Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 3
IAM ad argumenta Adversariorum veniamus, quae certe omittipossent, quia nec infringunt, nec attingunt causam nostram, nec contra nos omnino valent: sed hoc tantum probant, esse quaedam locain Scripturis difficilia, quod nos concedimus. Costerus Papista in Enchirid. Cap. 19. loca quaedam obscura ac difficultatis plena commemorat & proponit, vt 1. Pet. 3. 19. vbi Christus praedicasse dicitur spiritibus, qui erant in carcere, olim immorigetis, in diebus Noc, & c. 1. Cor. 15. 29. Quid faciunt ij qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non excitantur? 1. Cor. 3. 15. Si cuius opus exustum fuerit, damnum faciet, ipse vero servabitur, sic tamen quasiper ignem. Potuisset quidem mille loca hususmodi proferre: sed debuit ille contra Lutherum & nos apposite disputare, dogmata vlla, aut articulos fidei non aperte ac manifeste inScripturis proponi. Bellarminus quinque affert argumenta, quibus Scripturas obscuras esse probet, quod nos in quibusdam locis verum esse fatemur. Sed ea videamus cuiusmodi sint.
Primum eius argumentum ex Scripturae authoritate desumptum est, ex qua locos quosdam citat, Argumentatur autem primo in hunc modum. David multa ignoravit, ergo multo magis nos: proinde Scripturae: obscutae sunt. Davidem autem multa ignorasse, probat ex Psal. 119 vbiait, Da mihi intellectum, & scrutabor leges tuas, vbi etiam a Deo petit, vtdoceat eum legem suam, & ucilluminet occulos suos, & in aliis multis locis eiusdem Psalmi se multa ignorare ingenue confitetur. Huc etiam affert quod Hieronymus de Davide scribit, Epist. 13. ad Paulinum, de institutione Monachi: Si tantus Propheta terebras ignorantiae confitetur, qua nos putas parvulos & pene lactentes inscitiae nocte circundart? atque ex his concludit, Scripturas obscuras esse. Respondeo primo, Ista causam non attingunt. Nemo enim nostrum est, qui cum Davide non concedit, Deum; assidue orandum esse, vt nos doceat legem suam, vt illuminet corda nostra, &c. Ergo hoc Davidis exemplum frustra nobis objicitur. Quis credat scire hos quid loquantur? Nosne dicimus tam apertam esse Scripturam, vt non sit orandus Deus, vt nos suam legem, voluntatem, verbumque doceat? Nemo sic vnquam impie deliravit. Ergo cum Davide perpetuo precari debemus, vt Deus det intellectum, vtoculos aperiat, mentes illuminet, nos ipse doceat: alias nihil vnquam recte intelligemus. Nonenim sufficit verba nosse, aut literas, aut historiam, sed persuasio requiritur: atque hanc David petiit, vi in vera intelligentia fideque magis ac magis proficeret. Secundo, Loquitur illic David non praecipue de externa intelligentia (nam literas procul dubio novit, & Grammaticum atque historicum sensum Scripturae in plerisque) sed de interna illa τλυρν¬ ροριᾳ, de qua legimus, Luc. 1. 1. quam quidem vt assequamur, affirmamus precibus assiduis elaborandum esse. Et sic David aliquid ignoravit, nec tam penitus vidit Dei sensus, verbique mysteria; quod vel ex ipsoHieronymo pateteodem in loco. Subiungit enim: Nisiaperta fuerint universa quae scripta sunt, ab eo qui habet clauem Davidis, qui aperit, & nemol claudit; claudit, & nemo aperit, nullo alio reserante pandentur.
Secundus Scripturae locus, quem objicit, est Luc. 24. 27. ex quo locosic ratiocinatur: Christus Scripturas interpretatus est discipulis suis: ergo Scripturae faciles non sunt, sed egent interpretatione. Respondeo: primo, Quis nostrum vnquam Scripturarum interpretationem sustuliticerte nemo. Nos enim omnes libenter fatemur, Scripturas interpretatione egere. Secundo, fuerunt discipuli illistupore quodam oppressi ac perculsi eo tempore, & tardi ac inepti ad aliquid intelligendum: adeo vt non minim sit eos sine interpretatione Scripturas intelligere non potuisse. Tertio, Qui Grammaticum Scripturae sensum intelligunt, debent tamen audire Scripturae explicationem, vt melius intelligant. Hoc nos nunquam negavimus.
