Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

1

CAPUTTTTIII gugagaisu BiaAPT I

2

PRimo autem in loco, vt instituti nostri ratio requirit, Papistarum argumenta proponemus, quibus illi freti, preces publicas, & reliqua item officia Ecclesiastica, Latina tantum lingua celebrari debere. contendunt. Primum vero illorum argumentum est huiusmodi: Males stas divinorum officiorum linguam magis gravem ac venerandam requirit, quam sunt vulgares linguae quarumvis Gentium; Ergo Latine. non vernacule peragenda sunt. Aes pondeo primo, Quae tantagravitas, maiestas, sanctitas Latinae potius linguae, quam caeteratum? certe nulla. Imo vulgaribus illis Latinis sacris, quibus Romana Ecclesia vtitur, nis hil levius, nihil futilius, mhil ineptius esse potest. Non agnosco ego quidem majorem sanctitatem in vna lingua, quam in alia, neque maiorem etiam vnius linguae dignitatem, quam alterius, nisi forte Latinam linguam tanto in honore habeant, propter phrases, propter antiquitatem, & propter mysteria, quae illa lingua reconduntur. Sed est in rebus gravitas. sanctitas, maiestas, non in lingua. Non potest ergo Latina lingua Scripturae vllam maiestatem conciliare. Secundo, Nego rerum facrarum, maiestatem linguis vernaculis, quantumvis barbaris, minui posse. Evangelio enim nihil dignius, nihil gravius, nihil sanctius. At Act. 2. omnibus linguis, etiam barbaris, ab Apostolis expositum & annunciatum est; quod illi certe nunquam fecissent, si existimassent hoc modo futurum, vt eius aliqua maiestas in discrimen voc aretur. Sed instat Iesuita, multa mysteria esse, quae plebi non sunt communicanda: ea ergo prophanari, cum in vulgares linguas transferuntur, atque ita passim divulgantur. Et hoc probat Patrum quorundam testimoniis, Dionysij nempe Atcopagitae & Basilij, & aliorum. Quin & Rhemenses etiam nostitidem contendunt in Annnotat. in 1. Cor. cap. 24. vbi conqueruntur valde lamentabiliter, profanari sacramentorum mysteria horribiliter, quae de industria a vulgo oc cultantur. Respondeo: primo, Nec Christus, nec Apostolis iusserunt vnquam, vt illa mysteria populum celarentur. Immo e contra huiusmodi sacramenta instituit Christus, quibus etiam sensus nostros erudiret. Hic ipsius institutionis finis fuit. Et quidem tota mysteriorum ratio olim populo notissima fuit, ac proinde Apostolus sermonem habiturus de Sacramentis, 1. Cor. 10. 15. sic Corinthios affatur, ds gρoνίμωις λιγα, χρινατε υμσις δ ρημι: ergo non ignorabant illi sacramenta: prudentes enim appellat, & vult eos iudicare de eo, quod dicturus erat. Et sane sacramentis nihil magis ludicrum aut nugatorium videri posset, nisi illorum ratio causaque cognosceretur. Quid enim commodi infanti accidisse putabit Ethnicus, aut aliquis huius sacramentiignatus, si viderit illum baptizari? & quem quaeso fructum illius opinione homo Christianus percipit, quando frustum panis & pauxillum vini sumitur? Certe nihili ineptius homini videri potest, cui harum rerum ratio & finis non constitent. Non celanda haec igitur, sed toti populo Dei explicanda sunt: & haec occultare Antichristianum est, vt populus obstupescat, & admiretur quod nesciat. Secundo, Respondeo ad Patrum testimonia, & primo adDionysium, cuius verba citantur ex Lib. de Ecclesiast. Hieratch. 1. cap. vbi monet Timotheum, ad quem scribit, mysteria sacra αμιθεκτα χ εχραν¬ τα τόῆς ἀτελισοις διατηρειν, & ιεροις μόγας τιν ἐερανκοινονεῖιν, non esse ijs communicanda, qui nondum initiantur, quia sancta sanctis tantum danda sunt, res preciosa poreis non sunt tradendae. Quod ad hunc vero Dionysium attinet primo nego fuisse Arcopagitam illum, cuius mentio fit, Act. 17. 34. Atque hoc quidem facio, non quod illius testimonium pertimescam(ninil enim aliud dicit, nisi quod Christus ipse diserte praecipit, Math. 7. 6) sed quod certis quibusdam argumentis in hanc sententiam adducar, quae nunc non necesse est attingere. Erit alius de hoc Dionysio dicendilocus. Secundo, dico sententiam eius veram ac piam esse, nec contra nos quicquamfacere, vt facile patebit cuiquam, qui locum expenderit. Sensus enim verborumest, sancta non esse Ethnicis ac Gentibus & profanis hominibus proponenda atque obiicienda. Quod quidem non modo in sa¬ cramentis, verumetiam in verbo valere debet. Sed multo cautiores fuerunt Patres olim in sacramentis, quam in verbo: quia Ethnici ac impuri homines multo magis deridebant & contemnebant sacramenta, quam verbi praedicationem. Atque hanc Dionysij istius mentem fuisse Maximus Scholiastes docet, cuius haec verba sunt, ἐ δεῖ τῶ ἀγια τοις ζεθλoις εα¬ ραινον τε τους ργαριτας τις χιρκς ριτ. Laici tamen porcis comparandi non sunt, nec pro fani esse, nec veluti Eleusinis sacris interesse debent. Si pii, sancti, fideles esse volunt, mystetiorum rationem scire debent. Atque idem respondeo ad Basilii testimonium quod habetur in aLib. de Spirit. Sanct. cap. 27. Est certe quod populus parum illis se debere putet, de quo tam abjecte & patum honorifice sentiunt, vt eos canum & porcorum loco habeant. Chrysostomus vero, Hom. 24. in Matth. & Gregor. Lib. 4. cap. 56. Dialog. nihil habent, quod ad istam causam faciat.

