Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

CAPTTTIII De quarto Iesuitae argumento.

2

QVartum & postremum eius argumentum a ratone sumitum Deus Qeuim (inquit) non ignoravit, controversias ac difficiles quaestiones multas circa fidem omnibus temporibus in Ecclesia futuras esse: Ergo nisi iudicem aliquem istarum controversiarum constituisset, & Ecclesiae suae reliquisset, non bene providisset Ec clesiae de rebus neceffariis: Sed optime semper Ecclesiae suae consulit Deus, de rebus praesertim necessariis: Ergo reliquit aliquem iudicem, Reffondeo. Reliquit quidem Deus indicem Ecclesiae suae; sed quis ille sit iam quaeritur, & inter nos ac Pa¬ pistas controvertitur. Nos dicimus hunc iudicem esse Spiritum sanctumi in Scripturis loquentem. Iesuita vero hac de re tria asserit. Primo, ait hunc iudicem non esse Spiritum privatum revelantem, Respondeo: Nos hoc fatemur: Huiusmodi enim Spiritus authoritas occulta, arcana, ac privata est: sed iste iudex publicam, apertam & omnibus notam authoritatem habere debet. Secundo, affirmat Iesuita, hunc iudicem non esset Principem aliquem secularem.

3

Respondeo. Hoc quoque nos dicimus. Summum enim iudicium soli Scripturae & Spiritui sancto tribuimus, & tamen illam sententiam atque opinionem Papistae nobis, tanquam nostram, objiciunt. Tertio, concludit Iesuita, sumimum istum iudicem: debere esse Principem Ecclesiasticum, qualis est Pontifex Romanus. Respondeo. Quicquid ergo de Patribus gloriose, quicquid de Conciliis Papistae praedicant, ad Principem suum Ecclesiasticum, id est, ad Papam omnes controversiae postremo deferuntur, & penes illum Principem summumque interpretem sensus omnis Scripturae ac iudicium refidet. Sed nos istum principem non agnoscimus, quem Christus non constituit; & Scripturam ipsam in publicis tabulis propositam dicimus esse interpretem sui ipsius. Iam restat vt quibus ille rationibus nostram hanc sententiam evertere conetur, videamus. Iesuita vero Scripturam non posse esse Scripturae interpretem tribus rationibus probat. Prima eius ratio est, quia Scriptura habeat varios sensus: ac proinde cum non loquatur, non potest nos docere, quis horum verus ae genuinus sensus sit. Respondeo: Scriptura quidem, vt diximus, vnum simplicemque sensum habet, qui etiam ex ipsis Scripturis aperte colligipotest: & quanquam Scriptura non habet vocem ac sermonem, vt homo; tamen loquitur aperte, vt lex: & in Scriptura Deus ipse loquitur; ac propterea Dei verbum Scriptura dicitur. Non minus certo igitur ex Scripturis possumus veram sententiam elicere, quam si Deus ipse nos viva voce alloqueretur. Num meliorem indicem aut interpretem desideramus, quam ipsum Delum? Qui literas amici legit, num mentem eius non intelligit, quia literae ipsae non loquuntur, aut quia amicum ipsum loquentem non auditi Nemo sanus id ynquam dixerit. Cum ergo Scripturae sint quasi litera nobis a Deo missae, ex his Dei voluntatem possumus intelligere, etsi non loquantur. Caeli (inquit Propheta, Psal.19) gloriam Dei enarrant, & tamennon: loquuntur: multo illustriorem vero ac clariorem vocem Scripturae habent. In principio creavit Deus coelum & terram. Quid? nesciemus quis sensus horum verborum sit, nisi Papam consulimus? Nec minus aperta sunt: omnia capita religionis nostrae. Secunda ratio, qua probat Iesuita Scri¬ pturam non posse esse Scripturae iudicem & interpretem, haec est, quia nimirum, in omni Republica bene instituta distinguitur Lex & iudex: itaque Scriptura Lex cum sit, iudex esse nullo modo potest. Respondeo, innulla Republica talem constitui iudicem debere, qui ex arbitrio ac voluntate sua legem interpretetur: tum enim quid legibus opus erat? Debet. autem iudex in omni Republicalegem ex lege interpreta: alioqui iniquus iudex erit, si mentem suam, non legem ipsam sequatur. Ita in Ecclesia Episcopi & Pastores Scripturam interpretari, & Dei voluntatem exponere debent, sed ex ipsa Dei lege, id est, ex Scriptura, licet re vera nulli homini in Scripturas tantam authoritatem concedimus, quanta rerum forensium iudici in leges humanas tribui potest. Leges quidem humanae tutius multo committi possunt vni iudici, quam lex divina. Lex vero divina & iudicium, & iudex, & interpres, & regula est Quam enim regulam sibi proponet iudex ille, quem ipsi Papistae fingunt, in Scripturis interpretandis? Nullamne? id, vt spero, non audent affirmare. Si vero vilam sequetur regulam, ea aut privata, aut publica sit necesse est. Si privatam & occultam aliquam regulam sequatur, illa quidem recipienda non est, quia dubia est & incerta, nec melior esse potest privato testimonio spiritus: regula vero omnis certa atque nota esse debet. Sin publicat illa regula sit, quam sequitur, ea Scriptura erit necessario: quae enim alia esse potest? Scripturam vero qui sequitur vt regulai, ad eamque exigit acconformat interpretationes suas, is fatetur suum non esse aliter interpretan Scripturas, quam prout ipsa regula Scripturarum praescribit. Ita non iudicat de sensu Scripturae αυτυκραρρικώς, sed suum iudicium Scripturis ipsis submittit. Tertia hac de re Iesuitae ratio huiusmodi est: Iudex habere debet authoritatem coactivam: alioqui enim iudicium eius nullam? vim habebit, nec in eius sententia quisquam ac quiescet. Respondeo: Scriptura quidem non cogit externe, vi aliqua externa, sed interne tamen cogit mentem assentiri. Si quis vero esset externus huiusmodi iudex, qui omnes cogeret, tum nullae forent controversiae, quae tamen semper & fuerunt, & erunt, & iam etiam sunt prope infinitae. Pontifex quidem Romanus cogere potest, hoc est, terrere, & metu coercere, & morte mulctare: sed cozere vt credamus hanc esse Dei voluntatem, & Scripturam, tanquam Dei vocem, recipiamus, non potest. Spiritus sanctus est, qui persuadet vt hoc credamus, & mentes nostras in veras opiniones inducit, & facit vteas ad extremum vsque spiritum teneamus. Pontifex! ergo non est iudex, quia non potest cogere vt credamus. Nam illa violenta coactio est, qua ipse vtitur, quando ora nobis obstruit, & fauces; nostras comprimit, adeo vt ne hiscere quidem possimus; qua tamen nihil proficiet, nisi Spiritus sanctus intus persuaserit. Imo nisi interna ista Spiritus sancti persuasio accesserit, nunquam in vlla interpretatione secure & constanter animus noster acquiescet. Atque hactenus quidem de Papistarum argumentis diximus, quae fere aliena sunt, cum privatum spiritum oppugnent, quem nos iudicem non facimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7