Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

1

CAPTTTIII Xοstra agionenta, quibus probamis offcia Ecciesiastua vernacula cuiusque Gentis lingua peragenda esse.

2

NVnc ad nostrae sententiae confirmationem accedamus, quoomQnia illa argumenta, quibus in priore parte vsi sumus, refem possunt. Nam si Scripturae legendae sint vernacule, certe reliqua vernacule peragenda sunt. Sed nos iam peculiaribus tamen ac separatis quibusdam argumentis in hac causavtemur. Primum vero argumentum nostrum ex priori Pauli Epistola ad Corinthios, Cap. 14. sumetur; quo capite Paulus praecipit, vt omnia fiant ad aedificationem populrin Ecclesia, vt nemo. linguis loquatur peregrinis, sine interprete: Et addit, malle se quinque verba ex intelligentia sua loqui, vt & alios instituat, quam decem millia verborum incognita lingua: & totum illud caput in hoc argumento consumitur. Unde constat, Papistarum opinionem cum doctrina Apostolica pugnare. Sic autem exillo capite contra Papistas ratiocinamur: Si preces lingua Latina sint vbique populo proponendae, tum populus ignorabit ea quae dicentur: At Apostolus hoc prohibet diserte in eo capite: Ergo non sunt preces publicae lingua Latina vbique celebrandae. Sed Adversariorum ad ista responsionem perpendamus: qui sane mirifice torquentur hoc loco, multaque commenti sunt.

3

Quidam Papistae respondent, non loqui Paulum in eo capite de Precibus, de Officiis, aut de statis Sacris, sed de exhortationibus & concionibus publicis, quas illi fatentur lingua vernacula fieri oportere. Sed negohanc fuisse mentem Apostoli, vt in exhortationibus & concionibus tantum peregrinam linguam prohiberet. Quis enim adeo insanus esset, vtconcionem apud populum incognita lingua haberet? imo quis vel sperare posset, populum adeo attentum futurum esse, vrpatienter ac benigne horamynamaut plures audiret hominem verba non intellecta pronunciantem? Legimus quosdam olim in Ecclesia concionatos esse per¬ egrina lingua, sed tamen legimus simul praesto fuisse interpretes. Atqui haec alia res est, Fateor quidem Apostolum loqui de concionibus: huc enim spectit illud, quod habetur vers. 29. Prophete duo aut tres, λδριτυσαν, loquantur, & reliqui iudicent: sed hoc totum esse, de quo omnino, & pertotum illid caput disserit, nego. Quomodo enim illa intelligenda sunt, quae vers. 14. habentur? Si precer lingua, spiritus meus precatur, sed intelligentia mea est infructuosa. Praeterea, loquitur de eiusmodi sacris officis, quibus populus respondet Amen: at populus non solet hoc facere in concionibus. Facit etiam mentionem gratiarum actionis. & laudum divinarum. Quin & Patres ipsi, Chrysostomus, Theophylactus, Ambrosius, Oecumenius, & omnes qui dextre hoc caput interpretati sunt, fatentur Paulum non tantum de exhortationibus & concionibus, verumetiam de precibus loqui. Imo fatetur Hardingus, 3. Artic. 18. Sect. necessarium hoc fuisse in Ecclesia primitiva, vt preces scilicet lingua vernacula & intellecta haberentur, hac autem nostra aetate non item. Sediam Papistae doctiores alio modo respondent. Fatentur quidem Apostolum de precibus publicis loqui; sed negant requiri vt totus populus intelligat preces, quas minister facit: sufficere enim aiunt, si vnus tantum intelligat, quem Clericum vulgo vocant, qui totius populi nomine respondeat. Amen. Atque hoc quidem probant ex verbis Apostoli, quae habentur vers. 16. Si benedixeris spiritiu, quomodo (inquit vetus editio) qui suppleti locum idiotae, respondebit Amen? Sic Stapletonus in Anglico Libro contra suellum, Art. 3. Sic Papista quidam, qui Bellarmini dictata in Epitome redegit: Sic Thomas Aquinas: Sic Catharinus: Sic Sixtus Senens. 6. Lib. Bibliothec. Annotat. 263. Respondeo: primo, Latinam vulgatam versionem falsam ineptamque esse, & non quadrare cum Graeco contextu. Tiπο enim nusquam pro vice sumitur: & ἀνατληρεν est implere, non supplere: adeo vt sensus verborum sit, non qui supplet vicem populi, vtvetus Latina editio vertit, sed qui locum occupat, & sedet inter Laicos, hoc est, qui Laicus ipse & vnus e vulgo est. Olim enim Minister non cum populo promiscue, sed in loco, a populo & reliqua multitudine separato, redere solebat: hoc enim est, dναλρρον τ τόπον το ἔδτe. Et sic quidem Chrysostomus, sic Theophylactus, sic Oecumenius hunc locum interpretantur. Oecumenius ait illum implere locum idiotae, qui εἰς ἰλατυυν, τοσι, in idiotis censetur: & statim subjungit, ἰδιάτυν λέγῆ τἐν τῶ λαικ ταγ¬ μαπ τεταγανον. Secundo, dico non fuisse in veteri Ecclesia talem aliquem homulum, que Clericum vocant, sed totum populum simul respondisse Amen. Sic Hieron in Prol. 2. in comment. in Galat. Tota Ecclesia (inquit) instar tonitrus reboat eAmen. Non potest Clericus vnus, nisi sit Stentor al: quis, isto modo respondere. Sic Chrysossomus, vt patet excius Liturgia, si modocius sit, & non alterius potius cuiusdam sub eius nomine edita. Sic Cyprian. in Serm. de Oratione Dominica: Quando Minister (inquit) dixit, sursum corda, totus populus respondet, Habemus ad Dominum. Sed omnium apertissime lustin. Martyr. in 2, Apolog. pro Christianis: τοσ ολαός (inquit) ἐπῶαριμεί σμ. Non sunt ergo haec verba de illo supposititio Clerico intelligenda, qui totius populi nomine respondeat, vt Papistae volunt.

