Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 1
CONTEGVERSTAE PRIMAE QVAESTIO QVARTA, DE PER spicuitate Scripturarum. QOLDUQUU¬ De statu Questionis
DE ista Quaestione dicturi, repetamus primo fundamentum illud, quod in principio positum est. lohan. 5. 39. Christus ait, ἐρώνατε τάςγαρας, Scrutamini Scripturas. Praeceptum ergo Christi manifestum est, scrutandas esse Scripturas: ex quo illa Quaestio oritur, vtrum sacrae Scripturae, quas scrutari praecipimur, sint tam plenae obscuritatis atque difficultatis, vt a nobis intelligi nequeant; an potius sit quaedam lux, & claritas, & perspicuitas Scripturarum, vt non inutile sit populo, in iis legendis versari, atque occupari Disputandum ergo hic est de natura Scripturae. Sed priusquam ad argumenta veniamus, videndum quae sit Adversatiorum hac de re sententia, quae nostra. Quod ad nostram sententiam attinet, Papistae certe aut eam non intelligunt, aut si intelligant, perverse nobiscum agunt, & impndenter calumniantur. Nos enim nunquam diximus, omnia esse in Scriptura facilia, perspicua, & expedita, nihil esse obscurum, nihil intellectu difficile; sed multa loca Scripturae obscura ac difficilia esse, aperte confitemur: & tamenhoc illi nobis objiciunt, atque hoc nos tenere affirmant, Scripturas esse fac illimas. Concilium Tridentinum hac de re nihil definivit, ac diserte statuit: ex aliis ergo Papistarum scriptis Aciversatiorum sententia. investiganda est, quo verum Controversiaestatum invenite possimus. Eclius, Papistarum procacissimus, in Enchiridiosuo, in loc. 4. de Scriptura scribens, hanc nobis sententiam objicit, Scripturam scilicet adeo facilem esse, vt illam vel rudis populus legere possit ac debeat. Verba ejus haec sunt, Lutherani contendunt Scripturas sacras esse claras, ideo laici & delirae anus eas tractant imperiore. Unde intelligimus hanc esse illorum mentem ac sententiam, arcendum esse populum a lectione Scripturarum, quia adeo obscurae sunt, vt alaicis, & soeminis, & plebe intelligi non possint. Nos contrariumtuemur, Scripturas non ita esse difficiles, quin a populo legi cum fructu possint, & debeant. Hosius etiam, in 3P. Lib. de authoritate Ecclesiae & Scripturae contra Brentium, multus est in eo, vtsacrarum literarum summam obscuritatem arguat atque evincat. Sic Censores Colonienses. contra Monhemium ineandem plane sententiam sctibunt. Aiunt enim in praefatione, Scripturarum difficultatem satis magno argumento esse posse, non omnes passimesse ad earum lestionem admittendos. Hinc concludunt, indoctos esse a Scripturarum lectione prohibendos, etiam historiae de passione Christi, in qua tam multa ambigua esse asserunt, vtea vix doctr conciliare possint. Ita nullam Scripturae partem populo concedunt, ne illam quidem, quae historiam de Christi morte continet, suavissimam, facillimam, nostraque lectione ac meditatione dignissimam. Andrad. in Lib. 3e. Orthodoxarum explicationum, multa de Scripturarum obscuritate disputat. Lindanus, in Panoplia sua, Lib. 32. cap. 6. illud de tota Scriptuta in vniversum affirmat, quod Petrus de quibusdam tantum rebus, quae in Paulinis Epistolis tractantur, affirmavit. Ait enim multa esse, etiam in toto corpore Scripturae, δυσvinτa, atque hanc esse concordem Theologorum sententiam. Stapletonus, Lib. 10. cap. 2. ait Ecclesiam debere Scripturas interpretari, propter illarum difficultatem passim & plerisque in locis occuntentem. Rhemenses, in Annotat. in 2. Pet. 3. 16. aiunt totam Scripturam difficilem esse, praecipue vero Pauli Epistolas: cum tamen Petrus neutum affirmet, ve postea patebit. Id solummodo Petrus monuit, nonnulla esse in Paulinis Epistolis intellectu difficilia, quae, vt reliquas Scripturas, indoctiad ipsorum exitium detorquent. Quod vero ex Augustino subiungunt, ex omnibus quae Paulus docuit, nihil esse difficilius, quam quod de fidei institia scribit, concedi nullo modo potest. Namsii aliquid vnquam aperte Paulus dixit, de hac re mentem suam perspicua poratione declaravit. Iidem isti Rhemenses, in Annotat, margin. in Luc. 6. 1. hanc nobis sententiam tribuunt, omnia esse valde facilia. Iesuita Bellarminus affirmat muita esse in Scripturis obscura, quod & nos concedimus. Cum autem hunc statuit esse quaestionis statum, Utrum Scriptura: per se ita aperta sit, vt sine interpretatione sufficiat ex se ad omnes Controversias fidei terminandas ac dirimendas, pugnat sine aduersario: nos enim certe hac inre adversarios non habet. Prateolus, in Elencho Haereticorum, Lib. 17. cap. 20. ait communem esse aiticulum omnium sectatiorum, affirmare Scripturas faciles esse per se, nec egere aliqua interpretatione. Sixtus Senensis, in Bibliotheca sua, Lib.6. Annotat. 151. objicit: nobis hunc errorem, quod dicamus Scripturas totas adeo perspicuas esse & lucidas suapte natura, vt a quovis rudi homunculo, nisi externum aliquod impedimentum obstiterit, possint intelligi. Costenis lesuita, in Enchiridio Controversiarum recentissime edito, fatetur multa inScriptutis perspicua esse, sed addit, non omnia esse huiusmodi, vesme labore a quovis intelligi possint. Sed iniuriam nobis faciunt, & palam de nobis; quod falsum est, praedicant, quando aiunt nos dicere, omnia in Scripturis adeo perspicua esse, vta quovis indoctissimo intelligi possint, & explicatione vel interpretatione non egeant. Hinc videmus, tum quid illi sentiant, nempe ita obscuras esse Scripturas, vt ab imperitis legi non debeant, tum quid nos sentire dicant, sed falso, omnia esse in Scripturis aperta, easque sine interpretatione ad omnes controversias dirimendas sufficere. Iam quae revera sit sententia nostra, videamus.
