Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

CAPPUI EsXzesigqua ex novo reffaeeiodeponpia

2

SEcundum eius argumentum ex authoritate novi Testamenti sumitur. Ex novo vero Testamento novem testimonia profert, quae a nobis singula sunt suo ordine examinanda. Primum testimonium habetur Matth. 16. 19. vbi Christus Petro ait, Tibi dabo claves regni coelorum,& quic¬ quid ligaveris in terra, erit ligatum in coelis: & quicquid solveris in terra, erit solutum in coelis. Ex his verbis colligit Iesuita, Petro, & omnibus eius successoribus, authoritatem interpretandi Scripturas datam fuisse, & summum quasi Scripturarum iudicium. Respondeo: De clavium potestate aliibi nobis copiose dicendum erit. Quantum vero ad hunc locum attinet, sic respondemus breviter. Primo, Claves hic non significant, vt vult Iesuita, authoritatem interpretandi Scripturas, & aperiendi ea omnia, quae sunt in Scripturis obscura; sed significant authoritatem praedicandi Evangelium. Quando enim Evangelium praedicatur, ijs qui credunt, aperitur regnum coelorum; ijs vero, qui nolunt credere, clauditur. Secundo: Authoritas ista clavium, non Petro tantum, sed & reliquis etiam Apostolis, commissa fuit. Hoc enim in loco claves non dedit, sed promisit tantum se daturum. Postea vero, ubi dat (Matth. 28. 18. 19. Ioan. 20. 21. 22. 23. )omnes Apostolos aequaliter alloquitur. Ergo si Papa authoritatem habet interpretandi Scripturas, quia claves Petro datae sunt, tum & alij. etiam Episcopi ac ministri, qui reliquorum Apostolorum successores fuerunt, eandem authoritatem acceperunt, quia reliquis Apostolis, perinde ac Petro, datae claves sunt. Tertio, Augustinus ait, in 124. tractat. inIoan. vt in alijs multis locis, Petrum significasse univer salem Ecclesiam, quando illi claves datae sunt: ergo non Papae tantum, sed toti Ecclesiae; potestas haec clavium data fuit. Sed de hoc loco alibi copiosius.

3

Secundus locus, quem citat Bellarminus ex novo Testamento, habetur Matth. 18. 17. Qui non audierit Ecclesiam, sit tibi sicut ethnicus & publicanus. Loquitur (inquit) Dominus de iniurijs privatis, sed a majori intelligendus est de publicis iniurijs, qualis est haeresis. Per Ecclesiam vero non totum corpus fidelium intelligit, sed Pastores tantum & Episcopos. Respondeo: primo, Loquitur illic Christus, non de interpretatione Scripturae, sed de fraterna correctione & admonitione, quam qui contemnunt & nihil faciunt, de ijs ad Ecclesiam ipsam referendum est: & si ne Ecclesiam quidem audire, atque in Ecclesiae monitis acquiescere voluerint, tum illi excommunicandi sunt. Secundo: Fateor quidem Ecclesiam audiendam esse, & semper esse audiendam, sed cum duplice exceptione. Primo:oportet nos certos esse, illam Ecclesiam, quam audimus, esse veram Christi Ecclesiam, idque ex Scripturis: nam aliunde hoc constare non potest, & alias omnino audienda non est. Secundo: audienda quidem est Ecclesia, non simpliciter in omnibus dictis, pronunciatis, decretis, sententiis, aut praeceptis suis, sed tum demum, & solummodo, quando praecipit ea, quae Christus probat & praescribit. Nam si aliquid suum praecipiat, in eo audienda non est. Ecclesiae enim non nisi propter Christum, Christique verbum, fides adhibenda eit: erge si semel a menteChristi discesserit, audienda non est: immo ne Angelo quidem eoietus si aliter doceat, quam Scriptura tradidit, credendum est, ut monet Paulus, Galat. 1. 8.