Tertio loco objicit Eunuchum, Act. 8. quem dicit virum fuisse pium, ac Scripturae studiosum: atque ad hoc probandum affert testimonium non necessarium Hieronymi, ex Epistola ad Paulinum, de studio Scripturarum. Ille a Philippo interrogatus, num intelligeret quod legebat, Quomodo possum (inquit) intelligere, nisi aliquis ostenderit mihi? ergo Scripturae (inquit Bellarminus) egent interpretatione. Respondeo: primo, Nos concedimus multa in Scripturis obscura esse, atque interpretatione egeret. ergo nihil contra nos concludit hic locus. Secundo, Etsi Eunuchus ille pius fuit, & Scripturarum admodum studiosus, fuit tamen imperitus, & minus exercitatus in Scripturis, quod ex eius quaestione patet: interrogabat enim Philippum, num Propheta pe se, an de alioloqueretur. Nos vero non dicimus, omnia statim esse manifesta ac facilia in Scripturis, adeo vt a quovis intelligi possint; sed quae primo obscura ac difficilia videntur, ea dicimus postea facilia reddi, si quis assiduus in lectione fuerit, & mentem piam ac puram attulerit. Tertio. Quod ad Hieronymum attinet, dicimus eum loqui de maiore quadam intelligentia & illuminatione, quod patet ex verbis eius eodem in loco: Sic enim scribit de Eunucho illo: Cum librum teneret, & verba Domini cogitatione conciperet lingua vol veret, labiis per sonaret, ignorabat eum, quem in libro nesciens venerabatur: Venit Philippus, ostendit ei Iesum, qui clausus latebat in litera. Omira docto ris virtus. Eadem hora credit Eunuchus, baptizatur, & fidelis ac sanctus factus est, ac magister de discipulo.
Quarto in loco obiicit verba Petri, quae habentur, 2. Epist. cap. 3. ver. 16. vbi Petrus diserte ait, δυτνοητά τνα esse in Paulinis Epistolis. Et subet Iesuita nos animadvertere, Petrum non dicere, δυσνοητα τνα esse indoctis aciinstabilibus tantum, sed simpliciter atque absolute δυσυοητα, difficilia: vnde Vult colligere omnibus duvina esse, licet indoctis potissimum. Atque huc adducit Augustini testimonium; ex Lib. de fide & operibus, cap. 16. Ubi fatetur Pauli quendam locum sibi difficilimum videri. Respondeo: primo, Nos concedimus nonnulla loca esse δυσνητα: ergo locus iste non facit contra nos. Secundo, Petrus non ait τοντα, sed τὸvα tontum δυσυοητα esse. Et quid si quaedam obicura sint? At sequitur partem meximam manifesta ac facilem esse. Tertio, Etsi Petrus in homines ἀμαθεις χ ασnρίκτις, indoctos atque instabiles, invehitur, qui Scripteras σρεολοόσ, detorquent, non tamen arcet eos omnino a lectione Scripturarum Quarro, Non dicit Petius Paulinas Epistolas obscuras esse, imo ne quidem in Paulinis Epistolis esse quaedam obscuta, sed iniis rebus, de quibus ipse in tpistolis suis scribit. Loquitur autem Petrus de vltimo iudicio, deque mundi interitu, de quo multa valde ridicula homines indocti eo tempore commenti sunt. De rebus autem Petrum loqui, non de Pauli Epistolis, ex ipsis verbis manifestum est. Non enim dicit & αis, sed ἐνδις, quod palam? refertur ad τέτον illud, quod proxime praecedit. m illis rebus & articulis fi dei nostrae nos multas inesse difficultates fatemur, quemadmodum etiam in aliis nostrae religionis mysteris. Occasio ertoris nata est ex vulgariversione, quae vertit (in