Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

CAPUTTIII Se nefieram cul& agobiTEsserae quantum est Hebraicum, id est Canonicum, recipimus: HHideoque illa decem capita, quae in libris Hebraeis habentur, in nullam controversiam vocamus. Quaestio omnis & lis est de illis septem postremis capitulis, quae sunt alienae familiae ac notae, quemadmodum facile ostendemus. Ista septem capita Papistae ad reliqua adiungi volunt, vt nullum sit in authoritate discrimen, quia Tridentinum Concilium, quod apud illos plus, quam omnis ratio aut Scriptura valet, libros cum suis partibus recipi subet. Argumenta fere eadem sunt, quae prolibro Baruch allata fuerant. Leguntur quaedam in officio Ecclesiae ex his capitibus, & hinc Patres aliquando testimonia proferunt: quod genus argumentandi quam parum valeat, iam satis ostendimus. Huc accedit, quod Iosephus de Antiq. Lib. 10. cap. 6. duas epistolas Assuericommemorat, que in his vitimis capitibus, non in illis prioribus, reperiuntur. Haec sunt Adversariorum argumenta.

2

Ad ea quaesupra refutata sunt, nolo iterum respondere: illud autem argumentum, quod Iosephi authoritate nititur, nihil concludit. Pamum enim, quid si aliquid ex his capitibus losephus ad historiam augendam aut illustrandam sumpsit? num proinde ipsa capita ad Canonicam Scripturam pertinere iudicavit? Sed hac omni de re Lyvranus prome respondeat, cuius haec verba sunt in fine Commentar. in hunc librum. Caetera quae sequuntur non intendo exponere, quia non in Hebraeo sunt, nec de Scriptura Canonica, sed magis videntur a Iosepho & alijs scriptoribus conficta, & postea editioni vulgatae inserta. Non ergo Iosephus ista ex aliquo Canonico libro sumpsit, sed primus scripsit: haec autem alij posteain Iosepho legentes, in Biblijs descripserunt. Quanquam autem editioni vulgatae inserta, vt loquitur Lyranus, fuerant, non tamen sequitur fuisse vnquam in Canonicam authoritatem recepta. Lyrani sententiam Sixtus Senensis, Lib. 1. probat & sequitur. Postremo, certum est Iosephi non aliud fuisse de libris Canonicis indicium, quam fuit Hieronymi, vt patet ex libro 1. contra Apion. Nullos enim libros esse Canonicos statuit, nisi qui a Prophetis, quorum certa authoritas fuit, conscriberentur. Haec autem capita non erant a Propheta aliquo conscripta, quod his argumentis evincam.

3

Primo. Quae semel narrata sunt in primis capitibus, eadem rursus in illis sequentibus commemorantur: quae rerum earundem narratio repetita satis arguit non ab vno omnia esse conscripta. Nulla enim causaomnino fuit, quamobrem eadem bis idem narraret: nec idem homo, alia lingua scripsisset postremam partem, quam qua primam. Sin fuit alius, cur tamen, si Propheta fuit, sermone non est vsus Hebraico & Prophetico? Authorem huius libri fuisse aut Esdram, aut loachim sacerdotem, aut ipsum Mardochaeum, docti statuunt, alium nesciunt.