3

Secundum argumentum Adversariorum Scripturae authoritate nititur, nempe Levit. 16. 17. vbi populus iubetur foris manere, & sacerdotem expectare, dum ille sanctuarium ingressus, preces solus offerat pro se & pro populo. Hoc illo loco praecipitur, & huius praecepti exemplum habetur Luc. 1. 10 vbi legimus populum stetisse foris, dum Zacharias sufsitum offerret in templo. Vude manifestum est, pobulum non modo non intellexisse sacerdotem, sed ne audivisse quidem. Ergo non necessarium esse videtur, vepopulus intelligat preces, quae a Sacerdote Deo offeruntur. Respondeo: Non sequitur hoc ex illo praecepto atque exemplo. Nam primo, Disertum fuit Dei mandatum, vt populus foris staret, & sacerdos suffitum in sanctuario solus faceret. Proferant illi, si possunt, eiusmodi aliquod mandatum pro sua Latina Liturgia sacrisque peregrinis, & nos pedibus in illorum sententiam ibimus: Sed non possunt. In religione autem nihil sine mandato tentandum est. Secundo, Hoc fuit typicum: ergo idem nunc faciendum non est: typi enim omnes illi veteres sublati sunt. Sacerdos ille Christi vices gerebat, & eius personam sustinebat, qui eodem modo solus in sanctuarium, hoc est, in coelum ascendit, vbi iam Deum proEcclesia rogat, etsi nunc illum minime aut videmus, aut audimus. Negohoc nobis imitandum esse: typica enim iam nullum locum: habent. Tertio, Absentem Sacerdotem populus ne ex audire quidem loquentem, multo minus intelligere potuit: at quando sacerdos apud poipulum verba fecit, ea loquebatur, quae ab omnibus intellecta erant. At ipstorum sacrificuli, etiam spectante & audiente populo, sacra sua arieca & lαγτοις θυσίις sermone peregrino conficiunt atque peragunt. Tertium argumentum est Hosi; Cardinalis, in Lib. de Sacro vernacule legendo, quod huiusmodi est: Non modo non aucta, sed diminuta religio & pietas est, postquam aliquilingus vernacula in officiis Ec clesiasticis vti coeperunt: Ergo Latina lingua peragi potius ac celebram debent. Respondeo: primo. Vt verum hoc esse concedamus, quod affirmat Hosius, non inde tamen sequetur, sacra Latino, non vernaculo sermone peragenda esse. Quid enim si multi deteriores fiant? num ideo sequitur vernaculas preces prorsus removendas esse? Evangelij doctrinamultos reddit perversiores, & pertinaciores, & improbiores: non tamen proptere a a populo celari debet. Quando Christus praedicavit, & populum docuit, Pharisaei obstinatiores facti sunt: & Apostolus dicit, Evangelium esse quibusdam odorem mortis ad mortem, & tamen nihilominus Evangelium semper praedicandum est. Non est ergo illa satis iustaratio, cur officia Ecclesiastica vernacula lingua non peragantur, quia multi inde fiunt deteriores; nisi probetur vernaculam linguam huius recausam esse, quod probare non possunt. Secundo, Dico falsum id esse quod ponitur in Antecedente. Etsi enim non tanta iam appareat in populo superstitio, quanta olim; in Ecclesus tamen reformatis maior hodie verae Religionis synceritas floret. Non tam superstitiosus revera ian populus est, quam ante fuit: timebant enim omnia olim stupida quadams superstitione, atque ea quidem multa scelera repressit: est tamen multe quam fuit religiosus magis in Ecclesiis nostris. Falluntur enim qui in caeca superstitione aut ignorantia aliquid inesse pietatis, aut virtutis, aut religionis arbitrantur. Nam etsi inter nos multi profani sint, qui num quam deerunt in Ecclesia Dei, sunt tamen multi vere religiosi. Atque haec de Hosij argumento.