quibus) quod est ambiguum. Beza multo aptius, vt hanc ambiguitatem tolleret, vertit (inter quae) Non ergo Petrus de Paulinarum Epistolarum charactere verba facit. Sed Rhemenses hanc responsionem evertere conantur, in quo facile ostendunt, quam inepti sint, dum acuti videri cupiunt. Aiunt inter haec nihil plane interesse, Iste author est difficilis & obscurus, &, sunt inisto authore multa difficilia acobscura: in Annotat. in hunc locum. Respondeo primo. Petrus nec ταντα, nec τολλα, quod illi volunt, sed τva tantum obscura in Paulinis Epistolis esse dicit. Loquitur quam fieri potest parcissime. Secundo, Duo haec pronunciata non idem valent. Potest enim author aliquis de rebus vel obscutissimis atque difficilimis perspicue & aperte loqui. Quid magis δυσ¬ vinτον, quam Deum ex nihilo mundum condidisse? quam Deum ex virgine camem sumpsisse? quam Deum & hominem vnam personam extitisse? Iam vero mundi huius interitum futurum, & corpora nostra post mottem vitae restituenda esse, nostram intelligentiam superat: de quibus tamen rebus Scripturae clarissime ac disertissime loquuntur. Atque haec de primo Bellarmini argumento.
Secundam eius argumentum a consensu communi veterum Patrum: desumitur, e quibus octo introducit, Irenaeum, Origenem, Ruffinum, Chrysostomum, Ambrosium, Hietonymum, Augustinum, Gregorium. Quisaue guues docissibresa nobis praetermitti possunt, quia nihili splane assetunt, quod contra nos faciat. Vel enim dicunt obscura esse quedam in Scripturis; vel sine interna luce Spiritus Scripturas non recte a nobis intelligi posse, vt oportet; quorum vtrumque concedimus. Sed de singulis tamen horum Patrum testimoniis, quam possumus brevissime, aliquid respondeamus. Primus est Irenaeus. Is in Lib. 21. contra haereses, cap. 47. cum ostendisset multa esse, etiam in creaturis ipsis, obscura ac difficilia, vt de origine Nili, de avibus quae adsunt verno tempore, autumno fugiunt, de fluxu ac refluxu Oceani, & aliis praeterea huiusmodi; ad extremum ista ad Scripturas accommodat. Similiter (inquit] in Scripturis quae dam cognoscimus, quaedam Deo commendamus. Respondeo: Nihil dici verius potuit. Nemo enim vnquam assequutus est omnia, quae in Scriptutis tradita sunt. Sed nos de rebus necessariis loquimur. Valet hoc Irenaeitestimonium contra eos, qui superbia elati, & curiositate longius provecti, quam par erat, omnium rerum, & praesertim Scripturarum, scientiam sibi tribuunt: nos vero minime attingit, qui multa in Scripturis absirusa esse confitemur, quae perfecte a nemine in hac vita cognosci possint.
Secundum testimonium est Origenis, qui in Homil. 12. in Exod. ait, non tantum in Scripturis adhibendum esse studium, sed & preces etiam die ac nocte fundendas esse, vtveniat Agnus de tribi ludae, & aperiat nobis librum signatum. Sic libro septimo contra Celsum ait, Scripturam esse in multis locis obscuram. Respondeo: Nos & studium ac diligentiam in Scripturis legendis requiri, & preces etiam assiduas necessarias esse dicimus. Insulsi ergo sunt Papistae, qui nos dicunt affirmare, posse quenquam Scripturas negligenter ac sine precibus tractare, & tamen easdem recte intelligere, aut Scripturam non esse in multis locis obscuram.
