Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

1

CAPUTII CAPUTTTTTTTTTTI Scripturae versiques oppuguart

2

PRimum Iesuitae argumentum, quo vernaculas versiones minime necessarias esse probat, sumitur ex usu Ecclesiae veteris Testamenti, qui fuit a tempore Esdrae usque ad Christum. Ait enim a temporibus Esdrae desiisse in populo Dei linguam Hebraicam esse vulgarem, tamenScripturas lectas esse in Ecclesia Hebraice post illa tempora. Sed quo modo docet linguam Hebraicam populo tunc incognitam fuisse; Quia (inquit) Hebraei degentes Babylone obliti sunt linguam propriam, & Chaldaicam didicerunt, & deinceps Chaldaica seu Syriaca fuit illis materna. Restat vt quibus testimoniis haec omnia confirmentur, audiamus. Primum sumitur ex vetere Testamento, Nehemiae 82. vbi legimus Nehemiam, & Esdram, & Levitas librum legis populo legisse, & interpretatos esse, quia nihil eorum, quae legebantur, populus intelligebat: Esdravero interpretante populum magna laetitia affectum esse, quia verba legis intelligeret.

3

Respondeo primo, illo Nehemiae loco Iesuitam insigniter abusum esseNam ex ipso loco constat populum satis recte intellexisse verba, quae legebantur: unde sequitur linguam non fuisse illis ignotam. Etenim vers. 3. Esdras artulisse dicitur librum legis, & legisse coram multitudine virorum, & mulierum, & quotquot erant apti ad intelligendum, id est, qui per aetatem poterant aliquid intelligere, vel, vt vox Hebraica sonat, qui intelligenter audiebant. Ergo non audiebant modo, sed & intelligenter audiebant, hoc est, intelligebant ea, quae audiebant. Quare vers. 4. dicitur Esdras legisse coram viris, & mulietibus, & intelligentibus: & populus autes habuisse ad librum legis attentas. Quorsum vero autes populus ad audiendum arrexisset, nisi quae lecta audisset, intellexisset: Et ibidem, Esdras a mane vsque ad meridiem e libro legisse fertur: & vers. 19. quotidie, a die primo ad diem vitimum, per septem dies. Proculdubio tan¬ tum laboris non sumpsisset in legendo, nisi auditores intelligentes habuisset: & certe longe abfuit a Prophetae sapientia hominum multitudinem: congregare, tum prodite in medium, librum aperire, legere tanto studiospacioque tammultatum horarum ea, quae populus minime intelligebat Praeterea quorsum pertinebat, quod vers. 9. explanate legerit, vt Tremellius, vel distincte, vtvetus interpres transtulit, nisivt ex illa Scripturae plana lectione populus omnis melius intelligeret, quae legerentur? Nam perinde est, siue recte, sive vitiose legas apud eos, qui nihil eorum, quae leguntur, intelligant Sed objicit Bellarminus, factam esse laetitiam magnam in populo, quia intellexerat verba legis Esdra interpretante. Acumen Iesuitae: Fingit enim legisse primum Esdram verba non intellecta populo, post reddidisse vel transtulisse eadem aliis verbis, & ea lingua, quam populus intelligeret: quod plane insulsum est. Nam Esdras verba legis palam & aperte legit in suggesto, eamque lectionem ad horas aliquot perduxit: tum Scripturam lectam exposuit, & sensum atque intelligentiam verborum populo aperuit. Sic enim vers. 9. Levitae illi dicuntur exposuisse sensum, & dedisse intelligentiam per Scripturam ipsam, vtlocum. Tremellius verissime interpretatus est. Vatablus sic transtulit, explicantes sententiam, & erudientes inter legendum: quod non multum differt. Vetus vero interpres sic, Aperte ad intelligendum: & intellexerunt cum legeretur: quod satis arguit populum intellexisse quae legebantur. Ideo Esdras legis peritus fuisse dicitur, non quod legis verba ac textum legere atque intelligere poffet, sed quod sensum legis & mentem explicaret, vteam populus intelligeret. Atque hinc illa nata laetitia est, qua populum perfusum esse Scriptura testatur, quando expositam ab Esdra legem audivit. Rescerta & plana est: commentariis non egemus.

