Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 12
NUnc disserendum est de illis duobus libris, quorum alter SapienQtia Salomonis, alter Ecclesiasticus vocatur, quos quidem multis refertos esse fateor pulcherrimis monitis, praeceptis, sententiis: tamen affirmo a nostris Ecclesiis merito inter Apocryphas Scripturas reponiAdversarij praeter argumenta communia, de quibus jam saepe respondimus, vnum hujus libri, qui sapientia Salomonis dicitur, proprium habent. Paulum enim Apostolum huius libri testimonio vsum esse, Rom. T1. 34. vbi ait, τῆς ἐγιω νουυ Xυριε, κ τῆς συμοελος υυσκ εγινετῳ; Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Haec verba sumpta esse ex cap. 9. huius libri, in quo sic loquitur Salomon: Quis hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare, quid velit Deus? Similiter quod scribitur, Hebr. 1. 3. Qui cum sit splendor gloriae, & figura substantiae eius, sumptum esse ex cap. 7. huius libri. RESPONDEO de primo loco: Apostolus non ait se testimonium aliquod citare. Non enim sequitur, similia istis verba in hoc loco reperiuntur, ergo Apostolus hunc locum, citavit: Et si Apostolus Scripturae Propheticae verba recitavit, aut ad Scripturam aliquam allusit, non tamen id de hoc loco Sapientiae necessario statuendum erit. Nam eadem sententia apud Esaiam invenitur: cap. 40. 13. his verbis: Quis erudivit Spiritum Domini? aut quis consiliarius eius fuit, aut instruxit eum? &c. Sic Thomas Aquinas ait Apostolum hoc loco inducere authoritatem Esaiae, in cap. 11. ad Rom. lect. 5. Similiter Cajetanus, & nostri in sua Anglica versione interpretes Remenses. Huc accedit, quod cum varij testimoniorum Indices eorum quaeex vetere Testamento citantur in novo, a multis confecti, in que Bibliis positi fuerint, horum nullus vllum ex hoc libro Sapientiae testimonium. sumptum fuisse indicat, & nominatim hoc testimonium Esaiae omnes tribuunt. De secundo vero, Apostolus non citat aliquod testimonium, quod manifestum est. Quid enim si quaedam verba in illo loco Sapieniae, leguntur iis non dissimilia, quibus vsus Apostolus est, quando Christi. personam describit?. Neque enim dici potest verba prorsus eadem esse, sed tantum similia. Itaque hoc argumentum infirmas vires habet ad probandam huius libri authoritatem Canonicam. Nunc nos contra quaedam afferamus, vnde esse librum Apocryphum intelligi queat. Etconcedimus esse quidem vtilem librum, vt Epiphanius scripsit, sed cum Epiphanio adiungimus, tamen εἰσ αρεδμον φητόν εκαναριρεδ, quod de sequente etiam libro affirmavit.
Primum, liber hic Graece conscriptus fuit, quod omnes concedunt; &satis est ad librum e sacro Canone removendum, quemadmodum supra demonstratum est. Secundum, Hieronymus ait de his duobus libris Sapientiae & Ecclesiastici, in Praefat. in Proverb. Haec duo volumina legat. ad aedificationem plebis, non ad authoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam: ubi librum vocat ψδδετίχραρον, vt quanquam Salomonis esse dicitur, eius tamen nequaquam esse intelligatur: aitque librum hunc redolere Graecam eloquentiam. Tertium, veteres plerique librum a Philone quodam scriptum esse statuunt, qui certe nec Propheta fuit, nec librum Canonicum veteris Testamenti conscribere potuit. Vixit enim postChristum tempore Caligulae, apud quem celebrem illam pro Iudaeis legationem obiit. Sed iam veteris Testamenti tempus transierat, & Christus ait, Lex & Prophetae ad Iohannem Baptistam. Nam quod alium quendam Philonem Iudaeum fuisse aliqui suspicantur, vt Bellarminus, id nullo antiquitatis testimonio nititur, & a Sixto Senensi rejicitur, Lib. 8. haeres. 