4

Tertius locus novi Testamenti a Iesuita citatus, habetur Matth. 23. 2. verba haec sunt: Scribae & Pharisaei sedent in Cathedra Mosis, omnia quae dixerint vobis vt servetis, servate & facite. Ergo si illi audiendi sunt s( nquit Iesuita) qui sedent in Cathedra Mosis, tum multo magis qui sedent in Cathedra Petri. Respondeo: In Cathedra Mosis sedere, est Mosi in docendo succedere: per Cathedram enim Mosis, doctrina a Mose tradita, & docendi functio intelligitur. In hac Cathedra Scribae & Pharisaei sedebant, & recte quaedam ac legitime docebant, Audiendi ergo illi erant, non tamen per omnia, sed tunc duntaxat, quando docebant secundum legem, & quando in docendo Mosem sequebantur, non quicquid simpliciter mandabant. Nam tum Christus ipse secum pugnasset. Matthaeienim quinto, sexto, & septimo Cap. illorum falsam legis interpretationem refellit, & dogmata quaedam contra verum legis sententiam ab illis in Ecclesiam invecta, prorsus removet: & quis tandem istos Scribas ac Pharisaeos semper in Mosis Cathedra docentes sedisse diceret, cum Moses, Deut. 18. 15. Prophetam a Deo suscitandum esse praemonstraret sibi similem, quem audiendum esse monuit; at Scribae & Pharisaeiex Cathedra quotidie Christum non esse audiendum pertinacissime clamarent? Quare Christus fuos discipulos cavere voluit a fermetoPharisaeorum, Mat. 16. 6. Summa haec est: doctores ac pastores audiendos semper esse, recta & vera praescribentes, etsi ipsi interim non ea faciunt, quae aliis praecipiunt, nec vitam degunt suae professioni consentaneam: quod contra eos valet, qui malorum pastorum ministerio vti nolunt. Hoc nos saneconcedimus quod notari Iesuita voluit. Notat vero postea Iesuita ex Cypriano, L. 4. Epistolarum, Epist. 9. Christum nunquam reprehendissesacerdotes & Pontifices, nisi sub nomine Scribarum & Pharisaeonumneipsam Cathedram & sacerdotium reprehendere videretur, Respondea primo, ipsum ius ac munus docendi non esse revera reprehendendum, sed eos qui hoc munere non recte funguntur; non Cathedram, sed qui hac cathedra abutuntur. Legis enim interpretatio divinitus instituta fuit. Illa pergo si vera sit, non est reprehendenda: sin falsa, reprenendi debet perversa legis interpretatio. Christus quidem sacerdotes non reprehendit, cum legem recte interpretarentur: sed cum falsa admiscerent, legemque comm¬ perent suis placitis, eos libere & acerbe satis perstrinxit. Secundo, dico Iesuitam ementiri Cyprianum. Nam ille non itascribit, quem admodum is fingit eum scribere, vt ex ipso loco facile constare potest, si quis ipsum velit inspicere. Quod vero a fortiori ista accommodat ad Cathedram Petri, hoc modo: Si audiendi illi fuerunt, qui sedebant in Cathedra Mosis multo magis qui in Cathedra Petri; Respondeo: audiendos illos quidem esse, sed cum superiori illa exceptione, quae antea posita est, de ijs qui sedebat, in Cathedra Mosis, nempe si id quod verum est doceant: aliter audiendi non sunt, Objicit vero deinceps Augustinum, Epist. 165. vbi ait, In successione Ecclesiae Romanae, a Petro vsque ad Anastasium, qui tum fuit Episcopus Romanus, nullum fuisse proditorem, nullum Donatistam. Respondeo, istud Augustini testimonium nihil ad tem facere. Nos enim fatemur ad illud vsque tempus Episcopos Romanos pios ac bonos extitisse: at postea malos suc cessisse, atque in Ecclesiam irrepsisse dicimus. Sententia Augustini ea est; Ecclesiam aut Christianos non maculari, siforte Episcopus fuissetraditor, cum Dominus dicat, etiam malos audiendos esse, & faciendum, non quod faciunt, sed quod dicunt. Ait ergo primo, nullum fuisse traditorem in illa successione a Petro ad Anastasium: secundo, si fuisset, ea tamen re Ecclesiam non laedi, cum Dominus providerit Ecclesiae, dicens de praepositis malis, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite. Augustinus nec facit mentionem de argumento a fortiori ducto, nec ait Petrisuccessores non posse legem male interpretari; sed dum recte doceant, Ecclesiam mala illorum vita non contaminati. Atque haec de tertio loco¬