4

Alterum testimonium, quo in hac causa Iesuita vtitur, vt linguam Hebraicam non fuisse post Esdram Iudaeorum vulgarem doceat, sumitur ex novo Testamento, vnde constat populum illum Syro sermone vsum esse. Nam illud, Talitha cumi, Marc. 5. & Abba, Marc. 14 & Hacheldema, Act. 1. & Mat. 27. Golgotha, & Paschanec Graecum est, nec Hebraeum. Plurasunt apud Hieronymum in Lib. de Nominibus Hebr. Huc etiam pertinet, quod lohannis 7. dicitur, Turba haec, quae non novit legem. Hinc constat, linguam Hebraicam non fuisse Iudaeorum eo tempore vulgarem. Respondeo primo, hoc aliquo modo dari posse, sed eo sensu prorsus falsum esse, quo a Bellarmino dicitur. Fateor linguam non suisse pure Hebraicam, sed multis externis ac peregrinis vocibus corruptam, vt nova quasidialectus fieret, ex Hebraeo, Chaldaeoque sermone mista: sed tamen in¬ terim populus non est oblitus linguae Hebraicae, vel statim post captivitatem, vel deinceps. Nam Nehem. 13. quidam Iudaei leguntur vxores Ashdodicas duxisse, quorum liberi Asndodice loquerentur non Hebraice: populus ergo Hebraice loquutus est. Neque enim fieri potuit, vt annorum 70, aut etiam 1o0. spacio populus ille nativam suam linguam sic. penitus amiserit, vteam ne quidem intelligeret. Quod si evenisset, non Haggaeus, non Zacharias, non Malachias, Prophetae, qui post reditum vixerunt, suas conciones Hebraice edidissent, sed vulgari sermone. Certum, ergo omnino est, Iudaeos post Esdra Hebraice intellexisse. Secundo, quod attinet ad illa vocabula non pure Hebraea in novo Testamento, hoc est; quod dixi, linguam illius populi hoc tempore multum esse a suanativa integritate mutatam: non sic tamen, quin Hebraice & doctiores loquerentur, & omnes intelligerent: vt quando Scripturae publice in linguaHebraica legebantur, a populo intelligi possent. Ergo loh. 5. 39. Christus jubet, etiam ipsos Laicos, scrutari Scripturas. Graece non intelligebant: & Chaldaica interpretatio tum forsan non edita fuit: aut si edita esset, abLillis intelligi non potuit. Quare Scripturas Hebraicas iussit Christus legere: quod non fecisset, si Scripturas populus in lingua Hebraica intelligeret neutiquam potuisset. Et Berthoeenses Iudaei, de quibus Act. 17. 11. Scripturas sedulo scrutabantur. Sic Christus Esaiam Prophetam legit in Synagoga, vt Luc. 4. 18. Quin Hebraice vero legerit nemo dubitat. Similiter Act. 15 21. Iacobus ait, Mosen ab antiquis aetatibus habere in singulis, civitatibus, qui ipsum praedicent, cum in Synagogis per fingula Sabbata legatur. Unde etiam aliud esse ἀναγνώσκῳν, aliud aηθειν constat: & Act. 13. 15. εγ τυν αναγνωτν τονημον αι τγ ωροοητν, rogatus Paulus est, vt verba ad populum faceret, si id ei videretur. Quorium attinebat Scripturas legere, tam diligenter in Synagogis, & populum ad carum lectionem per Sabbata singula convenire, si lingua ignota legerentur? Titulus quem crucibilatus affixit, Hebraicis verbis inscriptus fuit, cumque Iudaei multi legerunt, Iohan. 19. 20. & Paulus. Act. 26. 14. se Christum audisse ait, τσ ἔζραιδν δδγιϰιῳ loquentem: ipseque populum alloquutus est τὸ ispαidi δνδιικιῳ, Act. 21. 49. & Cap. 22. in initio, cum illum loquentem audirent: τT ἐδραιδε διδικιῳ, eo magis conquieverunt atque attenderunt. In quem locum sic Theophylactus scribit, δ ρας πῶς αυτες εἰλε τό ὄμοιιρωνον: ειχεν γοη να οιζα ωρος τυν γλθηαν κκενυν: captos illos fuisse dicit, similitudine sermonis, & nonnulla lingue illius reverentia. Haec a me testimonia afferuntur, non vt linguam fuisse hanc pure Hebraicam doceam, sed vt non Hebraicae tamen omnino dissimilem fuisse evincam, quando & Hebraica voca¬ tur, & eam populus intelligebat. Dici aute Hebraica lingua non potuisset, si qui ea vsi sunt, ne quidem Hebraice intelligere potuissent. Quanquam pergo fuit plena perigrinitatis, quam secum Babylone attulerant, atque e finitimis gentibus contraxerant, tamennativi ingenij plurimum retinebat, sic vt ille populus, etsi non est loquutus Hebraice tam pure quam olim, lectas tamen Hebraice Scripturas agnosceret atque intelligeret. Neque enim tanta dissimilitudo est Nametsi non est Anglorum & Scotorum, imo ne Anglorum Australium & Septentrionalium eadem διαλε¬ ζς, tamen Scripturas Anglice versas Scotilegunt in suis Ecclesiis, casque populus intelligit. Sic Iudaei, quanquam non pure loquuti Hebraice sunt, vt non Anglice Scoti, tamen Scripturas Hebraice lectas a suis Levitis & Sacerdotibus intelligebant. Sic Petrum illi, qui astabant, satis intel ligebant loquentem, etsi illum esse Galilaeum ε τ λόρας sciebant, Mat. 26. 73. Et olim lingua Graeca varias Dialectos habuit, Ionicam, Doricam, & reliquas: tamen sese mutuo Graeci omnes intelligebant: Tertio, Iohannis testimonio ex C. 7. 49. turpiter abusus Iesuita est, Turba haec, quae non novit legem: hoc enim non de lingua, & verbis, & literis, sed sentia sensuque legis intelligendum est. Summam enim sibi legis scientiam Pharisaei arrogabant, cuius opinione elati populum tam fastidioSe contemnebant. Iam quod attinet ad Assumptionem, Scripturas hoc tempore Hebraice lectas fuisse in Synagoga, fateor esse verum. quid ni enim Hebraice lege, rentur, quando eas ea lingua lectas populus intelligebat? Debuit igitur? probare Bellarminus, populum non potuisse linguam Hebraicam intelligere, & tum aliquid effecisset. Sed hoc nullo argumento probare potest, & iam multis argumentis refutatum est. Nam quod in Epitome Dictatorum Bellarmini objicitur, Christo clamate in cruce, Eli Eli lamma sabachiani, quosdam dixisse Eliam vocat, quia linguam ignorabant; Respondeo, fieri posse, vtaut illi malitiose illuderent, aut illius verba non exaudirent, aut milites fuerint, qui fere externi & Romani erant. Et Hieronymus quidem in hunc locum illos fuisse milites ait: quod probabile est, cum Lucas dicat, Cap. 23. 36. milites ei acetum obtulisse, Matthaeus vero, Cap. 27. 48. scribit vnum eorum, qui sic dicebant, spongiam celeriter aceto implevisse, eamque Christo praebuisse. Vel aliter Hieronymus interpretatur, Iudaeos more sibi solito occasionem captasse Domini calumniandi, quasi Eliae auxilium implorasset, cum se defendere ac liberate non posset. Nihil ergo hinc elicitur, unde populum non intellexisse linguam Hebraicam constet. Secundum argumentum sumitur ab exemplo ysuque Apostolorum. Nam Apostoli per totum terrarum orbem Evangelium praedicabant, & Ecclesias fundabant, ve patet ex Rom. 10. Coloss 1. Marc. 16. Irenaeo, Lib. 1. Cap. 3. qui ait suo tempore Ecclesias fundatas fuisse in Oriente, in Libya, in Atgypto, in Hispanijs, in Germania, in Gallia: & tamenApostoli non scripserunt Evangelia aut Epistolas suas linguis earum: gentium, quibus praedicabant, sed tantum Hebraice aut Graece. Hoc argumentum Bellarminus sumpsit ex Sandero, in Lib. 7. de visibili Monarchia. Respondeo: pramo, Ecclesia potuit ad tempus carere vernaculis versionibus, quemadmodum ad tempus etiam caruit Scripturis novi Testamenti. Non enim omnia statim scriptis prodita sunt. Interim doctrinae Evangelicae suma omnibus fuit exposita & declarata eo sermone, quem intelligebant: deinde, omnia necessaria literis mandata sunt. Secundo, Apostoli & Evangelistae non scripserunt (fateor) Evangelium tam varijs linguis, quam viva voce praedicarunt: nam id fuisset infinitum: satis fuit, quod hanc Evangelicam doctrinam vna lingua scripta reliquerint, ex qua facile hauriri, atque in alias omnes linguas derivari posset. Tertio, Scripserunt ea lingua, quae fuit omnium communissima, & a plurimis populis intelligebatur, & e qua Scripturae commodissime possent in alias linguas trans ferri ac traduci, hoc est, Graeca, quae quanquam non erat vulgaris & popularis omnium, tamen a plurimis non ignorabatur. Nam omnes illae gentes, quas lrenaeus in illo loco percenset, Graece aut loquebantur, aut intelligebant, Orentales Ecclesiae erant Graecorum: & Atgyptios Graece intellexisse, ex eorum Episcopis & Doctoribus constat, Origene, Alexandro, Athanasio, Theophilo, Cyrillo, qui Alexandrini fuerunt, & Graece omnia ediderunt. In Cypro Epiphanius sedem habuit, & Graeca lingua suos docuit. Hierosolymis Cgrillus & alij Graece Evangelium suis tradiderunt, & extant Graece Cyrilli illius Catecheses. In allia Iraeneus ipse Graece suos libros scripsit, quod estendit Lugdunensibus & Gallis Graecam linguam non incognitam fuisse. Etiam in Italia Graece non ignorabant: ideoque ad Romanos Epistolam Paulus Graece sciipsit. Non enim sciipsisset Graece, si linguam illam ijnon intellexissent, ad quos scriberet: & Irenaeus apud Eulebium, Lib. 5. cap. 24. testatur Anicetum Episcopum Romanum Polycarpo παραχωρκσαν τα¬ cυχχρισιαν ἐν τῆ ζκκκληκα, administrandae in sua Ecclesia Eucharistiae copiam fecisse: quod non fecisset, si Polycarpum, hominem Graecum, Romaniintelligere non potuissent. Verum, vteunque se res habet, erant qui interpretati facile possent: & statim versae sunt in omnes fere linguas Scriptu¬ rae, in Latinam certe a multis, vt Augustinus suo tempore innumeras fuisse scribat, quemadmodum supra accepimus. Et licet in Aphrica minus intelligebant Graece, habebant tamen suas versiones, vt ex Tertulliano, Cypriano, Augustino liquet, intra 4e0. aut 3oo, aut aoo. annos aChristo.