9. & cum communi doctorum opinione pugnat. Sic enimBonaventura scribit in Comment. in hunc librum: Prima causa efficiens per modum compilantis fuit Philo sapientissimus Iudaeorum. Ita a Philone, non Salomone scrintum esse statuit. Sed a quo Philone? num alio quodam, quam eo qui post Christum floruit, & tam multa scripsit eloquentissime? dequo est illud cuiusdam, ἡ Πλἀτονριλανιζει, η ριλον τπλατανιζει. Subjungit Bonaventura, Qui temporibus Apostolorum fuit. Quem ergo hic Philonem huius libri authorem esse senserit, perspicuum est. Nam alium Philonem non agnovit: & hoc idem quoque a Rabano affirmari scribit. Nam losephus Lib. 1. contra Apionem, Philonem quendam seniorem nominat, sed illum Ethnicum & Philosophum, non Iudaeum, aut in Scripturis versatum fuisse affirmat. Quare cum liberhic fuerit a Philone illo Iudaeo Apostolorum temporibus conscriptus, nullo modo Canonicus esse. potest. Nam si Philo verus Propheta fuit, aut spiritu Prophetico imbutus, quare Christum non suscepit? quare Evangelio non credidit? quare sic fuit ab Apostolis alienus? quare eius reliqui libri non in simili honore habentur? Christianum certe hunc Philonem fuisse nemo dixerit. Quomodo vero post Christum homo non Christianus librum scribere potuit, qui in Canonicis veteris Testamenti libris censeretur; A Salomone vero scriptum non fuisse librum Papistae doctissimi tradiderunt, vt nostra confirmatione non indigeat. Nam si librum hunc Salomon scripsisset, non Graece scriptus, sed Hebraice fuisset, vt Proverbia, vt Ecclesiastes, vt Canticum. Quod autem aliqui Salomonem huius libri authorem faciunt, propterea quod Salomon in 9. cap. inducitur preces ac vota faciens, nullam argumenti vim habet. Nam id μιμ τικώς per imitationem, fieri potuit a scriptore, quisquis fuerit, vt admodum fallantur, qui hinc librum esse Salomonis arguunt. In quo errore atque inscitia fuit Iodocus Clitovaeus, & Sixtus Senensis. Iohannes autem Driedo melius, Lib. 1. cap. 4. ad qu. Difficult, hunc librum non fuisse scriptum a Salomone concludit, aitque morem esse in Scripturis, vtis qui loquitur, in alterius persona loquatur. Sic Iohannes Capistranus in Praefat. speculi Clericorum, Philonem in persona Salomonis loquutum esse dicit.
Quartum, de hoc libro non aliter olim Ecclesia iudicavit, quam Hieronymus & nos, idque ex Augustino etiam colligitur, quem pro seAdversarij nominant. Nam in Lib. de Praedestin. Sanctorum, cap. 24. cum ex libro Sapientiae testimonium Augustinus attulisset, Raptus est, nemalitia mutaret mentem, cap. 4. reclamatum est a multis piis & Catholicis fratribus, librum non esse Canonicum. Remnisium hoc loco & testimonio Augustini vtentem, Andradius in Desens. Trident. Lib. 3. multis convitijs, & Bellarminus, Lib. 1. cap. 12. insectatur, sed immerito. Nam quicquid Augustinus ipse de hoc libro senserit, alios non sensisse librum esse Canonicum, & hanc receptam fuissein illis Ecclesiis opinionem, constat. Nec Augustinus omnino solicite vehementerque pugnat pro libri istius authoritate: tantum ait non essecontemnendum, cum fuerit tam diu in Ecclesia cum magna opinione lectus: & esse omnibus tractatoribus praeponendum, quod forsan concedipossit. Sed si Augustinus librum esse plane Canonicum sensisset, non tam remisse ac frigide illius authoritatem defendisset, & illos acerrime rep rehendisset, qui librum vt minime Canonicum respuebant. Et quae hac de rescripsit, eo potius referuntur, vta se invidiam depellat, quam libri huius authoritatem communiat. Sed librum non esse Canonicum. intelligimus: plura non desideramus.
On this page