5

Quartus locus novi Testamenti, quem Iesuita profert ad sententiae suae confirmationem, scribitur loannis vitimo capite, versu 16. vbi Christus in hunc modum Petrum alloquitur: Simon Petre, amas merpasce oves. meas. Ex his verbis Iesuita vult tria observanda esse. Primum est, quod Petro dictum fuit, id Petri etiam successoribus dictum esse. Respondeo: primo, ad vnum Petrum haec verba peculiariter pertinere. His enim verbis Petrus pristinae Apostolici muneris dignitati restituitur, a qua tum exciderat: & sic Patres ipsi hunc locum interpretati sunt. Dicunt enim Petrum, ideo ter juberi pascere, quia ter negaverat Christum, vt trinascilicet confessio trinae negationi responderet. Secundo, Fateor haec verba, vi applicationis, aut collectionis, ad Petri etiam suc cessores accommodariposse. Si enim Petrum oportebat Christi agnos ovesque pascere; ergo & suecessores Petri hac in re Petro similes esse debent. Tertio: dicohoc aeque ad omnes Episcopos & ministros, atque ad ipsum Pontificem Romanum pertinere: quia omnes hac in re, id est, in praedicatione verbi, Petro succedunt, eiusque diligentiam in pascendis Christi ovibus imitai debent. Secundum illud, quod Iesuita in superiori loco observat, quodque a nobis etiam observari vult, hoc est: nempe pascendi actionem hoc in loco docendi munus praecipue significare, quod hoc tantum modo rationales oves, id est homines, a Pastore spirituali pascuntur. Respondeo: hoc recte quidem ab eo notatum esse, atque ideo dico haec verba minime omnium ad Pontificem Romanum pertinere, quia is minime omnium docet. Tertio loco observat Iesuita (oves) hoc loco omnes fideles, omnesque adeo Christianos significare. Respondeo: Christus non dicit Petro, omnes oves meas pasce: nam id nec Petrus vnus praestare potuit, nec aliquis quivis Apostolus: sed loquitur in definite ac dicit. Pasce oves meas. Eadem Petro Christus mandata dat de ovibus suis pascendis, quae aliis Apostolis dedit, vt quisque pro sua rata portione gregem Christi pasceret. Nam cum pascere sit docere, vt Bellarminus monuit, Matthaei quidem vltimo, vers. 19. authoritatem hoc modo pascendi Christus omnibus Apostolis ex aequo concessit; cum omnibus indifferenter diceret, profecti docete omnes gentes. Ergo si idem sit pascere quod docere, eadem etiam & reliquis Apostolis docendi authoritas concessa est, quae & Petro: & sioves significant omnes Christianos, Apostoli etiam reliquiiussi sunt omnes Christianos docere: sed illud praeceptum intelligendum est de omnibus Apostolis simul & coniunctim, non de singulis seorsim, quia non potuerunt singuli seorsim omnes Gentes percurrere, & omnes Christianos docere. Hinc concludit Iesuita, Pontificem Romanum non posse docere omnes concionando, quod quidem nos verissimum esse concedimus (nec enim Papa solus, nec quisquam alius per se potest omnibus concionari) sed adiungit, immo neque commentariis scribendis: quia tum (inquit) multi pij Papae accusandi essent, qui nullam in hoc genere operam posuerunt. Sed nos eum hoc metu liberabimus. Christum enim istum pascendi modum non intellexisse libenter sponte nostra fatemur. Ergo statuit, singulare quoddam docendi genus his verbis: Petro, eiusque successoribus, commendatum esse, quod nimirum consistit in constituendo & decernendo, quid quisque docere & credere debeat. Respondeo. Isto modo non Praetoriam, sed plane Dictatoriam Papaesuo. potestatem tribuunt, quam soli Christo Deus vindicavit, cum diceret, Matth. 17. 5.) Ipsum audite. Ex quibus verbis concludit Cyprianas, Epist. 63. Christum solum audiendum esse, quia de eo solo Deus dixit, Ipsum audite: ac proinde non esse curandum, quid alij ante nos dixerint, sed quid Christus dixit, qui ante omnes fuit. Admirabile hoc sane, & vere singulare officium est docendi, non concionari, non scribere commentarios, sed V decemere & praescribere quid credendum sit ab aliis. Immane commentum: Quis hoc officium instituit, vt esset vnus homo, qui quid alij omnes docerent, praescriberet, ipse non doceret? Hoc officium non Scriptura, non Patres, non Ecclesia agnoscit. Nil Petro Christus vnice mandavit, nullum huiusmodi Papale genus pascendi commisit. Nam Petrus revera & docuit, quantum potuit, viva voce, & Epistolas scripsit: quod ei non fuisset necessarium, sitantum decernere & constituere debuisset, quid alij docerent.

