Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 4
CAPVT QUARTVM. CAPUTI SEquuntur iam nostrae partis argumenta. Vtemur autem hoc locoQillis ipsis argumentis, quibus Lutherus & Brentius olim contra veteres Papistas vsi sunt, & quibus Iesuita hic noster respondere conatur. Sunt vero illa numero novem, quibus nos addemus tria, atque ita tota haec causa duodecim argumentis concludetur. Status quaestionis quis sit, supra docuimus; quidque Papistae teneant, quid nos, ostendimus. Nostra enim sententia haec est, Scripturas non esse ita difficiles, quin qui eas attente legent, vrilitatem inde possint fructumque maximum percipere, etiam Laici, plebeij, vulgusque hominum. Hoc confirmamus his argumentis, quorum primum sumitur ex Deut. 30. 11. vbi sic scriptum legusQUuυωωcεustuῳ etle, neque longinquum, non est in coelis, vt dicas, quis ascendet nobis in coelum, qui sumens illud nobis, enunciet nobis illud, vt faciamus illud? Neque est vitra mare, vt dicas, quis transibit nobis trans mare, qui sumens illud nobis, enanciet nobis illud, vt faciamus illud? sed propinquum est tibi verbum hoc valde, in ore tuo, & in animo tuo, ad faciendum illud. Ex quibus verbis manifestum est, Scripturas esse faciles ad intelligendum. Respondet Iesuita dupliciter. Primo, ait veteres hunc locum non de facilitate intelligendi mandata Dei, sed de facilitate implendi interpretati: & affert Tertullianum, Lib. 4. contra Marcion. Origenem, Ambrosium, Chrysostomum, inCominent. in 10. cap. ad Rom. atque ita ait hunc locum contra Lutheranos facere, qui negant Dei legem impleri posse.
Respondeo: primo, Non est nostri nunc instituti de sensu huius loci disputare, & quomodo sit ab Apostolo vsurpatus in Cap. 10. ad Rom. quaerere. Videndum tantum nobis est, num ex hoc loco concludi possit, Scripturam facilem esse: quod quidem ex ipsis verbis patet: primo, quia dicit mandatum absconditum non esse: deinde, quia ait non opus este, vt in coelum aliquis ascendat, & nobis illud enunciet; vel vt mare transeamus, & illud in locis peregrinis quaeramus: vbi tollit excusationes illas, quibus homines vti solent: & concludit hoc verbum esse prope in ore, atque in animo: ergo ignotum non fuit. Ita sensus est, Dei voluntatem illis fuisse in Scripturis apertam, veeam non possent ignorare, aut ignorationis aliqua excusatione vti.
Secundo, Si verum sit, quod Patres isti dicunt, tum hoc multo magis concedendum est, quod nos contendimus. Nam si facile possunt impleri praecepta Dei, tum facilius certe intelligi queunt, Multo enim facilius est intelligere, quam praestare praecepta Dei. Quod vero quis non intelligit, id praestare nullo modo potest. Sed verus loci sensus est, voluntatem Dei nobis aperte patefactam esse in Scripturis.
Tertio, Lutherani vere negant legem Dei a nobis impleri posse: nec illi tantum hoc negant, sed & patres isti etiam, quos affert Bellaminus, vt postea patebit, cum adissam Controversiam perventum fuerit.
Secunda Iesuitae responsio (nam diffidit: priori) est huiusmodi, Ista nimitum verba intelligi debere de facilitate intelligendi Decalogum tantum, non totam Scripturam. Decalogum enim facile intelligi posse, cum praecepta dec alogi sint naturalia, & ludaei illi facile poterant ea scire, qui Mosen explicantem audierant.
Respondeo: Certum est Mosen illic loqui de tota Dei voluntate, quae in toto verbo Scripturisque declaratur, atque ita illum locum ad totam Scriptutam pertinere. Hortatur enim populum accurate, vt in omnibus vijs Domini ambulet, & omnia mandata illius, ceremonias, atque iudicia custo¬ diat. Atque vt haec melius intelligerentur, Scripturarum monimentis: tradita sunt a Mose, vt cap. 31. 9. Sed accipiamus quod dat: Si enim Dec alogum manifestum ac facilem esse concedat, sequetur libros historicos ac Propheticos multo faciliores esse, qui fere quasi commentarij quidamsunt Decalogi, eiusque planiorem ac pleniorem in se expositionem: continent. Dec alogus vbique repetitur, inculcatur, explicatur in aliis Scripturae libris. Nemo vero dixerit textum esse faciliorem commentario. Sed non de solo Decalogo loqui Mosen, constat ex proximo praecedente versu, atque ex Augustino, quaest. 54. in Deuteron. & Lyrano in hunc locum, & Hieronymo ab Oleastro homine Papista, qui ait in Commentar. in haec verba, Mosen loquide totalege: & post subiungit, gratificandum esse Deo valde, quod ea quae sunt ad salutem nec essaria, facilia fecit, & ad parvum redacta numerum: quem admodum autem facilia esse dicat, supra declarat, cum ait, mandata Dei non esse difficilia & occulta, sed facilia intellectu, affatu, & factu. Atque de primo quidem argumentonostro non est quod plura respondeam aut disseram.