4

Sed Iesuita Bellarminus, & hunc sequuti nuper Rhemenses nostri, huic responsioni non audent confidere, ac proinde illi aliam excogitarunt. Dicunt Apostolum de Officijs divinis minime loqui, nec de publica Scripturarum lectione, sed de spiritualibus quibusdam cantionibus, extraordinariis illis quidem, quibus Christiani illis temporibus Deum; IIaudare, eique gratiis agere, & alij alios aedificare ac consolari solebant. Harum mentionem fieri dicunt Ephes. 5. 19. & Coloss. 3. 16. vbi iubet Apostolus Christianos, ad quos scribit, loqui inter se mutuo Psalmis, & hymnis, & spiritualibus cantionibus, canentes ac psallentes in corde Domino. Huiusmodi etiam cantionum mentionem fieri hoc capite, vers. 26. vbi ait Apostolus, Quoties convenitis, ἔκασος υμον δαλμον ἔχει, quisque vestrum canticum habet, doctrinam habet, linguam habet, revelationem habet: omnia ad aedificationem fiant. Harum denique Tertullianum meminisse in Apologetico suo, cap. 39. Similiter alios Patres. Hoc vero non posse de officiis intelligi precibusque publicis, quod preces publicae eo tempore apud Corinthios lingua Graeca celebrabantur, quae ab omnibus intellecta fuit, non peregrina: atque huius rei Paulum satis memorem fuisse. Respondeo: Loquitur quidem Apostolus (fateor) de illis Canticis, & fuisse olim huiusmodi hymnos inter Christianos non ignoro: sed tamen non deulis tantum loquitur. Nam de precibus etiam disertam mentionem facit, vers. 14. ἐαν ωροσευχυμαι τς γηωη. Et quanquam Ecclesia Corinthiorum sermone Graeco vsa est in Officiis divinis, non tamen sequitur, haec Apostoli verba non esse de Officiis & sacris publicis intelligenda. Tota certe Apostoli oratio generalis est. Loquitur enim generaliter & communiter de omnibus Officiis Ecclesiasticis, & linguae ignotae vsum in Ecclesia, sive in concionibus. sive in precibus, sive in Canticis, rationibus generalibus & communibus damnat: quarum prima est huiusmodi: Lingua incognita est inutilis: Ergo in Ecclesia vsurpari non debet. Antecedes probatur vers. 2. vbi ait, Qui loquitur lingua, non homiribus loquitur. sed Deo, nullus enim audit: spiritu vero loquitur mysteria, ô λδυον γλώοοη, quid loquitur lingua, id est, incognita, inquit Thomas Aquinas: Nulius enim audit, id est, intelligit. At in Ecclesia sic loquendum est, vt non Deus solus intelligat, sed & homines. Hoc etiam sexto versu probat, vbi ait, Si venero ad vos linguis loquens (quantumvis innumeris) quid vos iuvabo? quasi diceret, nullum omnino fructum ex sermone meo capietis. Et vers. 9. ait, εον μι ευσημον λόγον δυτe, nisi per linguam bene significantem sermonem edideritis, quomodo intelligetur quod dicitur: εσεδε γυ εις ἀιζα λουθτες, eritis enim in aerem loquentes. Ex his manifestum est, hanc esse Apostoli mentem, nempe quaecunque in Ecclesia incognita lingua dicuntur, ea frustra & inutiliter dici.

