Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

CAPUTT TTI Tu qu ognensm Cpicatm ubu CAUU I non esse Scripturam Authenticam probatur,

2

SVperest vtnos hanc Latinam vulgatam versionem non esse proDauthentica Scriptura habendam, veris solidisque rationibus ostendamus. In quo multus esse possem & verbis & argumentis: sed conabor ea praecidere quae minus necessaria sunt, & in rebus solummodo ad argumentum causamque accommodatis versari.

3

Primum argumentum: Hieronymus, qui hanc editionem aut fecit, auti correxit, ytisti statuunt, eam ipse non putavit esse authenticam, cum tamen eamulto tunc purior extiterit, quam nunc est. Imo liberum reliquit lectoribus, hoc aut illo modo multa interpretari: quia, num ab ipso recte intellecta & versa essent, dubitabat. Interdum etiam ingenue fatetur, sed aliter ttanstulisse, quam veritas Hebraica postulabat. Vt lonae 4. Hederam transtulit, iuxta Aquilam, non cucurbitam, vt septuaginta, cum ipse in Commentariis in lonam nec Hederam, nec Cucurbitam eo vocabulo significari posse doceat. Nam (inquit) Cucurbita & Hedera huius naturae sunt, vi per terram reptent, & absque furcis vel adminiculis, quibus innituntur, altiora non appetant. Sed illud virgultum, quod Ionae Dominus praeparavit, suo se trunco sustinere, & in Palestina creberrime nasci testatur. Si ergo Hieronymus editionem illam non ausus est vbique defendere, & aliquando eam ab Hebraica veritate longius aberrate profitetur; non esse pro authentica suscipiendam sequitur. Immo hoc Hieronymo, nunquam ne per somnium quidem in mentem venit, fore vt Ecclesia ipsius transsationem pro authentica Scriptura vnquam susciperet. Cum ergo hanc editionem Adversarij Hieronymo tribuant, eamque illius viri authoritate commendatam esse judicent, aequum est vt hac in re exipsius Hieronymi testimonio iudicioque pendeant, eamque non esse authenticam, ex ipso Hieronymo intelligant.

4

Secundum argumentum: Si Latina haec editio authentica esset, tum eam Latina Ecclesia mox tanquam authenticam recepisset. Id esse consequens hoc modo intelligetur. Vetus Testamentum Hieronymus transtulit, vt inquiunt; nouum correxit, rogatus a Damaso. Quare si hanc Latinam editionem eo animo elaborasset, Ecclesiaeque tradidisset, vt passim pro authentica Scriptura in Latinis Ecclesiis haberetur, tum statimi Ecclesiae judicio, iussuque Damasi Pontificis recepta & approbata fuisset. At non fuit: nam tempore Gregorij Papae, qui ducentis & amplius post Hieronymum annis in Ecclesia Latina vixit, illa editio non potuit sola, ne in Romana quidem Ecclesia, obtinere, aut pro authentica haberi, vt ex Gregorij praefatione in lobum, ca. 5. constat. Si ergo nec edita fuit, vt esset authentica, nec tum authentic a fuit, cum integrior sinceriorque esset, quam nunc est, quis a nobis nisi iniquissime requiret, vteam nos tanquam authenticam colamus & sequamur.

5

Tertium argumentum: Hieronymus ipse, quem isti huius editionis vel authorem, vel censorem faciunt, multa in ea reprehendit. Ergo eam esse authenticam nullo modo judicavit. Antecedens quidem ante multis testimoniis comprobatum est: & consequens nulla probatione indiget. Nam si Hiero nymus in hac editione multos errores invenit ac notavit, certum est eam non esse Hieronymo visam vel authenticam, vel veram. At Hieronymus in Tradit. in Genes. atque in aliis libris oste ndit multa: huius editionis vitia, quae hodie etiam in illa reperiuntur. Quod vero Adversarij respondent, Hieronymum in Commentariis iudic asse quaedam esse perperam transsata, quae post, cum illam editionem Latinam? vulgaret, recte omnino versa esse viderit, ideoque non mutaverit; hoc facile refellemus, si commentarios illos in Prophetas, in quibus hanc vulgatam versionem saepe reprehendit, illa editione posteriores fuisse recordabimur: quod ex ipso Hieronymo in fine Catalogi sui manifestum est.