Tertius Pater, quem citat Bellarminus, est Ruffinus. Is in Lib. 11Ccap. 9. scribit, Basilium ac Nazianzenum, ambos Athenis eruditos esse, ambos collegas per aliquot aunos fuisse, remotis Philosophorum libris inScripturas summo studio incubuisse, atque in illis totos fuisse, easque didicisse ex Patrum scriptis, & authoritate, non ex sua praesumptione. Hinci concludit Iesuita Scripturas obscuras esse. Res ponceo: Hos eximios vitos tantam operam posuisse, tantamque diligentiam in studio Scripturarum, vt non mediocrem aliquam & vulgarem scientiam consequerentur, sed vt ac curate Scripturas intelligerent, atque ad alios docendos apti evaderent. Eiusmodi ftudium ac diligentia ab iis omnibus adhiberi debet, qui Pastorum ac Doctorum munere in Ecclesia fungi volunt, quales fuere Basilius & Nazianzenus: at in populo tantus labor non necessario re. quiritur. Sufficit enim iis, vt articulos fidei, & ea quae ad salutem necessaria sunt, intelligant, recteque teneant.
Objicit Bellarminus quarto in loco Chrysostomum. Is Homil. 40. in 5. cap. Evangel. secund. Iohan. in haec verba, ἔρώνάτε τυεγραρας, ait opus esse magno labore ac summa diligentia in divinis Scripturis, & oporteres nos profundius effodere, ac scrutari, & investigare diligenter, vt quae alte abdita delitescunt invenire possimus. Non enim tem (inquit) in superficie & in promptu positam effodimus, sed quae tanquam thesaurus prosunde reconditur. Respondeo: Haec non probant Scripturas ita obscuras esse, vt eas laici legere non debeant, Fatemur nos quidem Scripturas non legioportere oscitanter, nec sine fide, quemadmodum a ludaeis legebantur; sed tum diligentiam, tum fidem in earum lectione necessariam iudicamus. Iudaei negligenter & sine fide Scripturas legebant: nos studiosis & fidelibus faciles esse Scripturas dicimus. Sed aliud praeterea ex Chrysostomo testimonium profert Bellarminus, ex Homil. 44. in opere imperfecto in Matthaeum: vbi duae causae afferuntur, cur Deus Scripturas obscuras esse voluerit. Prima causa est, vt alij essent doctores, alij discipuli: quia si omnes omnia peraeque scirent, doctor necessarius non esset, nec rectus ordo inter homines constaret. Secunda causa est, ne nontam vtiles, quam contemptibiles Scripturae fierent, si ab omnibus promiscue intelligerentur. Respondeo: Hoc idem omnino esse quod nos dicimus, Deum voluisse multa in Scripturis obscura esse, iustissimis causis inductum. Sed quid hoc ad causam institutam pertinet?
Quinto loco Ambrosium objicit, in Epist. 44. ad Constantium Episcopum, vbi haec verba reperiuntur. Mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos, altitudinem Propheticorum aenignatum, in quod mare plurima introierunt flumina. Respondeo: Fatemur libenter cum Ambrosio, multos esse obscuros in Scriptura sensus, & mati similem esse Scripturam: sed idem etiam Ambrosius praeterea ait statim eodem in loco, esse in Scripturis fluvios etiam dulces atque perspicuos, & fontes niveos, qui saliant in vitam aeternam. Sic fluviis etiam Scripturam comparat: sunt in Scripturis, vt in mari, profunda multa, fateor: sed tamen paulo post ipse Ambrosius, Diversa (inquit) sunt Scripturarum fluenta. Habes quod primum bibas, habes quod secundum, habes quod postremum.
Sexto in loco Hieronymum objicit, ex quo tria tessimonia citat. Primum sumitur ex Epist. ad Paulinum, de studio Scripturae, ubi scribitnon posse nos Scripturas discere atque intelligere sine praevio ac monstrante semitam, hoc est, sine magistro atque interprete: & omnes libros per¬ CuCAP TII ronymitestimonium habetur in praefatione Commentatiorum suorumim Epist. ad Ephesios. vbi ait se muitum laborem in Scripturis sumpsisse, semper scilicet aut per se legisse, aut alios consuluisse, & ideo se Alexandriam vsque profectum esse scribit, vt ibi nempe Dinymum quendam etuditum hominem consuleret. Tertium quod a Bellarmino citatur Hietonymi testimonium, sumitur ex Epistola eius ad Algasiam, Quaest. 8.vbi Hieronymus scribit, emnem Pauli Epistolam ad stomanos nimiis obscuritatibus inuolutam esse. Res pondeo: Nos haec omnia libenter agnoscimus ac concedimus, nempe primo Scripturam sine magiso perfecte intelligi non posse: deinde, esse locos quosdam obscuros atque difficiles in Scripturis, & de iis doctores ac magistros consulendos esse: postremo, Epistolam ad Romanos obscuram esse, atque adeo alios libros esse aliis obscuriores. Sed tamen interea non sequitur, ita esse omnia in Scripturis obscura, vt laici eas attingere non debeant, vtque papulus ab earum lectione prorsus sit arcendus ac repellendus. Sic enim nullis omnino hominibus fas esset Scripturas legere.
