Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

CAPVT QUARTVM CAPUTTTTIIIIIII & diluitur.

2

HIs nunc breviter expositis, ad quaestionem institutam causamque Iveniemus. Et primum agendum est, de integris illis sexlibris simul vniversis, Tobia, Iudith, Sapientia, Ecclesiastico, Maccabaeis duobus, & postea de singulis separatim, & similiter de fragmentis illis, & particulis librorum, Hester, Baruch, &c. Et Adversariorum quidem vnicum est pro libris istis argumentum, positum imauthoritate quorundam, Conciliorum, atque Patrum. Proferunt enim primum concilium Carthag. tertium, cui Augustinus interfuit, Can. 47. in quo hi omnes libripro Canonicis numerantur. Si quis forte obiiciat, hoc concilium Provinciale tantum fuisse, non vniversale, eoque minus eius sententiae tribuendum esse; ostendunt Adversarii hoc concilium confirmatum fuisset a Leone 4. Papa, dist. 20. C. de Libellis: & in Constantinopolitano sexto Concilio generali, quod Trullanum vocatur, can. 2. Ita si decretum Carthaginensis concilij patum forsan: ex se roboris ad hoc probandum habeat, quando hujus Papae & generalis concilij authoritate confirmatur, tantum habet virium, quantum in vllo concilio requi¬ titur. Praeterea adducunt concilium Florentinum sub Eugenio 4. inEpistola ad Armenos, & Tridentinum sub Paulo 3. Sess. 4. & Gelasilum Papam, cum Concilio 70. Episcoporum. Patres quoque citant Innocentium: primum, qui etiam Papa fuit, in Epistola ad Exuperium. Tolossequae est 32. cap. vltimo: Augustinum, Lib. 2. cap. 8. de DoctrinaChristi aua: Isidorum Hispalensem, Lib. 6. cap. 1. Etymolog. Itaque Adversariorum eiusmodiargumentum est: Haec Concidia, & hi Patres affirmant hos libros esse in Canone sacro ponendos: Ergohi libri sunt Canonici. Quod argumentum vt validum sit, eo medio opus est, Quicquid haec consilia & ni patres statuunt, fine vlla controversia suscipiendum est: tum illud assumi potest, At Concilia haec & hi Patres illos libros proCanonicis: recipiunt: Ergo hilibri sunt revera Canonici & Divini. Aliter enun non sequitur argumentum. Sed nunc paulo luculentius & distinctius respondeamus. Primo propositionem negamus huius syllogismi. Non enim concedendum est, quicquid illa Concilia statuunt, & quicquid illi Patres affirmant, id esse semper verum. Est enim illa Scripturae praerogativa, vtnunquam fallatur. Ergo ex his testimoniis nihil concludi, quod certam & necessariam vim habeat argumenti, manifestumest. Secundo, Florentinum concilium habitum est ante annos 150. & Tiidentinum aetate nostra, cujus habendi caratiorae consilium fuit. vt omnes Ecclesiae Papisticae errotes stabiliret. Erant haec duo non legitima Christianorum concilia, sed tyrannica Antichristi conventicula ad oppugnandam Evangelij. veritatem instituta. Et Tridentinum. quam fuerit in Ses. 4 Generale, ex numera Episcoporum, qui huic sessioni interfuerunt, aestimari potest. Nam Legati, Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, qui tum praesentes adfuerunt, & hoc dec retum de numero librorum Canonicorum ediderunt, omnes circiter so fuerunt, iique fere Itali & Hispani. In tanta infrequentia nullum haberi potuit genetale Concilium. Et tamen Alanus Copus in Dial. quinto, cap. 16. ait panciores inmultis praecletis Conciliis, quamin Tridentino interfuisse Episcopos. Quod de Prouinc ialibus concilijs verum esse fateor: sed Oecumenicum nullum nominari potest, inquo tanta fuerit paut itas & penuria Episcoporum. Haec ergo duo Concilia penitus sunt ab hoc sermone removenda. Tertio, Carthaginense concilium fuit dunt axat provineiale, paucorum Episcoporum: quare non habet authoritatem satis idaneam & dusulentam adiquaestionem confirmandam Deinde: Inonipsi Adversarihomnia hauis concilij decreta suscipiunt. Nam quod Canta Segsauissime interdicitun, ne