Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

CAPTTII DE

2

TErtium eius generale argumentum est ex praxi Ecclesiae in Con¬ ciliis, & ex testimoniis Patrum: atque hic multus est in Conciliis recitandis, a quibus controversias definitas esse dicit. Respondeo: Haec quidem omnia quorsum spectent, non intelligo. Nos enim concedimus, hanc esse viam valde commodam inveniendi verum Scripturae sensum, vepijnimirum & docti homines conveniant, & diligenter causam examinent, veritatemque exquirant: sed ita tamen, vt non nisi ex Scripturis quicquam pronunciare audeant. Atque hoc quidem nos iam diuop tavimus. Duplex enim inde manat vtilitas. Prima: Quod a multis quaeritur, facilius invenitur. Secunda: Errores, & haeretici errorum patroni facilius reprimuntur, cum communi multorum consensu ac indicio dam, nantur. Sed hoc in omnibus controversiis, atque omni tempore, commode fieri non potest. Non enim potest quisquam, cum de loci alicuius in terpretatione dubitat, Concilium statuim cogere. Iterum erit hisce de rebus dicendum: ergo nunc vno verbo respondeo ad haec omnia, maxi¬ mas sane controversias fuisse in Concilijs definitas ac constitutas, non absoluta authoritate ipsius Concilij, sed iudicio & authoritate Scripturae in Concilio: Episcopi pij nunquam convenetunt, vt rem ipsi definirent authoritate sua, sed Scripturarum. Ergo Scripturis summum iudicium omnia pia Concilia detulerunt, Ita factum videmus, Act. 15. Ibi enim, qui circumcisionem defendebant, ex lege Mofaica per Scripturas refutati sunt. Sic Novatiani authoritate Scripturarum sunt refutati. Sic Anabaptistae, vt patet ex Augustino. Sic Ariani denique, in Concilio Niceno, ex Scripturae authoritate & refutati, & damnati sunt. In hunc enim modum Imperator Constantinus Patres in illo Concilio congregatos alloquutus est: Sunt libri Prophetici & Apostolici, qui aperte, quid credendum sit, docent. Deposita igitur omni hostili discordia, ex diuvinitus inspiratis Scripturis sumamus carum rerum, quae in controversiam vocantur, τυσν, hoc est, dissolutionem, sive disceptationem. Atque hoc quidem illud est, quod nos petimus. Cum ergo Concilia semper Scripturas sequantur, si bona ac piafuerint; Scripturarum summam indicandi authoritatem esse constat. Citat deinceps Iesuita Pontifices Romanos, & Imperatores, Patresque multos, Ide quibus etiam nos ordine breviterque respondebimus. Pontifices proferuntur, Damasus in Epist. 3. ad Stephanum: Innocentius P. in Epist, ad Concilia Carthag. & Mileuit, quae sunt apud August. 91. & 93. Leo. V. in Epist. 81. & 89. Gelasuis, in Epist. ad Episcopos Dardaniae: Gregorius, Lib. 4. Epist. 52. Hi docent causas graviores, praesertim fidei, ad iudicium sedis Apostolicae pertinere. Respondeo primo, Delatas olim fuisse ad Ecclesiam Romanam causas graviores ex condicto & instinuto Episcoporum, vt hoc modo paci Ecclesiasticae melius consuleretur, & haeretici ac schismatici facilius reprimerentur: cum etiam iniquumvideretur aliquid statuere, quod ad publicam fidei professionem pertineret, non consulto Episcopoi Romano, qui primariam sedem obtinebat. Hinc extitit, vt paulatim Episcopi illi maiorem sibi authoritatem raperent atque arrogarent, & ius divinum venditanuint, Catholicis interim non admodum reclamantibus, qui in Ecclesia Romana magnum sibicontra haereticos praesidilumpositumessearbitrabantur. Secundo, has Decretales Pontificum Epistolas, Damasi, lulij, & aliorum, plane supposititias esse, nullius cerebri aut genii, exinscitia, artogantia, & Antichristianismo conflatas. Innocentij Epistolas Erasmus tanto Pontifice indignas esse iudicat, atque in eis & dictionem, & ingenium, & eruditionem desiderat. Gelasuis vbiquesine modestia suae sedis dignitatem & privilegia amplificat. Leo ac Gregorius multo quidem verecundius scribunt, & tamen humilitatis Christianae cancellos longe multumque praetervehuntur. Tertio, Hos Episcopos non esse in sua re audiendos, quos satis constet nimium fuisse suarum partium studiosos, & sibi addictos, cum manifesta aliarum Ecclesianim & Episcoponum iniuria.