Septimo loco Augustinum objicit, cuius quatuor testimonia profert Primum citatur ex 22, Lib. cap. 6. de Doctr. Christ. vbi Augustinus docet, vtilem esse Scripturae obscutitatem ad edomandam superbiam nostram, & ad intellectum a fastidio revocandum, cui facde investigata plerumque viluerunt. Res pondeo. At idem eodem cap. ait, Spiritum sanctum fami nostrae occurrere in locis apertioribus, & nihil fereexobscurioribus illis locis etui, quod non planissime dictum alibitepenatur. Idem in 97. cap. eiusdem lib. ait, inus quae aperte in Scripturaposita sunt, inveniri illa omia quae continent fidem moresque vivendi. Secundum Aigustinitestimonium sumitur ex 122. Lib. Confess. cap. 14. vbi Augustinus ait mitam esse divinorum eloquiorum profunditatem. Respondeo: Fatemur hoc esse verissimum in multis sane locis. Sed quemadmodum quidam loci ciusmodi sunt, vt in iis Elephas natare possit: ita alij tamex pediti, plani, minimeque praecipites aut periculosi, vt agnus facile possit quasi vado pertransite. Tertium testimonium ex Anigustino citatum betur in Epist. 3: ad Volusian. vbi Augustinus ait, tantam esse Chisa narum literarum profundit item, vtiniis quotidie proficiat aliquis,eas solas abinennte puecitia vsque ad decrepitam senectutem maximogegos simmo studio, meliore ingenio conaretur addiscere. Respondeo: Hietesus ita perfidiam suam insignem, ac fraudem plane singularem prodite Statim enim haec verba subsequantur, quae ille omisit: Nonquos ades, quae ne esseria sunt saluti, tanta perventatur difficultate. Hroegea re a idem eadem Epistola ait, Scripturam, tanquam amicum familiarem, sine fuco loqui ad cor, non doctorum tantum, sed & indoctorum, eaque quae mysteriis. occultat, non eloquio superbo erigere, quo non audeat accedere mens tardiuscula & inerudita, quasi pauper ad divitem, sed invitare omnes humili sermone, quos non solum manifestapascat, sed etiam secreta exerceat veritate. Praeterea idem ait, Scripturam in promptis locis habere, quod in recondituis habeat: sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quo- dammodo renovantur, renovata suaviter intimantur. Quae omnia dum Iesuita reticet, egregiam suam fallendi voluntatem palam facit. Quartum Augustini testimonium habetur Epist. 119. cap. 21. In Scripturis multo nescio plura, quam scio, inquit Augustinus. Respondeo, hanc omnilum veram atque ingenuam confessionem esse oportet, vt se a perfectione scientiae longissime abesse fateantur: tamen quae sunt necessaria, Augustinus & sibi nota esse profitetur, & facile intelligi posse concedit.
Octavum testimoniuma Iesuita citatum, est Gregorij Magni, in Homil.6. in Ezechiel. vbi in hunc modum scribit: Magnae vtilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, vt fatigatione dilatetur, & exercitatus capiat, quod capere non potest ociosus. Habet quoque adhuc aliud maius, quia Scripturae sacra intelligentia, si in cunctis esset aperta, vilesceret. In quibusdam locis obscurioribus tanto maiore dulcedine inventa reficit, quanto maiore labore fatigat animum quaesita. Respondeo: Dici nihil verius potuit. Fatemur nos quidem cum Gregorio, multa in Scripturis obscura esse, idque factum esse divina sapientia, partim vt exerceret nos Scriptura, partim ne vilesceret, partim vt inventa veritas magis delectaret. Sed Gregorius interim non dicit, omnia in Scripturis obscura esse: Imo palam reclamat. Ait enim, In quibusdam locis obscurioribus: Ergo non omnia, sed quaedam in Scripturis obscura sunt, si credimus Gregorio. Quis vero sanus sic concluderet; Quaedam obscura sunt in Scripturis, venon statim intelligantur; ergo aut nihil intelligi potest, aut Scripturae legendae non sunt. Atque haec de secundo Iesuitae argumento.