5

Sed obiicit Bellarminus, Petrum scripsisse Iudaeis, similiter Iacobum. Graece, & Iohannem suam Epistolai Parthis, vt Augustinus affirmat, l. 2. Quaest. Evangel. q. 39. & Higinus, in epist. 1. & lohannes 2. Papa, inepist. ad Valerium: & tamen Graeca lingua nec Iudaeis, nec Parthis materna fuit. Respondeo: primo, Quorsum haec spectent nescio, nisi vt forte Apostolos de industria scripsisse ad quosdam persuadeat, quae illi non possent intelligere, quod ab instituto Apostolorum fuit alienissimum. Secundo, Iudaei in illa δαερα linguam Graecam omnium fere hominum communem didicerant, vt quas ab Apostolis Graece scriptas Epistolas accepissent, satis intelligerent: & Apostolisciebant has Epistolas alijs multo magis, quam Iudaeis profuturas, ideoque eas non Iudaica, sed Graecalingua scribebant. Tertio, Iohannem non existimo ad Parthos Epistolam suam scripsisse. Unde hoc Augustinus acceperit, incertum est: liceret non minus fingere ad Indos scripsisse, quam ad Parthos. Sedvtillis scriptam fuisse opinemur, Parthi non omnino ignari fuisse Graecae linguae videntur, cum Plutatchus in Crasso scribat, illusum a Parthis esse Crasso occiso Graecis versibus. Sed huiusmodi omnibus vnaresponsiosufficit, Apostolos vti vna lingua in scribendo voluisse, quae omnium erat: celeberrima, vt quae scribebant facillime possent ab omnibus intelligi: quod illorum institutum cum Pontificiorum sententia apertissime pugnat. Quanquam autem non omnes hanc linguam intelligebant, tamen Scriptura Apostolica facillime & commodissime potuit ex ea derivari actransmitti in alias Apostolorum gentiles patriasque linguas. Neque enim expectandum fuit, vt ad singulas gentes Apostoli in vulgari cuiusque regionis lingua scriberent.

