Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

CONTROVERSIAE PRIMAE, QVAESTIO SECVNDA, DE EDITI. one Scripturarum authentica. CAPTTTIII De statu Quaestignis

2

E Scripturis perscrutandis, quod inter Papistas & nos primo loco quaerebatur, iam satis explicatum est. Nam & quinam ij libri sint sacrarum Scripturarum, quos scrutari iussi sumus, intelligimus, & Adversariporum de libris quibusdam Apocryphis in Canonem: Iinducendis errorem reiecimus. In quo sane illorum Jimportunitatem desperationemque manifestam nemo, est qui non videat. Primum enim, non contenti ijs libris Scripturarum, qui vere sunt Canonici & θεόπνάςοι, in quibus nos Dominus suam voluntatem quaerere voluit, ad hunc numerum sacrorum codicum, multos alios aggregant alienos, atque ἐτερογενείς. Deinde, nec dum tamen hos sibi sufficere ad omnia putant, nisi cum his Scripturis traditiones etiam non scriptas coniungant, vt hoc modo quae nunquam possunt invetis Scripturis inveniri, adultetinis & Scripturis & traditio nibusx omprobentur. Sed contra libros istos Apocryphos iam diximus: & contrateaditiones suo loco dicemus. Nunc ad secundam controversiae nostrae quaestionem veniendum est: cujus duae omnino partes sunt. Prior, de authentica editione Scripturarum. Posterior, de versioninibus Scripturatum, sacrisque vernaculis. Utramque suoordine tractabimus: uest Vt hujus ergo quaestionis statum teneamus, repetendum est quod hac de re Concilium Tridentinum praescripserit, a quo in Sess. 4. Decretosecundo, cautum esse Igimus, vt Latina vetus vulgata editio in publicis: lectionibus, disputationibus, praedicationibus, & expositionibus, pro authenticahabeatur, & vt nemo illam rejcere quovis pretextu audeat, aut praesumat. Itaque hoc est τὸ κρυρμνον huius quaestionis, Utrum Latina haec vulgata, quae vulgo nuncupatur, editio sit authentica Scriptura, an potius Hebraicus textus in vetere Testamento, & Graecus in novo. Adversarij. Latinum esse authenticum statuunt, idque Concilium Tridentinum definivit. Sic Melchior Canus, Lib. 2. cap. 13. Tridentinum hoc decre tum interpretatur, & ex eo quatuor conclusiones deducit. Prima est, cditionem veterem & vulgatam fidelibus esse retinendam in his omnibus, quae ad fidem nostram moresque pertinent. Secunda, omnes de fide & moribus quaestiones per hanc Latinam esse definiendas. Tertia, indisputationem non esse ad Hebraica & Graeca exemplaria provocandum. Quarta, in his quae sunt fidei & morum, non esse Latina exemplaria ex Hebraicis & Graecis corrigenda. Similiter Rhemenses nostrates, in praefarione sua in Testamentum a se versum, hanc latinam editionem prolixe laudant, eamque non modo latinis alijs omnibus, sed & ipsa Graeca, quae est ωοτότυπος, longe meliorem esse contendunt. Lindanus vero in primo Libro de optimo genere interpretandi, Latinam editionem. Hebraicae Grecaeque anteponit, & Andradius L.4 Desens. Trident, ferendum esse negat, vt cuivis liceat, illius editionis, qua Ecclesia vtitur, authoritatem aspernati, atque ad Hebraea Graecaque libere provocare. Quanquam ergo Adversarij Hebraeum & Graecuim fontem non omninodamnant, tamen non hos fontes, sed editionem vulgatam Latinam esse authenticam Scripturam concludunt. Nostrae contra Ecclesiae hanc Latinam esse passim & misere corruptam, esse falsam, non esse authenticam: Hebraicam vero veteris, & Graecam novi Testameti, esse sinceram & authenticam Dei Scripturam statuunt: itaque omnia esse ex his sontibus definienda, & versiones sic esse probandas, vt cum his fontibus. conveniunt. Est ergo opinionum inter nos & Adversarios manifestaἄνραης. Me oportet in hac quaestione sic progredi, vt dicam aliquid, Primo, de Hebraica editione veteris Testimenti. Secundo, de Graecanovi. Tertis, de ista Latina vulgata: ubi illam esse vitiosem, ideoque exfontibus emendandam & iudicandam ostendemus: in quostatus huius controversiae vel maxime versatur. Illa celeriter conficiam, vt ad rem ipsam veniatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1