Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

CAPTII Yn quo aliss testimoniss illustratur causae nostrae zeritas,

2

POSTREMO0, hos libros non esse in vero Scripturae Canone repoAnendos, ex Conciliorum, & Patrum, & Scriptorum testimoniis liquet. Quod argumentum etsi est humanum, tamen contra illos valere potest, qui nullo alio in hac causa vtuntur.

3

Synodus Laodicena, cap. 59. prohibet ne ἐιζλία ἀκανονισα, libri non Canonici, legantur in Ecclesijs, sed tantummodo τα κανονικα τῆς κανῆς κι παλαίνδιαοηκῆς, Canonici libri veteris & novi Testamenti. Tum ij in Canonicis numerantur, quos nostrae Ecclesiae recipiunt: non Tobias, non Iudith, non reliqui. Quanquam est in Concilio error non obscurus. Baruch enim cum Ieremia copulatur: hanc enim forsam illius partem esse putabant: & Epistolae Ieremiae Prophetae nominantur, cum vnica sit in Libro Baruch Epissola Ieremiae: nisi forte vitium fuerit in Graeco libro: nam in Latino ista praetermissa sunt, Alius est error de libro Apocalypsis, quem isti Patres in Catalogo librorum novi Testamenti non posuerunt. Et constat de illo libro fuisset diu a multis dubitatum in Ecclesia. Horum Patrum indicio hi libri veteris Testamenti, Tobias, Iudith, Ecclesiasticus, Sapientia, Machabaeorumambo, Canonici minime sunt, Hoc ipsum quoque nos de his iisdem libris iudicamus. Obiiciunt Papistae, Canonem Scripturae nondum fuisse constitutum: illis ergo licuisse hos libros extra Canonem relinquere, nobis perinde nonlicere post definitum hunc ab Ecclesia Canonem Scripturae. Sed hoc nimis absurdum est. Quis enim nisi admodum impudenter defendet nullum fuisse certum Canonem, ne veteris quidem Testamenti, annis 4o0. post Christum, nimirum vsque ad tempus concilij Carthaginensis? Tam diu Ecclesia nescivit quinam libri ad Canonem Scripturae pertinerent? falsum & impium. Contra, Patres testantur, qui ante illud Concilium vixerunt, se satis tenere atque intelligere, quinam libri divini ac Canonici essent, vt mox apparebit. Tum illud Carthag. Concilium non potuit de Canone Scripturae aliquid statuere, quod ad Ecclesiam omnem valeret, propterea quod Provinciale tantum fuit. At eos libros esse in Canone recipiendos decrevit. Trullana vniversalis Synodus, atque hanc rem authoritate sua definivit. Quomodo vero nos ita se rem habere intelligemus? Ex eo (inquiunt) quod acta Carthaginensis concilij approbavit. Verum hoc non satis est: ad hanc rem declarandam. Nam praeterquam quod satis jam ante hujus responsionis vim diluimus, primum eodem loco & Canone Trullana. Synodus Laodiceni quoque concilij acta comprobat. Si verus ergoCanon ille sit Trullanae Synodi, Laodicenum & Carthaginense decretum de libris Canonicis non pugnat. Ergo etsi hi libri aliquo modo Canonici vocantur in Carthag. concilio, tamen revera sunt ἀκανονισοι, quemadmodum esse in Laodiceno concilio pronunciantur. Quod sit pugnantes essent horum Conciliorum sententiae, Synodus Trullana non satis prudenter vtriusque acta approbavit. Secundo, Trullana Synodus habita est 6o0. annis post Christum. Eratne vero tam multis seculis ignotus & incertus, aut non approbatus Canon Scripturarum? Quis hoc diceret, nisi qui valde desiperet? Tertio, Ecclesia posterior non iudicavit Canonem Scripturae hoc modo fuisse constitutum ac definitum ab illis Conciliis, idque ex eorum Scriptorum testimoniis intelligi facile potest, qui post illa Concilia in Ecclesia floruerunt, vtmox audietis. Pri¬ mum ergo proferam testimonia antiquorum Patrum, tum recentiorum. ex quibus perpetuum Ecclesiae de libiis istis iudicium agnosci potest. Etsi longum est omnes persequi, tamen haec tanta horum testium multitudo majorem authoritatem habeat necesse est.