6

Quartum argumentum: Hieronymus nec Propheta fuit, nec spiritu Prophetico praeditus. Aliud est Prophetam esse, aliud est esse Propheticae, Scripturae interpretem. Sic Hieronymus ipse ait in praefatione in Pentateuch. eAliud est vatem, aliud est esse interpretem. Ibi Spiritus ventura praedixit, hic eruditio & verborum copia, ea quae intelligit, transfert. Hinc necessarium argumentum colligitur: Cum vulgata editio non aliud sit, quam interpretatio, non ergo ipsa est per se Authentica, & σειπνώςος Scriptuta. Nam interpretis officium est, Scripturam authenticam transferre, non suam interpretationem facere authenticam Scripturam. Hieronymus vero in interpretando & potuit errate, & erravit. Quin errare potuerit, nemo dubitat, & Augustinus Epist. 8, ad Hieron, pro concesso sumit. Erravisse vero se ipse Hieronymus ingenue profitetur in multis locis. Atque vt Hieronymum in interpretando nunquam errasse fingamus, quid tamen de Latina Psalmorum vulgata versione respondebunt, quae multum ab Hieronymiana Psalmorum transsatione discrepat? Denique, quid de illis Latinae editionis partibus statuent, quae ex Graeca Theodotionis, hominis a fide Christiana alienissimi, versione in Latinis Bibliis leguntur? Ipsumne etiam Theodotionem, a quo sua quaedam librorum fragmenta, tanquam vel interprete, vel authore, ac ceperunt, Prophetico spiritu praeditum fuisse affirmabunt? Non equidem opinor. Quare haec editio Latina ab iis hominibus concinnata, qui & errrare potuerunt, & errarunt, Dei verbum authenticum, & Scriptura θεοτῶςος esse non potest. Quod vero Adversarij objiciunt, Hieronymum quidem perrate potuisse, sed eius versionem esse ab Ecclesia approbatam; Respordeo: primo, Nos dicimus Hieronymum non modo potuisse errare, sed etiam in hac versione multum erravisse, si modo illius versio sit: idque post aperte satis ostendemus. Ergo si hanc Ecclesia probavit, errores interpretationis permultos approbavit. Secundo, Ecclesia non habet authoritatem sic approbandi cuiusquam hominis interpretationem, quantumvis accuratam, vt eam solam esse authenticam Scripturam, ipsisque sacris fontibus praeferendam pronunciet. Nam Scripturam authenti¬ CAUTTTTI omnem Scripturam esse σετνώσον. 2. Tim. 3.16. Interpretatio vero Hieronymi, non est θεοώςος: ergo non est Scriptura authentica. Tertio, hanc Latinam editionem Ecclesia nunquam approbavit, aut recepit, tanquam authenticam, ante hoc recentissimum Tridentinum Concilium. Si enim illam vnquam ante Ecclesia approbasset, tum versionem. hanc Latinamtam multi homines docti & Catholici non reprehendissent, Lyranus, Paulus Brugensis, Armacanus, Valla, Eugubinus, Isidorus Clarius, Iohannes Isaacus, Caletanus, Erasmus, Iacobus Faber, Ludovicus Vives, Lucas Brugensis, aliique sane multi. Vsa quidem est Ecclesia Latina hac versione, quia fuit necesse extare in Ecclesiis Latinis, Latinam? Scripturarum aliquam editionem: sed eam nunquam antea Canonicam,? atque authenticam fecit. Nunc primum in Concilio Tridentino iubemur. Latinam veterem Transsationem pro nostra authentica Scriptura suscipere. Unde illorum Scripturam authenticam non aliam esse perspicimus, quam Hieronymi & aliorum, nescio quorum, qualemcunque versionem. Illorum Moses, illorum Prophetae, illorum Apostoli, illorum Evangelistae, illorum denique Christus est Hieronymus. Nam cuius scripta tanquam authentica suscipiunt, ci tribuunt quod ad Mosem, Prophetas, Apostolos, Evangelistas, Christum pertinet.

7

Quintum argumentum: Si Deus permisisset Scripturam perire in Hebraicis Graecisque fontibus, in quibus edita primum fuit a viris divinitus inspiratis, non ille satis cavisset Ecclesiae suae, fideique nostrae. Nam ex Propheticis Apostolicisque Scripturis Ecclesia oritur, fidesque manat. Unde vero constabit, has esse per omnia Propheticas & Apostolicas Scripturas, nisi ipsa Prophetarum & Apostolorum scripta consulantur? Quae veroratio afferri potest, cur Dei verbum authenticum periret in iis linguis, in quibus editum primum fuit, in nova vero lingua authenticum fieret, in quam fuit ab homine non Propheta transsatum? Aut curin Latina potius lingua, quam in alia quacunque

8

Sextum argumentum: Antiqui Patres Latinae Ecclesiae non vnam sequuti sunt Latinam editionem: Tertullianus, Cyprianus, Arnobius, Lactantius, Victorius, Hilarius, Ambrosius, Augustinus, ipse Hieronymus, Leo, Gregorius, Beda: ergo non tum vna fuit editio authentica in tammultis Ecclesiae aetatibus. Quod cum esse verissimum res ipsa doceat, quare nunc Latini homines Latinam vnam haberent authenticam editionem? Videri possit fuisse magis necessarium, vt tunt vna authenticaeditio extaret, propterea quod erant tunc plures versiones Latine, quam nunc. Nam Augustinus ait suo tempore fuisse innumerabiles. Lib. 2. ca. 11. de Doctr. Christ. Quae vero nunc extant, omnes numerari facilepossunt. Synodus autem Tridentina voluit, vnam e multis authenticam haberi. Et Andrad. Lib. 4. Defensionis Trident. Synodum sapientem fuisse ait, quod ex tam multis, quae hodie circumferuntur, vnam fieri haberique authenticam decreverit. Haec si iusta ratio, causaque fuit, illis temporibus esse vnam authenticam multo magis oportebat, in quibus multo plures, quam hodie, versiones passim in hominum manibus versabantur.