3

Iam ad Imperatores veniamus, quorum primus Constantinus est. Is ( inquit Bellarnimus) non prius assedit in Niceno Concilio, quam Episcopi, vt sederet, anniissent; ut Euseb. L. 3. de vita Constant. & hoc signo iudicavit se non esse praesidentem Concilij. Et ibid. in epist. ad omnes Ecclesias ait, Quic quid in sanctis Episcoporum Conciljs decernitur, id universum divinae voluntati, attribui debet. Et de eodemsic Ambrosius loquitur, Epist. 32. (onstantinus liberum dedit iudicium sacerdotibus: & Augustinus, Epist. 162. scribit Donatistas ab illo esse remissos ad suum indicem proprium Melchiadem, Romanum Episcopum. Respondeo. Haec nihil ad causam pertinete, quam in manibus habemus. Nos non dicimus Constantinum Concilij Niceni praesidem: fuisse, cui non nisi semelforsan interfuit. Quid tum denique? Nam nestomanus Pontifex Concilio praesidebat, vt suo loco docebimus. Quod non assederit, nisi rogatus ab Episcopis, hoc illius singularem humanitatem & pietatem erga Christi Episcopos argnebat, nihil aliud. Quod vero scripsent in Epistola ad Ecclesias, divinae voluntati tribui debere, quod sancta Episcoporum Concilia statuunt; agnoscimus. Nam sancti Episcopi nil statuunt, nisi quod divinae Scripturae loquantur, quas illi in suis decretis sequuntur: alias sancti non sunt. Neque omnia omnium Conciliorum decreta pro divinis habenda sunt, sed quae authoritate Scripturarum comprobantur, vtpost suo loco ostendemus, Ambrosius de Constantino quid loquitur? Quid si enim Constantinus sacerdotibus permiseritliberum indicum, & eis mhil ipse praescripserit? Nomergo non illi deberent secundum Scripturas iudicare? Iam vero Augustinus non scribit, Constantinum remisisse Donatistas ad Episcopum Romanum, tanquam iudicem proprium. Non enim Donatistarum proprius index Episcopus Romanius fuit: tum enim eos Constantinus coegisset in eius sententia acquiescere: sed alios postea judices dedit, & tandem ipse causam judicavit; quod Bellarminus praetermisit, quia cum ejus instituta defensione aperte pugnat.

4

Secundus est Gratanus, in Epist. ad Aquiliensem Episcopum, in qua altercati onis iudicium Episcopis permisit. Res pondeo. Quis negat Episcopos posse huiusmodi lites iudicare? aut quid hoc ad causam, de interpretatione Scripturanim? Tertius est Theodosius iunior, in Epist. ad synodum Ephesimam, inqua ait eos qui non sunt ex ordine Episcoporum, non debere Ecclesiasticis immisceri tractatibus. Respondeo: An nullis liceat, nisi Episcopis, res Ecclesiasticas tractare, alibi disputandum est: interim quid hoc facit, ad confirlmandam summam Romani Pontificis in Scripturis interpretandis authorita tem? Quartus est Martianus, qui L. Nemo. Cde summa Trinit, negat semeliudicata revosvi & disputari debere. Respondeo: Quae iudicata in Synodo sunt secundum Scripturas, ea non posse iterum in Controversiam vocari sine iniuria Synodi. Sed num ideo quicquid Romanus Pontifex iudicavit, etiam contra apertas Scripturas, valere debet? Quintus est Valentinianus senior, qui permittit Episcopis, vbi voluerint, convenire, & negathoc ad se pertinere, vt Soxom. L. 6. c. 7. Respondeo. Valentinianus negat fas esse sibi & λας τεταγαισ τοιαυτα πολυωραγμονεῖν: ergo quid? Romanus Pontifex est iudex omnium interpretationum Scripturae, & omniumcontroversiarum? pulchre conclusum: Sextus est, Basilius Imperator in 8. Synodo, & Septimus, Theodericus rex Gothorum in. Synodo Romana sub Symmacho: qui nil aliud dicunt, quam laicos non debere sibi sumere, vt controversias Ecclesiasticas decidant, sed eas Episcopis relinquant. Atqui non hinc sequitur aut Episcopum Romanum esse summum interpretem Scripturae, aut Episcopos posse aliter, quam ex Scripturis, controversias de fide & religione definire.