Secundum argumentum nostrum est huiusmodi. In Psalm. 19. 9. Verbum Dei lucidum esse dicitur: & Psal. 119. 105. Lucerna dicitur pedibus nostris, & lux itineri nostro: & Proverb. 6. 22. Lucerna (inquit Salomon) praeceptum est, & doctrinalux. Ex his & huiusmodi locis constat, verbum non ita obscurum esse, vt intelligi non possit, sed perspicuum esse ac manifestum. Duplex est Iesuitae responsio ad hoc argumentum. Primo, ait haec de Dominicis praeceptis, non de vniversaScriptura, intelligenda esse. Respondeo, hoc aperte falsum esse. Nam Psalmo 119. Propheta David totum Dei verbum prolixe laudat, & petit. a Deo, vttotum sciat, non eius partem modo aliquam: atque in Psal. 19. de duabus illis rebus verba facit, quae Deum nobis ostendant atque praedicent: & quibus homines ad Dei cognitionem perveniant, nemper de Creaturis, & de Verbo Dei, quod etiam ibi multis ab illo nominibus. insignitur. Voc atur enim Lex vel Doctrina Domini, Testimomum Domimi, Statuta Domini, Praecepta Domini, Timor Domini, metonymice, quia docet nos timoremreverentiamque Domini: & hanc doctrinam ait esse integram ac perfectam, & afferre sapientiam imperitis. Non ergo partemaliquamintellexit, sed totam Scripturam, verae perfectaeque sapientiae magistram. Genebrardus in Psal. 18. testatur aliquos de tota Scriptura locum interpretari, nec loquitur de nostris, sed aut suis, aut antiquis. Hieronymus quidem aperte est eius opinionis, & Lvranus, & alij multi. Iam tertius locus similiter est de vniversa doctrina Scripturatum intelli¬ gendus, quam lucernam, lucemque sapiens Propheta vocat. Secundo affirmat Iesuita, si haec de Scriptura vniversa intelligantur, tum Scriptutam lucidam dici & lucernam, non quia intellectu facilis sit, sed quia cum intellecta fuerit, tum homines illuminat. Respondeo, & dico ideo lucernam vocari, quod in se lucem ac claritatem habeat, qua alios illuminat, nisi aut plane caeci sint, aut sponte oculos ab hac luce avertant. Lucerna accenditur, non vt sub modio ponatur, sed vt luceat omnibus, qui sunt indomo. Eandem plane rationem habet verbum Dei. Hac de re Ambros. in Serm. 14. in Psal. 118. in hunc modum scribit: Pascitur osnostrum verbo, cum loquimur mandata Dei verbi: pascitur & oculus noster interior lucernae spiritualis lumine, quae nobis in hac mundi nocte praelucet, ne sicut in tenebris ambulantes, incertis titubemus vestigiis, & viam veram invenire nequeamus. Et Augustin. in Concion. 23. in Psal. 118. haec verba habet: Quod ait, Lucerna pedibus meis verbum tuum, & lumen semitis meis; verbum est, quod Scripturis sanctis omnibus continetur. Hoc primam Iesuitae responsionem prorsus evertit, qua statuit hunc locum, & alios huiusmodi, non de vniversa Scriptura, sed de Dominicis tantum praeceptis intelligenda esse. At Augustinus diserte de tota Scriptura interpretatur. Quod ergo Scriptura Lucernae comparatur, id ita intelligendum esse constat, ea nos illustrari, qui natura sumus in caecas tenebras demersi, qui nihil videmus aut intelligimus eorum, quae Deo placeant. Lucerna inselucem habet, sive homines hanc lucem aspiciant, sive non: sic etiam Scriptura clara ac perspicua est, seu ea homines illuminentur, seu nihil inde omnino luminis accipiant. Quod autem ait Bellarminus, Scriptutam intellectam illustrare, certissimum est: nec sane aliter illustrat; sed intelligi posse ab omnibus affirmamus, qui eam cognoscere cupiunt, dantque operam, vt debent: quemadmodum aspici lucerna potest ab iis omnibus, qui oculos aperire volunt. Deinde, lucida Scriptura dicitur, non modo quod in se lucem habeat, sed quod nos illuminet, suaque luce tenebras nostrarum mentium dispellat, & novam nobis lucem afferat, quod nullae lucernae faciunt. Nam lucerna aspicitur ab iis, qui oculos habent: qui vero caeci sunt, iis nulla lucerna lumen ostendit. At Scriptutura sic est lucis divinae plena, vt suis radiis nostram caecitatem depellat, faciatque vt qui nihil ante vidimus, in hoc lumine lumen videamus. Ideo Psal. 119. vers. 130. dicitur illuminare, vel lumen afferre parvulis.
Tertium argumentum nostrum ex Matth. 5. 14. sumitur, vbi Christus Apostolos in hunc modum alloquitur: Vos estis lux mundi. Ergo Apostodica doctrina, & per consequens Scriptura in se lucem habet. Sic contra j Sotum Bientius, non male. Respondet lesuita primo, hoc non de lucedoctrinae aut Scripturarum, sed de luce exemplorum, & vitae probitate, intelligendum esse, & ideo subiici paulo post, Sic luceat lux vestra coram. hominibus, vi videant vestra bona opera, &c. Respondeo, & fateor de lucemorum intelligi posse haec verba: sed dico praeterea, de luce etiam doctrinae intelligi debete. Atque hoc quidem ex eoconstat, quod Apostoli eodem in loco sali comparentur, ratione nimirum doctrinae & praedicationis: vt doctrina Apostolorum fuit sal mundi, sic quoque lux mundi fuit. Quod vero lesuita verba sequentia obiicit, Sic luceut lur vestra, &c. dico & illa etiam verba praecipue de luce doctrinae intelligenda esse, quia doctrina est praecipuum opus & fructus Aposioli. Et sic quidem per fructum haereticorum seu Pseudoapostolorum, Math. 7. 20. illorum falsa doctrina atque haerenica praedicatio significatur. Atque hoc modo Patres etiam? nonnulli hunc locum exponunt. Secundo, Iesuita admittit, posse etiam de praedicatione ac doctrina Apostolorum ista intelligi: sed eam tum lucem dici, vt supra monuit verbum lucernam appellari, non quod facie intelligatur, sed quod quando intelligitur, tum illustret mentem, & etudiat de rebus altissimis. Respondeo, ac dico ista responsione nihil esse futilius. Quasi vero sollumen in se nullum habeat, nisi caeci ipsum aspiciant. Est enim Scriptura hac in re instarsolis, quia luce illa, quam in sehabet, omnes illustrat, nisi qui aut caecisunt, aut oculos ad eam convertere nolunt. Hosius vero aliter respondet, in Lib. 3. contra Prolegom: Brentij, Apossolorum nimirum praedicationem apertam & illustrem fuisse, Scripturam tamennonesse aeque apertam: praedicasse quidem illos aperte, sed scripta eorum esse obscuriora. Et vtitur similitudine quadame Demosthenis enimorationes iam scriptae multo sunt intellectu difficiliores, quam quando habitae sunt, quia multa in his non apparent. quae tum erant illustria, cum eas orationes pronunciaret, adeo vt vere dici possit, magnam pattem Demosthenis in Demosthenis orationibus desiderati. Ita serem habere dicit inscripiis Apostolicis. Quod ad huius responsionis solutionem attinet, primo quaero, quare Iesuita ea vti noluerit, cum eam procul dubio viderit? Verisimile est, visam esse homini acuto infirmam Cardinalis responsionem, ergo aliam quaerere voluisse. Aes pondeo vero inhunc modum: Quamvis viva vox Apostolorum, cum praedicarent, ad hominum affectus commovendos maiorem in se vim habebat, tamen, quoad summam doctrinae Evangelicae, eadem etiam in illorum scriptis: facilitas & perspicuitas apparet. Si enim λόγος ωροεητικος lucernae similis sit, hoc est, clarus ac perspicuus, vt Petrus diserte affiimat, 2. Epist. 1. 19. vbi Prophetarum scripta, non praedicationem intelligit, vt post ostendemus; tum certe λόγος ἐτοσολίκος clarior multo atque illustrior sit necesset est. Atque hinc quidem oritur proximum nostrum argumentum.