Tertium Bellarmini argumentum nititur necessaria ratione. In Scripturis enim duo, inquit, consideranda esse, Res quae dicuntur, & Modum quo dicuntur: vtrumvis spectemus, summam esse difficultatem. Primum, enim, res obscurissimas esse, nimirum divina mysteria, quae in Scripturis traduntur, de Trinitate, de incarnatione Christi, & huiusmodi: & quaerit Bellarminus quare Metaphysica reliquis scientiis obscurior ac difficilior: sit, nisi propter subjectam materiam? quia scilicet res obscuriores ac difficiliores tractat: eodem etiam modo Scripturas arduas atque obscuras esse concludit, quia res arduae atque obscurae in ilus tractantur. Respondeo, & dico res ipsas Scripturae esse quidem obscuras, absconditas, abditas, & mysticas, non autem in se, sed nobis. In se vero cum dico, non naturam rerum ipsarum intelligo, quasi res non essent omnino obscurae, fateor enim obscuras esse) sed hoc volo, res ipsas Scripturae, quemadmodum in Scriptura proponuntur & traduntur, obscuras non esse. Exempli gratia, Deum esse substantia vnum, personis trinum, Deum factum esse hominem, & huiusmodi, licet in se quidem, si rerum ipsarum natutam spectemus, adeo obscura sint, vt nulla ratione percipi a nobis possint; aperte tamen in Scriptura proponuntur, si ea scientia contenti esse velimus, quam Deus nobis impartire voluit. Quod vero multi argute ac subtiliter de his rebus scripserunt, dico has argutias ad populum nonspectare, quia fine illarum cognitione servari potest: imo dico praeterea, nonnullas impias esse, atque ipsis, qui eas excogitarunt, perniciosas. Scriptura nos vult contentos esse hac plana, perspicua, ac simplice doctrina, quam ipsa tradit. Omnis ergo in rebus difficultas, si quae sit, nostra est, & a nobis nascitur. Atque haec de rerum ipsarum obscuritate.
Iam vero quoad modum dicendi, Scripturas obscuras esse probat sex rationibus. Prima ratio est, Quia in Scripturis multa sunt, quae primo aspectu contraria, ac plane repugnantia videri possint: cuiusmodi sunt haec duo loca, nempe Exod. 20. 5. vbi Deus minatur se visitaturum esse iniquitatem parentum in filios, in tertiam ac quartam generationem; & Ezeth. 18. 20. vbi legimus animam ipsam, quae peccaverit, morituram esse, & filium non esse portaturum iniquitatem patris. Res pondeo: videri possunt nonnulla. in Scripturis, homini non satis attente consideranti, sibi contraria: sed certum est tamen Scripturas optime secum consentire. Voluit vero Deus quasdam huiusmodi contradictionum species in Scripturis oc currere, vt nos eo magis ad diligentiam im ijs legendis atque meditandis, & inter se conferendis excitemur. Qua quidem in re si quis diligentiam adhibebit, quemadmodum Augustinus olim in conciliandis Evangelistis, facile loca omnia, quae socum pugnare videntur, conciliabit. Quod vero ad haec loca attinet, facile convenire intelligimus. Certum, enim est, Deum punire homines propter peccata sua, non aliena, vt habetur Ezech. 18. 20. Ergo quod dicitur peccati alicuius supplicium in posteros derivari, Exod. 20. 5. id necessario cum hac conditione intelligendum est, si posteri in patentum peccatis perstiterint. Nam si parentum peccata fugerint, eorum poenas nequaquam subierint. Secunda ratio, qua probat Scripturas, quoad mo dum dicendi, obscuras esse, haec est, Quia scilicet verba multa in Scripturis ambigua sunt, & orationes etiam multae ambiguae, vt lohan. 8. 