5

At Iesuita & Rhemenses contra Apostolum sese efferentes, precationes etiam non intellectas valde tamen fructuosas esse dicunt, etsi forsan intellectae fructuosiones sint. Sed Apostoli clara verba sunt, semperque vrgenda, Quid vos invabo? (inquit) quasi dixisset, nulla in re vobis vtilis ero. Sic illa verba Oecumenius interpretatur, iκ ἐσομαι υμίν ἐ ποριλῆς. Et eritis in aerem loquentes, id est, frustra & inutiliter. Sic enim Oecumenius. recte, ματυν κανρρὼς. Sic etiam Chrysost. in Hom. 35 in hoc caput: Disceditis (inquit Jἐδεν καρδαναντες, nullum lucrum percipientes ex voce, quam non intelligitis. Sed audiamus quemadmodum Iesuita probet precationem: non intellectam populo vtilem esse. Attendite vero rationem pulchram: Minister (inquit) vel Sacerdos non populum precatur, sed Deum pro populo. Ergo non necesse est, vt populus intelligat quid dicat, sed sufficit: Deum ipsum intelligere. Atis omnes linguas intelligit. Hoc similitudine quadam etiam illustrat. Quemadmodum (inquit) siquis regem pro rustico roget, non necesse est, vt rusticus intelligat, quideius advocatus ipsius causa regi dixerit, nec multum curat ille, modo id quod desiderat impetrate possit? ita non necesse est, vt populus illas preces intelligat, quas Minister eius nomine Deo facit. Praeterea etiam Ecclesia orat pro infidelibus & absentibus. Respondeo. Ista Iesuitae ratio non sequitur, & malum argumentum est: Oratio non sit populo, sed Deo pro populo: Ergo necesse non est populum intelligere quid Minister precetur. Ministerenim est instaroris populo: precatur quidem Deum, sed tamen pro populo: & licet populus ore taceat, dum precatur minister, interim tamen precantem ministrumcorde sequitur, & respondet ad extremum, amen: quo verbo suam esse precationem ostendit, & se eadem a Deo petere significat, quae Minister ipse petiit. Alioqui si populus non vnam cum ministro precetur, non necesse erit populum adesse, & in vnum locum convenire cum ministro, sed solus minister poterit deum precari pro populo absente. Sed publicae preces sunt, id est, totius Ecclesiae. Videmus ergo ineptam esse similitudinem istam, qua vtitur Iesuita. Si enim rusticus ille, de quo loquitur, audiret advocatum suum ignota lingua apud Regem cansam suam, agentem, & ea loquentem, quae ipse non intelligeret, suspicari posset elum non tam pro se, quam contra se loqui. Ita populus cum audit Ministrum incognita lingua precantem, dubitare potest, num Deum pro se, an pro aliis, an contra se precetur. Quid si ne sacerdos ipse intelligat quid loquatur? quod posse evenire docuit experientia in multis Papisticae Ecclesiae sacrificis. Apostolus vero 14. vers. omnem incognitae linguae vsum in precibus publicis prorsus improbat: Si precer lingua (inquit) spiritus meus precatur, sed intelligentia mea est infructuosa. Ac loqui quidem illum eo in loco de precibus publicis constat: Primo. Quia 19. vers. dicit, ἐν τς ἐακλησία. Secundo, Quia loquitur de huiusmodi precibus, quibus populus suum assensum subiungens, respondet Amen, vt patet vers. 16. quod tum demum fit, cum populus in vnum locum congregatur. Ergo nisi oratio fuerit intellecta, mens erit ἀκαρπος, infructuosa, id est, ex eo quod mente conceperis, nullus ad Ecclesiam fructus redundabit.