primae, sedis Episcopus appelletur sum¬ mus sacerdos, aut princ eps Sacerdotum, aut eiusmodi aliquid, id Papistae vehementer & fastidiose improbant. Ea nos illi non possunt authoritate astringere, qua ipsi devinciri nolunt. Verum (inquiunt) fuit illud Carthaginense approbatum a Constantinopolitano Trullano, quod vniversale fuit. Esto. Sed si hoc decretum de numero librorum Canonicorum fuit legitime approbatum, tum illud quoque de nomine summiSacerdotis eadem sanctione confirmatum fuit: quod tamen illi minime concedent. Quomodo igitur ista partienturefateor quidem Synodum hanc Trullanam fuisse Oecumenicam: sed tamen quid statuendum sit de Canonum istorum, qui huic Concilio tribuuntur, authoritate, ipsi Papistae dubitant. Pighius in tractatu, quem hac de re conscripsit, huius Concilij acta vocat parengrapha, minimeque germana: quod rationibus nonnullis demonstrare conatur: & Canones istius Concilij Melchior Canus ait non habere authoritatem Ecclesiasticam, Lib. 5. capite vitimo: quod etiam multis alijs visum est. Sunt enim in his, quae Papistae probare nullo modo possunt: aequari Constantinopolitanum Episcopum Romano, Can. 36. Prohiberi ne Diaconi aut Presbyteri a suis vxporibus separentur, Can. 13. Praescribi Ecclesiae Romanae legem ieiunij. Can. 55. & alia quaedam eiusmodi. Est quoque quod ipsa veritas improbet, nimirum de sanguine & suffocato non comedendo, Can. 67. Id etiam multum facit contra fidem atque authoritatem istorum Canonum, quod Apostolorum Canones 85. in his approbantur ac recipiuntur, Can. 2. Nam Gelasius Papa apud Gratianum, Dist. 15. C. Romana Ecclesia, ait, librum Canonum Apostolicorum esse Apocryphum. Et Gratianus, Dist. 16. ait esse tantum 50. Canones Apostolorum, eosque Apocryphos, ex authoritate Isidori, qui compositos illos ab Haereticis fuisse sub nomine Apostolorum scripsit. Haec autem Synodus recipit & confirmat Canones Apostolorum 85. At Lepherinus Papa, vt est in Gratiano, qui quingentis annis antiquior ea Synodo fuit, non plures agnoscit, quam 8o. Leo Papa nonus, qui posterior illa synodo fuit annis 350. totidem omnino recipit, vt Gratianus in eodem loco scribit. Esse vero adulterinos istos, qui feruntur Apostolorum, Canones, res ipsa loquitur. Nam in Canone postremo Evangelium Iohannis in Scripturis novi Testamenti numeratur: quod omnes scriptum fuisse consentiunt, reliquis Apostolis aut omnibus aut plerisque mortuis. Et tamen nartant hos Canones non ab aliis collectos, sed ab ipsis Apostolis in vnum congregatis promulgatos fuisse. Sic Petesius statuit in parte tertiasui de Traditionibus libri, & alij. Nam Can. 28. Petrus ipse loquitur, Removeatur a Communione, vt Simon AMagus a me Petro. Huic ergo Canoni, siverus est, condendo Petrus interfuit. At Petrus, qui fuit tempore Neronis interfectus, quomodo potuit videre Evangelium lohannis, quod Domitiani primum tempore scriptum atque editum fuit? Nam ridiculum est, quod quidam fingunt, Petrum cum reliquis praevidisse illud Evangelium, quod lohannes postea scripturus esset. Similiter cap. vit. Omnes Apostoli loquuntur, & acta nostra eApostolorum. Quod vero alij respondent Clementem illos Canones Apostolicos edidisse, hoc quoque facile refellitur. Nam quomodo Clemens, quem Damasus & Onuphrius mortuum esse tempore Vespasiani testantur, Evangelium lohannis videre potuit, quod ille post reditum e Patmo regnante Traiano scripsit? Nam scriptum esse Evangelium a Iohanne post exilium, omnes fere authores apertissime loquuntur. Dorotheus in vita Iohannis. Prologus in lohannem, Simeon Metaphrastes, Isidorus in libro de patribus novi Testamenti, Gregorius Turonensis, in Glor. Plurim. Martyr. cap. 30. Haimo in Lib. 3. de rerum Christianarummemorabil. Alcumus in lohannem, & alij innumerabiles magna authoritate authores.