4

Melito Sardensis, vt Eusebius author est, Lib. 4. cap. 26. testatur se profectum esse in Orientem, & libros omnes veteris Testamenti accurate admodum didicisse, ἀκριζως (inquit) μαθεν τα τ παλαιῶς διαθίκῆης ζιζλία: pergo ille rem esse minime dubiam existimavit: quod sine Canonis exFlorata cognitione fieri non potuit. Recenset autem hic Melito, qui tantam operam in horum librorum dijudicatione posuit, eosdemplane libros veteris Testamenti, quos & ipsi nos, si vnum Sapientiae librum excipias. Quanquam sunt, qui hanc Sapientiam Salomonis, quam Melito commemorat, ipsum esse Proverbiorum librum arbitrentur, quibus ego non assentior. Bis enim eundem librum nominandi causa nulla fuit. Sed falli invno potuit, in tam multis non potuit, praesertim ea vsus diligentia, quam ipse profitetur. Inde autem huius erroris occasio extitit, quod hic Liber esset in multorum manibus, & plus legeretur quam reliqui, & in existimatione majore haberetur. Et sane inter Apocrybhos huic semper plurimum tributum fuisse fateor: idque est quod Augustinus hujus libri authoritatem defendere videtur, Lib. de praedestinatione. Sanctorum, cap. 14. ex qua defensione constat lectum hunc librum publice in Ecclesia fuisse, & Ecclesiam de illo satis honorifice sensisse. Origenes apud Eusebium, Lib. 6. cap. 25. eosdem libros numerat, qui a nostris Ecclesiis agnoscuntur pro Canonicis, aitque esse in vetere Testamento ζιζλεσ ενδεαθίκυς δυο κιείκοσι, Libros Testamentarios viginti duos: quot sunt Hebraeorum literae. Atque hoc multi deinceps praescripserunt. Quod si autem literis Hebraicis libri Canonici conveniunt, vt hiPatres statuunt, tum certum est, nullum his libris de quibus contendimus, imsacro Canone locum relinqui. Sic enim plures erunt libri Canonici, quam literae Hebraicae. Illi autem libri, quos esse vere Canonicos concedimus, Hebraicis elementis certa ratione numeroque respondent.

5

Athanasius in synopsi, Scriptura(inquit) nostra omnis est divinitus inspirata, & libros habet non infinitos, sed finitos, & certo Canone comprehensos. Eratergo tunc certus Canon Scripturae. Adjungit, & veteris instrumenti suntisti: tum nostros commemorat, non alios, & concludit, Sunt ( anonici veteris Testamenti libri viginti duo, literis Hebraicis numero pares. Sed quid de reliquis illis interim statuit? Eos nimirum esse non Canonicos, a¬ perte affirinat. Sic enim adjungit: Praeter bos autem sunt & alij veteris instrumenti libri non Canonici, qui Catechumenis tantum leguntur. Et nominat: Sapientiam Salomonis, Sapientiam Sirach, Esterae fragmenta, Iudith, Tobiam. Isti (inquit) sunt veteris Testamenti non Canonici. Nam Machabaeorum libros Athanasius in nullo numero habet. Esterae in Catalogonon meminit: sed post ait hunc librum ad aliud quoddam Canonicum volumen pertinere: forsan ad Esdram, a quo librum illum fuisse scriptum Isidorus & alij tradunt. Et hunc librum aliqui Patres, quando Scripturae libros recensent, nominatim non commemorant, vel quod alterius libri partem esse senserint, vel quod pro Apocrypho habuerint, propter illa Apocrypha quorundam capitum additamenta.

6

Hilarius Episcopus Pictaviensis in prologo explanationis Psalmorum: Lex (inquit) veteris Testamenti in viginti duos libros deputatur, vti cum literarum numero conveniret. Legis vocabulo totam veteris Testamenti Scripturam significat.

7

Nazianzenus in Carminibus de genuinis sacrae Scripturae libris eundem numerum constituit Canonicorum veteris Testamenti librorum. Hi Nazianzeni versus sunt, in quibus ait se libros viginti duos in Canone censere, quot nimirum apud Hebraeos literae sunt:

8

Apχαιαs μαε εθεκα δυοχ, εικο διιιλασ,

9

Tois ERρχιον χαμμασιν ἀνηθετες. Esterae mentionem praetermittit: quod qua ratione factum sit, diximus.