6

Iesuita & Papistae totum illum decimum quartum versum male inepteque interpretantur, hoc modo: Si precer lingua, mens mea aut intellectus non etuditur, quia scilicet non intelligit at spiritus interim, id est, affectus, vt illi interpretantur, proficit. Exempli gratia (inquit) Si quis septem Psalmos recitaret, & recitatos non intelligeret, mens eius non proficeret, affectus tamen interimproficeret: Huius ergo interpretationis haec summa est: Si lingua incognita precer, licet verba non intelligam, affectio tamen mea melior interim erit. Respendeo: primo, Ridicula haec plane interpretatio est. Qui enim lingua non intellecta preces vel Psalmos aliquos recitat, nihilo magis proficit, quam si non recitasset omnino. Bonus affectus aut desiderium precandi non juvatur legendo verba incognita. Quod si affectus eius, qui lingua incognita precatur, bonus sit, mens vero non proficiat, quia non intelligit; quare non vtitur ea lingua quam intelligit, vtvtrinque, & mente nimirum & affectu, proficiat? Secundo, Papistae etiam ipsi fatentur, preces lingua cognitae ac intellecta factas, vtiliores ac meliores esse: quare ergo non precantur lingua cognita? nam eo modo preces fieri debent, quo nobis vtilissimae esse possint. Precationes vero intellectas non intellectis vtiliores esse, concedit Iesuita, & Hardingus, vt videre est in 3P. Ant Sect. 29. Et Lyranus etiam in 1. Cor. 14. dicit populum, si intelligat oratio¬ nem sacerdotis, melius reduci in deum, & devotius respondere, Amen. Si hoc verum sit, vt est verissimum, causas videmus esse iustissimas, quamobrem populus preces intelligere debeat: & tamen non puduit Stapletonum, in libro Anglico contra doctissimum luellum edito, dicere, Artic. 3e. Pag. 75. lingua cognita ac intellecta non invari, sed impediri devotionem. Tertio, Quando constat precationem esse sermonis speciem, nonne ridiculum est, lingua incognita precari? Quis enim adeo amens est, vt ea lingua loqui velit, alijs praesertim praesentibus, quam aut ipse ignoret, aut alij qui adsunt non intelligant? Unde Oecumenius in hoc Caput, diserte asserit orationem esse sermonis speciem, ωροσαχι (inquit) i ειδδεπ τολόγς. Atque ille quidem 14. versum in hunc modum interpretatur: Si loquutus fuero aliquid ex necessariis (inquit) & bonis, & ea auditoribus non exposuero, spiritus meus precatur, id est, ego ipse fructum aliquem percipio; at mens mea est infructuosa, hoc est, id quod ego menteconcipio, alijs nullum fructum affert. Hinc manifestum est, longe alium esse horum verborum sensum, quam eum quem isti volunt. Sic Chrysostomus exponit hunc locum: & Basilius omnium apertissime ac luculentissime in definitionibus in Epitomen redactis, Definit. 278. Mens mea est infructuosa, quia(inquit) nullus adiuvatur, & addit hoc de ijs intelligi, qui offerunt preces γλώσστη αγγονμίνῳ: verba subijciam, quia egregia sunt: τοτο ωρι τυνἐν γλώσση ἀγνοκμδεη τοις ακιεσι τας ωροσδγας αναπεμτόντον: ὕταννγο αγνωςασ τοις παροσι τα ρλματα τ ωροσδτις, ακαρπος δειν ο νος το ωροσδχρυδυσ μηδενὸς αφρελαμηνσ. Quibus verbis Basilius ex precibus non intellectis nullum plane fructum ad populum pervenire affirmat. Sic August. Lib. I2. C8. de Gen. ad literam: Nemo(inquit) aedificatur audiendo quod non intelligit: ergo ex verbis non intellectis fructus nullus consequitur: & hinc manifestum est, illorum preces omnes esse infrugiferas, Deoque odiosas.