Lutherus, in assertione articulorum damnatorum a Leone decimo, inPraefatione, ait Scripturam apertissimam esse, & facillimam, & certissimam sui ipsius interpretem, omnia probantem, iudicantem, illustrantem. Haec ab eo verissime dicta sunt, si candide intelligantur. Idem, inLib. de servo arbitrio contra διατριουυν Erasmi, fere in principio scribit, in Scripturis nihil esse abstrusum, nihil obscurum, omnia exposita: quod quia ωξαδιζον videri potuit, se explicat postea, hoc modot Multa Scripturae loca obscura esse fatetur, multa esse verborum & sententiarum involucra, nullum tamendogma obscurum esse: vt Deum esse vnum & trinum, Christum esse passum, & in aeternum regnaturum, & huiusmodi. Quae sane verissima sunt. Nam etsi in verbis multa obscura sint locisque multis, tamen omnes articuli fidei sunt manifesti. Stapletonus, Lib. 10. cap. 3. haec verba Lutheri ita interpretatur, quasi diceret, om¬ nem Scripturae difficultatom orni ex ignorantia Grammatices, & schematum, & objicit nobis Origenem & Hieronymum, quos constat tum Crammatices, tum Rhetorices peritissimos fuisse, & tamen ipsi se multa nescivisse, & inmultis locis errare potuisse, fatentur. Respondemus, verissimumillud esse, quod ipse in Luthero reprehendit, si recte intelligatur. Qui enim potest Grammaticum Scripturae sensumvbique assequi, is optime procul dubio Scripturas explanabit atque interpretabitur. Sed ide quidem adhuc ybique, & in omnibus locis praestare, nemo vnquam potuit. Est certe Grammatica Scripturae sententia vt optima semper & vetissima, ita etiam inventu nonnunquam difficillima, adeo vt non mirum. sit, Origenem & Hieronymum ipsum, quantumvis vtrumque Grammatices peritissimum, in Scripturis interpretandis errare potuisse. Addit deinceps Lutherus, res ipsas esse manifestas in Scripturis, ac proinde non laborandum esse, si verba quandoque in multis locis minus manifesta fuerint. Eius verba sunt huiusmodi: Res ipsae sunt in luce, non curandum ergo, si signa quaedam rerum sint in tenebris: Sed quidam de, rerum etiam obscuritate valde conquenntur, vt haec Lutheri distinctio, de rebus & signis rerum, inanis esse videatur. Respondet Luthenis, hoc evenire, non ex rerum ipsarum obscuritate ac difficultate, sed ex nostra caecitate atque ignorantia: idque rectissime confirmat testimonio Pauli, 2. Cor. 3. 14. 15. &16. vbi Paulus ait velamen impositum: esse cordi ludaeorum ad hunc vsque diem, in lectione veteris Testamenti, quod per Christum tollitur: & 2. Cor. 4. 3. vbi idem Apostolus ait: Si obscurum sit Svangelium nostrum, is, qui pereunt, obscurum est: eandemque etiam rem illustrat sumilitudine solis & diei, quorumverumque, etsi clarissimum, caeci tamen minime vident. Sole (inquit) aut die nihil illustrius: at caecus ne solem quidem aspicit, & sunt qui lucem etiam ipsam fugiant. St apletonus hanc responsionem tollere conatir. Ait enim Lutherum hoc modo omnes Patres, atque adeo omnem antiquitatem, ertoris ac caecitatis damnare. Sed res pondeo, Lutherum loqui de rebus, id est, de genere doctrinae, & de dogmatibus Christianae religionis: quorum, licet non omnium, tamen eorum, quae ad salutem necessaria sunt, veritatem fuisse Patribus perspectam, ex ipsorum scriptis manifestum est: non autem de verbis & locis singulis, in quibus aliquando errate facile potuerunt, ita tamen, vt caecitatis propterea minime damnandi sint. At Erasmus, in diareιοο sua, etiam dogmata quaedam obscura esse contendit, vt dogma de Trinitate, de Personarum distinctione, de peccato in Spiritum sanctum, & huiusmodi: atque huc torquet locum illum, qui habetur Rom. 11. 