4

Secundo, Multa sunt in his capitibus ἀτυμρωνα, & ἀσυςατα, & αδιαλακτα: cuiusmodi nonnulla proponam. Primum, in cap. 11. v. 2. Mardochaeus somniasse dicitur de illis duobus Eunuchis, qui contra regem conspirabant anno secundo: vide etiam cap. 12. v. 1. At in cap. 2. quod Canonicum est, ver.16. hanc conspirationem contigisse legimus annoseptimo Assueri. Bellarminus respondet narrationem insidiarum, quae cap. 12. habetur, ad initium libri pertinere; illa autem, quae anno secundo gesta esse legimus in cap. 11. non de insidiit illis intelligi debere, sed de somnio Mardochaei: insidias enim esse factas anno septimo, ut in cap. 2. narratur. Sed hoc totum sine argumento, & libro reclamante dicitur. Nam in fine cap. 11. Mardochaeus dicit se, cum surrexisset, multa secum animo de illo insomnio volvisse, vsque ad noctem, ἐως τῆς, γυκτος: & tum illum quiescentem in aula cum duobus illis Eunuchis, illorum coniurationem intellexisse. Non ergo fuit inter somnium Mardochaei & insidias Eunuchorum intervallum quinque annorum, vt iste somniat, sed diei vnius, si qua fides ipsi libro habenda sit. Secundum, haec quae in his capitibus natrantur, multis annis scripta sunt post Mardochaeum mortuum. Nam cap. 11. mentio sit Ptolemaei & Cleopatrae, qui sane post Mardochaei & Prophetarum etiam tempora vixerunt. Nec satis colligi potest, quid sibi velit, quod illo loco perscribitur. Lysimachus enim filius Ptolemaei Hierosolymitanus dicitur Epistolam praesentem Phurim interpretatus quam Dositheus & eius filius Ptolemaeus afferebant regnante tum Ptolemaeo & Cleopatra. Bellarminus ait posset responderi, primum authorem huius libri, qui Hebraice historiam Hesterae scripsit, summam tantum historiae conscripsisse, atque hanc historiam Hebraicam ad nostras manus pervenisse: sed deinde alio tempore, historiam fuisse ab alio homine conscriptam copiosius, & transsatam in linguam Graecam a Lysimacho, vt indicatur cap. 11. & posterioris huius authoris non ipsum librum, sed solum transsationem extare. Sed primum, non hic dicitur Lysimachus librum aliquem Hebraicum in linnuam Graecam transtulisse, sed Epistolam Phurim. Deinde, quod posteriorem authorem scripsisse ait historiam hanc copiosius quam priorem, id si verum est, tum haec historia, cujus duntaxat transsatio remansit, illa non est, quam posterior author edidit. Nam illa est brevior, quam historia Hebraica, nec tam plene historiae seriem contexuit, quod omnes perspicere possunt. Postremo, quis Lysimachi hujus transsationem Graecam transtulit in Latinam? Hieronymus Latinam quandam transsationem reperit, eamque subjecit, quae nonnulla haberet, vt ipse scribit, quae nec in Hebraeo, nec apud vllum interpretem ferebantur: & tamen haec vulgata, quae Hieronymus nullius fidei esse iudicavit, sunt prorsus authentica & Canonica Papistarum. Tertium, cap. 12. vers. 5. fictus author scribit Mardochaeo datum esse praemium a rege propter. indicium: sed cap. 6. ver. 3. verae historiae, nihil in illum praemij collatum fuisse legimus. Respondet autem Bellarminus, hoc non habere difficultatem. Nam cap. 12. significatur illa merces amplissima, quam posteaaccepit. Sed qui locum ipsum legerit, id constare nullo modo posse perspexerit. Nam in hoc 12. cap. post data Mardochaeo munera, ei Hamanmalum machinatus esse dicitur: quod non intelligi potest de illis maximis honoribus & muneribus, quibus illum rex post annales inspectos affecit. Nam illo ipso mane, vt in cap. 6. legimus, Haman praesto aderat, vtregem de suspendendo Mardochaeo conveniret. At Mardochaeus illo die ad summam dignitatem evectus est, & donis regalibus cumulatus. Nec tunc licuit Hamani aliquid in illum moliri. Nam & fuit Mardochaeus in summa regis gratia, & statim Haman eadem die suspensus ipse fuit. Ergo hic aliquid est in altera parte