Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 2
REstat iam ve ad Papistarum argumenta accedamus. Sed prius Rexplicandum est, quantam Ecclesia authoritatem, tum illorum, tum nostra opinione, erga Scripturam exerceat. Ex omnibus Pontifi¬ cijs Stapletonus acutissime hanc Quaestionem pertractavit: eum ergo potissimum in hac causa examinabimus. Is 9. Lib. Doctrinal. Princip. 22. Cap. distinctione quadam vtitur, quam a Cocleoaccepit. Ait igitur, quemadmodum ante attigimus, Scripturam dupliciter considerandam esse, nempe quoad se, & quoad nos. Quoad se, & ex se, ex authore suo semper sacram esse dicit, sive ab Ecclesia acceptetur, sive non acceptetur. Licet enim (inquit) repudiare nunquam potest Ecclesia Scripturam, quia a Deo profecta est, tamen aliquam Scripturae partem non acceptare aliquando potest. Sed quid quaeso interest inter non acceptare ac repudiare? plane nihil. Qui enim Deum non acceptat, is cum repudiat: & sic quidem Ecclesia Scripturas illas, quas non acceptavit olim, plane repudiavit. Quaero enim quare eas non acceptaverit? ratio certehaec fuit, quia eas adulterinas esse iudicavit, in quo sane falli potuit. Sed pergit Stapletonus, & ait Ecclesia iure suo posse aliquos aliquando libros non ac ceptare, & ostendit dogmata quaedam a recentioribus Ecclesus. iam acceptari, quae prius acceptata non fuerunt; quae si iam quisquam repudiare vellet post Ecclesiae acceptationem, eum haereticum jure optimo dici & existimari debere. At affirmo nulla dogmata, in articulos fidei relata iam esse, quae ab antiqua Ecclesia Apostolorum temporibus. ac ceptata non fuerint, adeo vt erraverint omnes illae Ecclesiae, quaecunque prius non eadem ac ceptarent Sed instat ille in quibusdam, & capita quaedam in medium profert, quae primo non acceptata fuisse dicit, nempe dogma De processione Spiritus sancti, De creatione animarum immediate a Deo, De haereticorum Baptismo non iterando. At affirmo iterum, dogmata haec omnibus temporibus vim suam habuisse, adeo vesiu iam sit haereticum illis non assentiri, idem semper haereticum fuerit. Dogmata enim Scripturarum non mutantur in Evangelio, sed semper ex aequo necessaria sunt. Eo recidunt omnia, quae affert Stapletonus, vt ostendat, eos libros qui antea ab Ecclesia recepti non fuerunt, esse iam ob externum tantum Ecclesiae testimonium recipiendos. Subiungit, Ecclesiae authoritatem respicere Scripturas tantum materialiter; quod explicat, quia videlicet Ecclesiae iudicio nos obtemperate convenit, & propter eius iudicium Scripturam pro sacra acceptare. Esset autem (inquit) inconveniens, si Scripturae, aut aliorum quae creduntur, veritas sic ab Ecclesiae iudicio penderet, vt non alitervera esset, nisi Ecclesia approbaret. Nunc autem (ait) Ecclesia non facit, vt vera sint in se, sed vtpro veris credantur. Attendite: Scriptura est vera in se, & dogmata Scripturae omnia vera sunt: sed non constaret nobis ea esse vera, nos non possemus Scripturae credere, nisi Ecclesia Scripturam & Scripturae dogmata approbaret: Etsi haec vera in se sint, nobis tamen vera non viderentur, a nobis non crederentur, neque (ut Stapletoni verbo vtar) acceptarentur, nisi propter Ecclesiae approbationem. Hoc totum est mysterium iniquitatis. Nos quidem longe aliter, multoque verius. Quod enim Scripturae nobis etiam verae sint, id Ecclesiae acceptum referri pernegamus: sed quod illas nos veras esse credimus, id Spiritus saucti testimonio instinctuque fieri dicimus. Stapletonum docuit illam blasphemiam Cocleus, in Libro 29. de authoritate Ecclesiae & Scripturae, vbi multa Scripturae loca colligit, quae homini incredibilia videri possint, quibus ille affirmat humanam imbecillitatem non posse assentiri, nisi Ecclesiae authoritate confirmentur: Quale est illud, de innumerabili Davidis exercitu; quod non esse cuiquam credibile probat, ex angustia regionis illius. Ait enim terram Iudaeorum tantam hominum multitudinem alere ac sustentare non potuisse: idque demonstrat ex comparatione illius regionis cum alijs nationibus, ostenditque tot millia hominum non esse censa in tota Republica Romana, quae multo fuit amplior Iudaea. Quomodo potest, inquit, humanus intellectus his assentiri, cum apud nullos historiographos, cosmographos, philosophos, oratores, imo ne Poetas ipsos simile quicquam legatur? Quae enim fabula, inquit, Poetarum, uni populo, nec toti, tantumnumerum ascripsit fortium virorum? Huc numerum talentorum refert, quae David filio suo Salomoni ad templi aedificationem: reliquisse dicitur. Hoc etiam incredibile merito videri posse affirmat, propterea quod David pauper admodum fuit: idque ex eo probare vult, quod fortunas suas in aulicis, filijs, vxoribus, ac concubinis, quas ille multas habuit, sustentandis, & in bello etiam, quod