5

Iam de Patribus videamus. Et primo quidem in loco Irenaeum objicit, 3. Libr. contra haeret. cap. 2. vbi ait illum asserere, controversias ex solis Scripturis finiri non posse, quia varie ab haereticis exponuntur; ac proinde proximo capite haereticos, contra quos disputabat, ad Romanam Ecclesiam remittere, & docere, controversias ex doctrina Rom. Ecclesiae finiendas esse. Respondeo. Qui ipsum Irenaei locum inspiciet, Iesuitae fraudem & calumniam facile agnoscet. Ibi enim Irenaeus hoc in haereticis illis, quibuscum temhabebat, reprehendit, quod non reciperent Scripturas, sed magis traditiones vrgerent, ijsque adhaerescerent. Ratio vero illorum fuit, quod Scriptura varios sensus, variamque interpretationem admitteret. Hoc Iesuita tribuit Irenaeo, ac sieius sententia esset; cum Irenaeus eo in loco non ex animo suo loquatur, sed haereticorum sententiam ac opinionemproponat, eamque reprehendat. Quod vero ad 3. cap. illius libriattinet, remittit quidem Irenaeus eos haereticos ad Romanam Ecclesiam, idque jure: quia illa Ecclesia tunc illustrissima fuit omniumque Ecclesiarum nobilissima, & Traditionem Apostolicam eo tempore incorruptam tenuit. At nunc collapsa est, & multum mutata ab illa, quae olim fuit.

6

Deinde, Athanasium objicit, in Epist. ad solitatiam vitam acentes, inqua ille, loquensde Constantio Ariano, ait; Quando auditum est tudicium Ecc lesiae authoritatem suam ab Imperatore accepisse? Res pondeo: Iudicia Ecclesiae legitima, de rebus ad fidem spectantibus, vim suam atque authoritatem a nullo homine mutuari, sed ab ipso Deo. Ergo quisquis sibi su¬ mit, vt de fide statuat, quemadmodum ipsi visum fuerit, quod impius Constantius aperte fecit; is sibi divinam authoritatem arripit, etiam Rom. Pontifex, aut omnes simel Pontifices, quorum est, non quid sibi placeat pronunciare, sed quid Deus iudicaverit aperire, idque non aliter, quam perScripturas, sic vt semper agnoscant suam sententiam esse ad regulam Scripturae exigendam, & prout cum Scriptura consenserit, approbandam.

7

sertio loco Basilium objicit, in Epist. 5 2. ad Athanasium, ubi ait, sibi videri bonum, vt scribatur ad Romanum Episcopum, ve ipse authoritate sua inittat aliquos in Orientem, qui Acta Concilij Ariminensis dissolvant. Respondeo: Hoc quidem sibi Basilius visum esse scribit, fateor: sed quid ad rem? Nonne Episcopi Catholici debent haereticas opiniones. damnare, & paci ac tranquillitati Ecclesiarum consulere? Postulat Basilius mitti ad Episcopum Rom. vt quia difficile erat aliquos mittere publico decreto ac consensu, &ο κοινοό κι ζυυοδικοδ δεγματος, ipse per se certos homines ad hoc negotium idoneos eligat atque mittat, qui teneant omnia, quae gesta sunt Arimini in Italia, ἐτι λυσειτουχε αναζκλενακεί ηυομζεων, uεquα illic acta sunt per vim, dissolvant: id est, doceant in eo Concilio non rationem aut Scripturam, sed vim & fraudem valuisse, & sic eius Concilij authoritatem minuant. Quid hinc quisquam colligat, quod Romano Episcopo jus summum & dictaturam quandam tribuat omnes Scripturas interpretandi?:

8

Quartus, quem obiicit, Nazianzenus est, in oratione de fuga; & iterum, in orat, ad cives suos timore perculsos, vbi nihil habetur quod Adversariorum sententiae faveat. Vetat ne pascant Pastorem, aut iudicent iudicem: non quasi liceat Episcopis quidvis statuere, prout ipsis libitum fuerit, & populo nefas sit aut contradicere, aut inquitere; sed quia in iudicando temeritas cavenda est. Nam haereticos Episcopos, pastorum & iudicum loco ac munere fungentes, populus iudicare debet, si errate, & perire non vult.

9

Quinto loco sequitur Chrysostomus, qui Homil. vitima, in Iohan. ait Petrum toti orbi magistrum a Christo praepositum. Respondeo, sed non solum: neque hoc ad Papae stabiliendam authoritatem aliquid valet. Chrysostomus enim non ait, Papam esse mundo praepositum magistrum.