9

Septimum Argumentum: Quaero vtrum Synodus Tridentina Latinam hanc editionem fecerit authenticam, an solummodo esse authenticam declaraverit? Quaestionis haec ratio est, quod sacrae Scripturae libros abEcclesia accipere dicunt, non vt sint Canonici & sacrosancti, sed vt tales habeantur, quemadmodum postea audiemus. Num igitur haec editio Latina nunc facta ab illis est authentica, an vero tantummodo esse authentica declaratur? Si factam esse authenticam nunc dixerint, ergo non ante authentica fuit. Et quo jure illi editionem non authenticam? facere authenticam potuerunt? Eodem modo licebit illis e libro non sacro sacrum & Canonicum facere, quod se tamen sibi minime sumeret profitentur. Sin vero hanc editionem esse authenticam tantummodo declararunt, doceant igitur quando illa primum authentica esse caeperit. Nam initio non fuit authentica, vt ostendimus. Oportetergo vt quando, & a quibus illud acceperit, vt esset authentica, in medium proferant, si nolunt ipsi fateri eam a se factam esse authenticam.

10

Octavum Argumentum. Latina editio vulgata est in multis locis plane barbara, & plena solaecismorum: vnde eius authorem valde fuisse negligentem colligi potest. Scripturae simplicem & minime fucatam dictionem facile agnosco; nec reprehendo, sed potius vt divinam admiror. Sed in authenticis fontium Scripturis nusquam invenies huiusmodi barbariem & solaecismorum sordes, quales in Latina hac vulgata passim reperiuntur. Gen. 21. 26. Non audivi praeter hodie. Gen. 42. 13. Alius non est super, pro, non superest. Psal. 67. 20. Benedictus Dominus die quotidie. Psal. 125. 1. In convertendo dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati, Matth. 22. Neque nubent, neque nubentur. Matth. 6. Nonne vos magis pluris estis illis? Mat. 20. Filius hominis non venit ministrari. Luc. 7. Lamentavimus vobis. Luc. 21. Omnis populus manicabat ad eum. Iohan. 15. vi fructumplus afferat. Act. 3. Poenitemini. Iac. 1. Deus intentator est malo. rum, Haec in fontibus longe aliter, & satis eleganter pureque fluunt, Mat. J CAPUTTTTTTTI Mat. 20. 28. 8 φός το ανθρωτο ἐκ ιλθε διαϰοηθεαι, αλλα διακονήσαν. Luc. 7. 32. θρήσαμιν. Luc. 21. 38. πῶς ολαός αρθριε ωρος αυτον. Iohan. 15. 2. ἵνa τειονα καρπον φιρει. Act. 3. 19. μvοήσατe. lac. 1. 13. ὑθεός ἀπειρασας δει τόν καϰώον. In his Graecis, nec puritas, nec elegantia desideratur. Illa vero Latina eiusmodi sunt, vt nihil magis barbarum aut ineptum fingi possit. Spiritus sanctus nunquam certe solet tam barbate putideque loqui. Etsi enim sint in Scripturis quaedam αναντατυδυτα, & υπέρρατα, & σελοικορανῆ, & huius generis alia, tamen eadem possunt in eloquentissimis & probatissimis authoribus reperiri: vt nihil in fontibus occurrat, quod attinet ad dictionem genusque dicendi, cui non aliud simile in laudato aliquo authore invenias. Sed illa Latina absona sunt, & inusitata: & hoc modo nullus loquutus est, qui norit, aut curaret quemadmodum loqueretur. Hieronymus ad Paulinum ait, hanc simplicitatem, quae in versionibus. Scripturarum reperitur, partim vitio interpretum contigisse. Vitium ergo est, quae commode verti possunt, ea inepte & inscite convertere: quod hunc interpretem fecisse, illa exempla arguunt. Nec tamen omnia, praesertim sacra, sunt sub regulis Donati restringenda, vt Gregorius in praefatione in lobum admonet. At Scripturae, cum nusquam superstitiosae, tum vbique sincerae puraeque sunt, addo etiam eloquentes. Sic Augustinus, Libro 4. cap. 6. de Doctr. Christ. egregie scribit: Hic aliquis fortasse quaerat, utrum authores nostri sapientes tantummodo, an etiam eloquentes nuncupandi. sint. Cui quaestioni sic respondet Augustinus: Obi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verumetiam nihil eloquentius videri potest. Et audeo dicere, omnes qui recte intelligunt quae illi loquuntur, simul intelligere, non eos aliter loqui debuisse. Et quandam dicit esse eloquentiam, quae iuvenilem aetatem deceat, quandam quae senilem: nec dicendam esse eloquentiam, nisi personae congruat eloquentis. Ita esse quandam eloquentiam, quae literis divinis conveniat, eaque vsos esse sacros scriptores. Non ipsos decet alia, non alios ipsa.