10

Cyrillus Hierosolymitanus in 4. κατηχις, multa scribit hac de re prudenter & pie. Tu (inquit) disce studiose ab Ecclesia, quinam sint libriveteris Testamenti: αναγνωσκε τάς θειας γεαρας τασ εἰκοσ δυο ειζλης: id est, Lege diuvinas Scripturas, vigintiduos illos libros. Ita non esse plures quam viginti duos libros divinos indicat. Tum eosdem libros enumerat, qui a nobis pro Canonicis recipiuntur, praeterquam quod in hoc numero posuit librum Baruch, quia partem esse Ieremiae putauit, etsi falso, vepostea dicemus. Iam si quis affirmabit, alios tamen praeter hos esse Canonicos libros, eum Cyrillus splendida objurgatione refutabit, τελν σοῦ ρρονμα τεροι κσον δt A ποςολοι, αα αρχειον ἐπισκοποι, σι της εκκλησίας ωροσαδει ταω¬ τας εραδοντες: quasi dicat, Tu quis es, qui hos libros Canonicos facias; Te Apostoli, antiqui Episcopi, Ecclesiae rectores, multo sapientiores. erant, qui hos libros pro Canonicis solos, non alios nobis commendarunt. Ubi nunc illi sunt, qui hos libros ab Apostolis, & Apostolicis Episcopis atque Ecclesiis, approbatos fuisse dicunt:

11

Epiphanius haeres. 8. contra Epicuraeos, libros veteris Testamenti nu¬ merat viginti septem, quos ludaeis a Deo traditos fuisse dicit, vel potius, ve inquit, viginti duos ω5 τα παρ ἀυτόίς σοιχεια τος ἔζραιμών χαμματον ἀριθ¬ μόμνα. Ita enim tot libros statuit esse veteris Testamenti genuinos, quot sunt Hebraicarum literarum elementa. Quidam autem librisvt Epiphanius ait) δοοθθτα, bini sunt. Hinc illa numeri varietas, vt duplicati sint viginti duo, separati viginti septem. Tunc addit, Sunt etiam asij duolibri ἐν αμφιλικτῳ, ambigui, συgia αιροχ, αι κολομόγτος, ωρις αλτῳον τνον εναποκρνραν: Alios dubios, alios plane Apocryphos vocat. Idem in libro de Mensuris & Ponderibus scribit, Iudaeos misisse ad Ptolomaeum libros auteis literis transcriptos viginti duos, quos & paulo prius enumerat: etsi losephus in principio Antiquit. non nisi quinque libros Mosis: missos fuisse author est. Iam de illis duobus libris, quos in superiore locoambiguos esse dixit, Sapientia Salomonis, & Sirach, ita hic scribit: uvtiles hi quidem sunt, sed in numerum Canonicorum non referuntur, neque in arcafoederis repositi fuerunt: quod perinde est ac si aperte diceret, non sunt in numero librorum Canonicorum.

12

Ruffinus in exposit. Symboli Apostolici, velle se ait desionare volumina veteris ac novi Testamenti, quae ab ipso Spiritusancto inspirata creduntur: & tum nostros in vtroque Testamento libros commemorat: post subiungit, Sciendum tamen quod & alij libri sunt, qui non Canonici, sed Ecclesiastici a Maioribus appellati sunt, Sapientia Salomonis, & Sirach, libellus Tobiae, Iudith, Machabaeorum. Haec (ait) legi voluerunt in Ecclesiis, sed non proferri ad authoritatem ex his fidei confirmandam. Pamelius Papistalibrum hunc laudat, sed vnum hoc reprehendit, quod tamen reprehendendum non fuit, quia & verum est, & veterum Patrum innumeris sententijs consentaneum. Ne librum quidem Iaudasset, nisi laudatum a multis quidem vidisset, qui tamen hoc, quod ille improbat, minime reprehendunt. Ruffini ista expositio ea est, quae Cypriano tributa fuit.