7

Sed hic Iesuita instat, multaque obijcit, quibus probet preces non intellectas tamen nobis vtiles esse. Ea nobis singula seorsim ex aminanda, sunt. Primum ait figuras & ceremonias veteris legis populo Iudaicovtiles fuisse, quas tamen ipsi non intellexerunt. Respondeo: primo, Proferat Iesuita tale aliquod disertum Dei mandatum de precibus non intellecta lingua habendis, quale Iudaei de ijs ceremoniis habuerunt. Secundo, Etsi ludaei non tam perspicue figuras ac ceremonias legis intellexetunt, quam nos iam intelligimus, earum tamen ignari non fuerunt: & erant Levitae, ex quibus facile omnium ceremoniarum rationem discere atque intelligere potuerunt. Secunda Iesuitae objectio ex Augustino desumpta est, Lib. 6. de Baptism. contra Donatist. Cap. 25. vbi ait Au¬ gustinus preces illas, in quibus haereticum aliquid admiscetur, prodesse tamen posse, cum dicuntur simpliciter ab eo, qui nesciat quid dicat, & serecte precari putet. Unde colligit Iesuita, bonas & sanctas preces multo magis populo profuturas esse, licet populus eas non intellexerit. Respondeo: primo, Non opus est vt de illis precibus, quibus Romana Ecclesia vtisolet, iam aliquid dicamus: In illis enim multa quidem haeretica ostendi possunt. Secundo, Non loquitur Augustinus de ijs precibus, quae lingua incognita fiunt, sed de iis, in quibus invenitur & admiscetur aliquid haereticum, quod ab illis qui precantur non animadvertitur. Hoc illis minime futurum fraudi esse dicit, si modo puri fuerint eorum animi, quia precis vitium (ut inquit ille) superat affectus precantis. Sed quid hoc ad rem de qua agitur? Tertia Iesuitae obiectio sumitur ex Origene, Homil. 20. in losue: Quae nos proferimus, saepe non intelligimus, sed virtutes intelligunt. Sic (inquit Iesuita) etsi populus non intelligat preces, quas sacerdos fundit, virtutes tamen intelligunt. Respondeo: Origenes in eo locode precibus non loquitur, sed de Scripturarum lectione, ubi occurrit illis obiectioni, qua Laici vti solent; Scripturae sunt difficiles, & superant captum nostrum: ergo a nobis legendae non sunt. Quantumvis (inquit Origenes) nos saepe non intelligimus ea quae legimus, virtutes tamen intelligunt. Quarta Iesuitae objectio huiusmodi est: Si ea tantum prec ari deberet populus quae intelligeret, tum nunquam deberet recitare Psalmos & Prophetas. Respondeo: Alia est ratio Scripturae, alia orationis. Tota enim Scriptura evolvenda est, etsi sensum non teneamus, vt verba saltem intelliganius primo, ac deinde ex verbis sensum assequamur. At precaritantum ea debemus, quae scimus: quia precatio est colloquium cum Deo, & ex nostro sensu nascitur: scire enim debemus quid loquamur, non tantum, vt Iesuita, hoc quod facimus, pertinere ad Dei laudem. Secundo, Quod tam pauca inter legendum intelligimus, id nostra culpa fit, non aliqua Scripturarum obscuritate. Quinta & vitima Iesuitae obiectio est? de Sancto Antonio ex Cassiano, qui ait perfectam orationem esse, cum mens ita afficitur interorandum, ve non intelligat ipse verba sua. Respendeo: Miror quomodo hoc, quicquid est, ad causam hanc traduci possit. Non enim ait Antonius ignota lingua nobis precandum esse, sed quando precamur, non esse in verbis haerendum, sed meditationibus divinis mentem quasi absorbendam esse, & de rebus potius, quam de verbis esse cogitandum. Si animus syncerus sit, non dubitandum quin Spiritus Sanctus verba nobis suggeret & dictabit, nosque in precando gubernabit. Sic ergo remanet, quod hoc Apostoli argumentum evincit, preces omnes ignota lingua factas esse prorsus infructuosas.