11

Nonum argumentum: Ipsi Papistae, fontes vtiles esse contendunt, sed eas vtilitates commemorant, quae fontes esse necessarios, & sontium in vtroque Testamento Scripturam magis quam Latinae editionis authenticam esse comprobant, Bellarminus tempora quatuor assignat, quibus ad fontes Hebraeos atque Graecos recurrere liceat. Primo, quando in Latinis codicibus error aliquis esse libratiorum videtur, & huius rei quaedam exempla profert, cuiusmodi sane admodum multa enumerari possunt. 1. Sam. 19. 24. vulgata multis seculis habuit, Cecint nudus tota illa die. Si fontes Hebraeos inspicias, non cecinit, sed cecidit, legendum esse invenias: tamen illud ((ecinit) pergunt in textu retinere, & inmargine (cecidit) inscribunt Eccles. 24. 41. vetus editio habet, habuitque iam diu, ego quasifluvius Dorix. Quis autem ille tandem fluvius est? nimirum si Rabano credimus in commentario huius loci, est quidam Armeniae fluvius, qui Dorix nominetur. At Lovanienses notarunt, legendum esse vorat. Bellarminus vero locum ex Graeco corrigit, ego quasifluvj Dioryx. Nam σdω¬ us (inquit) fossam significat, diductam a flumine ad terram irrigandam. Esto. Sed quis unquam Latinus hoc vocabulo vsus est? aut cuiusmodi haec Latina versio censeatur? aut si haec vera lectio sit, curnonvetus illa emendatur, sed adhuc etiam, ermore deprehenso, in ipsorum libris remanet: Eccles. 45. 6. legitur in vulgata, & sic in antiquis missalibus, Dedit ei cor ad praecepta. Sed Lovanienses hunc locum sic correxerunt, coram praecepta, eamque correctionem Bellarminus probat, cum in Graeco sit κγ ωρνσωπον, & sic emendatam nunc esse dicit in novis missalibus. Sed quare non emendatur in biblijs? Itane vobis curae fuit, vt missalia vestra essent magis emendata, quam Biblia? Sic illud in Psal. 41. veteres libri habent, ad Deum fontem vivum: tuto sic mutari posse Bellarminus ait, ad Deum fortemvivum, quemadmodum ex Hebraeis & Graecis exemplaribus manifestum est. Quod quanquam ita omnino se habet, tamen in textu fontem retinent, & fortem non nisi in margine constituunt. Similiter Deutr. 4. 23. Latini veteres libri habent, Sulphure & Solis ardore comburens: cum tamen non solis, sed salis, legendum esse textus Hebraicus ostendat: quem errorem non esse a Lovaniensibus animadversum, atque in margine saltem correctum admitor. Eiusmodi infinita alia exempla proferri possunt, & Canus Lib. 2. Cap. 15. multa adduxit, in quibus Latinam editionem esse corruptam, atque ex Hebraeis Graecisque fontibus emendandam, facile constat. Nonne hinc videmus ipsam fontium editionem esse & synceritate & authoritate praeditam maiore, quam vulgatam hanc Latina? Latini libri emendandi sunt ex fontibus, non fontes ex Latina: ergo Latina editio minus authentica est, quam fontium Scriptura.

12

Secundo. Quando Latini codices varias lectiones habent, vt quae vera sit certo statui nequeat. Exempli causa, Ios. 5. quidam codices. vulgatae editionis habent: Quibus iuravit, vt ostenderet eis terram: quidam vero, vt non ostenderet, sensu contrario. Posterior dicitur esse verijor (inquit Bellarminus) quia in Hebraeo constanter additur Non. Cur igitur eorum libri priorem retinent, quem ipsi falsum esse intelligunt, & confitentur? Sic etiam los. 11. quidam libri habent, Non fuit Ccivi¬ ltas, quae non se traderet: quidam contra, Quae se traderet. Et hoc esse verius affirmatur, propterea quod & Hebraeo congruit, & ita legendum esse loci circumstantia postulat. Sic Luc. 1. in vulgatis libris legitur, Redemptionem plebis suae: sed plebi suae, legendum esse ex eoconstat, quod in Graeco sit, τῳ λαν αν8. Ita suam Latinam editionem, quam solam authenticam esse statuunt, multa in se habere non tantum vana, sed prorsus etiam vitiosa, eaque posse a fontibus & dijudicari & emendari, concedunt: interim in illorum bibliis eiusmodi errores non tolluntur sed servantur. Quis ergo non multo magis fontibus, quam huic vulgatae confidat:

13

Tertio: quando Latini codices habent aliquid anceps, vel in verbis, velin sententia: & exempla affert Bellarminus nonnulla: quorum illud vnum est, Luc. 2. In terra pax hominibus bonae voluntatis, Illud bonae voluntatis, posse referri ait, vel ad homines, vel ad pacem, sed melius ad pacem, vthic sit sensus, In terra pax hominibus, pax (inquam) bonae voluntatis Dei erga bomines. Nam ἐυdοxίa est bona voluntas Dei erga homines. Quod si verum est, vt vere judieat Bellarminus, Rhemenses nostri magnopere erratunt, qui ex hoc loco colligunt, hominem esse arbitrij libertate praeditum.

14

Quarto, ad ἐεργαν & proprietatem vocabulorum intelligendam, quae sane admodum late patet. Nam in fontibus omnia sunt ἐμφαηκα¬ τιοα, quam in quarumvis transsationum Rivulis, quod illorum excellentiam dignitatemque non parum illustrat.