Sic enim quarto loco ratiocinamur: Scribitur 2. Pet. 1. 19. Habemus firmiorem sermonem Propheticum, cui recte facitis quod attendatis, velut lucernae splendenti in obscuro loco, usque dum dies illucescat, & lucifer exoriatur in cordibus vestris. Scriptura Prophetica lucernae similis est inobscuro loco splendenti: ergo illustris est & perspicua, Iesuita eandem plane responsionem adhibet, quam prius adhibuit, voces scilicet Prophetarum lucernae comparari, non quod illustres ac perspicuae sint, atque intellectu faciles, sed quod tum nos illustrent, atque illuminent, quando intelligantur, & nobis iter ostendant ad Christum, qui est sol iustitiae. Respondeo: At certum est lucernae Scripturam comparari, quod in se lucem ac claritatem habeat, quam etiam hominibus ostendit, nisi illi aut caecisint, aut oculos avertant, quemadmodum antea dictum est. Ut enim sol neminiobscurus est, nec lucerna accensa, atque in medio posita, nisi aut caecis, aut oculos claudentibus: sic nec ipsa Scriptura. Hic quoque ab Hosij interpretatione discessit Iesuita, aliamque pene contrariam, multoque ineptiorem, adhibuit. Sermo Propheticus illuminat, & deducit ad Christum solem iustitiae, ideoque lucerna dicitur: quasi quisquam accenderet soleret lucernam, vesolem aspiceret. Hosius ait lucernam dici, quia multa clara sunt, & quia quae quondam vibrae & aenigmata fuerunt, ea nunc in Evangelio declarantur. Atque hoc quid aliud est, quam quod nos defendimus, multa nimirum esse in Scripturis clara, vt a quovis intelligi possint? Quanquam Scripturam Apostolus lucernae similem esse dixit: etiam tum, cum nondum illae ymbrae essent penitus discussae. Nam Prophetici sermonis mentionem facit. Vidit callidus Iesuita hoc responsonostram causam confirmati; quare aliam excogitavit, lucernam dici, quia illuminat, si intelligatur: cum lucernam dici constet, quia clare lucet, & perspicue loquitur, vt facile aspici intelligique possit: quasi diceret, lucerna non est, nisi tu lucentem videas, cum luc erua tamen sit & luceat, tuseu videas, seu videre nolis. Apostolus ait eam lucere ἐν αυχμηρῳ τόποχeε¬ go ipsa tenebras fugat: sic Scriptura caliginem a mente nostra depellit, quia doctrinam claram atque illustrem proponit, ermores nostros refellentem, & certa nobis veritatis itinera monstrantem.
Quintum nostrum argumentum sumitur ex verbis Apostoli, 2. Cor. 4. 3. quae huiusmodi sunt: Si opertum est Evangelium nostrum, ijs qui pereunt opertum est. Ergo Evangelium apertum est ac manifestum, & per conse¬ quens Scriptura Evangelica, nisi iis tantum, qui caecoimpetu in suum ipsorumexitium praecipites ruunt. Respondet Iesuita, Paulum eo in loconon de Scripturae cognitione ac intelligentia, sed de cognitione Christiloqui, atque hunc librum ait veteri populo clausum fuisse, nobis vero esse apertum. Respondeo, & dico primo, constare ex secundo versu eiusIdemcapitis, Paulum de Scripturae cognitione, atque adeo de tota Evangelij doctrina loqui. Ait enim se syncerissimum Corinthiis Evangelium tradidisse sine omni fuco ac fallacia, μη δολουθτεσ τ λόγον τοωες: & tum statim sequuntur haec verba: Si opertum est Evangelium nostrum, js quipereunt opertum est: quasi diceret, Doctrinam praedicationemque nostram tam integram atque perspicuam nulli non intelligunt, nisi qui sponte pereunt, & mentes a Deo aversas habent. Deinde, si fateatur Christi cognitionem in Scripturis manifestam esse, nos certe nihil amplius desideramus. Hoc enim tantundem est, quantum nos requitimus, ac contendimus, omnia scilicet, quae ad salutem necessaria sunt, ex Scripturis facile cognosci posse. Si enim Christum ex Scripturis palam facileque cognoscimus, certe omnia ad salutem nec essaria ex Scripturis intelligimus. Concedunt isti in Scriptura Christum aperte proponi: ex quo nos facile evincemus, Scripturas populo legendas sedulo esse, vt Christum ex Scripturis intelligant: quem qui adepti sunt, & recte didicerunt, iis nihil ad salutem sempiternam deest. Atque hunc locum Patres de perspicuitate ipsius doctrinae interpretantur. Chrysostomus enim in 8. Hom. in haec verba ait, Apostolos non modo in vita, sed ne in doctrina quidem ac praedicatione, &ν φυτῳ τῶ κηραγμαη, quicquam vmbro sum, συνεσκιασμοεον, habuisse. Ambrosius quoque haec verba de toto Evangelio ab Apostolis tradito intelligit. Sic etiam Oecumenius. Ait enim perinde esse, ac si Apostolus diceret, Quod multi non credant, haec nostra culpa non est, nec obscuritatis Evangelij, sed quod reprobi sint & infideles. Θεχ ἐμόν εγκλημα ηασαγειας τοεθαγγθισ, αρα τ εκεινον ἀπθλειας κιτθονώσεως, Theophylactus etiam in hunc locum ait, tantam esse Euangelij lucem ac fulgotem, vt impiorum oculos perstringat. Thomas Aquinas in haec verba ait, quodmultinon intelligant, causam esse, non ex parte Evangelij, sed propterincredulitatem ac malitiam hominum. Similiter etiam Caletanus, & Catharinus, & alij Papistae. Sic nostram sententiam consessio Adversariorum confirmat, Evangelium, hoc est, doctrinam Scripturamque Evangelicaminseclaram esse, nullis obscuram aut ignotam, nisi qui non sunt exnumero fidelium. Ergo causa omnis obscuritatis atque ignorantiae, non est ipsa rerum difficultas, sed hominum caecitas atque ἀηςiα. Sextum nostrum argumentum est huiusmodi: Summa Scripturae totius, quae consistit in praeceptis Decalogi. Symbolo, oratione Dominica, & Sacramentis, aperta testimonia habet in Scripturis: ergo clara est: Scriptura. Iesuita hanc adiungit conclusionem, Ergo tota Scriptura est: manifesta, & negat