6

e Argumentum tertium petitur ab vsu vniversalis Ecclesiae, atque isto modo concluditur: Quod Ecclesia vniversalis tenuit & observavit, rectum est: At Ecclesia vniversalis semper his tantum linguis vsa est, Hebraea, Graeca, & Latina, in communi & publico vsu Scripturarum: Ergo nullae aliae versiones necessariae sunt. Maiorem probat testimonio Augustini, ex Epist. 118. vbi ait insolentissimae insaniae esse contra id disputare, quod vniversa Ecclesia facit. Et idem ait Lib. 4. de Baptismo contra Donatistas. Quod in vniversa Ecclesia servatur, si non possit assignari eius initium, credendum esse de Apostolica traditione descendere, & sic semper fuisse. Huc etiam adducit testimonium Leonis e sermones 2. de Ieiunio Pentecostes. Subjungit, nunc vbicunque Catholici sunt, tantum Graecae & Latinae linguae vsum esse in Scripturarum lectione publica, nec posse huius consuetudinis principium designari. Respondeoprimo, Non nunc tempus est de Traditionibus & consuetudinibus Ecclesiasticis disputandi: hanc omnem quaestionem post suo loco tractabimus, si Dominus dedetit. Secundo, Considerandum est, non tamquid factum aut obseruatum in Ecclesia fuerit, quam quid fieri observarique debuerit. Non enim sequitur, si Latinae tantum linguae vsus publicus obtinuit in Italia, Hispania, Gallia, Germania, reliquisque his populis, idcirco hoc nullo modo reprehendi potest: sed videndum est, quam recte hae Ecclesiae fecerint in eo, quod Scripturas lingua ignota publice legerint. Et si Ecclesia Scripturas vetuit nisi Latine legi, non proinde putandum est nihil in ea re Ecclesiam erravisse. Tertio, Falsum illud omnino est, quod ait hanc fuisse perpetuam vniversalis Ecclesiae consuetudinem ac Traditionem, quemadmodum statim liquebit. Quare hae Augustini & Leonis sententiae nihil ad causam pertinent, & nos posse concedere videmur, quicquid semper vniversalis Ecclesia tenuit, id Apostolicum esse:sed nil eiusmodi Papisticum est. Tota autem huius argumenti vis ex Assumptionis probatione pendet. Ad quam multa afferuntur, quae sigillatim discutienda sunt. Nolite vero existimare frustra tempus in his insumi: sunt enim ad refutationem Adversatiorum necessaria. Primum vero Augustinus dicitur affirmare L. 2. c. 11. de Doctr. Christ. tribus tantum linguis legi Scripturam in Ecclesia solitam esse, Hebraica, Graeca, Latina. Sed si locum ipsum consuletis, nihil tale dici ab Augustino animadvertetis. Id Augustinus ait, hominibus Latinae linguae necessariam esse duarum praeterea aliarum linguarum cognitionem, vt recte Scripturas intelligant, Hebraeae & Grae cae: rationemsubiungit, vt ad precedentia exemplaria(fontes significat) recurratur. Num sequitur, quia qui homines Latini sunt, vt melius Scripturas percipiant, Hebraea & Graecae linguae nonnullam scientiam sibi comparate debent, ergo Scripturae solitae sunt non nisi tribus hisce linguis legi? Nam Latinis Augustinus praecepta dat: ait enim, Latinae lingue homines, quos nunc instruendos suscepimus. Hinc nil contra nos, sed contra illos potius aliquid concludi potest. Nam si Latini debent Hebraeam & Graecam linguam addiscere. vt recte Scripturas intelligant, suasque versiones ad fontes exigant, sequitur, Hebraicae & Graecae editionis plus tribuendum esse quam Latinae, & per consequens Latinam non esse, quod isti volunt, αυθεθτκῆν. Quod lesuita addit, nullum antiquum authorem meminisse alicuius alterius transsationis, miror hoc illum dicere potuisse. Nam Hieronymus, quem Latinae vulgatae authorem faciunt, Scripturas in linguam Dalmaticam, quae illi patria suit, transtulit: quod itac ertum est, vt Hosius in Lib. de Sacro vernacule legendo sic scribat: Dasmatica lingua sacros libros Hiezonymum vertisse constat. Et in eodem libro linguam Dalmaticam laudat, ac valde celebrem fuisse scribit. Et Alphonsus de Castro, in L. 1. c. 13. Fatemur olim sacros libros in linguam vulgarem fuisse transtatos: & citat Erasmum, qui scribit Hieronymum Scripturas lingua Dalmaticavertisse Hardingus, Aitic. 3. Sect. 8. scribit, Armenos, Russos, Arthiopas, Dalmatas, Moscovitas Scripturas legisse uingua vernacula. Idem etiamfaretur Echiuis in Enchirid. Ca de Missis Latine dicendis. Comelius Agrippa in L. deVanit. Scient, ait (si fides illi aliqua habenda sit) a Synodo Nicena decretum esse, vt nullus Christianus domi suae careret Biblijs. Viphilam quidem Getthorum Episcopum, qui Synodo Nicenae interfuit, Scripturas in linguam Gotthicam transtulisse, vt eas populus disceret, Socrates testis est, L. 4. c. 33. sic enim habet, τας θειας γξαρασ εἰς τυν Ιδιδον μεταζιαλών τος αρ¬ ζαροισ μανθυνον τα θεια λγια ταετκενασεν. Et Sixtus Senensis lib. 8. Biblioth. Chrysostomum ait Scripturas in linguam Armenam vertisse. Et Hieronymus in Epitaphio Paulae ait, Psalmos a Palestinis in Paulae funere cantatos fuisse Hebraeo, Graeco, Latino, Sytoque sermone, idque non solum triduo, donec illa subter Ecclesiam, & juxta Domini speluncam conderetur, sed per totam hebdomadam. Psalmos ergo in Syricam linguam versos fuisse constat. Sed Stapletonus, in libro Anglice edito contra D. Iuellum sanctae memoriae Episcopum, Art. 3. has fuisse ait cantiones extraordinarias, non Psalmos Davidicos quod commentum nulla ratione nititur, atque aliis etiam Papistis disphicet. Palam enim Hieronymus de Pfalmis loquitur, cum ait, inordine personabant. Itaque noster lesuita ait locum esse corruptum. Nam quosdam libros non habere ( Hebraeo) & Syro poni pro Hebraeo. Ita quovis sese vertunt, vt istam lucem sugiant. Fuit haec lepida Mariani Victorij conjectura, qui praeclaram in corrumpendo Hieronymo operam navavit. Sed primum Erasmus, qui nonminus diligenter, multoque magis fideliter, in edendo Hieronymo, claboravit, quamiste Victorius, quique tot etiam exemplaria quot ille, viderat, niltale in eo loco animadvertere potuit. Deinde, si lingua SyraHebream hoc locosignificaret, deberet certe primo loconumerati. Nam sin linguarum enumeratione apud authores Hebraea solet primum loicum obtinere, praesertim vero apud ipsum Hieronymum. Sed pergamus. In nostris ergo historiis legimus Scripturas fuisse in linguam Britannicam iussu regis Athelstani ante annos 900. conversas. Et lohannes Trevisanus scribit, Bedam nostrum transtulisse Evangelium Iohannis in Anglicum, Lib. 5. c. 24. & Psalmos esse transsatos iussu Aluredi, Lib.6. c.1. & Beda ait, Lib.1. c. 1. histor. Scripturas suo tempore in quinque linguis Britannicis lectas fuisse. Sic enim in illo loco habet: Haec insula in praesenti, iuxta numerum librorum, quibus lex divina scripta est, quinque gentium linguis unam eandemque summae veritatis & verae sublimitatis scientiam scrutatur & confitetur, Anglorum videlicet, Britonum, Scotorum, Pictorum, & Latinorum, quae meditatione Scripturarum omnibus est factacommunis. Nullas ergo fuisse vernaculas versiones, quarum vllus antiquus author meminerit, insigniter & apertissime falsum esse constat.