15

Melchior Canus, Lib. 2. cap. 15. Multas commoditates proponit, quas fontium cognitio secum affert. Prima, quando cum Infidelibus disputamus. Secunda, quando dictionum ἐμφασιν explicare volumus. Tertia, vt plures sensus inveniamus. Quarta, vt Idiomata, phrases, & proverbia linguae alienae cognoscamus. Quinta, vt menda corrigamus. Sexta, vt quaedam loca intelligamus, quae sine linguarum scientia explicari nequeunt. Septima, vt Latini sermonis ambiguitatem, & ἀμριλονιαν, vitemus. Octava, vt quaedam vocabula recte interpretemur, quae in vsus sunt, vt Anathema, Maranatha, & similia. Haec omnia ex fontibus percipi posse commoda concedunt. Sic igitur ex ipsorum confessione argumentari possum. Quae Editio corrupta est, vitiosa, ambigua, vana, & Spiritus sancti nec sensum explicat, nec maiestatem assequitur, nec satis in se lucis habet, ad Scripturae phrasin sententiamque illustrandam, sea non est authentica. Latina vulgata editio talis est, idque ipsa adversariorum ingenua confessione: illa igitur non est authentica: & consequenter Hebraica ac Graeca est authentica, quia non modo illis vitiis & in¬ commodis caret, quibus Latina abundat; ijsque privilegiis ornatur, quae Latinae nullo modo conceduntur, sed etiam qui Latinam, tanquam authenticam vrgent, ij ad Hebraicam & Graecam confugere, & provoc are tanquam ad ludicem superiorem, subinde coguntur. Iam illud praeterea velim ab istis sciscitati: cum Lovanienses Theologitam multos errores & vitia in suis Latinis Bibliis invenerint, atque in margine indicarunt; quam tandem lectionem authenticam esse statuunt: veteremnes Textus, an novam marginis? Si veterem, curillam notarunt, & in suis missalibus mutarunt? Si novam, cur non illam in textunm recipiunt, sed foris ante limen stare cogunt? vt interim taceam, esse illam multis seculis pro authentica habitam. Vno exemplo rem manifestam faciam. Proverb. 16. 11. vetera exemplaria Latinae huius editionis sic habent: Pondus & statera ludicia Domini sunt, & opera eius omnes lapides Seculi. Nunc animadversum est legendum esse, & opera eius omnes lapides saccum: nam vocabulum Hebraeum significat marsupium, vel crumenam. vel sacculum. Itaque quin illud (Secuss) vitiosum sit, nulli dubium videri potest. Tamen author idem, cuius inter Hieronymi opera extant in Proverbia coimentatii, secu legit: & seculi lapides interpretatur iustos & fide fortes. Praeclare. Huinsmodi alia possunt innumerabilia exempla inveniri in Latinis authoribus, qui ab annis mille, postquam haec editiocaepit in Ecclesiis Latinis invalescere, huius editionis erroribus vitiisque illusi, ineptas opiniones atque interpretationes finxerunt. Sic illud Sapipent. 12. 15. Qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a virtute. tua, vt nunc in suis Bibliis Lovanienses legunt, olim sic legebatur, Qui non debet puniri, condemnas, & exterum aestimas a tua virtute. Nam Gregorius, Lib. 3. in lob. cap. 11. hoc de Deo patre intelligit, qui Christum omnium iustissimum, nullaque poena dignum, morti tradidit. Ita hoc vitium in Latinis libris plusquam mille annos haesit. Quare si illa lectio falsa est, vt certe est, tum Latina Ecclesia editionem in locis infinitis (sunt enim loca huius generis infinita) falsam, ideoque minime authenticam secuta est. Sic Cantic. 2. in fine, veteres libri habent, super montes. Bethes. Lovanienses vero illi Censores, admonent legendum esse Betheri proBethet: quod & Hebraica veritas confirmat. At Gregorius mille abhine annis non aliter legit, quam in ipsorum corruptis libris legebatur. Undehane antiquam admodum esse corruptelam perspicimus. Nam in commentaiis in Cantica, Bethe( hic interpretatur Ecclesiam, in quaDominus habitat. Similiter omnes fere Latini interpretes legunt, atque exponunt illum locum, in quo tamen, nisi corrupto, nulla omnino sit de Bethelmentio. Decimum argumentum: Quae Scriptura ante Christum veteris Testamenti, quaeque post Christum per annos sexcentos, & veteris & novi Testamenti authentica fuit, eadem nunc quoque nobis authentica viderits debet. At Hebraica editio veteris Testamenti, & Graeca novi, per sexcentos post Christum annos, authentica dei Scriptura in Ecclesiis Christianorum habita semper fuit: Illa igitur nunc etiam a nobis tanquam authentica Scriptura suscipi debet. De maiore si dubitant, interrogandi. sunt, num Ecclesia suam authenticam Scripturam mutaverit, an illam potius quae initio vereque authentica fuit, servaverit, suisque posteris commendaverit? Si Scripturam a Prophetis atque Apostolis editam amisit, quis illam negligentiam defendere, quis sacrilegium excusare potest? Si non amisit, tum Prophetarum & Apostolorum scripta nobis tradat, & hoc esse Dei authenticum verbum suo testimonio comprobet; non pro hac divinitus edita missaque Scriptura, eius quandam transsationem Latinam, quam nec Prophete, nec Apostoli fecerunt, substituat, eamque esse Dei authenticum verbum persuadeat. In quo sibi sumunt vifaciant, id quod tamen se non posse facere, concedunt. Nam qui Scriptutam authenticam faciunt, ij Scripturam Canonicam faciunt: sola enim authentica est Canonica, & quia est authentica, est Canonica. At illis hanc Scripturam authenticam fecerunt, quippe quae aliquando authentica minime fuerit: Ergo Scripturam faciunt Canonicam, quod in Ecclesiae tamen potestate iudicioque nequaquam positum esse confitentur. Vt ad argumentum revertat, quin Hebraica veteris Testamenti editioChristi temporibus authentica fuerit, neminem esse arbitror qui dubitet. Iam vero & Hebraicam veteris, & Graecam novi Testamenti editionem, multis post Christum seculis authenticam per omnia esse in Ecclesiis habitam, multis Patrum testimoniis demonstrari potest. Hieronymus in Libro contra Helvidium sic habet: Multo purior manare credenda est fontis unda, quam rivi. Idem in Epistola ad Suniam & Fretell. Sicut in novo Testamento recurrimus ad fontem Graeci sermonis, quo novum scriptum est instrumentum: ita in veteri Testamento ad Hebraicam recurrimus veritatem. Sic in Epistola ad Marcellam, in fine Tomi secundi: Eatinorum codicum vitiositatem ad Graecam originem volui revocare. Et in praefatione in Pentateuch. eorum opinionem vt absurdam reiicit, qui emendatiora esse exemplaria Latina, quam Graeca, & Graeca quam Hebraica. dixerunt. Similiter in Commentariis in Zachariam, Cap. 6. Cogimur ad Hebraeos recurrere, & scientiae veritatem, de fonte magis, quam de rivulis quaerere. In Epistola vero ad Vitalem scribit, se tanquam ad arcem quan¬ dam, & praesidium, sic ad Hebraicam veritatem solitum esse confugere. Huc accedit, quod Hieronymum Damasus excitaverit, ad Testamentum novum ex Graeco emendandum: vtpote qui satis intellexerit Graeca exemplaria Latinis omnibus longe esse praeferenda. Eadem inveniri possunt apud Ambrosium, Lib. 2. Cap. 6. de Spiritu sancto, & Lib. de Incarnat. Dominicae sacram. Cap. 6. Similiter apud Augustinum, Lib. 2. Cap. 7. de Doctrina Christiana, & alibi. Aquo etiam & Gratianus in sutum decretum illa transcripsit, quae Dist. 9. cap. Dt veterum, legimus: Ot veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda: ita novorum veritas Graeci sermonis normam desiderat. Et Augustinus, Lib. 15. cap. 13. de Civit Dei. Iudaeos multis verbis defendit, & admonet, non tamcredendum esse transtationi, quam linguae, unde est in aliam per Interpretes facta transtatio. Ludovicus Vives, in illud Cap. sic habet. Hoc idem responderi potest his, qui falsatos corruptosque & ab Hebraeis codices veteris Testamenti, & a Graecis novi, obijciunt, ne veritas sacrorum librorum ex illis fontibus petatur.