consequentiam. Respondeo. Si per totam Scripturam singula Scripturae loca intelligat, nos non ita argumentamur: sin per totam Scripturam significet summam doctrinae cuivis ad salutem necessatiae, tum agnoscimus argumentum, & totam esse claram dicumus Quod vero subiungit: Si articuli fidei essent manifesti in Scripturis, tum non essent de illis tot Controversiae; & hinc colligit non esse tam illustria de illis testimonia in Scripturis: Respiondeo hoc infirmum argnimentum esset quia sic ihil omnino certum, nihil apertum aut enucleatum Scripturae haberent. Nihil enim adeo perspicuum est in Scripturis, de quo non aliqui dubitant: vt Deum esse omnipotentem, creasse coelum & terram, natum esse Christum ex Maria virgine, conceptum esse per Spiritum sanctum, & huiusmodi, plana quidem sunt, & aperte in Scripturis posita: sunt tamen de his Controversiae. Non ergo staum obscura sunt, de quibus multae sunt Controversiae: quia ex ingenij humani perversitate, ac curiositate potius, quam ex rerum obscuritate, istae tam multiplices Controversiae nascuntur Apostolus ait infidelium mentes esse a Diabolo caecatas, ne lucem clarissimam videant, in eaque acquiescant: quod de nostris adversariis verissimum est.
Septimum vero nostrum argumentum ita se habet: Hoc discrimenest inter vetus ac novum Testamentum, quod vetus TIestamentum sit instar libri clausi ac signati, vthabetur Isai. 29. 11. Novum vero testamentum sit instar libri aperti. vtlegimus Apocalyps 57. Hoc argumento non vtimur. vt probemus totam Scripturam veteri populo ludaico obscuram atque ignotam fuisse; sed vt doceamus multo clariorem iam esse Christianorum cognitionem, quam fuit olim Iudaeorum. Respondet Iesuita, & ait hoc esse verum, non de tota Scriptura, sed de nysteriis tantumne demptionis nostrae, quae per Christum facta est. Respondeo: Si fateatum, Scripturam esse instar libri aperti, quoad mysteria redemptionis nustrae nihil certe amplius est quod postulemus. Ex eo enim continuo sequetur, omnia esse in Scripturis manifesta, quae ad salutem sunt necessaria, quod est fundamentum nostrae defensionis. V certe veritatis victus & coactus fuit, vt apertam ingenuamque confessionem eceret. Iam vero si inScripturis aperta sunt nostrae redemptionis myseria, quare populo non licebit Scripturas legere, & semper in manibus habere, vi Christi beneficium agnoscat, suaeque redemptionis ac salutis rationem teneat?Hieronymus in Comment. in cap. 44. Ezech. hac de re in hunc modum scribit: Priusquam salvator humanum corpus aessumeret, & humiliaret se, formam servi accipiens, clausa erat lex & Prophetae, & omnis scientia Scripturarum, clausus erat Paradisus. Post quam autem ille pependit in cruce, & loquutus est ad latronem, Hodie mecum eris in Paradiso, statim velum templi scissum est, & aperta sunt omnia, ablatoque velamine dicimus, Nos omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam. Quod vero idem Hieronymus alibi scribit(nempe in Epist. 13. de Institutione Monachi ad Paulinum) velamen non in facie Mosis tantum, sed Apostolorum etiam & Evangelistarum, positum esse, loquitur libi de difficultate credendi sine Spiritu sancto, non autem de difficultate intelligendi, vt patet ex eodem loco. Et de septimo nostro argumento haec dixisse sufficiat.
Argumentum nostrum octavum huiusmodi est. Patres suas sententias ex Scripturis probaverunt: ergo Scripturae Patrum scriptis & commentariis clariores sunt. Nemo enim ignotum probat per ignotius. Hoc argumentum Lutherus habet in Praefat. Articulorum a Leone decimoPontifice damnatorum. Respondet Iesuita, Scripturas revera, quoad veritatem, clariores atque apertiores esse Patrum scriptis, non autem quoad verba: quae est inepta certe responsio. Clariores enim esse Scripturas Patribus, quoad veritatem, nihil aliud est, quam veriores esse, de quo non controvertitur. Sed qualis haec distinctio est? Nam si veritas Scripturae clarior sit, quomodo possunt verba esse obscuriora? Nam ex verbis veritas oritur. Si ergo fateatur Scripturas apertiores esse Patrum commentariis, quoad veritatem, tum concedit veritatem apertiorem esse in Scripturis, quam in Patris cuiusquam scriptis, quod satis est. Et certe si volumus Scripturam cum Patrum scriptis comparare, maiorem fere in his, quam in illa, obscuritatem ac difficultatem inveniemus. Non minor enim perspicuitas est in Evangelio Ioannis, aut in Epistolis Pauli, quam in Tertulliano, in Irenaeo, in Origenis & Hieronymi libris quibusdam, & in alijs nonnullis Patrum scriptis. In Scholasticis vero omnibus tanta est: obscuritas, quanta in Scripturis nusquam invenitur. Uerba Scripturae obscuriora sunt, ait, quam verba Patrum. Primum, si qua esset in verbis Scripturae obscuritas maior quam Patrum, tamen non hinc sequeretur, Scripturas sic obscuras esse, vt a populo legi non deberent. Hoc potius ad attentam lectionem homines excit aret, non ab omni lectione deterreret. Deinde, Scriptura non minus aperte de rebus necessarijs loquitur, quam! vili Patres, aut multo etiam magis, quia Spiritus sanctus omnibus dicendi virtutibus excellit. Ubi Augustinus, aut Chrysostomus, aut quisquam Pater apertius scripsit, Christum suo sanguine ac morte homines a suis peccatis & aeternis suppliciis liberasse, quam Evangelistae, quam Paulus, quam Petrus, quam reliqui, quorum in scribendo Spiritus sanctus opera vsus est? Et certe omnia necessaria tam aperte exposita. sunt in Scripturis, vt qui ea non intelligunt in Scripturis, nullis vnquam Patrum commentarijs erudiantur.