4

Quartum argumentum est Hardingi, in 3P. Artic. contra luel. Sect; 8. quod ita se habet: Asiae minoris magna pars Graecanica tantum lingua in sacris vsa est: At totus populus non intellexit Graece: Ergo licet in sacris ignota lingua vti. Respondeo: primo, Probandum illi fuit totam Asiam minorem lingua Graeca in sacris vsam esse: quod cum non faciat: eius syllogismus constat ex solis particularibus, atque ita nihil concludit. Secundo, Minorem probet. Atqui eam quidem confirmat duplici testimonio. Primum sumitur ex Act. 14. 11. vbi cum Paulus hominem sanasset, qui ab vtero matris claudus fuerat, populus dicitur λυκαονισι, Lycaonice, vocem sustulisse, ac dixisse, Diu assimilati hominibus descenderunt ad nos. Ex quo colligit totum populum Asiae minoris non intellexisse Graece, quia Lystrae ac Derbae, quae duae Asiae minoris vrbes sunt, populus non Graece, sed Lycaonice loquutus est. Respondeo: Lycaonica lingua non fuit varia lingua a Graeca, sed varia tantum dialectus. Paulus enim non prae dicavit Evangelium illi populo Lycaonice, sed Graece: quem tamen loquentem populus procul dubio intellexit, vt ex claudo illo apparet, qui a Paulo sanatus, & ad fidem conversus est. Si vero Paulus Lycaonice, non Graece loquutus fuisset, cur Lucas scribit illos Lycaonice exclamavisse: Perinde ergo est, ac si ita ratiocinaretur: Dorice loquuti sunt: ergo non Graece. Praeterea, intellexisse eos Graece, ac loquutos etiam esse, ex eoconstat, quod Amphilochius Lycaoniae Episcopus Graece scripsit, cuius fragmenta quaedam in hunc diem extant. Secundum testimonium, quo Assumptionem confirmat, ex 2. Act. sumitur, vbi Cappadocia, Pontus, Asia, Phrygia, Pamphylia, &c. tanquam variae regiones commemorantur, ac proinde variis linguis vsae sunt. Respondeo: Aliquae ex his linguis, quibus Apostoli vsi sunt, non diversaepenitus & dissonae. sed variae tantum Dialecti fuerunt. Sic lingua, qua Galilaei vsi sunt, a Iudaeorum lingua ita discrepabat, vt non varia lingua, sed varia tantum dialectus fuerit. Ancilla enim Petrum hominem Galilaeum procul dubio intellexit: loquentem, cum diceret, sermo te prodit. Ita Cappadox potuit intelligere Phrygem loquentem, Pamphylius Cretensem, Atheniensis Spartanum. Populum vero minoris Asiae Graecam linguam intellexisse constat. Ad Ephesios enim, ad Galatas, ad Colossenses Paulus Graece scriipsit: at Ephesus, Galatia, Colessae, erant vrbes minoris Asiae: ergo aut tota: Asia, aut saltem magna pars huius Asiae Graece intellexit: nam aliter nunquam Paulus Graece ad illos scripsisset. Praeterea, idipsum etiam constat ex Polycarpo Episcopo Smymensi, Gregono Episcopo Nysseno, Basilio Episcopo Cesareae in Cappadocia, qui omnes cum Asiae minoris Episcopi essent, Graece omnia scripserunt. Et Hieron. 29. ProaemioComment. in Galat. affirmat omnem Orientem Graece loquutum esse. Asiam ergo minorem Graeco sermone non vsam esse, Papistae nunquampossunt evincere. Aut si inter hos populos aliqui Graece nesciebant, quomodo probabunt illos sacra sua in Graeca lingua habuisse? Ita nullomodo sequetur argumentum.

5

Quintum argumentum, quo aliqui sane vtuntur, eiusmodi est: Treslinguae sanctificatae sunt in cruce: ergo his duntaxat singuis vti debemus. in publicis officiis Ecclesiae. Et Bellarminus ait nos contentos esse debere. tribus illis linguis, quas Christus in sua cruce honoravit. Respondeo: primo, Titulus ille non ideo fuit tribus linguis conscriptus, vthae linguae essent hoc modo in talem aliquem vsum consecratae; sed vt fama mortis Christi latissime manatet. Secundo, haec argumentatio est αλληγεική, ideoque nihil per se concludit. Tertio, Caletanus ait, in lentacl. 1. quaest. 4. Has tres linguas gessisse vices omnium linguarum, quia numerus ternarius perfectionem significat. Quod si ita sit, tum omnes linguae omnium gentium mortem Christi & sacraomnia Christiana celebrare possunt: & Argumenta alia Adversanj in hac causa nulla habent cuiusquam momentia. Non committam vero vt tempus in non necessariis consumpsisse videat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17