16

Sed Adversarij, hoc quod Patres de authoritate fontium scribunt, fuisse olim quidem verum concedunt, nosque ita omnino facere oportere non negarent, si fontes Hebraei & Graeci puri nunc essent. Nunc enim esse fontes illos impuros affirmant, ideoque pluris nunc esse Latinos rivulos, quam fontes hosce veteres aestimandos. Atque id nunc Theologi Pontificij. Synodique Tridentinae ὑέασιςαν contendunt, vtcorruptos esse fontes persuadeant. In quo tamen argumento alij sunt, alijs multo & acriores, & impudentiores. Nam Lindanus, Lib. 1. cap. 11. de optimo genere interpret. & Canus Lib. 2. cap. 13. fontes esse penitus corruptos calumniantur. Alij vero de fontibus multo mitius, aequiusque statuunt. Sed neutri horum aliquid pro Latinae editionis authentica authoritate attulerint, nisi fontes non modo in quibusdam locis corruptos, sed etiam Latinis exemplaribus passim corruptiores esse docuetint: quod tamen nullus unquam Papista hactenus se posse demonstrare speravit. Bellarminus ex eorum numero est, qui sontibus aequiores sunt, ideoque Lindani & Cani opinionem refellit: tamen nenonprobare Tridentinum decretum videatur, aliquid esse in fontibus corruptum asserit: quod cuiusmodi sit, videamus.