8

Secundum commune Apostoli argumentum sumitur ex illis verbis, quae habentur vers. 11. Eαν μῆ ειδο τυν δυναμον τῆς φωνῆς, εσομαι τ λαλεθm, ζαρζαρζς, μχολαλον εν αμι καρζαος. Ergo si ministerincognita lingua precabitur, & ille populo, & populus vicissim illi barbaus erit. At hoc in Ecclesia fieri non debet, vt Minister populo barbarus sit, aut populus illi. Ergo Minister non debet lingua incognita precari. Iesuita hoc argumentum non attigit. Rhemenses fingunt Apostolum hic intelligere non tres illas doctas linguas, Hebraicam nempe, Graecam, & Latinam, sed alias. Nolunt ergo eum, qui Latine loquitur, populo non intelligente, barbarum esse, sed eum qui loquitur Anglice, Gallice, Hispanice, aut qui alia aliqua lingua populari viitur non intellecta. Respondeo, & dico Apostolum de omnibus linguis communiterloqui, quas populus non intelligit. Si lingualoquar (inquit) id est, incognita lingua, quaecunque illa tandem fuerit. Qui enim omnium purissime & elegantissime loquuntur, si loquantur ea, quae populus nesciat, populo barbari sunt. Etiam Ciceroipse & Demosthenes barbari erunt, si apud populum lingua incognita, & a populo non intellecta, verba faciant, quantumvis divinissime loquantur. Sic igitur si populus Latinam linguam nesciat, barbarus ei erit, quisquis illa vretur, cum ipse de ea non possit iudicare. Qvidius Poeta, cum in Ponto exul esset, sic scribit de seipso, Tristium Lib. 5. Eleg. 11. Barbarus hic ego sum, quia non intelligor vlli. Anacharsis, cum quidam Atheniensis eum, probri loco, barbarum vocaret, respondisse fertur, Et vos Athenienses Scythis barbari estis: αμοι, inquit, παντες ἔλλνεσ συθχεσν, vε Theodoretus, Lib. 5. de Curand. Graec. affect. & ibidem ait, hoc esse quod Paulus dicit, Ero loquenti barhartus. Si vel Attice homines loquantur, eos tamen Anacharsis Scythis barbaros fuisse vere dicit, quia Scythae linguam Atticam minime intellexerunt. Et Cicero in quinto Libro Tusculan. quaest. ait, In ut linguis, quas non inte lligimus, surdi profecte sumus Si surdi, tum certe multo magis barbari. Chrysostomus eodem plane modo hunc locum interpretatur: & barbarum dici ait, α τρα τυα ρυσνα ρωνῆς αλλα ταογ τν ηετραν αγγνοιαν: & similiter Oecumenius. At vt Rhemenses nostros Papistarum testimonio iugulemus, Catharinus in Comment. in hunc locum sic scribit: Barbarus hoc in loco is dicitur, qui linguae differt varietate, vt non intelligatur: quilibet enim qui non intelligitur, barbarus est illi, qui audit. Et tum profert Qvidij versum illum, quem nos supra recitavimus Sacerdotes ergo Papisticos populo barbaros esse statuit, quantumvis Latine loquantur: quod quam bene faciant, nihil interest. Certe non loquuntur melius Latine, quam loquutus est Qvidius, qui tamen se Ponticis barbarum fuisse scribit. Atque de hoc Apostoli loco satis iam multa contra Iesuitam & Rhemenses diximus.