25. Principium, qui e loquor vobis. Res pondeo. Est quidem hoc ambiguum, ac falsum, & plane ridiculum; sed tantum in Latina illa vulgata versione. Debet enim verti, quod loquor, non qui loquor. In Graeco vero contextu omnia facilia sunt: verba enim sunt, τυν αρχιν ο, πκι λαλῶυίν, id est, χιι τωαρχι: quorum verborum hic quidem sensus est satis expeditus: Non alius sum, quam quem me dixi esse ab initio. Tertia ratio est, quia sunt imperfectae multae orationes ac sententiae in Scripturis, vt ad Rom. 5. vers. 12. dep ponitur sine aliqua redditione: ubi Iesuita ait verbum principase deesse. Respondeo. Quod verbum intelligat, ego quidem non assequor: Fateor esse αναν¬ τοτοδηοτον: sed non est sententia ita obscura, quin possit intelligi, & videtur. Apostolus paulo post subiecisse alterum membrum, quod illi respondeat. Quarta ratio est, Quia sunt in Scripturis multae praeposterae sententiae, veGen. 10. 31. sic scriptum legimus: Isti sunt filij Sem secundum cognationes, ac linguas suas. At Cap. 112. in ipso principio, dicitur tota terra illo tempore vnius labij ac linguae fuisse. Respondeo, primo: Cum in omnisermone, tum in historijs potissimum. υζερον ωροτερον familiare esse solet. Fuit. illa olim regula Ticonij. Quaedam in Scripturis per anticipationem narrari, vt antequam facta fuerint, perfunctorie quodammodo narrentur, vt post suo loco quodque latius explicetur, meliusque intelligatur. Atque hoc modo locum istum Augustinus egregie exposuit, Lib. 16. cap. 4. de Civit. Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen ad illud tempus narrator, quando vna lingua omnium fuit: & inde iam exponit, quid acciderit, vt linguarum diversuas nasceretur. Secundo: Non debet verti, Erat populus unius labij, sed, Fuerat unius labj. Et sic quidem Tremellius rectissime aptissimeque vertit, vtomnem ambiguitatem tolleret, cum qua versione textus Hebraicus minime pugnat. Quinta ratio est. Quia sunt in Scripturis phrases quaedam Hebraicae linguae propriae ac peculiares, quae nobis intellectu sunt valde difficiles, vt Psal. 89. 29. Sicui diescoli: quasi esset dies & nox in coelo, vel quasi coelum dies ac noctes viveretvt homines. Sic Psal. 119. 108. Anima mea est in manibus meis. semper. Respondeo: esse quidem in Hebrae a lingua, vt in caeteris linguis, idiotismos quosdam, & phrases illius linguae proprias ac peculiares; sed eiusmodi tamen, quae & facile intelligi possint ab ijs, qui in Scripturis sunt exercitati, & rem ipsam magna quadam ἔμρασι ac venustate declarant. Quis enim adeo hebes est, qui non intelligat, quid haec loquendi. formula sibi velit? Deus loquutus est per manum Ieremiae, vel, Verbum; Domini factum est per manum Zachariae, id est, per huius Prophetae mini¬ sterium? Sic, Thronus eius sicut dies coeli, hoc est, perpetuo duraturus est, vt coelum ipsum: &, Anima mea est in mana mea, hoc est, omnibus periculis exposita est. Sextaratio, cur Scripturae, quoad modum dicendi, obscutae sint, haec est, Quia multi sunt tropi, multa schemata ac figurae in Scripturis, vt metaphorae, ironiae, metonymiae, hyperbata, & huiusmodi. Aespondeo, & dico his tropis atque figuris non obscurati, sed illustrari Scripturam. Nam & Rhetores ipsi in cum finem tropos adhibendos esse docent, non vt obscuretur, sed vt ornetur, atque illuminetur oratio. Augustin. L. 2. de Doct. Christ. cap. 6. hac de re sic scribit: Nemo ambigit per similitudines libentius quaeque cognosci. Chrysost. in 8. Cap. Esaiae, super haec verba: Ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes ac multas, regem Assyriorum, &c. in hunc modum scribit: Metaphorice usus est dictionibus, quibus exprimeret & mores regis indigenae, simul & barbari potentiam. Hoc autem eo facit (quod & semper dicebam) vt sermonem reddat evidentiorem. Et paulo post: Quoties Scriptura in tralationibus versatur, consuevit seipsam dilucidius explanare. Eodem modo Thom. Aquin. in 11, parte summe quaest. 