illi omni pene vitae suae tempore perpetuum erat, dissipavit. Unde, inquit, hae opes Davidi, quas nec Craesus, nec Alexander, nec Augustus habuit? Hac ille in renimium verbosus ac disertus fuit: & multa huiusmodi loca protulit, quae piget & pudet commemorare. In fine vero concludit hoc modo, admodum egregie, omnia haec non aliter vera credi, quam quia Ecclesia siccredit, & sic credere iussit. Nescio ego certe quid iampudentia sit, si haec non sit. Non haec aliter credi possunt, quam quia Ecclesiatradidit, credique voluit? Quid ergo de caeteris prope infinitis huinsmodi rebus, quarum Scriptura meminit, dicemus? quid de Iscaelitatum transitu permare? quid de Manna? quid de coturnicibus, quibus populus Israeliticus in deserto opipare pastus est? quid de omnibus Christi mitaculis? quid. de tota nostra redemptione, de Christi nimirum incarnatione, morte, resurrectione, ascensione statuemus? Num haec omnia non alio testimonio aut argumento vera esse credemus, quam quia Ecclesia sic statuit? lmmanis, & digna Cocleo ac Stapletono blasphemia ! Nos haec credimus, veraque esse non dubitamus, non quia modo sic Ecclesia confirmavit, sed propter verbi Divini, & Spiritus sancti authoritatem. Eo ergo recidunt omnia quae dicunt Papistae, vtomnem sacrarum Scripturarum authoritatem ex Ecclesiae authoritate suspendant, quod tamen ipsi negant: sed esse hanc illorum sententiam ex his quae dicta sunt facile constat. Subiungit Stapletonus, non magis inconveniens nobis videri debere, vt Ec clesia Scripturam commendet, & ei testimonium perhibeat, quam fuit inconveniens, vt Iohannes Baptista testimonium Christo diceret, & vt Evangelium ab hominibus scriberetur. Nos vero confitemur. Ecclesiam suo testimonio commendare Scripturam, hocque esse Ecclesiae praeclarum officium: sed longe alia res est, Scripturis non aliter crediposse, nisi propter hoc iudicium, testimoniumque Ecclesiae. Illud concedimus, hoc cum summa etiam detestatione pernegamus.
Quantum illi Ecclesiae tribuant, accepimus: Iamsequitur, vt quid revera Ecclesiae tribuendum sit, confideremus. Nos quidem non tantum Ecclesiae tribuimus, quantum illi (neque enim id fas est) sed tamen officia Ecclesiae egregia erga Scripturas multa agnoscimus, quae ad quatuor capita revocantur. Primum: Ecclesia testis est & custos sacrarum literarum, atque hac quidem in re instar tabellionis obtinet. In custodibus summa fides requititur: nemo tamen dicet ob tabellionis tantum authoritatem tabulis credi, sed propter ipsarum dignitatem. Sic Ecclesia Scripturas fideliter custodite debet, nec tamen Scripturis propter Ecclesiae duntaxat testimonium atque authoritatem fidem adhibemus. Secun¬ dum Ecclesiae officium est, vt veras, germanas, ac genuinas Scripturas, a falsis, supposititiis, ac adulterinis dijudicet ac discernat. Qua quidem in re fungitur officio vindicis, & ad hoc munus obeundum habet Spiritum Christi, quo verum a falso possit distinguere: novit vocem sponsi sui, iudicio summo pollet, & potest Spiritus dijudicare. Aurifex statera aut lapide autum a cupro atque aliis metallis dijudicare potest: in quo non autum ille facit, ne nobis quidem: tantum esse autum indicat, & nos facilius credimus. Vel si aliud exemplum desideretur, nummum, quem non agnosco, alius peritus esse bonum ac legitimum docet: iam ego monitus acquiesco, sed proptermateriam atque formam in nummo impressam nunc esse rectum & regium intelligo. Similiter Ecclesia Scripturas agnoscit, & divinas esse praedicat: nos moniti & excitati ab Ecclesia sic se rem habere perspicimus. Et tamen non hoc iundicium omnes perinde Ecclesiae habent. Tertium Ecclesiae officium est, Scripturas divulgare, proponere, praedicare, promulgare: qua in re fungitur officio praeconis, qui debet alta voce decreta atque edicta regis pronunciare, nihili praetermittere, nihil mutare, nihil de suo addere, Chrysostomus in iHomil. in Epist. ad Titum hanc similitudinem perse quitur, dep (inquit) οκηρυγ παγτον παρογτον ἐν τῳ θεαζῳχηρθτη, ευτκαι ημεις: vbi ostendit hanc praeconis virtutem esse, vt omnia quae accepit, afferat, & nihil de suo addat, nihil detrahat. Iam vero magistratuum edictis populus credit & obtemperat, propter se, non propter praeconis vocem. Quartum Ecclesiae officium est, Scripturas exponere ac interpretari: qua in re fungitur officio interpretis. Nihil autem debet de suo comminisci, sed Scripturas exScripturis explicare. Haec sane magna sunt inprimis & ampla Ecclesiae munera, quae nos illi libenter concedimus: ex quibus tamen minime sequetur, nos propter Ecclesiae tantum authoritatem Scripturis assentiri, quod Papistae volunt, & defendunt. Atque ex his, quae sint Ecclesiae erga Scripturam officia, iuxta & nostram & Papistarum opinionem, satis constat.
On this page