Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 16
HOc loco sequitur, vt de novi Testamenti libris disseramus. Sed Iquia nulla est inter Papistas & nos de his controversia, praetermittam. Nam quos illi Canonicos esse statuunt, eosdem nos quoque sine aliqua exceptione agnoscimus. Quos Tridentina Synodus novi Testamenti libros recensuit, hos Ecclesia nostra omnes & solos recipit. SiLutherus, aut qui Lutherum sequuti sunt nonnulli aliter senserint, aut scripserint de quibusdam libris novi Testamenti, vt de Epistola lacobi, aut Iudae, aut de aliis quibusdam partibus, ij pro se respondeant, nihil istares ad nos pertinet, qui hac in re Lutherum nec sequimur, nec defendimus, quique meliore ratione ducimur. Sed hi tamen hac in re proferunt iudicium atque exemplum veteris Christianorum Ecclesiae, & quorundam Pattum. Satis enim aperte constat, quasdamolim, Ecclesias, & Patres doctrina ac pietate florentes, extra Canonem ea omnia removisse, quae Lutherus in dubium vocavit. Nihil ergo est quamobrem Adversarij inLutherum tam vehementer acerbeque noc nomine invehantur, qui hac in re gravius non peccavit, quam & olim Catholicae aliquot Ecclesiae; sanctique nonnulli Patres, & hodie etiam aliqui insigniores Papistae. Nam ex novi Testamenti Canone plura sustulit Cajetanus quam Lutherus. Nam Cajetanus haec omnia palam rejicit, Epistolam lacobi, Secundam Petri, secundam & tertiam lohannis, Epistolam Iudae, Epistolam ad Hebraeos, (quod nunquam certe Lutherus fecit) historiam adulterae, Ioan. 8. caput vltimum Marci, & passim in Evangeliis, aliisque libris nonnulla, de quibus Luthero nunquam venit in mentem dubitare. Non omnes tamen haeretici olim habiti fuerunt, qui de libro aliquo Canonico dubitarent. Sed non ista persequar, quia causam nostram non attingunt. Alios lacessant, nobis posthac ne molesti sint. Itaque deauthoritate nullius libri, qui pertinet ad novum Testamentum, dubitamus: nec vero de authore, praeterquam Epistolae ad Hebraeos. Epistolam hanc esse omni modo Canonicam concedimus vniversi; sed num a Paulo Apostolo conscripta fuerit, non perinde liquet. Sunt qui Paulinam esse statuant, sunt quibus aliter videatur. Initio fuit in Ecclesiahac de re dubitatum. Eusebius lib. 3. cap. 3. scribit Romanam Ecclesiam negasse hanc esse Pauli: at nunc mutavit sententiam, & Paulo Epistolam hanc vendicat. Heronymus in Catal. in Paulo sic habet: Cpistola quae fertur ad Hebraeos, non eius creditur, propter stili sermonisque dissonantiam. Similiter scribit in Epistola ad Paulinum, & in Ieremiae cap. 13. Tertullianus illam Barnabae tribuit, aliqui Lucae Evangelistae, vt testis est Hieronymus. Sic Cailus quidam antiquus & doctus author, Pauli non plures quam tredecim Epistolas recensuit, vt de illo testatur Hieronymus in Catal. In eodem (inquit) volumine Epistolas quoque Pauli enumerans. tredecim tantum, decimam quartam, quae fertur ad Hebraeos, dicit non eius esse. Sed & apud Romanos usque hodie quasi Pauli eApostoli nim habetur. De hoc Calo Eusebius etiam meminit, Lib. 6. cap. 16. Hinc perspicuum est, multis olim visam hanc Epistolam non esse Pauli.
lam vero si vellem eos omnes percensere, qui hanc Epistolam Paulo Apostolo tribuunt, infinitus essem. Hieronymus in Epistola ad Dardanum omnes authores Graecos affirmare ait hanc esse Pauli: & in hac opinione est Origenes apud Eusebium, lib. 6. cap. 18. Clemens Alexandrinus apud Euseb. lib. 6. cap. 11. Eusebius ipse lib. 2. cap. 3. Syno¬ dus Laodicena, cap. 59. Athanasius in Synopsi, & alibi, Irenaeus, Cyrillus in Thesauro, Lib. 12. cap. 9. Chrysostomus in hanc Epistolam: Naxianzenus in multis locis. Theophylactus mitatur illorum impudentiam, qui negant. Damascenus ex hac testimonium profert, vt ex Paulina. Et Latinietiam celebriores idem sentiunt. Augustinus de doctrina Christi. Lib. 2. cap. 8. & in multis locis. Ambrosius in hanc Epistolam, vt Paulinam, commentarios scripsit, eamque Paulinam vocat. in Psal. 119. Gregorius lib. 5. Moral. cap. 3. & Petrus Apostolus testari videtur hanc esse Pauli, his verbis. 2. Petr. 3. 15. vt frater noster Paulus scripsit vobis. Hiautem erant Hebrei: nam ad Hebraeos Petrus scripsit quemadmodum ex inscriptione prioris Epistolae constat: & secunda epistola missa est ad eosdem. Nam ait, Ecce iam vobis hanc secundam epistolam scribo. cap. 3. 1. Quod tamen relinquo in medio, nec ausim aliquid in alterutram partem affirmare aut statuere certi. Scio a nonullis afferri rationes, quibus hanc non esse Pauli persuadeant: sed illas a nonnullis dilui ac refutarivideo, Illyrico, Hyperio, & aliis. Non valde hac de re contendamus: neque enim necesse est: & res in dubio relinqui potest, vtinterim sua Epistolae authoritas constet arque conservetur. Hieronymus hac de re prudenter praemonuit, in Epistola ad Dardanum, nihil interesse cuius sit, cum ecclesiastici viri sit, & quotidie Ecclesiarum lectione celebretur. De libro Iobi similiter Gregorius egregie scripsit, quando de illius libri scriptore quaerentibus respondet in Praefat, comment. in lob. cap 10. Quis haec scripserit, valde supervacanee quaeritur, cum tamen author libri Spiritus sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui haec scribenda dictavit. Si magni cuiusdam viri susceptis epistolis legeremus verba, eaque quo calamo essent scripta, quaereremus, ridiculum profecto esset, si non epist olarum authorem scire, sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint, indagare studeremus. Cum igitur authorem huius Epistolae esse Spiritum sanctum intelligamus; & supervacaneum est, tam anxie ac curiose de calamo quaerere, & sine certo argumento aliquid affirmare, temeratium.