10

Seaxtus est Cyrillus, quem Thomas citat in opusculo de erroribus Graecorum. Respondeo: Illud testimonium in Cyrilli Thesauro non haberi, quod Thomas contra Graecos citavit, vt quaeri merito possit, vnde Thomas illud ac ceperit, Apocryphum aliquod & supposititium testimonium est, cuiusmodi reliqua sunt, quibus Pontificius primatus nititurae¬ Iam ad Latinos Patres Bellarminus accedit, & septimo loco objicit, Tertullianum, in Lib. de Praescript. ad vers. haereticos: vbi docet non debere ex Scripturis disputari cum haereticis. Respondeo: Tertullianus ait quosdam haereticos non recipere quasdam Scripturas: contra tales exScripturis non esse disputandum, sed aliis argumentis ytendum esse. Hoc quidem nos fatemur, cum huiusmodi nimirum hominibus; qui Scripturas negant & rejiciunt, non ex Scripturis, sed ex Ecclesiae testimonio agendum esse, aut alijs argumentis pugnandum. Operam enim ludit, qui contra negantes Scripturas ex Scripturis disputat. Tertullianus ergo nihil contra nos dicit. Et quis negat veritatem fuisse potissimum in Apostolicis Ecclesiis quaerendam? Num hinc effici potest Romanum Episcopum esse summum iudicem controversiarum, & interpretem Scripturatum? Nisi Romae Bellarminus viveret, & Papae gratificari studeret, nunquam isto modo disputatet. Tertulliano succedit Cyprianus, Lib. 1. Epist. 3. vbi Cyprianus ait, haereses & schismata inde nasci, quod sacerdotis Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, & ad tempus tudex vice Christi cogitatur. Respondeo, hunc sacerdotem & indicem non esse vnum Pontificem Romanum, quemadmodum Iesuita fingit, sed quemvis Ecclesiae Catholicum Episcopum. Nam de se nunc Cyprianus loquitur, adversus quem Novatiani alterum Episcopum creaverant, & schisma atque haeresin in illam Ecclesiam invexerant. Sic Libi 4. Epist. 10. Inde (inquit) schismata & haereses obortae sunt & oriuntur, dum Episcopus, qui vnus est, & Ecclesiae praeest, superba quorundam prae sumptione contemnitur. De singulis loquitur Episcopis singularum Ecclesiarum, quibus tamen ne Bellarminus ipse tribuit absolutam interpretandi Scripturas potestatem. Atque vt de Cornelio loqui Cyprianum concedamus, quid inde aliud sequetur, quam fuisse hunc vnum Ecclesiae Romanae, non omnium Ecclesiarum sacerdotem? Ambrosius vero in Epist. 32. Valentinianum luniorem graviter & metrito reprehendit, quod judicium de causis fidei Episcopis Catholicis praeriperet, & sibi arrogaret. Quis enim dubitat pastorum & Episcoporum esse de causis fidei udicare? Sed num ergo aut summus iudex erit Romanus Pontifex, aut pro suo arbitratu Episcopi iudicabunt?

11

Objicitur deinceps nobis Augustinus, qui 1. lib. contra Crescon. Grammat. 33. cap. ait. Qui falli metuit, Ecclesiam consulat. Res pondeo: Fatemur: id quidemm sed cum ea conditione, quam Augustinus subiungit: eam nempe Ecclesiam consulendam esse, quam Scriptura demonstrat. Quae enim vera sit Ecclesia, nisiex Scripturis, certo constare non potest. In omnis causa fidei consulendam Ecclesiam esse dicimus, & Ecclesia debet consulere Scripturam. Et merito sane falluntur, qui Ecclesiam non consulunt, eiusque piis consiliis atque monitis obtemperant. Sed quanquam pij doctores quaerendi atque interrogandi sunt, & superbae periculosaeque tentationes cavendae, vt Augustinus monuit, in Prologo librorum de Doctr. Christiana; tamen videndum est quid respondeant, & quam vere, ne fides nostra non divinis testimoniis, sed huimanis documentis nitatur. Fides enim non est, quae posita est in hominum authoritate: & in hominum authoritate ponitur, quae non a Dei verbo voceque pendet.