7

Sed pergit Iesuita, & particulares Ecclesias commemorat, & primum; de Ecclesia Africana sic disputat. Afri omnes non intelligebant Latine: at Scripturae in Africa tantum Latine legebantur. Et linguam Latinam non fuisse Poenis omnibus vulgarem, testis est Augustinus, in exposit. inchoata Epist. ad Rom. & affirmat quosdam Latine & Punice, quosdam Punice tantum scivisse, & tales fuisse pene omnes rusticos: & Serm. 35. de verbis Domini, Punicam linguam affinem fuisse dicit Hebraicae. Et Hieron. in Praefat. Lib. 2. in Epist. ad Galat. linguam Afrorum: scribit esse linguam Phoeniciae nonnihil immutatam. Respondeo: primo, Nemo affirmat linguam Punicam fuisse Latinam: quod vel ex PlautiPaenulo aliter esse intelligi potest: nec ea de re quisquam vnquam dubitavit. Sed tamen, an fuerit aliqua Scripturarum versio Punica, incertum est. Non fuisse quo modo Adversarius probabit, vel ex Augustini, vel ex cuiusquam alterius testimonio? Fuisse nusquam negat Augustinus. Et quanquam huius rei nulla nunc monimenta extant, tamen non proinde nullam fuisse versionem sequitur. Nam & olim Scripturae in nostram linguam versae sunt, quarum tamen versionum vix vlla nunc vestigia apparent. Erant certe pii Episcopi in omnibus illis Africae, Numidiae, Mautitaniae partibus, qui de populi sui salute solicite cogitabant. In his nullum esse inventum, qui pro suis Poenis faceret, quod fecisse pro Dalmatis suis Hieronymum legimus, vt Scripturas in linguam? popularem verteret, incredibile videtur. Secundo, In locis celebrioribus ac cultioribus, & in maioribus civitatibus, Africani Latine intelligebant, & loquebantur, ideoque mitum non est, Scripturas lectas esse Latine Carthagine, vt ex Cypriano; Milevi, vtex Optate; Hippone, vt ex Augustino constat. Hi enim in suis Ecclesiis Scripturas Latine legebant & exponebant. Non fuissent autem in homiliis & concionibus Latina lingua vsi, nisi eam linguam populus intellexisset. Augustinus in Psal. 18. habet, Charissimi, quod consona voce cantavimus, sereno etiaa corde nosse & tenere debemus. In Lib. De Catechiz. rudibus, Cap. 9. monet ne populus irrideat Pastores, si forte in precibus aut concionibus non satis grammatice loquantut. Unde quosdam e vulgo sepe melius Latine scivisse, quam ipsos ministros, patet. In Lib. 1. C. 20. Retractat. se ait quendam Psalmum composuisse literis Latinis contra Donatistas, ob eam causam, vead ipsius humillimi vulgi, & imperitorum, & idiotarum notitiam perveniret. In Serm. 24 de verb. Apost. sic ait, Proverbium notum est Punicum, quod quidem Latine vobis dicam, quia non omnes Punice nostis. Ergo vulgus Latine melius, quam Punice, intelligebat. In Psal. 50. Omnes (inquit) novimus Latine non dici sanguines, nec sanguina, sed sangumem. Et quando apud populum verba fecit, magis curavit vt recte intelligeretur, quam pure loqueretur. Sic in Psal. 128. Ego dicam ossum: sic enim potius loquamur: melius est vt nos reprehendant Grammatici, quam non intelligant populi. Et in lohan. Tract. 3. Intendat charitas vestra, Dolus, non dolor est. Hoc proptereadico, quia multi fratres imperitiores Latinitatis loquuntur sic, vi dicant, Dolus illum torquet, pro eo quod est Dolor. Et Augustinus, l. 1. c. 14. Confess. ait se Latinam linguam didicisse inter blandimenta nutricum, & ioca arridentium, & letititias alludentium. Natus vero Augustinus & nutritus fuit Tagastae in Africa, vtl. 4. c. 7. Confes. patet. Ex his liquet, populum Africanum, praesertim in vrbibus locisque frequentioribus, Latine non modo intellexisse, sed etiam loqui potuisse, etsi forsan non tam pure semper, quam Latinitas incorrupta postulabat. Pergit adhuc Iesuita, & Ecclesias Hispanicas, Anglicas, Gallicas, Germanicas, Italicas recenset: de quibus non est necesse separatim respondere. Non ignoro hisce recentioribus seculis populum fuisse in summas tenebras demersum, & omnia sermone peregrino in media etiam Italia ac Roma lectitata. Sed anter hanc ignorantiam & tyrannidem Antichristi, in antiquioribus & purioribus temporibus Ecclesiae, affirmo Scripturas nunquam fuisse in vlla regione publice lectas populo nisi ea lingua, quam populus intelligebat. Contrarium Adversarius nunquam evincet. Latina certe lingua olim in JOccidentali parte mundi late obtinuit, vt possent Scripturae Latina lingualegi in his regionibus, quarum Bellarminus meminit, & tamen a populo intelligi. Augustinus ait, Lib. 19. C. 7. de Civit. Dei, Data opera est, vi¬ civitas emperiosa non solum iugum, verum etiam linguam suam domitis gentibus imponeret. Plutarchus in quaest. Platon. omnes fere homines lingua Romana vti affirmat, ωs δοκει μοι ωει ρωμαιον λόγον, ώνμζο λόγα ναν δμοσ τ πaητες ανθρωποι χζώνθ. Atque hoc de Gallis & Hispanis Strabo diserte scribit. Deinde, poterant in illis Ecclesijs esse Scripturarum versiones nobis ignotae atque inauditae. Intellectam quidem vbique in his Ecclesiis Scripturarum lectionem fuisse, certum est. Isidorus Lib. de Offic. Ecclesiast. cap. 10. de Hispanicis omnibusque alijs Ecclesijs scribit: Oportetvi quando psallitur, ab omnibus psallatur: & cum oratur, vt ab omnibus oretur: cumque lectio legitur, vt facto silentio aeque audiatur a cunctis. In sermone peregrino nec simul psallere, nec simul orare, nec simul aliquid audire possunt. Nam non intelligere quid alius legat aut loquatur, perinde est ac non audire. In Hispania igitur linguam Latinam fuisse notam ijs, qui ea in lectione Scripturarum vterentur, satis ex Isidoro constat. Atque hoc similiter de Gallia manffestum est. Nam Severus Sulpitius in vita Martini author est, cum populus ad Martinum Episcopum eligendum convenisset, & lector non adesset, vnum ex astantibus arrepto libro legisse Psalmumoctavum: quo lecto clamorem populi sublatum esse, & partem adversam obmutuisse. Ex hoc testimonio colligimus, populum optime intellexisse quae legebantur: aliterenim nullam acclamandi occasionem. habuissent. Unde sequitur, aut Latinae linguae non ignarum hunc populum fuisse, aut tunc vernaculam aliquam Scripturae versionem extitisse. Atque de hoc argumento nunc satis responsum est: Hac de re aliquid iterum respondendum est in altera parte.