13

Venio nunc ad Hieronymum, qui omnium apertissime hos libros eCanone rejicit, & contra illorum Canonicam authoritatem strenue disserit, seque vehementissimum horum librorum adversarium ostendit. Longum esset omnia ipsius testimonia percensere. In Prologo Galeato ad Paulinum, Quomodosinquit) duo & viginti elementa sunt, ita 22. volumina supputantur. Et adiungit; Hic Prologus Scripturarum, quasi galeatum principium, omnibus libris, quos de Hebraeo vertimus in Latinum, convenire potest, vt scire valeamus, quicquid extra hos est, inter e Apocrypha esse ponendum. Ideo Sapientia Salomonis, & Iesus, & Iudith, & Tobias non sunt in Canone. Et passimhuiusmodi testimonia in illius libris occurrunt. Gregorius Magnus in commentarijs suis in lobum, Lib. 19. cap. 16. diserte scribit Machabaeorum libros minime Canonicos esse: quod eius de reliquis quoque istis iudicium fuisse dubium non est. His antiquorum Patrum authoritatibus subjiciam Iosephi testimonium, quod illis valde consentaneum est, positum in libro primo contra Apionem Grammaticum, & ab Eusebio descriptum, Lib. 3. cap. 10. de Histor. Eccles. Non sunt apud nos libri numero infiniti, qui inter se dissentiunt aut pugnantia loquuntur: sed duo solum & vicinti, temporis uniuer si seriem complectentes, qui quidem iure optimo fide digni esse creduntur. Ex quorum numero quinque sunt Mosis, qui leges & primum humani generis non ortum solum, sed etiam propagationem vsque ad mortem ipsius Mosis continent: quod quidem tempus tria prope millia annorum comprehendit. AMosis morte, usque ad regnum Artaxerxis, Prophetae, qui Mosem sequuti sunt, res gestas suorum temporum tribus & decem libris conscripserunt: reliqui quatuor hymnos ad Deum, & monita vitae hominum instituendae complectuntur. A tempore Artaxerxis usque ad hanc nostram aetatem singula quidem sunt scriptis prodita, sed parem cum illis fidem ideo non obtinent, quod ab eo tempore ad nostram memoriam, non continua & explorata fuerit Prophetarum successio. Ex hoc Iosephi testimonio satis profecto constat, quodnam fuerit Ecclesiae Israeliticae de libris istis iudicium: nec omnino aliam Ecclesiae quoque Christianae sententiam fuisse, illa omnia certissime evincunt, quae ex tam multis antiquitate & sanctitate eximiis Patribus adducta sunt, Hactenus ergo clarissimis Patrum testimoniis evicimus, hos libros de quibus litigamus, non esse Canonicos, sed Apocryphos: sic enim diserte vocantur. Itaque hiPatres nobis aperte assentiuntur, nostramque sententiam suis suffragiis confirmant.

14

Sed est forsan quod Papistae respondeant, unde haec testimonia nihil pro nobis facere evincant. Ego illorum responsionem,: non dissimulabo, nec vos aliquid, quod ipse sciam, celabo. Ergo vtvim horum testimoniorum infringant, nostrumque argumentum evertant, duo aliqui objiciunt. Primum, hos Patres loquutos esse non de Christianorum, sed de Hebraeorum Canone. Alterum, nondum fuisse hunc Canonem Scripturae constitutum: quare illos Patres non esse reprehendendos, si aliter de Canone Scripturae statuerint, quam postea Ecclesia definivit: non esse autem similiter nobis integrum. Utramque objectionem nos breviter diluamus Nam merae praestigiae sunt & subterfugia. Et primum Patres hi, quos citavi, de Canone Christianorum loquuntur: quod facile perspiciet, qui verba ipsa inspexerit. Laodicena Synodus praescribit quinam libri proCanonicis legi in Ecclesiis debeant. Melito se operam dedisse testatur, vt sciret, quinam libri recipiendi essent: quod ille non Iudaeorum causafecit, sed