Se quitur iam nonum nostrum argumentum, quod in hunc modum sehabet. Olim in primis Ecclesiae temporibus nulli in Scripturas commentarij extiterunt, sed Patres eas sine Commentariis legebant, & tamen eo etiam tempore Scripturae intelligebantur: ergo in se apertae ac faciles sunt. Hoc quoque Lutheri argumentum est. Resporndet Iesuita, primos Patres consuluisse Apostolos ipsos, & ex illis Scripturarum sensum didicisse, ac postea Commentarios scripsisse. Et ostendit ex Hicionymo, statim ab initio editos fuisse a lustino Martyre atque Irenaeo commentarios in Apoc alypsin. Respondeo: Certum est, fuisse tempus, quando Ecclesia & legebat, & intelligebat Scripturas sine commentariis. Ante Origenem enim nullos proferre possunt, qui Commentatios aliquos in Scripturas ediderint; atque is quidem vixit ducentis post Christum annis: ergo tam diu Ecclesia commentariis caruit. Quod vero obiicit ex Hieronymo, in Catalego scriptorum illustrium, in loanne, Iustinum atque Irenaeum Commentarios scripsisse in Apocalypsim; falsum est. Hieronymus enim hoc non affirmat, sed dicit tantum, eos interpretatos fuisse Apocalypsin. Fortasse ergo obscutiores aliquos locos in Apocalypsi exposuerunt; sed quam recte, ex eo patet, quod errorem Chiliastarum huius libri authoritate stabilierint. Sed demus eos in Apocalypsin scripsisse quaedam, num inde sequetur, in totam Scriptutam ab illis editos commentatios fuisse? Nequaquam. Liber certe Apocalypseωs exiguus est, si cum tota Scriptura conferatur. Dein, Iudaei anteChristum nullos commentarios in Prophetas habuerunt, & tamen eos; intelligebant. Non sunt ergo Scripturae tam obscurae, quam Papistaeeas videri volunt. Fatemur nos quidem, magnam illis gratiam deben, qui eruditos Commentarios scripserunt quia ex his facilius Scripturas intelligimus: sed tamen sine illis intelligi etiam Scripturas posse ex eo patet, quod ante editos aliquos Commentatios intelligebantur: sique hodie nulla conimentaria remanerent, tamen Scripturae intelligerentur.
Haec Lutheri ac Brentij argumenta sunt. Iam nostra tria argumenta adiungemus. Quorum quidem primuni, quod Decimum erit, huiusmo¬ di est. Si Scripturae tam obscurae ac difficiles sint ad intelligendum, vecum fructu a populo legi non possint; tum id factum est, vel quia non potuit Spiritus sanctus apertius scribere, vel quia noluit. Non potuisse, nemo dicet; noluisse vero, pugnat cum fine scribendi: quia in hunc finem scribi voluit Deus, & literis mandari, vt nos ea disceremus quae scripta sunt, & eius voluntatem inde cognosceremus, vt patet Rom. 15. 4. Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ubi Paulus non dedoctis tamum, sed de tota fidelium multitudine loquitur. Scripturae igitur perspicuae sunt. Praeterea, non ludit nos Deus, cum iubet Scripturas legene: sed ideo vult nos legere Scripturas, vt eas cognoscamus atque intelligamus. Deinde, vocatur Scriptura regula, norma, scopus omnium. oculis expositus: facilis ergo & aperta sit nec esse est. Sic ergo hoc argumentum breviter concludimus. Voluit Spiritus sanctus Scripturas literis mandari, vt nos eas intelligeremus, & hunc illi finem propositum fuisse, multa sunt in Scripturis ipsis quae testantur: ergo ita scriptae sunt, vta nobis intelligi possint, aut Spiritus sanctus non est assequutus finem suum, quod sine impietate cogitari non potest.
Undecimum vero argumentum nostrum tale est: Sant duo hominum genera, quorum alij fndeles, alij infideles sunt. Infidelibus omnia sunt, Jobscura, ij nihil recte intelligunt, sed in maximis tenebris versantur. Fideles autem ea omnia intelligunt, quae nisi intelligantur, vera salus amittitur. Nihil plane eorum, quae ad salutem necessaria sunt, ignorant. SicChristus, Ioh. 10. 27. Qves meae vocem meam audiunt, id est, intelligunt. Sic Ieremias, 31. 34. Omnes scient Dominum a minimo ad maximum. Sic Christus discipulis ait, Luc. 8. 10. Vobis datum est nosse tysteria regniDei, &c. Sic Paulus, 1. Cor. 2. vitimo vers. Nos mentem Christi tenemus. Qui ergo fideles sunt, Scripturas intelligunt, agnoscunt, approbant. EtScripturae quidem tales in se sunt, vt sua luce omnium ad se oculos convertant, faciantque vt non modo intelligantur, sed & fide suscipiantur. Nam non modo in se lucent, sed alios sua luce collustrant. Apostolus enim, 2. Cor. 4. 6. Scripturae non aostantum, sed & ρωπσμον etiam tribuit. Tanta ergo est Scripturae claritas, vt & nobis etiam, qui natura caeci sumus, oculos aperiat, & clarum aspectum restituat.