8

Aigumentum quartum ab ipsa ratione petitur. Oportet publicum vsum Scripturae esse in aliqua lingua communissima ad Ecclesiae vnitatem conservandam. At nunc nulla est lingua communior quam Latina. Maiorem probat, quia alias tolletur communicatio Ecclesiarum, & Concilia generalia non possunt celebrari. Non enim omnes Patres donum habent linguarum. Respondeo, In hoc argumento omnia esse infirma. Nam primo, falsum est, nullam esse linguam Latina communiorem, vel in Occidente. Nulla enim est nunc fere minus communis. Latine enim nulli nunc sciunt, nisi qui linguam hanc a magistro didicerunt. Olim fuit haecquidem patria multorum populorum, communisque lingua: sed nunc in maxima hominum multitudine quotusquisque inveniri potest, qui Latine teneat? Secundo, si ea ratio fuit, quam fuisse ipse Bellarminus fatetur, quare Apostoli initio omnia fere Graece scripserint, quia tunc ea lingua omnium fuit communissima, & deinceps Scripturae transiatae fu¬ erunt Latine, quia post Latina coepitesse communior; sequitur nunc quoque Scripturas oportete in alias linguas converti, quae & Latina & Graeca nunc communiores sunt, Tales sunt Dalmatica, Italica, Gallica, Germanica, Polonica. Sunt enim hae magnarum gentium linguae maternae: Latina vero nunc nullius gentis materna lingua est. In ipso etiam Latio Latina lingua hodie peregrina est, & nullius populi vernacula, sed doctorum hominum propria, eorumque qui magisiro in schola operam dederunt. Qui Latini olim fuerunt, ij nunc nec sunt Latini, nec Latine sciunt. Tertio, Quod ait tolli Ecclesiae communicationem atque coniunctionem, nec Concilia generalia posse celebrari, nisi Scripturae in vna communissima lingua uybique legantur; absurdum id quidem est, & ab omni ratione atque experientia alienum. Nam olim cum Scripturae Hebraice Hebraeis, Graece Graecis, & Latine Latinis legerentur, tamen fuit summa societas Christianorum & conjunctio Ecclesiae, nec aliquid impediit, quo minus Concilia generalia haberentur. Nam in Concilio Niceno fuerunt Graeci Latinique Patres, qui omnes. etsi non vna eademquelingua vsi sunt, fidem tamen eandem coniunctissimis studijs defenderunt. Nam si ad Ecclesiae conservandam vnitatem tantum faciat, vt in eadem lingua Scripturae ubique legantur; quare non huic reiconsultum ab initio fuit? aut cur huic instituto Latina lingua aptiore quam quaevis alia, videri debuit? Sunt haec ridenda insomnia: quare hoc argumentum praetermissum ab eo est, qui Epitomen edidit.

9

Argumentum quintum. Si causa nulla sit Scripturas vertendi verna cule, tum verti non debent: At causa nulla est quamobrem vertantur: quod sic probatur: Nam si ideo vertuntur, vteas populus intelligat, haec causa nulla est, quandoquidem eas populus ne versas quidem intelligit. Nam populus non intelligeret Prophetas, & Psalmos & alia, quae in Ecclesiis. leguntur, etiamsi materna lingua legerentur. Nam ista ne docti quidem intelligunt, nisi expositores legant atque audiant. Respondeo: primo, Fateor quidem non omnia statim ac lecta sunt intelligi, ne a doctis quidem, praesertim in Prophetis & Psalmis. Nam vt Scripturas intelligamus, opus est non tantum lectione, sed studio, meditatione, precibus. Sed si populus propter hanc causam Scripturas in sua lingua legere non deberet, tum nec doctis eas legere liceret. Veruntamen multa quidem possunt intelligi, licet non omnia: & certe etiam omnia, quae sunt ad salutem necessaria, aperte in Scripturis tradita sunt, vt a quovis intelligi, si velit, facile possint. Et plura homines scirent, si Scripturas cum attentione ea, qua deceret, legerent, atque audirent. Nam quod plerique tam pauca intelligunt. & tam exilem fructum ex lectione Scripturarum percipiunt, illorum negligentiae tribuendum est, quia nec tam religios e attendunt, nec ita, veoportebat, comparati ad illam lectionem accedunt. Secundo, Etsi non sensus statim percipitur, tamen verba intelliguntur, quando in linguamaterna recitantur: atque hoc magnopere ad sensum assequendum conducit. Eunuchus Act. 8. Esaiam Prophetam legebat, quem tamen peromnia non intelligebat: tamen quod legerit, laudandus est, & a multis Patribus merito laudatur: verba is quidem intelligebat, sed Prophetam, de Christo loqui nesciebat, & verum sensum ignorabat. At isti ne verborum intelligentiam populo concedunt. Sed quemadmodum Eunucho vtilis ea Scripturae lectio fuit, ita etiam populo vtile erit Scripturis legendis operam dare, vt ex verborum intelligentia facilius ad sensum perveniant. Nam primus gradus est nosse verba, secundus sententiam. Sed tantum abest, ve Pontificij velint populum sensum Scripturarum intelligere, vt illum etiam a verborum lectione prohibeant.