falsum. Quartum, cap. 12. ver. 6. Haman Mardochaeo iratus esse dicitur, propter Eunuchos, quos Mardochaeus accusavit, quosque laesae majestatis reos, & Mardochaei indicio damnatos rex poena capitali affecit. Sed incredibile est Hamanum tantis honoribus ac dignitate a rege affectum Eunuchorum proditioni favisse: & in vera historia nihil tale reperitur. Sed longe alia hujus offensionis iraeque causa narratur, cap. 3. Quintum, cap. 15. v. 7. iste author ait, quando Hestera in regis conspectum venit, fic illam regem iracunde intuitum esse, vt ea metu conciderit: contra cap. 5. ver. 2. gratissima omnino regi venisse dicitur. Sextum, cap. 16. ver. 10. Hamanus iste Macedo vocatur: at cap. 8. v. 3. Agagaeum illum, id est, Amalechitam fuisse intelligimus. Septimum, non modo Haman fuisse Macedo, cap. 16. sed etiam sublato Mardochaeo & Hestera cogitasse dicitur, manus in regem ipsum injicere, vtregnum Petsarum ad Macedones transferret. Sed primum, quomodo potuisset Haman regnum Petsarum adMacedones transferre, si vel maxime regem interficere licuisset? Nam Macedonum hoc tempore aut nullum, aut perexiguum regnum fuit. Deinde, quod in hoc 16. cap. narratur, Mardochaeo & Hesterae insidias, esse structas, vt illis occisis facilius in regem invaderet, & sic regnum adMacedones traduceret, vera historia nihil tale commemorat. Nam reginam esse Iudaeam aut Mardochaeo affinem nescivit; & Mardochaeomala omnia machinatus est, non quo ipse hoc modo aditum sibi ad regnum aperiret, sed vt malitiam suam expleret. Nam Mardochaeus initio, quando illum Haman odisse coepit, non erat aliqua authoritate praeditus, vt posset Hamanis luminibus officere. Quod si aliquis dixerit, Mardoc haei indicio esse factum, quo minus rex interficeretur, atque ita obviam itum esse a Mardochaeo Hamanis ambitioni, & hinc illud odium exarsisse; is se loqui ea intelligat, quae cum historia sacra pugnant. Nam illa conspiratio Eunuchorum, & illud Mardochaei indicium antecontigit, quam Haman ad tantam gratiam & potentiam in aula regis pervenisset, vt constat ex secundo cap. & initio tertij. Haec omnia ejusmodi sunt, vt nullo modo constare aut reconciliari possint: unde horum capitum authoritatem corruere nec esse est. Et recte in Ecclesia nostra haec capita non leguntur. Tertio, haec capita non sunt Hebraice scripta. Nam Hieronymus ait, se haec addidisse obelo praemisso, quo quicquid erat Apocryphum, iugulare solitus est. Nam quod fuisse olim in Hebraeo quidam fingunt, nunc periisse, facile diluitur ex iis quae jam attulimus: & Hieronymus nihil tale suspicatur, & salus rechamat, & ratio convincit. Quomodoenim in Graeco melius, quam in Hebraeo servari potuit? aut quid opus hujusmodi commentis & conjecturis fidem adhibere?

5

Quarto, praeter alios authores quos adduxi, etiam Papistas, Sixtus Senensis, qui post Tridentinum Goncilium scripsit suam Bibliothecam, in 18. libro illius operis asserit haec capita esse Apocrypha: quod ille sine dubio, nisi vi ipsa veritatis victus, minime affirmasset, cum tanto conatu? caeterorum Apocryphorum authoritatem tueri studeat. Nec illum abstraxit a sententia decretum Tridentinum, de libris vnam cum partibus suis suscipiendis. Nam hanc nullam esse libri Esterae partem contendit. nativam ac genuinam, sed in his capitibus omnia esse supposititia: scribit autem diserte, propter has appendicum lacinias binc inde quorundam scriptorum temeritate insertas, factum esse vt liber hic sero admodum apud Christianos Canonicam authoritatem receperit. Ita quidem haec piis hominibus commentitia visa sunt, vt illis etiam Canonicis nonnullam supicionem asperserint. Et quanquam a lesuitis iste Sixtus Papista reprehenditur, non tamen refutatur. Sed illos inter se lites mutuas exercere permittamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8