3

Sed res satis per se clara est. Etenim Canones hi Apostolorum approbant constitutiones Clementis, & eiusdem Epistolas duas. Et tamem Synodus Constantinopolitana, quae Canones Apostolorum recepit, has Clementis constitutiones reprobat, quod etiam alij multi faciunt, de quo libro postea dicemus. Tum Apossolorum isti Canones causam. Pontificiam impugnant. Nam & Maccabaeorum tres libros ponunt, & Tobiam ac Iudith praetermittunt, & adolescentes volunt in sapientia Syrach erudiri, & Salomonis sapientiae nullam mentionem faciunt. Si sunt isti Canones veri ac genuini Apostolorum, tum de numero Canomeorum librorum & veteris & novi Testamenti Papistae refelluntur authoritate Canonum Apostolorum. Si non sunt, quod satis perspicuum est, tum Synodus Constantinopolitana erravit, quando Canones istos approbavit, tanquam Apostolicos. Generale vero Concilium negant isti insuis decretis ad fidem spectantibus errare posse. Hac de re videant. & respondeant Papistae. Non equidem haec Synodus Tullana Canones Carthaginensis concilij aliter quam Canones Apostolorum approbavit. Apostolorum vero Canones istos non esse approbandos constat, & ipsi bapistae non negabunt. Hinc indicari potest quanta vis sit & authoritas Canonum huius concilij Constantinopolitani, & quemadmodumcum Papistis agatur; qui & negant hos Canones esse legitima¬ authoritate praeditos, & tamen Carthaginensis concilij sententiam horum etiam Canonum authoritate comprobant. Sic enim Canus, Lib. 2. cap. 9. probat authoritatem concilij Carthaginensis in his libris recensendis non esse contemnendam, quia fuit hoc Concilium approbatum a generali Synodo Trullana: idem tamen alibi, Lib. 5. cap. 6. ad Argument. 6. authoritatem horum Canonum elevat, multisque argumentis infringit. Quarto, Gelasius cum suo Concilio 70. Episcoporum non nisi vnum librum Maccabaeorum recitat, & vnum etiam Esdrae. Sic Maccabaeorum alterum Apocryphum & Nehemiam vere Canonicum abiudicavit. Et Isidorus fatetur in Hebraeorum Canone libros duntaxat 22. reperiri. Verum autem hunc canonem esse, postea constabit. Postremo, antequam nos possunt Conciliorum authoritate vrgere, illud statuant ipsi oportet, vtrum hoc omnino positum sit in authoritate cuiusquam Concilij, vt quisnam liber pro Canonico recipiendus sit, definiat. Id enim inter Papistas dubitatur: quod Canus faretur, Lib. 2. cap. 8.

4

Nunc ad assumptionem propositi syllogismi veniamus. Nam fatemur. concilium Carthag. & Gelasium cum suis 70. Episcopis, & Innocentilum, & Augustinum, & Isidorum hos libros vocare Canonicos. Sed quaratione Canonicos vocaverint, quaerimus. Hanc autem illorum sententiam fuisse negamus, vthorum librorum, de quibus verba nunc facimus, atque illorum, qui genuine Canonici sunt, parem authoritatem facerent: quod ita esse, ex antiquitate, ex Augustino, ex ipsis Papistis ostendemus.

5

Primo enim, si iudicio aliquo publico Ecclesiae totius decretum, aut in generali concilio definitum fuisset, hos libros in verum acgermanum. sacrorum librorum Canonem ascribendos esse, tum ij minime profecto dissensissent, aut aliter statuissent, qui post sententiam illam legemque latam in Ecclesia vixerunt. At dissenserunt, iique sane frequentes, & inter hos nonnulli, quos Romana Ecclesia pro suis alumnis agnoscit. Ergo talenullum Ecclesiae fuit publice receptum de libris illis iudicium. Secundo, Augustinus in eodem loco aperte indicat, se non facere libros istos reliquis pares. Nam libros omnes distinguit isto modo, quosdam quidem accipi ab omnibus Ecclesiis, quosdam vero nequaquam. Tum; duas regulas proponit ac praescribit: vnam, Quos libros Ecclesiae omnes. suscipiunt, iis praeferendos esse, quos aliquae non suscipiunt. Alterum. Qui a maioribus ac nobilioribus Ecclesiis libri recipiuntur, iis esse praeponendos, quos pauciores minorisque authoritatis Ecclesiae in Canonem assumunt. Consultissimum erit ipsum audire lo¬ quentem Augustinum, cuius haec verba sunt, Lib. 2. cap. 8. de doctrinaChristiana. In Canonicis autem Scripturis Ecclesiarum Catholicarum quamplurium authoritatem sequatur, inter quas sane illae sunt, quae Apostolicas sedes habere & Epistolas accipere moruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis Canonicis, vt eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis Catholicis, praeponat iis, quas quaedam non accipiunt. In iis vero quae non accipiuntur abomnibus, praeponat eas, quas plures gravioresque accipiunt, iis, quas pauciores minorisque authoritatis Ecclesiae tenent. Tum statim sequitur: Totus autem Canon Scripturarum in quo istam considerationem versandam dicimus, &c.