10

Aigumentum sextum: Peticulosum est vt populus Scripturas legat Non enim fructum ex Scripturis, sed detrimentum caperet: omnes haereses natae sunt ex Scriptura non intellecta, vt Hilarius infine libri de Synadis: & Lutherus vocat Scripturam librum haereticorum, & hoc experimento comprobatur. Nam hinc ortae haereses sunt Anthropomorphitarum, Adamitarum, Davidis Georgij. qui nullam linguam nisi suam norat. Si populus legi audiret Cantica Canticorum, adulterium Davidis, incestum Thamarae, historiam Liae & Rachelae, mendacia ludith, aut sanctos Patriarchas contemneret, aut e adem sibi licere colligeret, aut haec falsa esse crederet. Subjungit adhuc Bellarminus se audivisseaquodam fide digno, cum in Anglia caput 25. Ecclesiastici in vulgari lingua in templo legeretur, vbi multa dicuntur de malitia mulierum, surrexisse foeminam quandam ac dixisse, Istudene est verbum Dei? imo potius verbum diaboli est. Et Rhemenses, in Annotat. in 1. Cor. 14. dicunt: transtationem rerum sacrarum parere sepe multiplex periculum, & contemptum in vulgo, vtputet deum esse authorem peccati, quando legunt, Ne nos inducas in tentationem: quanquam isti obliti sunt quod alibi scripserunt Dominicam orationem in lingua vernacula permittendam esse. Et Censores Colonienses in Lib. contra Monhemium. Pa. 20. Nulla unquam(inquiunt Jreperta est haere sis, quae non Scripturis fuerie vsa: imo vt audentius dicamus, quae non ex Scripturis occasionem acceperit. RESPONDEO: primo, Haec omnia ab ingenio humano proficiscuntur. & divinam sapientiam redarguunt. Nam si harum renuim lectio tempericulosa populo fuerit, curea ounia scribi Dominus vuluit, eaque lingua, quam tota Ec¬ clesia intellexit, & postea transferri in Graecam Latinamque linguam, quam communissimam esse ipse Adversarius affirmat? Sepelienda potius haec erant, quam literis mandanda, si sint tam perniciosa pietati & bonis moribus. Secundo, Nihil minus quam aut contemptus sanctorum hominum, aut impietas vila & petulantia ex illatum historiarum lectione oritur. Nam vt in illis historiis adulterium Davidis narratur, sic in ijsdem Davidis poenitentia poenaque perscribitur. Haec autem sciret viile est Ecclesiae, cunctisque piis. Nam primum hinc discimus, neminem impune peccaturum esse, sed quenquam, si peccat, poenam peccati subiturum, vel castigationis, vt David subiit; vel vitionis, vt alii. Deinde, non esse desperandum, si peccaverit: sed quantumvis in gravissimum peccatum inciderit, sperandumtamen propitium in Christo Deum fore, si peccatorum ex animo poeniteat. Postremo, sanctos illos atque eximios viros non suis virtutibus, sed Christi meritis servatos esse, atque ita non esse de illis augustius, quam par est, existimandum: minus enim periculum est, ne nimium illis, quam ne parum tribuamus. Quare haec illorum non delicta levia, sed maxima peccata Spiritus sanctus tacere noluit. Tertio, Nulla offensio ex Scripturis vere & iuste nascitur. Rom. 15. 4. quorsum Scripturae editae sint, & ad quem finem spectent, Apostolus declarat: non vt homines in pravas opiniones induc ant, sed scriptae sunt ad nostram doctrinam, vt per patientiam, & consolationem Scripturarum, spem haberemus. Psalm. 119. 9. David ait, In quo corriget adolescens viam suam? Respondet, non fugiendo, aut ignorando Scripturas, sed eas observando. Possunt ergo etiam adolescentes, quorum aetas maxime proclivis est ad libidinem, tamen in Scripturis legendis vtiliter versari. Psal. 12. 7. Sermones Domini, sermones puros esse dicit. At isti meuiunt, ne quemadmodum Apostolus, 1. Cor. 15. 33. bonos mores ἐμιλίι κακῶισ corrumpi monuit, sic homines legendis Scripturis peiores, atque a pietate alieniores evadant. Interim qui Scripturas removent ab hominum oculis, vepiis moribus pestiferas, ij Propertium, Martialem, Qvidium, Plautum, Terentium, cuivis adolescenti legere permittunt, & Comoedias turpissimas, ac foedissima spectacula non prohibent. Quid magis impium aut Antichristianum cogitari potuit? Quarto, Quod ait haereses. ex Scripturis non intellectis oriri, fateor id quidem. Sed quemadmodum ex Scripturis vel non intellectis, vel male intellectis, haereses omnes. nascisolent; ita ex Scripturis recte dextreque intellectis & expositis haereses omnes refelluntur. Hinc Anthropomorphitae, hinc Adamitae, hinc omnes alij haeretici refutantur. Multo vero melius est, vt Scriptu¬ rae legantur, atque ex lectis & intellectis Scripturis haereses damnentur. ac profligentur, quam vtomnino non legantur, & sic nullae haereses oriantur. Nam certe plures ignorantia Scripturarum, quam haeresi pereunt, & ex ignorantia Scripturarum, non lectione, ipsae haereses nascuntur. Quinto, Utrum vero Lutherus aliquando dixerit, Scripturas esse haereticorum lihrum, non constat, nec sane multum refert. Abuti quidem illi solent revera Scripturis, sed tamen iisdem etiam convinci refellique semper possunt. Serto, Quod subiungit, se ab Anglo quodam audivisse, faeminam. quandam in Anglia, cum in Ecclesia legeretur illud Caput Ecclesiastici, iratam surrexisse, & parum modeste de ea Scriptura locutam esse, huius historiae fides omnis penes sit bonum illum virum, a quo eam Bellarminus accepit. Sed quid si pauci homines Scriptura aliquando abutantur, num inde sequitur, Scripturas omnino tollendas, & a populo nunquam legendas esse? Ita neque docti etiam Scripturas legerent, cum multi quoque doctissimi homines Scripturis abutantur, vt haeretici peneomnes. Praeterea, si abusus alicuius rei valeret ad eiusdem reivsumtollendum, abstinendum nobis esset a cibo, ac potu, vestibus etiam vtendum. non esset, quia iis rebus plurimi ad crapulam, ebrietatem, ac superbiam! abutuntur. Fallacia ergo haec est vna omnium nobilissima, πυρα τό μι ἀίπον, dσ ωιτον, & ταργ τόετόμηεον.