12

At Hieronymus (inquit) ad Damasumsic scribit: Non timebo dicere tres esse hypostases, si iubetis: ergo is in Romani Pontificis authoritate totus acquievit. Respondeo: Fuit Hieronymus quidem admodum solicitus & dubius, num dicere deberet cum Graecis Episcopis tres esse hypostases. Agnoscebat ille tres personas: sed hoc vocabulum (θπρυρμσ) suspectum habebat, in quo putabat forsan aliquid veneni latere. Apud Graecos passim cum legeret, tres esse hypostases, veritus est ne dicerent, tres esse Deos. Consuluit vero hac de re Romanum Episcopum, ipse in solitudine constitutus, quod nullum doctum virum eo in loco haberet, quem consuleret: & cum potius quam alium consulere voluit, quia Ecclesiae Romanae presbyter fuit; & Damasus, cum eiusdem Ecclesiae Episcopus esset, optime scue potuit Ecclesiae illius sensum, quem Hieronymus sequi libenter cupiebat, Fuit ergo de verbo, non de re, controversia. Nam tem ipsam Hieronymus tenebat: quid vero de verbo Damasus sentiret, & Ecclesia Romana statueret, scire Hieronymus desiderabat, quia in illius Ecclesiae consensu & consuetudine ac quiescere cupiebat.

13

Quod deinde Sulpitius, Lib. 2. historiae sacrae, namat de Martiuo, quemadmodum Maximo Imperatori responderit, nefas esse quod causam Ecclesiae. tudet seculi iudicaret; Respondeo, Martinum Ecclesiae vindicare judicium de genere doctrinae, non concedere Imperatori. Et quis negat ad Episcopos hac iudicium pertinere? Sed num propterea Romanus Pontifex solus haec iudicia tractabit, aut summus ent iudex Ecclesiae, atque interpres Scnipturae? Viderit Bellarminus quantam sibi in disputando licentiam sumpserit. Inter huiusmodi Praemissas, & quaestionis institutae conclusionem, longissimum intervallum interest. Iam vero Prosper, qui sequitur, non probat, vt Bellarminus affirmat, in fine libri contra Cassianum Collatorem, Pelagianos non aliter haereticos esse, quam quia damnati fuerant a Romanis Episcopis. Nam contra Pelagianos toto libro, multisque argumentis contenderat ex Augustino fere sumptis, & in fine commemorat, quemadmodum De¬ lagiani fuerint ab Innocentio, Sozimo, Bonifacio Coelestino damnati. Hoc nil aliud fuit, quam probare, non aliter haereticos esse Pelagianos, quam quia damnati fuerant ab Episcopis Romanis:

14

Adducit postea Vincentium Litinensem lesuita, qui in suo commonitorio, praeter Scripturae Canonem adhibendam esse docet normam Catholici sersus. Respondeo; Non esse fingulos homines suis privatis opinionibus relinquendos, sed esse fidei αναλονίαν retinendam, & Propheticae Apostolicaeq interpretationis lineam. Sed quae illa tandem est? Eam ( inquit Bellarminus) ostendit esse Conciliorum decreta, consensionem Patrum, & similia. Et nos ista magni facimus, non tamen promiscue, sed cum delectu. Nam Conciliorum decreta omnia non perinde integra sunt, & Patrum consensio nunquam probari poterit. Sed quare Vincentius non meminit Romani Pontificis, cum de recta Scripturae interpretatione disputaret? Quis non videt Vincentio ignotum hunc fuisse prae clarum interpretem Scripturae? Gregorius sequitur, qui in Lib. 5. Epist. 25. ait: Scimus pussimos dominos disciplinam dirigere, ordinem servare, cano: nes venerari, & se sacerdotalibus negotus non miscere. Respondeo: Pij principes non solent tractare negotia sacerdoralia, neque hoc illis licere dicitur. Sed quid hoc ad causam Iesuitae? Num enim inde sequitur, summam interpretationem Scripturae, iudiciumque controversiarum omnium ad Romanum Episcopum pertinere? Haec testimonia ad aliam quaestionem potius spectant, Vtium Princeps debeat Religionis curam suscipere. Sed lesuitae quidlibet possunt e quolibet arguere pro suo acumine. Anselmum & Bernatdum praetermitto, atque per tempus, in quo vixerunt, excuso, si forte nimium aliquid Pontifici Romano tribuerunt. Si testimonia adhuc plura atque acriora adduceret, ea tamen, cum humana essent, nullum θτεδρκτκον argumentum efficerent. Atque hactenus de tertio Iesuitae argumento.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6