6

Ex his facilem atque expeditam responsionem elicio: Nos libros istos negamus esse Canonicos cum Hieronymo, alijsque multis Patribus. Augustinus cum aliis quibusdam eosdem vocat Canonicos. Num ergo hi Patres in tanta opinionis dissensione versantur? Nihil vero minus. Nam aliter Hieronymus accipit vocabulum hoc, Canonicus, aliter eam vocem Augustinus, Innocentius, & Patres Carthaginenses interpretantur. Hieronymus eos solum Canonicos vocat, quos semper Ecclesia pro canonicis habuit: reliquos a Canone removet, & Canonicos esset negat, & Apocryphos vocat. Augustinus vero Canonicos vocat, qui etst non perinde perfectam certamque authoritatem habebant, legi tamen in Ecclesia ad populi aedificationem solebant, Latius igitur hoc nomen Augustinus quam Hieronymus sumit. Sed Augustinum in ea opinione non fuisse, vthorum omnium aequalem esse authoritatem iudicaret, satis ex eo manifestum est, quod Theologiae studiosum admonet, vt inter libros discrimen aliquod faciat, aliosque ab aliis distinguat, & his illos anteponat. Si sit idem de omnibus iudicium, quod Papistae contendunt, supervacanea omnis ea admonitio praeceptioque videri debet. Num enim Augustinus, si libros omnes pari jure canonicos esse statuisset, talem librorum partitionem fecisset? quosdam aliis praetulisset? non omnes similiter suscipiendos esse dixisset? Alios aliis praeponit Augustinus, eamque legem iudicandi cunctis praescribit: ergo Augustinus non sensit eandem esse omnium rationem, fidem, authoritatem, ideoque Papistis palam adversatur. Et haec quidem manifesta sunt, Huc etiam referri potest, quod idem Augustinus, Lib. 17. cap. 20. de Civit. Dei, concedit ea minus firma esse, quae non sunt scripta in Canone Iudaeorum. Vnde colligi potest, quando Augustinus monuitquosdam libros non regapiautabomnibus, aut a nobilissimis, & maximis Ecclesiis, hoc de iis intelligendumesse libris, qui non habentur in Canone Hebraeorum, quales isti sunt, quos Ecclesiae nostrae e Canone sacro reiiciunt. Quid quod in concilio Carthaginensi, atque in Epistola Innocentij Papae, censentur quinque libri Salomonis, quando non nisi tres esset Salomonis constat? Sic etiam Augustinus ipse aliquando opinatus est; Librum Sapientiae & ecclesiastici esse Salomonis: sed postea eam opinionem mutavit, etsi non correxit. Nam in eodem loco, De civitate Dei, sic de his libris ait: Non esse Salomonis non dubitant doctiores. Hic vnus fuit pertor Augustini. Alius non minor, quod Sapientiae librum putaret scriptumfuisse a Iesu filio Sitach, de doctrin. Christ. Lib. 2. ca. 8. quem errorem revocat, Retract. lib. 2. cap. 4 Quod autem quinque libros Salomonitribuerat, id non inscita aut inepta excusatione defendit, Libres hos Salomonis dici de quadam similitudine. Sed hinc perspicuum est, Augustinum in magno errore fuisse, quando primum hos duos libros a Salomone scriptos, tum a Iesu Siracide esse sensit, quos sane libros nequaquam in omnibus Ecclesiis susceptos fuisse testis est ipse Augustinus, De civit. Dei. L. 17. c. 20. vbi ait hos libros esse in authoritatem receptos, maxime abEcclesia Occidentali: Augustinus autem & Innocentius in Ecclesia occidentali fuerunt. Nam orientalis Ecclesia hos libros nunquam in authoritatem tantam recepit. Quod autem Sapientia & Ecclesiasticus interSalomonis libros numerantur, id etsi falsissimum est, tamen a muitis ex istimatum & receptum fuisse legimus. Nam Marcellinus Papa in Epistola; ad Salomonem adducit testimomium ex Ecclesiastico, tanquam ex Salomone: & similiter Sixtus Papa secundus in Epistola ad Gratum: quod sati; arguit istos in ea opinione fuisse, vt huius libri authorem esse Salomonem existimarent. Quanquam non ignoro has Epistolas non