Restat iam uitimum nostrum argumentum, positum in testimoniis humanis, Patrum scilicet: quod licet inse non magnam vim habeat, tamen contra Adversarios nostros plorimum valere necesse est, qui huiusmodi argumenta in omnicausa studiose consectantur. Primum Augustinus in Psal. 8. ait. Inclinavit Scripturas Deus ad infantium & lactentium capacitatem. Et P. Lde Doct Christ. Cap. 6. sic scribit: Magnifice & salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, vt locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur. Iesui. ta ait Augustinum eo in loco non frustra addidisse illud verbum fere, quia multa, inquit) sunt, quae in Scripturis obscure proponuntur, quae nusquam in aliis locis explicantur. Respondeo: Hoc vt concedam, tamen ea eiusmodi sunt, quae ignorari sine salutis iactura aut periculo possint. Interim Augustino non respondet, qui disertis verbis ait, Spiritum sanctum in locis apertioribus fami nostrae occurrere: hoc est, nos ex apertis locis Scripturae haurire ac percipere, quantum ad famem depellendam sufficiat. Fames autem ista non ante removetur, quam quae ad salutem nostram necessario requiruntur, a nobis penitus intelligantur. Idem etiam Augustinus, in Sermone de blasphem. in Spir. Sanct, ait, nos apertis Scripturae locis pasci, obscuris exerceri. Sic omnino tract. 45. in IohanPascit manifestis, exercet occultis. Igitur quae nos possint ad salutem vitamque pascere, aperte in Scripturis posita sunt: & quae minus aperta sunt, ea tamen non sunt eiusmodi, vtnequeant intelligi, sed vt maiorem diligentiam industriamque postulent. Et in Lib. 2. de Doctr. Christ. Cap. 9. sic scribit: In ijs quae aperte in Scriptura posita sunt, inveniuntur illa omnia, quae continent fidem moresque viv endi, spem scilicet atque charitatem. In quo quidem testimonio quatuor observamus. Primum, Quae sint ad salutem necessaria, nempe recta fides, & pia vita. Secundum, Unde haec disci possint, nempe ex Scripturis. Tertium, Utrum omnia, quae ad haec duo requiruntur, ex Scripturis disci possint, an aliqua tantum. Respondet Augustinus, omnia in Scripturis tradi, quae tum ad tectam fidem, tum ad piam vitam sunt necessaria. Quartum, Utrum aperte, an obscure ista sint in Scripturis posita. Respondet Augustinus, aperte. Quid dici planius potuit? Idem 2. Lib. 36. Cap. de peccatorum meritis & remissione, de animae generatione disserens, & de aliis altis arduisque quaestionibus, ait: Et si quidlibet horum, quomadmodum demonstrari & explicari possiu, ignorem, illud tamen credo, quod etiam hinc divinorum eloquiorum clarissima authoritas esset, si homo illud sine dispendio promissae salutis ignorare non posset Ubi se non dubitare ait, quin ea quae sine dispendio salutis ignorannequeunt, clarissima authoritate Scripturae comprobentur. Ita suumillud tenet, Omnia ad salutem necessaria aperte in Scripturis poni. Et sic etiam in Lib. de vtilitate credendi, Cap. 6. hac de re in hunc modum scribit: Quicquid est (mihi crede) in Scripturis illis, altum & divinum est. Inest omnino veritas, & reficiendis instaurandisque animis ac commodatissima disci¬ plina, & plane ita modificata, vt nemo inde haurire non possit, quod sibi satis est, si modo adhauriendum devote ac pie, vt vera religio poscit, accedat. Si nemo, sit, qui non haurire possit ex Scripturis, quantum sibi sufficiat, impij certesunt, qui populo Scripturas detrahunt ac surripiunt hoc praetextu, quod difficiles & obscurae sint. Cur non sinunt homines haurire ex Scripturis salutem suam, nisi quia hominum salutimimici sunt? Et in 5. Lcontra lulian. Pelag. C.1. reprehendit haereticum illum, quod Scripturarum disficultatem ex aggeraret, easque doctis tantum convenire diceret. Quod quando nostri Adversarij tuentur, in eo sunt haereticis, quam Catholicis doctoribus similiores. Atque ista ex Augustino testimonia sufficiant.
Chrysostomum secundo loco adducimus, cuius luculenta pro nobis hac de re testimonia extant. Is in Homil. 3. de Lazaro, philosophos cum Apostolis comparat, & ait philosophos obscure scripsisse, Prophetas autem & Apostolos ita dilucide, vt quivis per se discere atque intelligere possit: verba eius haec sunt: Quid igitur (inquiunt) si non intelligamus ea, quae continentur libris? Maxime siquidem, etiamsi non intelligas illic recondita, tamen ex ipsa lectione multa nascitur sanctimonia. Quanquam fieri non potest, vt omnia ex aequo ignores. Propterea siquidem Spiritus gratia dispensavit illa temperavitqu, quo publicani, piscatores, tabernaculorum opifices, pastores, & Apostoli, idiotae, illiterati, per hos libros salvi fierent, ne quis idiotarum ad hanc difficultatis confugere possit excusationem, vt omnibus facilia conspectu essent ea, quae dicuntur, vt & opifex, & famulus, & vidua mulier, & omnium hominum indoctissimus ex audita lectione aliquid lucri vtilitatisque reportaret. Tum subiungit comparationem illam Philosophorum cum Apostolis ac Prophetis. Non enim (inquit) ad inanem gloriam, quemadmodum Ethnici, sed ad audientium salutem, haec omnia composuerunt, quod ab initio dignatus est Deus gratia Spiritus. Siquidem hisqui sunt a Christo alieni, philosophi, dicendi artifices, rhetores, ac librorum. conscriptores, non quod in commune conducit quaerentes, sed illud spectantes, vi ipsi sint in admiratione, etiamsi quid vtde dixerint, hoc quoque, quemadmodum in caligine quadam sapientiae, consueta illis occultavit obscuritas. eApostoli vero ac Prophetae omnia contra fecerunt, manifesta claraque quae prodiderunt, exposuerunt omnibus, veluti communes orbis doctores, vi per se quisque discere