11

Septimo in loco sic disputat Iesuita. Si Scripturae essent linguavernacula a populo legendae tum oporteret singulis aetatibus novas fieri versiones, quia singulis aetatibus mutantur linguae: quod probat ex Horatio in arte Poetica, atque etiam experientia. At fieri hoc non posset: quia deessent viri idonei ad vertendum: deinde, si posset, absurdum. esset, toties mutari versiones. Ergo Scripturae non sunt a populo in linguavernacula legendae. Respondeo. Omnia in hoc argumento sunt ridicula. Nam primo, falsum est singulis aetatibus linguas mutati. Non enim toties mutatae sunt linguae primariae, Hebraica, Graeca, ac Latina. Secundo, InChristianis Ecclesiis nunquam desunt commodi aliqui interpretes, qui possint Scripturas transferre, & genuinum illarum sensum reddere linguavulgari. Tertio, Nihil incommodi sequetur, si interpretationes, seuversiones Scripturarum, quando obsoletae iam sunt, & minus intelliguntur,, postea mutentur ac corigantur. Hoc certe argumentum omnino praetermisissem, nisi nulla Adversarij argumenta celare aut dissimulare staquissem.

12

Octavum Iesuitae argumentum ex authoritate Patrum desumptum. est. Prosert autem duo illustrium Patrum testimonia, quibus nos pro¬ pter summam ac multiplicem illorum eruditionem plurimum tribuere debemus, Basilij nempe, & Hieronymi. Basilius igitur, vt refert Theodoretus, Lib. 4. Hist. Cap. 19. praefecto culinae Imperatoriae, impudenter nimis ac indocte τορι τον δειον σογματον gattienti, ita respondit, Tuum est pulmenta curare, non divina eloqui decoquere. Res pondeo: Fuit hic coquinae Imperatoriae praefectus nomine Demosthenes: valde insolenter & imperite pio Patri obstrepuit: cum enim barbarus & insulsus esset, tamen Doctorem totius orbis, τον διδεσκαλον τῆς δικαμγιης, docere voluit, vt ait Theodoretus: ita enim habitus est Basilius. Putabat scilicet Aulicus iste, cum esset homo omnium indoctissimus atque ineptissimus, potuisse se cum Basilio, homine eruditissimo, & in Scripturis exercitatissimo, & Episcopo, de Scripturis disputare. Atque haec ratio fuit, cur ei Basilius tam acerbe responderit, σui δει τ τον ζαμόν καρυκειας φροντιζον. Et vero qui huic similes sunt, similiter tractandi & severissime reprehendendisunt: sed quid hoc ad rem? Aliud enim est Scripuras legere, aliud putare se Scripturas intelligere, cum non intelligat. Non reprehendit. istum coquum Basilius, quod Scripturas legerit, sed quod sibi persuaserit, se tam praeclaram scientiam nactum esse, vt cum illo de Scripturis disputare posset, cum revera Scripturas non intelligeret. Hanc illius arrogantiam contundere, & os illi impudens obstruere voluit Basilius suo illo responso, non prohibere a lectione Scripturarum. Monendi omnes. sunt, vt quando Scripturas legunt, eas cum iudicio legant, & modestiam adhibeant, ne huic insulso Demostheni similes videantur, qui quia totus esset & illiteratus, & praeiudicatae opinionis haeresi occupatus, Basilio visus est indignus, qui de rebus sacris verba faceret. Sic enim illum Basilius alloquitur, συγμάτον θειον ἐπαιειν ι δυνασασ ζεζυσμυασ ἐχον τας σκοώς

13

Nunc venio ad Hieronymi testimonium a Iesuita citatum, quod habetur in Epist. ad Paulinum, atque huiusmodi est: Quod medicorum est, promittunt medici: tractant fabrilia fabri. Sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes vendicant. Scribimus indocti doctique poemata passim. Hanc garrula. anus, hanc delirus senex, hanc sopbista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discunt. Alij adducto supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris literis philosophantur. Alij discunt ( prohpudor) a foeminis, quod viros doceant: & ne parum hoc su, quadam facilitate verborum, imo audacia, edisserunt alijs, quod ipsi non intelligunt. Haec Hiezonymi verbasunt: quibus Respondeo, iustam esse illam Hieronymi querimoniam: quia non debent illi Scripturas sacras tractare, qui sunt illa¬ rum ignari ac imperiti. Sed hic observandum est, Hieronymum illos viros atque illas foeminas, de quibus loquitur, non ideo reprehendere, quod Scripturas legerent; sed quod cum semel aliquid de Scripturis gustassent, omnia statim sesetenere putarent, seque alios docere, & Scripturas aliis interpretari posse crederent, cum eas ne ipsi quidem intelligerent; quodque temere in Scripturas involarent, nec ea modestia vterentur, quae in legendis Scripruris adhibenda esset. Damnat ergo illorum imprudentiam, inscitiam, insolentiam, & arrogantiam, non prohibet Scripturarum lectionem: imo vult quossibet Scripturas legere, modo cum modestia ac reverentia legant.

14

Haec sunt Iesuitae argumenta, quibus, vti spero, abunde satisfecimus. Sunt alij qui hanc causam tractant, vtHardingus, Artic. 15. Sect. 3. qui totam hanc controversiam in quinque capita distribuit. Probat enim vernaculam Scripturarum versionem, primo, non esse necessariam; secundo, non esse consentaneam; tertio, non esse vtilem; quarto non esse tutam; quinio, haereticam esse. Sed non opus est vt eius etiam argumentis respondeam, quaeque ab illo contra vernaculam Scripturarum versionem dicta sunt, diluam; tum quod eadem plane sunt cum istis quae a desuita afferuntur, tum quod ab eximio viro D. Iohanne Iuello, EpiscopoSarisburiensi, copiosissime iam olim & doctissime refutata sint, quem legant illiqui plura hac de re desiderant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14