Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 2
LIngua Hebraica prima est omnium linguarum: quae unica etiam fuitante diluvium, & arcis Babylonicae extructionem. Name avsus Adamus est, hominesque vniversi ante dilivium, vt ex Scripturis ipsis facile constat, & Patres testantur. Augustinus in Libro de Mirab. Scripturae, cap. 9. Cum ad illud (inquit; tempus esset unius linguae cunctus populus universorum, lingalas in diversa verba divisit. Et Lib. 16. cap. 4. de Civitate Dei, Tempus fuit quando vna omnium lingua fuit. At que hoc etiam illo Sybillae testimonio confirmatur, quod a Iosepho positum est, Lib. 1. Antiquit. cap. 6. τῶγτον δμορώνον ὀντον τιγ ανθρωπον, τυργον φ κοσορον σαντινος ψλψηλθτάτον, ως οπι τ α ραγον αναξεσομηυοι δι αυτό: δι ῆ θεοl ἀγόμοως δτεπιμ¬ αντεε, ανιτζε καν 7 τυργον, χιιδιαν οκαστῳ εοτῆν ιδυκαν. Cum linguam uvnam homines universi haberent, quidam turram altissimam aedificarunt, per quam in Coelum ascenderent. Sed dij turrim tempestate everterunt, & vocem unicuique propriam dederunt. Quod anus fatidicae testimonium, quia cum Scripturae veritate consentit, non est respuendum. Itaque Philastrius de Haeres. cap. 106. proculdubio vehementer erravit, quando plures ab initio linguas fuisse contendit, & haereticum esse ait, si quis vnicam fuisset linguam ante Babel extructam dixerit. Nam id Scriptura aperte docet. Gen. 11. 1. his verbis. Fuit universa terra sermonis eiusdem, & verba eademerant. Hanc autem communem linguam, Augustinus, De Civitate Dei, Lib. 16. cap. 11. in familia Heber permansisse, ab eoque Hebraeam esse dictam scribit. Quod etiam Eucherius in Genes. Lib. 2. cap. 2. diserte affirmat, Eo tempore quo linguarum facta est varietas, in solo domo Heber, quae antea fait lingua commansit. Ita cum alij linguarum repentina mutatione plecterentur, Heber suam illam antiquam servavit, eamque posteris suis reliquit, non quidem omnibus, sed iis ex quibus ortus est; Abraham. Cum lingua vero etiam pura religio in illa Abrahae familia propagata est. Atque in illa perturbatione confusioneque linguarum Babylonica, fuit Hebraea quidem mater reliquarum. Sunt enim fere caeterae quasi huius quaedam ἰδυματα & dialecti, quarum aliae affiniores sunt, suaeque matri similiores, aliae longius ab origine sua deflexerunt. Sed ex hac reliquae omnes natae sunt. Hieronym. in cap. 3. Sophoniae, Nosse (inquit) possumus, esse Hebraicam linguam omnium matricem. Id vno exemplo docet, Nugei Hebraicum idem esse quod Latinum Nugae.
In hac lingua, quam fideles post illud tempus deinceps in vna familia incorruptam retinuerunt, editum fuit vetus Testamentum, quod nulli dubitant: de qua re sic Hieronymus scribit, Epist. 142. Initium oris & communis eloquij, & hoc omne quod loquimur, Hebraeam esse linguam, quavetus Test anentum scriptum est, universa antiquitas tradidit. Et scriptorem primum fuisse Mosen constat, etsi aliter aliqui putant, & nominaquaedam librorum proferunt, quae in Scripturis reperiuntur. Verum de iis facile responderi potest: sed quia non est huius instituti, praetermittam. Et Deus ipse scribendi exemplum modumque ostendit, quando legem suis digitis conscriptam Mosi tradidit. In hac opinione Chrysostomus, & Theophilactus in Cap. 1. Math. atque alij versantur, eamque Papistae etiam amplectuntur, vt Hosius in Confessione Petrocoviensi, cap. 15. & Screchius lesuita, Thes. 13. de verbo Dei. Quod autem Augustinus de Civit. Lib. 15. c. 23. Enoch quaedam scripsisse certum esse affirmat, cum hoc in Epistola Canonica ludas dicat, id ex hoc ludae testimonio colligi non potest. Non enim ludas ait, Recte scripsit Enoch, sed recteroρ iρητώσε. Ita hoc, aut eius dictum aliquod ἀχεαρον, aut ab alio quopiam? scriptuin esse intelligitur. Librum aliquem ab Enocho scriptum, eo tempore in manibus fuisse, quo hanc Epistolam Iudas scripsit, nullo modo dicendum est: fuisset enim Canonicus, vtpote ab Enocho conscriptus. Sed Iudaei nullum huiusmodi librum in Canone suo habuerunt. Primum. ergo librum Scripturae Canonicum Moses ille maximus Propheta conscripsit. Post quem alij Prophetae varia volumina ediderunt. Aliqui ante captivitatem, vt Samuel, Nathan, Efaias. Hoseas, multique alij. Aliqui in captivitate, vt Ezechiel, Daniel. Alij post captivitatem ad aliquod tempus, vt Esdras, Aggeus, Zacharias, Malachias. Et haec quidem illi omnia scripserunt Hebraice, praeterquam pauca, quae a Daniele & Esdra Chaldaice scripta legimus. Sed lingua Chaldaica vicina est? Hebraicae, & ea tum lingua nota fuit Ecclesiae. Et hoc non est tanti, quo minus Hieronymus dixerit, vetus Testamentum esse totum Hebraice scriptum.