6

Quintus locus, quem citat Iesuita ex novo Testamento, habetur Luc. 22. 32. continetque verba Christi ad Petrum paulo ante mortem, quae sunt huiusmodi: ego rogavi pro te, Petre, ne fides tua deficeret. Ex his verbis (inquit Iesuita ) Petrum ex Cathedra docentem, & per consequens eius etiam successores errate non posse, Bernardus deducit, Epist. 190. cui Epistolae etiam Decretales consentiunt. De authoritate Bernardi & Decretalium Epistolarum, nihil hic statuo: ad rem ipsam breviter respondeo Et quidem primo dico, hoc, qualecunque tandem fuit, ad Petrum tantum, non ad eius successores pertinere. Ait enim Christus, Rogavi prote, Petre, non, pro successoribus tuis. Oravit ille pro caeteris etiam (procul dubio) Apostolis, sed praecipue pro Petro, quod ille prae reliquis periculosissima fuit tentatione oppugnandus, ideoque peculiari quodam auxilio precumadiuvandus. Secundo, Affirmo hanc fidem, de qua Christus hic loquitur, veram fidem esse, qua quis firmus & constans ad finem vsque perseverat, fidem ipsam iustificantem, fidem denique cordis, non oris, quemadmodum & locus ipse ostendit, & Patres etiam in illum locum. At Papistae non hanc fidem intelligunt, sed fidem historicam, quae veram tantum doctrinae sententiam tenet. Fatentur enim Papam hominem impium ac sceleratum esse posse; sed in Scripturarum interpretatione, quando in Cathedra nimirum sedet, errate tamen non posse. Tertio, Si petiit hoc Christus pro omnibus Pontificibus Romanis, nempe vt non errarent, tum non impetravit, quod petit; Constat enim multos Pontifices. Romanos errasse, etiam ex Cathedra docentes, id est, controversias decementes, vt asserit Alphons. 1. Libro contra haeres. cap. 4. vbi Papam! non modo errare, verumetiam haereticum esse posse, affirmat. Idem scribitur & tenetur abjaliis etiam Papistis. Tum quis quaeso erit summus Ecclesiae iudex, cum Pontifex summus in haeresin inciderit. Num ille idoneus est, qui sit summus iudex in relioione, & in cuius iudicio acquiescamus, qui haereticus esse potest, & est, quemadmodum ipsi etiam Papistae! fatentur? Nequaquam certe. Summus enim omnium controversiarum. iudex talis esse debet, qui nec errare, nec haereticus esse potest: cuiusmodiChristus ipse est, summus ille Pontifex, & sacra Scriptura. Iam vero, cum Papa possit errare, atque in haeresin etiam incidere, quod posse Adversatii nostri concedunt; quid de Christi petitione statuemus? Petiit enim nefides deficeret Petri, quod isti in Petri quoque successoribus valere volunt. At cum fide haeresis stare non potest: ergo Christus non potuit obtinere, quod petiit, si horum interpretatio recipitur.