33. vbi Paulus ait, Inscrutabilia; esse iudicia Dei, & vias eius impervestigabiles. Respondet Lutherus, dogmata ista esse quidem in se obscura, sed quatenus in Scriptura proponuntur, manifesta esse, si velimus illa cognitione contenti esse, quam Deus Ecclesiae sue in Scripturis proposuit & concessit, & non cunosius singula pervestigare, quam par est. Quod vero ad Pauli locum attinet, respondet res quidem Dei obscuras esse, sed res Scripturae esse perspicuas: iudicia Deii de numero electorum, de die ac hora iudicij, & huiusmodi, esse nobis ignota & inscrutabilia: at quae Deus in verbo suo patefecit, ea nobis nequaquam inscrutabilia esse; Paulum vero eo in loco, de rebus Dei, non de rebus Scripturae, loquutum esse. Quod autem tam multi de rebus Scripturae litigant, hoc evenire dicit hominum perversitate, pravisque studiis, praesertim Sophistarum ac Scholasticorum, qui non contenti Scripturae simplicitate, laqueis suis ac praestigiis omnia implicata atque obscura reddiderunt: sed Scripturam non esse propter hominum abusum accusandam. Alia etiam distinctione vtitur Lutherus eodem in loco. Ait enim Scripturarum sive claritatem, sive obscuritatem, vel internam, vel externam esse: internam, ipsius cordis scilicet; externam, in ipsis verbis positam. Si de interna Scripturae obscuritate vel perspicuitate loquamur, ait ne vnum quidem iota isto modo in Scripturis perspicuum esse, sine Spiriritus sancti interna luce: omnia enim, hac ratione & hoc respectu, carnit & acumini hominis obscura esse, juxta illud, quod habetur Psal. 14. Dixit insipiens in corde suo non esse Deum. Sin autem externam Scripturae claritatem vel obscuritatem intelligamus, ait omnia dogmata istomodoclara esse, & in lucem producta, in verbi ministerio. Atque haec quidem distinctio est valde necessaria. Etsi enim omnia religionis dogmata externo modo perfecte teneamus, interne tamen nihil ad salutemintelligimus, nec vllum dogma recte didicimus sine Spiritus sancti magisterio. Et haec certe differentia est inter Theologiam & Philosophiam, quandoquidemad artes Philosophicas perdiscendas, externum tantum naturae lumen requititur. Sed vt Theologiam recte teneamus, opus est; interno lumine Spiritus sancti, quia quae fidei sunt, sub rationis humanae disciplinam minime cadunt. Possumus aliquo modo cognita haberet dogmata Scripturarum, fidemque historicam tenere per verbi ministerium, ita vt articulos omnes fidei cognoscamus, ac veros esse iudicemus, idque sine interno lumine Spiritus, vt multiimpii homines & daemones. faciunt: at nροροριαν, hoc est, certam, solidam, salutaremque scientiam habere non possumus, sine Spiritu sancto intus nostras mentes illuminante. Atque haec interna claritas est, quae tota a Spiritu sancto fluxit. Artes reliquae prosunt externe tantum intellectae, haec vero non, nisi interne intellecta, quicquam iuvat. Longe interim abfuit Lutherus ab illainsania, vt diceret nihil esse in Scripturis difficile, easque interpretatione non egere. Imo e contra, in Comment. in Psalm. in Praefatione, fatetur multa esse obscura ac difficilia in Scripturis nobis a Deo quasi de industria relicta, quo nos perpetuos in schola Spiritus sancti discipulos haberet. Et in eodem etiam loco affirmat, impudentem esse eum, qui ausit dicere, se vel vnum librum per omnia intelligere: eademque temper omnium nostrum sententia fuit. Non est ergo ille quaestionis status, quem Papistae videri volunt, sed haec nostra axiomata sunt: Primum, Scripturas ita esse apertas, vt a populo, atque ab indoctis, cum fructu aliquo ac vtilitate legi possint. Secundum, Omnia, quae sunt ad salutem necessaria, apertis verbis in Scripturis proponi. Interim concedimus multa loca obscura esse, & Scripturas egere explicatione, & ob hanc c ausam ministros Dei audiendos esse, cum verbum Dei explicant, & Scripturae peritissimos esse consulendos. Atque de statu quidem quaestionis hactenus.
On this page