Sunt vero etiam Apocrypha, opinione ac confessione omnium, illa adulterina tam multa Evangelia, Thomae, Andreae, Nicodemi, Nazaraeorum, &c. de quibus apud Gratianum, Distinct. 15. cap. Sancta Romana. legimus. Ista nunc non extant, etsi olim legebantur, & magni a multis aestimabantur. Sed ita Dominus Ecclesiae suae consuluit, vt veris Evangelijs perpetuo salvis, illa commentitia penitus interciderint. Praeterea Apocrypha illa est quae citcumfertur ad Laodicenses Epistola, de qua Hieronymus in Catal. in Paulo, Legunt quidam ad Laodicenses, sed ab omnibus exploditur. Et Patres Nicenae synod. 2. Act. 6. Inter Epistolas (inquiunt) Apostoli quaedam fertar ad Laodicenses, quam Patres nostri, tanquam alienam reprobaverunt. Et nescio vnde illa nata fuerit opinio de Epistola illa, nisi forte ex errore vitioque Latinae versionis, Colos. 4. 16. Nam vulgata versio habet, & illa quae est Laodicensium, quasi fuisset aliqua ad Laodicenses a Paulo scripta. Latina enim verba ambigua sunt, & eo modo intelligi possunt. Sed textus Graecus hanc suspicionem statim removet, χτιν ἐκ λαοικείας. Ergo haec epistola, de qua nunc meminit Paulus, qualiscunque tandem fuerit, non ad Laodicenses, sed ex Laodicea scripta est: quod & Graeci omnes interpretes observarunt.
Est etiam liberHermae, qui & Pastor vocatur, quem laudat Hieronymus in Catal. in Herma: hunc quoque Apocryphum esse concedunt Papistae, sed ita vt Canonicus iudicari fierique possit ab Ecclesia. Sic enim Stapletonus de hoc libro scribit, Lib. 9. cap. 24. Doctrinal. Princip. & deClementis constitutionibus idem affirmat. Nec vero mirum, cum Gratianus ex Augustini loco, quem ipse turpissime atque impudentissime deptavavit, epistolas decretales connumerati inter Scripturas Canonicas asserat, Dist. 19. Quam intollerandam corruptelam huius consarcinatoris Alphonsus de Castro, Lib. 1. cap. 2. contra haeres. & Andradius Lib. 3. Defens. Trid. agnoscunt atque improbant. Tamen adhuc Papistae aliqui sunt, qui in eadem impudentia & blasphemia persistunt. Nam alius quidam Alphonsus de Guerero huius loci testimonium adducit, vt epistolas decretales Pontificum Romanorum sacris Scripturis aequales esse confirmet, cuius haec verba sunt in Thesauro Christiane Religionis, cap. 3. num. 5. Et decretales epistola vim authoritatis habent, & in Canonicis Scripturis decretales epistoiae connumerantur. Et Iohannes de Turre Cremota, Lib. 4. p. 2. cap. 9. de Ecclesia, & Caietanus in Lib. de primatu Papae, hoc corrupto loco Gratiani vtuntur, vt authoritatem & primatum Pontificis Romani comprobent. Ita novi Testamenti volumen praeclaris accessionibus augebitur, si omnes Pontificum epistolae decretales sacris Scripturis accenseantur: Sed locum Augustini inspicite, Lib. 2. cap. 8. de Doct. Christ. Et vel inscitiam, vel fraudem manifestam agnoscite istius Gratiani. Nullum enim Augustinus de epistolis decretalibus, aut Pontificibus Romanis, verbum fecit, & totius sententiae scopus alio spectat. Sed primam nos quaestionem, de libris Canonicis institutam, nunc absolvimus.
On this page