sua. Athanasius ait hos Libros, quos ille non Canonicos appellat, solis Catechumenis legi solitos esse. Catechumeni autem erant Christiani. Cyrillus prohibet legete libros illos, quos ipse Apocryphos vocat, aitque Apostolos & veteres Episcopos magistrosque Ecclesiae non alios libros in Canonem assumpsisse quam qui a nobis recipiuntur. Quis illum non videt loqui de Canone Christianorum? quanquam hic forsan nimium vehemens Cyrillus fuit, qui libros hos omnino legi vetuit. Nam alij Patres etsi illos esse Apocryphos statuunt, tamen legi permittunt. Ruffinus ait hos tantumi, quos nostrae quoque Ecclesiae Canicos esse iudicant, receptos esse in Canonem a maioribus, qui proculdubio erant Christiani, reliquos vero illos, non Canonicos, sed Ecclesiasticos ab iisdem maioribus esse nuncupatos. Sic Hieronymus ad Paulinum Episcopum Christianum non alios facit Canonicos, quam facimus nos, & horum librorum argumenta breviter descripsit, non aliorum. Ergo mon alium, quam nos nunc, sacrorum librorum Canonem agnovit. In praefatione vero sua in libros Paralipom. sic aperte scribit: Apacryphas nescit Ecclesia: ad Hebraeos igitur revertendum, unde & Deminus loquitur, & Discipuli exempla praesumunt. Quae non habentur apud illos, procul abjcienda sunt, inquit Hyeronimus in Esdr. & Nehem. Et alibi, Praefat. in libros Salom. haec habet: Sicut ergo Iudith, & Tobiae, & Machab aeorum libros legit quidem Ecclesia, sed eos inter Canonicas Scripturas non recipit; sie & haec duo volumina (Sapientiae Salomonis & Sirach) legat ad aedificationem plebis, non ad authoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Palam Hieronymus de Ecclesia Christianorum loquitur, & Canonem veteris Testamenti non alium esse Christianorum statuit, quam qui fuit Hebraeorum. Inepti ergo admodum sunt, qui duplicem Canonem fingunt. Et Lib. 1. contra Pelagian. reprehendit haereticum, quod de regno coelorum probare aliquid instituens, posuerit testimonia de Apocryphis. Deinde, quod negant Canonem Scripturae illo tempore constitutum fuisse, aequum ergo est vt dicant & doceant, quando tum constitutus fuerit. Si in Concilio Florentino aut Tridentino dixerint, nimis haec quidem recentia sunt: nec tam sero (sat scio) constitutum esse Canonem affirmabunt. Si in Carthaginensi, non fuit Carthaginense illud generale. Si in Trullano, Canones illi in multis improbandi. sunt, etiam Papistarum opinione, vt supra ostendimus luculente. Num vero concedent, aut nullum fuisse definitum Canonem Scripturae Gooannis post Christum, aut hos libros non fuisse tam multis seculis in Canonem receptos? hoc quidem ad eorum evertendam authoritatem sufficeret. Ergo respondeant, & tempus ipsum designent, vt quando tandem Scripturae Canon definitus ac descriptus fuerit, intelligamus. Si possunt aliquod generale Concilium nominare, in quo publicum Ecclesiae iudicium extet de libris Canonicis, age, proferant. Praeter hoc Trullanum omnino nullum possunt. Et Trullanum non diserte affirmat hos libros esse Canonicos, sed tantum confirmat Carthag. Concilium, quod non magni momenti est, quando & Laodicenum quoque confirmavit, & ipsi Papistae Canonum Trullanorum fidem omnem abrogant. Ita nihil habent ex aliqua parte munitum. Verum vt id quod de SynodoTrullana instare soliti sunt, quam inane sit, melius videatis, iam ostendam, post illud Concilium, hos tamen libros non esse pro Canonicis in Ecclesia habitos, testimonijs illustrissimis ac certissimis eorum hominum, qui seculis recentioribus Ecclesiam Christi rexerunt ac docuerunt.