esset Marcellini, neque Sixti, sed falso illis affingi. Sed a quocunque scriptae sunt, communem opinionis errorem indicant.. Tertio, etiam Papistae ipsi Augustinum & reliquos hoc modo intelligunt atque interpretantur, quo nos. Nam nisi istam interpretationem consentaneam esse vidissent, tam multi post Augustinum, & post illa Concilia libros hos esse Canonicos minime negavissent. Itaque si nostrum judicium improbant, saltem tamen suis sociis ac Magistris fidem nonnullam adiungant. Proseram non homuncionem aliquem, aut plebeium doctorculum, sed insignem Cardinalem, illam eximiam Ecclesiae Papisticae columnam, Cajetanum, qui nostros profecto omnes. Iesuitas judicio, eruditione, authoritate superavit. Ejus verba recitabo, quia diserta sunt, & semper in promptu esse debent. Sic igitur Cajetanus scribit in fine Comment. in Histor. veteris Testamenti: Hoc in loco ( inquit) terminamus commentaria librorum historialium veteris Testamenti. Nam reliquisvidelicet Iudith, lobiae, & Machabaeorum libra Devo Hieronymo extra Canonicos libros supputantur, & inter Apocrypha locantur, cum Sapientia & Ecclesiastico, vi patet in Prologo Galcato. Nec turberis novitie, sit alicubireperies libros istos inter Canonicos supputari vel in sacris Conciliis, vel in sacris Doctoribus. Nam ad Hieronyme limam reducenda sunt tam verbaConciliorum, quam Doctorum. Et iux ta illius sententiam ad Chromatium & Heliodorum Episcopos libri isti (& si qui alis sunt in Canone Bibliae similes) non sunt Canonici, id est, non sunt regulares, ad firmandum ea, quae sunt fidet: possunt tamen dici Canonici, id est, regulares, ad aedificationem fidelium, vepote in Canone Bibliae ad hoc recepti & authorati. Cum hac distinctione discerrere poteris dicta Augustini & scripta in Prouinciali concilio Carthaginensi. Hucusque Cajetanus: in quibus verbis duo animadvertenda sunt. Primum, ad limam Hieronymi revocanda esse omnia Conciliorum & Doctorum verba: at Hieronymus hos libros semper in Apocryphis posuit. Secundum, Canonicos a quibusdam Conciliis patribusque dici, & in Canone Sibliae ex more recipi, quia morum regulam aliquam proponunt. Sunt ergo librorum Canonicorum duo genera. Nam alij & morum & fidei regulam continent, iique vere ac germane Canonici sunt & dicuntur: exaliis nulla, nisi morum regula, peti potest: & hi quanquam Canonici improprie dicuntur, sunt tamen revera Apocryphi, quia ad fidem confirmandam infirmi & parum idonei sunt Viamur, si placet, eadem distinctione, qua vsos aliquos Papistas esse video, Sixtum Senensem Lib 1. Biblioth. & Stapletonum, Lib 9. cap. 6. princip. fid. doctrinal: vt alios dicamus Protocanomeos, alios vero Deuterocanonicos. Protocanonici: sunt ij, qui in legitimo & genuino, id est, in Hebraeorum Canone censentur. Hos Hieronymi lima probavit, hos Ecclesiae nostrae vere Canonicos agnoscunt. Deuteros anonici lli sunt, qui quanquam interdum Canonici dicuntur, eo sensu quo nunc explicatum est, tamen reipsa Apocryphi sunt, quia fidei simul & morum regulam minime contnent. Cajetano suo Papistae gravissime succensent propter hanc verissi: mam sententiam, eique etiam aliqui maledicunt. Canus ait illum fuisse Erasmi novitatibus decepturm. Nos illos cum suis litigare sinamus: constat Caletano nillum fuisse aut doctiorem aut graviore Papistam, quem Papam Ger naniam misit contra Lotherum. Hoc testimonium contra illos valere debet: excutiant ve poterunt: nunquam autem excutient, quiavetatatione firmatur. Sic quam illorum infirmum sit argumentum, vidimus; nullum melius habent, quia nullum aliud habent. Nunc posiquam illis tesponsum est, ad nestrae causae confirmationem accedemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4