Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 13
CAPTII QUUIaua PRO hoc libro nullum afferre Adversarij possunt peculiare argu¬ mentum: & communibus non necesse est saepius respondere.
Nos non esse Canonicum argumentis doceamus. Primum, non essehunc Canonicum librum colligi ex eo potest, quod Graece scriptus fuerit, vt iam intellexistis. Avus lesu nonnulla Hebraice scripserat: ea hic Iesus transtulit in linguam Graecam, vt in prologo legimus. Sed nec illa Hebraica fidem atque authoritatem Propheticam, cum extarent, habuerunt, & iam penitus interciderunt, vt nunc Graeca sola Iesu transsatio reliqua sit, quae multis etiam mendis vitijsque abundat: & hic Iesus non nisi interpres fuit. Secandum, quam preclare hic interpres de se, suaque transiatione senserit, ex ejus verbis & confessione in Prologo manifestum est. Hebraea ait in linguam Graecam non posse verti tam commode. Quamobrem vero? veniamque postulat, si vocum quibusdam in locis facultate defici videatur. Ubi satis se indicat, nec Prophetam esse, nec spiritu Prophetico praeditum. Non enim Spiritus sanctus veniam aquoquam petit, non haeret in verbis, & semper assequitur quod vult, praesertim si diligentiam adhibet, quod hic se fecisse profitetur.
Denique, quod de Samuele scribitur in hoc libro, cap. 49. varie a multis dubieque accipitur, vt ex Augustino ad Simplicianum, lib. 2. quaest. 3. & libro de Cura pro mortuis, cap. 15, perspicitur. Nam quod habetur I. Samuelis cap. 28. id de spectro potius Diabolico intelligendum videtur. Sanctorum enim animae non possunt magicis artibus aut carminibus evocari. Quare Augustinus in Lib. 2. cap. 23. de Doctrina Christ. ait imaginem Samuelis mortui Sauli regi vera praedixisse: ubi non ipsum Samuelem, sed imaginem aliquam & similitudinem Samuelis cum Saule colloquutam esse significat. Ide in L. de Octo Dulcit quest. in quaest. 6. cum hac de re nonnulla in alteram partem disputasset, tandem subiungit, Quanquam in hoc facto est alius facilior exitus, & expeditior intellectus, vt non vere Spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, & imaginariam illusionem diaboli machinationibus fa¬ ctam: quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: & sic postea concludit, non mirum esse, quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit machinamento eius, qui trans figurat se velut Angelum lucis, & ministros suos velut ministros iustitiae. Similiter in Lib. 2. cap. 11. de Mirabilib. Scripturae, si modo is Augustini liber genuinus habendus sit, ad hunc modum scribit: Unde non hunc esse Samuolem illum Prophetam, per factum facilius intelligitur, sed Diabolus, qui setransfert in eAngelum lucis, in phantasia Samuelis consideretur. Quod ex sermonibus eius recte dignoscitur, quoniam funesto Sauli dicebat, Tu & filij. tui mecum eritis. Ctenim si verus hic Samuel ostensus esset, nullo modo iniquum regem consortem sui meriti post mortem diceret. Et apertissime in Lib. Quaest. veteris & novi Testamenti. Quaestione vicesima septima: quo in loco sic statuit: Indignum facinus aestimo, si secundum verba bistoriae commendetur assensus. Quomodo enim fieri poterat, vt arte magica attraheretur vir, & nativitate sanctus, & vitae operibus iustus? aut fi non attractus est, consensit? quod vtrumque de viro iusto credere absurdum est. Atque vt sancti Prophetae animam fuisse sagarum incantationibus infestam dicamus, id vero etiam Isidorus vt valde impium detestatur, vt est apud Grat. 26. quaest. 5. cap. Nec mirum: aitque Satanae praestigium fuisse. Et Augustinus in lib. de Cura pro mortuis, cap. 15. testis est, multis videri. non ipsum fuisse, sed Spiritum malum. Et de libro Ecclesiastici sic scribit, Sed si huic libro ex Hebraeorum, quia in eo non est, Canone contradicitur, quid de Mose dicturi sumus? Huic ergo libro contradici posse concedit. Sic Aquinas 1. p. 89. 4. 8. Art. ad 29, de hoc loco tria respondit. 1n. Samuelem apparuisse per revelarionem divinam. 37. aut illam apparitionem procuratam fuisse per Daemones: 37. Aut Ecclesiastici authoritatem non recipi, propter hoc, quod inter Canonicas Scripturas non habetur apud Hebraeos.
On this page