11. Artic. 9. in respon. ad Argum. 2. cuius haec verba sunt: Unde ea, quae in vno loco sub metaphoris dicuntur, in alijs locis expressius exponantur. Ergo etsi ex metaphoris illis Scripturae in quibusdam locis obscuriores redderentur, illae tamen metaphorae in alijs locis explicantur, & explanantur, vt nihil obscuritatis in oratione sententiaque relinquatur. Atque haec de tertio Bellarmini argumento. Quartum eius argumentum est a communi experientia desumptum, in hunc modum: Si Scripturae (inquit) non sint obscurae, quare Lutherus ipse & Lutherani tam multos in Scripturas commentarios ediderunt, easque tam varie interpretati sunt, adeo v? Osiander asserat viginti diversissunas de iustificatione sententias inter solos Confessionistas (hoc est: Lutheranos) versari? Respondeo: primo, Multitudinem commentariotum fortasse non ita necessariam fuisse, quia sine tot commentariis Scriptura intelligi potuit: quanquam merentur illi gratiam singularem apud omnes Scripturarum studiosos, qui commentarios in Scripturas eruditos & elaboratos conscribunt. Secundo, Dico commentarios editos esse, vt melius ac facilius intelligantur Scripturae. Tertio, Dico summum esse inter Confessionistas, quos vocant, consensum in rebus necessariis, hoc est, in articulis fidei, & praesertim de Iustificatione, vteunque aliqua fortasse inter illos sit dissensio in rebus minutioribus, veluti in obscurioris alicuius loci explicatione quod non Scripturarum obscuritatem, sed nostram tarditatem, inconstantiamque arguit. Quarto, Minime curandum, quid Osiander, homo levissimus & audacissimus, dixerit. Cuius calumnia ex eo apparet, quod ait duas a Confessionistis iustificationis rationes ex his verbis colligi (Credidit Abraham Deo; & imputatum est ei ad iustitiam) vnam nempe fidei, alteram imputationis: quasi vero per fidem iustificari, & per imputationem iustificari, non idem plane sit. Certe inter haec duo nihil prorsus interest. Nec igitur sunt hae duae diverse iustificandi rationes, & falsum est, quod de opinionum varietate in causa gravissima objicitur. Huius calumniae meminit Hosius, Lib. 3. contra Brentium. Sic & Lindanus, in suo Dubitantio. Sic Prateolus etiam, in Elencho haereti corum, Lib. 9. Cap. 35. Atque haec de quarto Bellarmini argumento.
Sequituriam argumentum eius quintum & vltimum, quod ex confessione Protestantium sumitur: Protestantes (inquit) ipsi hoc idem fatentur, multa esse in Scripturis obscura, Lutherus, Brentius, Remnicius, Centuriatores. Respondeo: Iam ergo nos absolvunt, & se mendaces esse ac calumniatores palam produnt. Quid iam nactus Iesuita est, cum tota hac disputatione sua id multis rationibus evincere ac persuadere conatus fuerit, quod nos nostra sponte concedimus, in eoque refellendo tam multumoperae posuerit, quod nos quidem nunquam defendimus? Quando igitur probant esse magnam intelligendi Scripturas difficultatem, non illi contra nos disputant, qui quod argumentis ipsi concludunt, id a nobis affirmari statuique confitentur. Probandum autem erat Adversariis, aut omnia esse obscura, aut tam pauca in Scripturis manifesta, vteas populus non debeat attingere. Atque de Adversariorum argumentis hactenus. responsum est.
On this page