possit ea, quae dicuntur, e sola lectione. Haec ille. lesuita conatur hoc testimoniumelevare, & affirmat Chrysostomum haec dixisse, vt multis sulum torporem excuteret, eosque ad Scripturas legendas excitaret, qui possent, si vellent, eas cum fructu ac vtilitate legere. Ubi faretur multos cum fructu posse Scripturas legere; quod satis est. Hi vero multi non mo¬ do docti sunt, sed etiam indocti. Nam satis constat, Chrysostomum non de doctis tantum, sed & de indoctis loqui. Alias enim aliena esset atque inepta eius comparatio, quia a doctis & Phiosophi etiam ipsi intelligi possunt. Chrysostomus ait, Scripturas esse philosophorum libiis apertiores: ergo possunt Scripturae ab indoctis cum fructu legi. Quodvero monet Chrysostomus eodem in loco, vtea quae obscura sunt saepius percurramus; & si ne ita quidem quid dicatur intelligamus, tum doctos vitos adeamis, eosque consulamus; id nos etiam libenter concedimus, ac magnopere probamus, & si quovis modo illarum rerum scientiam assequamur, post frequentem lectionem, & diuturnam meditationem, praeclare nobiscum actum putamus. At idem interim alibi affirmat, quae ad salutem sunt necessaria, ea in Scripturis clara ac manifesta esse. Sic enim scribit, in 3. Homil. in 2. Epist. ad Thessal. Omnia clara sunt & piana in Scripturis divinis. Quod quoniam ωξαδρζον videri poterat, seipsum postea explicat, & ait, ωον τα τα αναγκῶια, omnia necessaria sunt aperta & manifesta, adeo vt homiliis & concionibus non indigeremus, nisi dια τυν ραθν¬ μιαν ημι, hoc est, proptersocordiam ac negligentiam nostram. Et tollit Jobjectionem illam, qua populus vti solebat; Sed ignoro (inquis) quaein divinis Scripturis posita sunt. Quamobrem? (ait) Num enim Hebraice, num Latine, num alio externo idiomate prolata sunt? Nonne Graece dicuntur? At obscure (inquis) Quae est ista obscuritas? dic quaese. Iesuita respondet, eum loqui de libris historicis tantum. At illud falsum est. Loquitur enim de omnibus ad salutem nec essarss: πογτα δίλα, σαεῆ, ευθεα: quae non modo in historicis, sed in caeteris etiam libris & pattibus continentur. Idem in Prolog. in Epist. ad Roman. sic sciibit: Quapropter si & vosquoque in animum induxeritis huius lectioni studiosam ac diligentem operam navare, nihil: sane erit, quod aliud re quirendum vobis sit, ἔδενης ἐτορε δεκσεος: verax est enim Christi sermo dicentis, Quaerite, & invenietis: pulsate, & aperietur vobis. Et quia nonnulli arbitrantur Scripturarum cognitionem populo perniciosam esse, hanc quoque dubitationem Chrysostomus eodem locotollit, & ait hanc scientiam hominibus pernecessariam esse, atque infinita; mala tollere: Scripturamii vero ignorantiam omnium errorum ac haetesium matrem esse: Sic enim scribit, ἐυτεδδεν ταμυεια ἐφν κακα εε τ τιν θεα¬ τον αηροίας. Hinc infinita exorta sunt mala, ab ipsa videlicet sacrarum scriptionum :gnoratione: hinc multa heresconlues puculavit, hinc vitae in multis neglectus, hinc inutiles ac lucro carentes labores. Nam quemadmodum qui luminis huius vsura sunt privati, nequaquam recta ingredi possunt: ita qui ad divinarum Scripturarum radios oculos non intendunt, ne cessario in multa frequentes errata incurzunt, perinde ac si Qtenebis pexiculosissiωοb larent. Idem in 1. Homil. in lohan. sic scribit: Idcirco nulla caligine, nullis tenebris suam operuit doctrinam (ohannes scilicet) vt illi ( Philosophi nempe) pravis opinionibus obscuritatem, tanquam velum quoddam, indiderunt, Huius autem doctrina solis radiis clarior atque illustrior est, ideoque inomnes mortales propagata. Et in 1. Hem. in Mat. ait, Scripturas & servo, & rustico, & viduae, & puero, & ei qui valde imprudens est, faciles esse ad intelligendum, & prorsus expositas. Quod ergo tandem genus hominum est, quibus tam difficiles Scripturae sint, quam Adversarii nostri calumniantur? possunt in his cum fructu legendis servi, rustici, foeminae, pueri, quique ingenio parum valent, exerceri: ergo Scripturae magnam perspicuitatem ac facilitatem habent, nec propter obscuritatem populo adimendae sunt.
Iustinus Matyr, in Dialogo cum Ttyphone Iudaeo, probans Christum, esse Deum, sic alloquitur eos, quibuscum sermonem habuit: Attendite iis, quae ex sacris Scripturis commemorabo, quae sunt eiusmodi, vt auditione tantum, non explicatione aliqua egeant. Ubi Scripturas ait esse tam faciles, vt qui eas audierit, statim intelligat. Nam hoc de ipsis Scripturis affirmari non tantum de iis rebus, quas ex Scripturis commemoravit, Graecaverba testantur: ωροσεχετε διι μιλλωαναμμμνεσκαν ετυ τ αγιον χαρῶν κδε εζηyη nδνα δεορεον, δκα μόνον αννθεσα. Irenaeus, Lib. 3. c. 15. Apostolorum doctrinam manifestam & firmam esse dicit, nihil subtrahentem. Ita & perspicua & perfecta est. Clemens Alexandrinus, in ωροπρετηικα λόαα, hoc est, in exhortatione ad Ethnicos, in hunc modum scribit: e Audite qui estis longe, audite qui prope. Nullis celatum est verbum, lux est communis, omnibus illucescit hominibus, nullus est in verbo Cimmerius: festinemus ad salutem; ad regenerationem. Hieronymus, in Comment. in Psal. 86, comparat Apostolos & Prophetas cum Philosophis, vt Chrysostomus supra, & ait Platonem paucis scripsisse, quia vix tres homines intelligunt: Apostolos veto & Prophetas, quos ibi principes Ecclesiae; & principes Christi vocat, non paucis sed universo populo scripsisse, vt omnes intelligerent. Ambrosius, in Epist. 7. in principio Epistolae, ait Paulum in plaerisque ita seipsum suis exponere sermonibus, ut is qui tractat, nihil inveniat quod adiiciat, ac sit velit aliquid dicere, Grammatici magis, quam disputatoris fungatur munere.