Sunt vero qui putant in captivitate veterem omnem Scripturam penitus intercidisse. Haec suspicio inde forsan manavit, quod cum Templum esset incensum, omnia quae in Templo erant, eodem incendio consumpta fuerint. Et tum sacros etiam Scripturae codices his flammis conflagrasse credunt. At vero post captivitatem, Esdram a Spiritu sancto edoctum, eosdem hos libros quasi postliminio novos edidisse dicunt. Sicquidem opinatus est Clemens Alexandr. Lib. 1. Stromat. & Irenaeus lib. 3. ca. 25. Sic enim habet: In ea captivitate populi, quae facta est a Nabuchodonosor, corruptis Scripturis, & post 70. annos Iudaeis descendentibus in regionem suam, & post deinde temporibus Artaxerxis Persarum Regis, inspiravit Esdra tribui Levi, Prophetarum omnes rememorare sermones, & restituere populo eam legem quae data esset per Mosem. Similia Leontinus habet in lib. de Sectis. Act. 2. 8δFσδρασ ελθυν εἰς το Ιοροστελθμα, χι ευσον οη πώθταλιθεια ήσον κανθεθτα, τννίκα ηχμαλστηθεσον, θτι μνημης, λγεται συτγροααο τAκο ριθλια, απρεν τοις ἀνο ἀπηριθμησαιηα. Eadem scribit Isidorus de Officiis, & Rabanus Maurus de Instit. Cleric. c. 54. Duo igitur affirmant: Alterum, sacram omnem & Canonicam Scripturam in Captivitate Babylonica penisse: Alterum vero, eandem fuisse ab Esdra postea divinitus & admirabiliter edocto atque inspirato suae integritati redditam.
Sed hanc opinionem esse falsam, manifestum est. Nam pij procul dubio penes se multa Scripturarum exemplaria habebant, eaque facile abilla incendij calamitate vindicare poterant. Nullum enim fuisse Scripturarum exemplar, praeterquam in Templo, quis sanus dixerit? Tum, si inTemplo positi hi libri fuissent, nonne illos vel Sacerdotes, vel alij flammis eripuissent? Pios autem, dum agerent Babylone, incredibile est tamfuisse pietatis & religionis immemores, vt nulla omnino Scripturarum exemplaria servarent, praesertim cum inter eos Ezechiel & Daniel essent. Sed fuisse illis multa in manibus exemplaria, certum est. Nam omnia neAntiochus quidem vel delere potuit, quamvis id maxime cuperet, & laboraret. Ita passim fuisse plurima exemplaria liquet. Babylonij vero in libros sacros nullum ejusmodi impetum fecerunt. Atque ita Nehemiae 8. Esdras dicitur librum Mosis attulisse, & legisse. Quare libri Mosis, & similiter alij Scripturarum libri fuerunt in captivitate salvi, & sic nos non alios jam Scripturarum veteris Testamenti libros habemus, quam eosdem illos, quos Moses ipse & reliqui Prophetae scripserunt.
Sed fieri omnino tamen potuit, vt libn qui ante fuerant perturbate dispositi, ab Esdra repurgati, suoque ordini restituti, ac certa ratione distributifuerint, quod nominatim de Psalmis Hilarius in Prologo affirmat. Et forsan etiam Esdras characterum formas ac figuras vel mutavit, vel emendavit. Hieronymus quidem in Epistola ad Paulinum ait, Esdram novas quasdam characterum formas post reditum invenisse: nam ante Iudaeis ac Samaritanis communes characteres fuisse. Ita si fidem habemus Hieronymo, Esdras characterum novas formas introduxit, elegantiores atque faciliores illis, quibus ante vsi fuerant, ijsque sacros libros descripsit: veteres vero Samaritanis reliquit. Atque his accommodate Hieronymus in Ezechiel. 9. ait vltimam Alphabeti literam fuisse olim similem τuο Graeco: & nunc eam ita esse apud Samaritanos. At vero Hebraeorum. nunc vitima longe aliam ac dissimilem figuram habet. Sed quanquam, Esdram Hieronymus affirmat novos characteres invenisse, nusquam tamen illum dicit nova omnia fecisse. Potuit enim eadem illa antiqua novis quidem literis describere ac proponere. Ergo id tenendum est, nos nunc habere illas ipsas veteres Scripturas, quas Moses, caeterique Prophetae ediderunt, etsi forsan non habemus easdem omnino formas figurasque characterum.
On this page