7

Sextus locus, quem Iesuita ex novo Testamento objicit, habetur Act. 15. 5. 6. 7. 28. vbi, orta quaestione de lege Mosis & circumcisione, Christiani, qui inter se dissentiebant, non remittuntur (inquit Iesuita) ad privatum spiritum, sed ad Concilium Christianum, cui praefuit Petrus, quod quidem in hunc modum conclusum est, vers. 28. Visum est Spiritut: sancto, & nobis, &c. Hinc colligit lesuita, Spiritum sanctum semper interesse illi Concilio, cui Petrus, id est, Petri successores praesunt. Respondeo. primo, Nos non remittimus quenquam, de re aliqua dubitantem, ad spmtum suum privatum, neglectis mediis inveniendi veri, quod Iesuita non bis falso obiicit; sed ad ipsam Scripturam, & ad Spiritum sanctum publice in Scripturis loquentem, quem audiendum esse & ex cuius authoritate controversias omnes esse definiendas dicimus. Quod idem in hoc Concilio factum est. Idem fiat, quod hic, si fieri potest. Pastores & Episcopi congregentur, vt de quaestione dispiciant, & definiant, non ex iudicio suo, sed ex authoritate Spiritus sancti loquentis in Scripturis. Sic enim illi controversiam ex Scripturis definiebant, vt nos intelligamus summum indicium Scripturis esse deferendum. Nihil enim in illo, nisi ex Scripturae authoritate, conclusum est. Secundo, Quod ait Iesuita huic Concilio praefuisse Petrum, falsum est. Prae fuit enim lacobus potius, quam Petrus: quia in eius verba decretum faciunt, vtpatet vers. 132. & 222. & nulla vsquam in Concilio ωροτεία tribuuntur, aut ωροsμσια Petro. Quod vero hinc probat Petrum praefuisse, quia is primo loquutus esse dicitur; Respondeo Etsi Petri verba prinio in loco a Luca recitantur, patere tamen ex vers. 7. multos ante Petrum loquutos esse. Diciurenim ibi, post longam disceptationem hinc atque illinc factam, Petrus sumexisse. Hoλλῆs inquit Lucas, συτ σεως γενουθιης. Tertio, Fateor huic Concilio Spiritum sanctum interfeisse, atque praefuisse: & hanc sententiam fuisse Spiritus saucti, cum sit Scripturae testimonio comprobata. Sed quid hoc ad Pipistica Concilia attinet, quibus nec Petrus prae est, nec Spiritus sanctus interesty Septimus lesuitae locus scribitur, Galat. 2. 2. vbi Paulus ait, se Hierosolymis Evangelium suum contulisse συν τὸίς δοκοη, hoc est, cum jis, qui aliquo erant in precio, vel quorum aliqua erat existimatio. Ex hoc locor inquit Iesuita Patres concludunt, Ec clesiam non suisse Evangeiio Pauli, credituram, nisi id a Petro confirmatum fuisset: ergo erat Petri tunc, & est Petri successoris nunc, de doctrina fidei indicare. Respondeo: primo, Profectus est Hierosolymam Paulus, non vt Petrum vnum conveniret, & cum eo solo Evangelium suum conferret, atque ab illo authoritatem mutuaretur; sed vt cum tota Ecclesia publice de doctrina illa ageret, quam ipse praedicabat. Sic enim, vers. 2. 4 αναθιμιν αυτυις τό Eυαγγιλιον, quod vetus interpres transtulit, & contuli cum illis Svangelium, hoc est, cum Ecclesia omni: quod hinc etiam apparet, quia subjungit, &ν iδίαν deτοiς δοκήσι, privatim cum iis, qui sunt in precio: ergo quod sequitur μή εἰt κενὸν τρεχω ηεδραμον, ne frustra currerem, aut cucurrissem: non magis ad Petrum, quam ad totam Ecclesiam, aut illos praecipuos Apostolos pertinet. Secundo, igitur etsi non interpretemur locum de tota Ecclesia, tamen desolo Petro interpretari non possumus. Ait enim diserte Paulus, se non cum vno tantum Petro, sed cum pluribus Evangelium suum contulisse, nempe συν τοίς δοκοο: & postea ostendit qui illi fuerunt, nempe Iacobus, Petrus, loannes. Ergo falsum est, ab vno Petro confirmatum fuisse Pauli Evangelium; & honumerat non minus de doctrina indicare, quam Petri. Tertio. Quod ait Iesuita, Ecclesiam non fuisse Pauli Evangelio credituram, nisi a Petro confirmatum fuisset; id duplicem sensum habere potest. Si intelligat Ecclesiam non debuisse credere, nisi Petrus approbasset, falsum est: debuit enim semper veritatem praedicanti Apostolo fidem adhibere. Sin vero intelligat, non tam facile fuisse credituram, assentior. Haec enim causa fuit, cur Paulus Hierosolymam proficisci, ibique Euangelium suum Ecclesiae, quae illic erat, exponere voluit, quod quidam existimabant eum aliter praedicasse ac docuisse, quam reliquos Apostolos; quam ille multorum suspicionem hoc modo prorsus sustulit.