17

Vtsontesigitur Hebraicos Bellarminus non esse omnino puros doceat, quinque loca proponit, quae sine dubio corrupta esse arbitratur. Primus locusestEsa. 9.6. In quo legendum esse dicit, vocabitur admirabilis, vt Calumus contendit. At Hebraeus textus non modo non habet voc abitur jilhare, sed vocabit jilira. Respondeo: primo, quod ad sensum attinet, nihil interesse, sive, vocabitur nomen eius admirabilis, legamus, sive, vocabit (nimirum Deus pater) nomen eius, admirabilem. Itaque Tremellius atque lunius verterunt, juxta Hebraicam, quae nunc est, lectionem, vocat: quod non fecissent, si in re esse tantum discriminis momentum existimassent. Secundo, hoc non probat fontes esse corruptos, quod aliqui putent legendum potius esse, vocabitur, quam, vocabit. Puncta quidem posteriorem lectionem postulant, sed literae vtramque patiuntur. Tertio, Hebraei doctores tradunt, vt Vatablus in hunc locum, verba tertig. personae poni saepe impersonaliter, apud Hebraeos, vt vocabit, pro vocabitur. Secundus locus, Ierem. 23. 6. In quo legendum est, vt etiam Calvinus putat, Hoc est nomen eius, quod vocabunt eum, Dominus lustitiae nostrae. At fons Hebraicus constanter habet, vocabit eum, non vocabunt. Res pondeo: primo, locum non esse cormuptum, ex eo intelligi potest, quod olim tempore Hieronymi, sic omnino legebatur, quemadmodum hodie legitur. Nam Hieronymus liberum nobis fecit, vt vel vocabunt, vel vocabit, in textu legamus: & ante Hieronymum, septuaginta verterunt, καλίσει, vocabit. Secundo, Hebraicum verbum verti potest, vocabunt, quemadmodum Vatablus, Pagninus, & Anas Montanus verterunt. Tertio, silegamus, vocabit etiam, vt Hebraicus noster textus potius suadet, sensus tamen nec impius, nec incommodus erit, vt ex Tremellij & lunij annotationibus manifestum est. Tertius locus, Psal. 22. 17. Nullus Christianorum est, qui non legat, Foderunt manus meas, & pedes meos. Textus vero Hebraici habent, non foderunt, Caris, sed Caari, tanquam Leo. Res pondeo, hoc vnum posse ab illis probabile in fontibus Hebraicis corruptelae indicium inveniri. Sed & hunc quoque facile est locum ab illorum calumnia vindicare. Nam primo viri docti testantur, multos inveniri libros Hebraicos, in quibus legatur Caru. Andradius, Defens. Trid. Lib. 4. & Galatinus, Lib. 8. c. 17. & lohannes Isaacus se librum eiusmodi vidisse scribit, Lib. 2. contra Lindanum: & ipsi etiam Massoritae ita fuisse in nonnullis emendatis exemplaribus scriptum confirmant. Seoundo, Iniis libris, qui hanc lectionem habent, Massontae eam non esse in trita suasignificatione sumendam docent: ex quo manifestum est, nihil minus illis in mente fuisse, quam vt locum corrumperent. Tertio, Locus ille non aliter nunc legitur, quam olim ante Hieronymi aetatem legebatur. Nam & Chaldaeus Paraphrastes viramque lectionem coniunxit, & Massoritae duplicem fuisse huius loci lectionem testantur. Et Hieronymus in Psalterio suo Hebraice legit Caari, vt nostri libri habent, sed vertit, Firerunt. Ita esse post Hieronymi aetatem corruptos a Iudaeis fontes Hebraicos, ex hoc sane loco nunquam evincetur. Quartus locus, Psal. 19. 5. In quo libri Hebraici habent, Inomnem terram exivit Linea eorum, cum tamen Septuaginta verterunt, φθεγνος αυτον, sonus eorum: & hanc versionem approbaverit beatus Paulus, Rom. 10. 18. Respondeo cum Genebrardo in suis scholijs in hunc locum, nomen Hebraicum significare quidem lineam, sed septuaginta interpretes respexisse ad sensum, eosque Apostolum esse sequutum. Illa enim coelorum linea, vel, vt Tremellius transtulit, delineatio, id est illa machina, structuraque orbium coelestium, quodammodo ad amussim expolita, infinitam artificis potentiam, sapientiamque praedicat. Quintus locus est, Exod. cap. 2. in quo deest? haec integra sententia, Alium quoque genuit, & vocavit nomen eius Eliezer, dicens, Deus patris mei auxiliatus est mii, & liberavit me de manu Pharaonis. Respondeo: in hoc loco Latini potius, quam Hebraici codices corrupti sunt. Nam ille obeliscus, quem his verbis Latini codices, etiam Lovanienses, inustum habent, totam sententiam etiam esse de libris Latinis tollendam arguit, idque doctiores etiam, syncetioresque Papistae confitentur. Sic enim Caletanus in commentariis in hunc locum scribit: Tota ista particula de secundo filio superflua est.

