Lib. Salom. Ecclesiam non recipere librum Tobiae inter Canonicas Scripturas. Ergo Ecclesia Catholicat (de qua Hieronymus loquitur) hunc librum non esse Canonicum iudicavit. Et in Prologo in librum Tobiae, miratur eorum importunitatem, a quibus impulsus esset ad hunc librum transferendum in latinum sermonem, quem Hebraei e divinarum scripturarum Catalogo resecarent, quique tantum Chaldaice legeretur, cuius linguae imperitus esset. Quare se alterius opera vsum esse, & Latinis verbis reddidisse confitetur, quod ille nescio quis interpres Chaldaice & Hebraice doctus, Hebraice dictavisset. Ita non tam hunc librum ipse Hieronymus, quam alium quendam huius libri interpretem transtulit. Deinde non nisi in Graeco & Latino legitur, & quonam sermone conscriptus primum fuerit, incertum est. Eius se Chaldaicum exemplar Hieronymus vidisse scribit: cui tamen nihil omnino tribuit. Et illa quae nunc extant huius libri exemplaria admodum varia ac vitiosa sunt, id quod ex collatione facile animadverti potest. Quid plura desideramus? Ipse pro se liber loquatur, cuius character totus se minime Canonicum esse luceclarius ostendit.
On this page