8

Octavus locus a lesuita prolatus habetur, 1. Cor. 12. 8. 9. &c. vbi Paulus ait, aliis per spiritum dari sermonem sapientiae, aliis sermonem cognitionis, aliis fidem, aliis interpretationem sermonum, &c. Ex hoc loco concludit, non omnibus dari Spirituminterpretationis, ac proinde non posse omnes. Scripturas interpietati. Respondeo: Hoc nos vltro quidem concedimus. Sed fallit nos lesuita ἐμνυμια vocis. Nam est privata, & est publica interpretatio. Fatemuromnes non habere donum Scripturas publice interpretandi: sed privatuim omnes pii, a Spiritu sancto edocti, Scripturas pos¬ sunt intelligere, & verum sensum Scripturarum agnoscere.

9

Nonus locus & vltimus, quem Iesuita ex novo Testamento profert, habetur 1. Ioh. 4. 1. vbi monemur, vt non cuivis spiritui credamus, sed probemus spiritus, num ex Deo sint: ergo privatus spiritus (inquit lesuita) non potest esse iudex (vel interpres) Scripturarum, quia de eo est iudicandum. Respondeo: Nescit Iesuita statum quaestionis. Nos enim non dicimus, debere quemque in illa interpretatione ac quiescere, quam suus cuique privatus spiritus format & dictat; hoc enim esset fenestram phanaticis ingeniis ac spiritibus aperire: sed dicimus Spiritum illum iudicem esse debere, qui palam & diserte in Scripturis loquitur, quemque omnes audire possunt: per illum volumus omnes alios spiritus, id est, omnes doctrinas (sic enim verbum hoc loco sumitur) examinandas esse. Nos enim publicum iudicem nullum agnoscimus, nisi Scripturam, & Spiritum nos in Scriptura docentem: hic loquitur, quasi nos internum Spiritum aliorum iundicem faceremus, quod nunquam fieri debet. Non enim sic insani aut fatui sumus, vt hoc modo agamus: Tu debes acquiescere huic doctrinae, quia meus spiritus hanc esse veram iudicat: sed hanc doctrinam suscipias oportet. quia Spiritus sanctus in Scripturis nos sic sentire & credere docuit. Atque haec sufficiat dixisse contra secundum Iesuitae argumentum, quod ab authoritate novi Testamenti sumitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5