18

Atque haec illa sunt, quae in fontibus Hebraicis reprehendere Bellarminus potuit, in quibus tamen nihil fuit, quod reprehensionem aliquam, aut emendationem postularet. Verum si haec esse in fontibus vitiosa concederemus (quod tamen nullo modo facimus, & contrarium evicimus) quid tamen hinc Adversarij nostri concludent? Num fontes Hebraicos esse rivulis Latinis corruptiores, aut Latinam editionem: esse authenticam sequeretur? Quo tandem modo? quasi aut libri Canonici Scripturarum non possent a librarijs vitiose interdum describi, aut nobis non esset facillimum, multo plura in editione Latina invenire vitia, quae defendi nec debent, nec possunt, vt statim audiemus. Atque hic quidem Iesuita causam Pontificiam prodidit. Nam vt decreti Tridentiniratio constet, defendi omnino oportet, textum Hebraicum esse corruptissimum, & Latinum esse purum, quod Lindanus atque Canus facere conantur, idque authoritate impulsi huius decreti Tridentini. At Bellarminus non modo hoc minime facit, sed & Lindanum, Canumque reprehendit, qui fontes Hebraicos a ludaeis comuptos esse dixerint. Quod quanquam isti sane vehementer contendunt, tamen ab ipso quodammodo senatu doctiorum, & saniorum Papistarum, iamdudum explosa illa sententia fuit. Sixtus Senensis, Lib. 8. Haeres. 2. sic ait: Dici non potest, divinas veteris Testamenti Scripturas aut Iudaeorum, aut Christianorum. malignitate falsatas: quod multis statim argumentis demonstrat. Similes. liceret ex alijs Papisticis authoribus proferre sententias. Itaque iam, sit fontes sacrae Scripturae non tam flagitiose corrupti fuerunt, vlla ludaeorum aut Adversariorum malitia, quam alij imperite suspicati sunt; sique in fontes nulli ermores irrepsennt, nisi qui possent in quemvis librum casu aliquo invehi, vt Adversarij disertissime concedunt, quamobrem tandem Tudentini Patres, non fontes potius summa cura studioque purgari, quam Latinae editionis coenosum rivulum fontibus praeponi, fierique authenticum praeciperent? Nam qui Latinam esse authenticam Scripturam asserunt, ijfontes Hebraicos Graecosque obstruunt: quod tamenisu facere videri nolunt, sed faciunt tamen, dum fontes non esse authenticos definiunt. Sic igitur argumentationem instituo: Si fontes non sunt authentici, hoc ideo fit, quia comupti sunt: at commupti non sunt, ergo authentici sunt De Maiore nemo litigabit. Quid enim aliud proferetur, quo minus vt aliquando authentici fuerunt, ita etiam hodie authentici & sint, & habeantur? Quod ad Minorem attinet; Si corruptos esse responderint, quero, industriane Adversariorum, an casu? si illud dicunt, quos tandem Adversarios intelligunt: de vetere Testamento nullos, praeterquam Iudaeos, somniare possunt. Iudaeos vero ipsi Papistae, vt audistis, & ipse Bellarminus excusat: & sunt, omnino culpa vacui. Nam quando tandem corrumperent? Non anterChristum: nec post Christum, per annos 400. Tum enim illos hoc nomine & Christus reprehendisset, & Doctores Ecclesiae. Sed illorum potius in fontibus conservandis fidem diligentiamque laudant, illosque Scripturarum, Capsarios vocant. Deinde, si fontes Scripturarum corrumpere. Iudaei voluissent, in ea loca praecipue manus sacrnilegas iniecissent, quae Christum attingunt, fidemque confirmant. At in his locis sontes tam pure fluunt, venihil desideres: multoque etiam interdum purius, quam rivuli Latini: vt. Psal. 2. Latini codices habent, eAmplectimini disciplinam: quae lectio, nihil de Christo magnificum praedicat. Hebraici vero fontes nos ad filium Dei deducunt, eiusque amplissimum imperium in omnes celebrant, Osculamini filium. Quod & de aliis multis locis affirmari potest. Iohannes Isaacus ludaeus, Lib. 2. contra Lindanum, scribit plusquam ducenta argumenta contra ludaicas opiniones ex Hebraico textu fortius colligit posse, quam Latina transsatione. Similiter Andradius, Lib. 4. Defens. Qui (inquit) Hebraea pie & religiore tractant, multo in illis ampliora de Christo testimonia, quam in Latinis, Graecisque offendunt. Quod olimetiam Hieronymus contestanis est, Epist. 74. ad Marcell. Sin casu aliquo corruptos esse fontes dixerint, idipsum & nos quoqe, multoque iustius, de ipsorum Latina versione affirmare possumus. Nam hic calus non minus ad Latinos, quam Hebraeos, Graecosque libros pertinet.

19

Oudecimum argumentum: Latina vulgata editio est certissime apertissimeque corrumpta, & corruptelas intelligo non fortuitas aut leves, aut communes, quales Librariorum indiligentia saepe in multis libris peperit; sed in ipsa editione penitus insitas, & graves, & nullo modo tolerandas. Unde argumentum longe maximum contra huius editionis authoritatem colligitur. Hac de re multi doctissimi viri, etiam Papistae, scripserunt, Valla, Isaacus, Erasmus, (si modo illum in aliquo suorum numero reponunt) Clarius, quem hoc nomine Canus gravissime perstringit. Sed res certa & manifesta est. Tamen hic Iesuita, qui ante non erat ausus fontes Hebraicos accusare, pro Latina editione laborat, multumque & Remnitio, & Calvino, & aliis respondet. In quo nullum habet maiorem, quam se, adversarium. Nam nisi fontes Hebraici & Graeci tupissime cormupti fuerint, corruptam esse turpissime Latinam hanc editionem sequitur, vtpote quae ab illis fontibus admodum in omnibus libris discrepet. Quis enim non hinc perspiciat, aut fontes esse corruptissimos, aut Latinam vulgatam editionem innumeris vitiis abundare? Non enim in tanta lectionum varietate atque repugnantia, quanta interfontes & hanc Latinam editionem: reperitur, dici aut fingi potest, nihil esse nisi syncerum atque incorruptum. Quare vtranque hanc defensionem Bellarminus sustinete ac probare non potuit: estque illi omnino necessarium, vt vel fontes Hebraicos veteris, Graecosque novi Testamenti, vel Latinam editionem in vtroque misere corruptam esse fateatur. Quisquis enim hanc Latinam cum sontibus. comparabit, insignem discrepantiam passim inveniet. Ego si huius editionis errores omnes persequi vellem, finem non facerem, vestrasque autes inamaena quadam prolixitate obtunderem. Quid hac de re alii scripserunt, legere vobis vacabit. Mihi sufficiet, quod etiam necesse est, vtquaedam huius editionis vitia proponam, unde eam esse revera corruptam & vitiosam appareat. Cumque mihi liceret multa loca in medium afferre, & librorum etiam, capitumque singulorum ordinem prosequi, insistam potius in Bellarmini vestigiis, eiusque quorundam locorum defensionem examinabo. Et primum quae a Remnitio notata erant vitia vulgatae editionis in vetere Testamento; tum quae a Calvino in Psalmis: postremo, quae ab aliis in Latina editione novi Testamenti, sigillatim proponit, ac defendit, Ista nos excutiemus, atque vt occasio tulerit, nonnulla interponemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9