15

Isidorus, qui fere temporibus illis vixit, in lib. de Offic. ait Testamentum vetus fuisse ab Esdra in viginti & duos libros constitutum, vt tot librihaberentur in lege, quot habentur & literae. Iohannes Damascenus, Lib. 4. cap. 18. iσtον (inquit Jῶς εἰκοσε κι δυο ζεισλοε εἰσε τῆς παλαιας διαθικης κιι τα σριχεια τs Egpaidos povis: ita Damascenus cum antiquis illis doctoribus denumero Canonicorum veteris Testamenti librorum congruit. Sapientiam Salomonis & Sirachlaudat quidem, sed a Canone removet: reliquos nenominat. Hic post, Trullanam Synodum vixit, quod omnes intelligunt.

16

Et Nicephorus apud Cyrum Prodromum in versibus, τῆς μα παλαιας εισν εἰκοσι δυo: Sunt (inquit) viginti duo veteris Testamenti libri. Similiter Leontius non plures esse veteris Testamenti Canonicos libros statuit in libro de Sectis, Act. 2. quam viginti duos, quos Ec clesiae nostrae recipiunt. Sic enim ait, τῆςμυ ἐν παλαιας διολία εισίνκς: & ordine omnes veteris novique Testamenti libros percurrit, & postremo subiungit, τuSτα δει τάκαγονζημνα ριζλια ἐν τι εκκλησια, κι ποιαια κνια: Hi (inquit) sunt libri & veteres & recentes, qui in Ecclesia pro Canonicis habentur. Rabanus Mautus de Instit. Cleric. cap. 54. ait totum vetus Testamentum ab Esdra fuisse in duos & viginti libros distributum: vt tot libri essent in lege, quot & habentur literae. Radulphus, Lib. 14. in Levit. cap. 1. Tobias, ludith, & Machabaeorum, quamvis ad instructionem Ecclesiae legantur, tamen non habent authoritatem: non ergo Canonici sunt. Hugo S. Victoris, in Prolog. Lib. 1. de Sacram. cap. 7. ait, Legi quidem hos libros, sed in corpore textus, aut in (anone authoritatis non scribi, vt est Liber Tobiae, Iudith, Machabaeorum, Sapientia Salom, & Ecclesiasticus. Et idem, Lib 4. ca. 8. Didascal. Quomodo ergesinquit) viginti duo elementa sum, per quae Hebrace scribimus, omneq, loquimur, & eorum initiis vox humana comprehenditur: ita viginii duo volumina supputantur, quibus quasi literis & ex ordiis in Dei doctrina tenera adhuc & lactens viri nostri eruditur infantia. Vocem literae viginti duae, & fidem libri viginti duo formant. Eadem est; sententia Richardi de Svictore, L. 2. cap. 9 Exceptionum. Ait enim esse libros Canonicos veteris Testamenti viginti quos. Tum subjungit, Sunt praeterea alis libri, vt Sapientia Salomonis, liber Iesu filij Sirach, & liber ludith, & Tebias, & liber Machabaeorum, qui leguntur quidem, sed non scribuntur in Canone. Quibus verbis libros istos aperte negat esse Canonicos. Et mox in eodem loco, In veteri Testamento quidam libri sunt, qui non soribuntur in Canone, & tamen leguntur, vt Sapientia Salomonis, &c. Similiter Lytanus inProl in libros Apocryphos: Dionys. Carthusianus, in principio Comment in Genes. Abulensis in Matth. C.1. Antoninus 3. p. Tit. 18. C.5.Hugo Cardinalis in Prolog losuae vocat Tobiam, ludith, Machab. Sapient Salom, & Ecclesiasticum Apocryphos, aitque Ecclesiam hos recipere non ad probationem fidei, sed ad vitae institutionem: cujus hi versus sunt, si metrum spectes, non boni; optimi, si sensum.

17

Restant Apocryphi, Iesus, Sapientia, Pastor, Et Machabaeorum libri, Iudith, atque Tobias: Hi quod sunt dubi, sub Canone non num erantur, Sed quia vera canunt, Ecclesia suscipit illos Quemadmodum autem hos libros Ecclesia semper susceperit, idem author explicat, in Prol. Hieron. in lib. Regum: Tales recipu Ecclesia, non ad probationem fidei, sed ad morum instructionem: quod alij etiam Patres antea dixerunt Glossa decreti Gratiani, Dist.16. affirmat biblia habere aliquos libros Apocryphos. Erasmus in multis locis eandem sententiam tuetur, & Cajetanus Cardinalis disertissime. Et hi omnes post Trullanam Synodum floruerunt nonnulli post Florentinam: eosque EcclesiaRomana pro suis alumnis & filiis agnoscit, si forte Erasmum exceperis, quempro suis meritis e familia sua exterminavit: etsi illum quoque LeoPapadecimus in Epistola filium dilectissimum vocavit. Antonius Bruciolus Italus in linguam Italicam vetus Testamentum transtulit, & commentarios scripsit in libros Canonicos, Apocryphos praeterinisit. Etiam post Tuidentinum Concilium, Arias Montanus ille, qui Conci¬ lio interfuit, & opus illud ingens Biblicum edidit, & a Gregorio 13. filius appellatur, in editione quadam Hebrai corum Bibliorum cum interlineari interpretatione, ait, Ecclesiam orthodoxam sequi Canonem Hebraeorum, & libros Graece scriptos veteris Testamenti inter Apocryphos recensere. Sic igitur concludo: Si libri isti aut essent Canonici, aut Ecclesiae publico aliquo & legitimo judicio Canonici declarati ac definiti fuissent, tum hi tam multi Patres antiqui & recentes minime aut id ignorassent, aut dissensissent, praesertim cum ij fuerint, qui Catholici & esse & haberi vellent. At hi Patres ita multi, ita docti, ita Ecclesiae piis praeceptis obedientes, nesciverunt Ecclesiam tale aliquid de Canone Scripturae decrevisse, & libros istos esse Apocryphos palam pronuntiarunt: Ergo libri isti non sunt Canonici, neque legitima aliqua authoritate aut sanctione Ecclesiae nquam fuerunt in Canonem sacrum Scripturae relati. Ex quo sequitur, Ecclesiam nostram cum reliquis omnibus reformatis hos libros iure e Canone reiicere: Papistas falso asserere illos esse Canonicos. Si testimonia postulant, praebuimus: si multitudinem quaerunt, his tam multis contenti esse debent, eisque suum desiderium explere possunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6