Basilius, in definitionibus contractioribus, quaest. 45. ubi hanc quaestionemtractat, nempe, Si quis audito Domino (qui dixit, Servus sciens voluntatem Domini sui & non faciens, nequepatans se ad illius voluntatem, vapulabitmultis: qui vero illam ignorat, & facit dignaplagis, vapulabitpaucis) huius gratia cognitionem divinae voluntatis studio negligat, anquid habeat solatijj ait manifestum esse, quod qui ejusmodi est, ignorantiam falso praetexat, & inevitabile habeat peccati iudicium. Sienim non venissem (inquit Dominus) & non loquutus illis essem, peccatum non haberent, nunc vero excusationem de peccato suo non habent. Tum subiungit quod pro nobis in hac Controversia facit, Æαγίαι, αρησ παταχρσ τασσ τοθελημα το Θεκ δατγελλέσης: & sacra Scriptura(inquit) omnibus ubique uoluntatem Dei denunciat, Itaque qui talis est, non cum ignerantibus minore iudicio, sed vehementiore cum illis damnabitur, de quibus scriptum est, Instar aspidis surdae & obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantium & venefici, dum ab illo sapienter incantatur. Idem etiam in princip. Comment. in Psalmos, ait: Ex Scriptura, tanquam ex communimedendarum animarum officina, ἐν κονῳ τις υχενιατρειῳ, mortalem quemque pro morbi suo ratione medelam deligere posse, quem que sibi medicum esse posse. Epiphanius in haeres. 69. Omnia (inquit) sunt clara & lucida in divina Scriptura. & Haeres. 76. Omnia clara sunt in divina Scriptura his, qui ratiocinatione divinum sermonem adire volunt: Παντα σασῆ ἐν τς θεια χασς τόις ιηη¬ μθνοασ ευσεθει λσκσμα ωροσερχεο εγθει λόγα,
Cyrillus Alex andr. in 7. Libro contra lulian, respondens objectionis de simplicitate Scripturarum, ait de industria ita scriptas esse, vt cuivis notae atque intellectae essent. Verba eius sunt eiusmodi: Sed dicet aliquis, quod divina Scriptura communem omnibus & vulgarem ac protritam habet dictionem, res autem Graecorum diserte dicuntur, & abundant gratia & eloquentia. Dicimus igitur, quod lingaa quidem Hebraeorum Propheticadicta sunt & Mofaica: vt autem omnibus essent nota parvis & magnis, vuliter familiare sermone commendatae sunt, ita vi nullius captumtranscendant. I. dem etiam in Lib. 92. contra eundem ait, nihil in Scripturis difficile esse us, qui in illis versantur, vt decet: inac cessam autem esse luliano & suis quamvis sententiam in illis.
Fulgentius, in Sermone de Confessoribus, hac de re in nunc modum scribit: In quibus denuo mandatis (divinis nempe) tanquam ditissimis fercalis, sic coelestium delitiarum copia spiritualis exuberat, vi in verbo Dei abundet quod perfectus comedat, abundet etiam quod parvulus sugat. Ibiestenim & lactens potus, quo tenera fidelium nutriatur infantia, & solidus cibus,que robusta perfectorum iuventus spiritualia sanctae virtatis accipiat incrementa, Ibi prorsus ad salutem consulitur universis, quos Dominus salvare dignatur, I Ibi est, quod omni aetati congruat. Ibi quod omni professioni conventat, Ibi audimus praecepta quae faciamus. Ibi cognoscimus proemia quae speremusIbi est iussio, quae nos per literam doceat & instruat ad scientiam. Ibi promissio quae per gratiam trahat & perducat ad gloriam, Gregorius Magnus, inE pistola ad Leandrum, quae habetur in fine operum Gregorij, comparat Scripturam fluvio, in quo & Elephas natare, & agnus ambulare possit.
Bemardus, in Sermone de verbis libri Sapientiae, Iustum deduxit Deminus per vias rectas, &c. in hunc modum scribit: Oiae Domini, viae rectae, via pulchrae, viae plenae, viae planae. Rectae, sine errore, quia ducunt ad vitam, pulchrae, sine sorde, quia docent mundiciem, plenae, multitudine, quia totus iam mundus est intra Christi sagenam, planae, sine difficultate, quia donant suavitatem. Idem ex ipsis etiam Papistis probari potest. Andradius enim, libo 3. Orthodoxarum explicationum, ait ea, quae sunt praecipua fidei capita, etiam a rudi populo explicite tenenda esse, & nullam esse tantam ruditatem, quae ignorate haec possit sine crimine; sufficere vero, si reliqua implicite teneat. Prae cipua ergo fidei capita, etiam secundum Andradium, aporte sunt in Scripturis proposita, & ea nulli ignorare debent, quantum vis rudes & imperiti fuerint. Catharinus, in Comment. in 2. Tim. 3. Scripturas ait praestanti fidem se faciles praebere, quantum fas est, & familiares ad cognitionem sui. Similiter Sixtus Senensis Lib. 6. Biblioth. Annotat. 151. Scripturam in duas classes distribuit, quarum alteram conceditapertam. ac dilucidam esse, vtpote quae prima summaque rerum credendarum principia, ac praecipua bene vivendi praecepta, & exempla cognitu facilia complectantur, vi sunt morales sententiae, & sacrae quaedam historiae formandis moribus vtiles. Ita fatentur Adversarij ea in Scripturis aperta esse, quae praecipua fidei capita, vitaeque praecepta & exempla continent. Hoc nos accipimus, nec vnquam omnia esse in Scripturis aperta sensimus, aut scripsimus. Sufficit enimpopulo, vt ex Scripturis summa illa fidei principia perdiscat, quae sunt cuivis homini ad salutem necessaria, & vitae Christianis dignae praecepta exemplaque imitetur, quae passim in sacris literis oc currunt. Non enim simpliciter & per omnia faciles esse Scripturas dicimus, sed in praecipuis maximeque necessariis rebus, vt cum fructu legi possunt a populo. Adversarij dant apertas esse Scripturas in iis, quae summa ac necessaria sunt, aut fidei principia, aut vitae rudimenta; nec tamen legeret Scripturas populo permittunt. Quid iniquum magis: Et omnes quidem Papistae in libris suis, vbi aliquid probare conantur, vbique iactant se posese ex illustrissimis, apertissimis, manifestissimis, clarissimis Scripturae testimoniis argumenta contra nos depromere: ergo sunt clarissima multaloca in Scripturis. In omni enim Controversia haec apud illos trita sunt, hoc clarum est, hoc apertum est, hoc manifestum est in Scripturis, & his similia. Quae certe quando dicunt, imprudentes atque ignorantes Scripturarum perspicuitatem, etiam in maximis causis & Controversus, confitentur. Atque de quata Quaestione hactenus.
On this page