9

Sequitur argumentum nostrum secundum, quod ex aliis Apostoli verbis hoc eodem in capite desumptum est. Oportet omnia fieri in Ecclesia( inquit Apostolus, I. Cor. 14. 40. Jdecenter, χιχι ταζιν. Pugnat hoc vero cum εσταζια vel maxime, vt minister lingua incognita precetur. Ita enim cogitur populus, cum ad publice precandum conveniat, non publice, sed privatim precari. Atque hic mos in Ecclesiis Papisticis obtinuit, vt populus in Ecclesia, in qua publice precandum erat, nullas nisi privatas preces recitaret. Imo hoc modo non populus tantum, verumetiam Minister, quem preces publicas offerre oportebat, privatas preces faciat. Populus enim cum preces illas non intelligat, publice non precatur: Minister ergo per se precetur solus necesse est. Non enim continuo publicae preces. sunt, quae in loco publico, sed quae a tota Ecclesia coniunctis studiis votisque fiunt. Itaque Minister lingua incognita precari in Ecclesia non debet, quia hoc facit, vtprivatum fit, quod publicum esse debuit, & tollit ἐυταζιαν.

10

Tertium nostrum argumentum est huiusmodi: Ipsi Papistae intelligunt & concedunt Armenos, Atgyptios, Moscovitas, & Arthiopas sacra sua vulgari sermone peragere, & preces suas linguis vernaculis habere: quidni ergo & aliae Ecclesiae eodem modo faciant, si illi recte faciunt? Sed objicit Iesuita, eos aut haereticos, aut schismaticos esse, ac proinde non esse laborandum quid illi faciant. Respondeo, esse quidem in his Ecclesiis multos magnosque errores, sed tamen nec plures, nec maiores, quam in Ecclesia Romana. A Pontificiis istae Ecclesiae improbantur, quia seRomano pontifici submittere, aut huiusmodi aliquod cum illo commercium habere nolunt. Sunt amplae Ecclesiae, & Pontificiis forsan ampliores, quantumvis isti de sua amplitudine glorientur, Hae omnes linguam, Latinam nesciunt, & sua lingua in officiis divinis vtuntur, quibus hac in re nos quam Papistis similes esse malumus. Atque similiter etiam hodiet Indi faciunt, vt Echius in locis communibus testatur: Non negamus Indis Australibus permissum, vt in lingua sua rem divinam facerent, quod clerus eorum hodie observat.

11

Quartum nostrum argumentum ita se habet: Arneas Sylvius, in Lib. de Origine Bohemorum, ca. 13. refert concessum fuisse Cyrillo & Methodio, vt Moravi sua lingua vterentur in sacris. Quaero ergo, cur non idem etiam aliis Ecclesiis concedi possit? aut cur non aliae Ecclesiae faci¬ ant, quod sua interesse intelligunt? Obiicit Iesuita, Cyrillum & Methodilum Moravos omnes simul ad fidem convertisse, & fuisse iustam causam cur id eo tempore fieri deberet, quia non poterant inveniri ministri, qui Latine celebrarent. Respondeo: Si hoc in initio necessarium illis fuit, possunt ergo sacra vermacule celebrari, quod ante non debere fieri affirmavit, quia divinorum officiorum majestas linguam magis gravem requitit, Haec si vera ratio sit, nulla potest esse causa iusta, cur vernacule fiant. Quod de ministrorum inopia addit, commentitium est. Quintum nostrum argumentum sumitur ex authoritate Iustiniani Imperatoris. Ille Lib. de capitibus Ecclesiasticis, 123. cap. subet vt Ministerint Ecclesia clara voce omnia pronunciet, quo populus audiat, & respondeat Amen. Hardingus, Artic. 3. Sect. 14. obiicit primo, Clarae vocis mentionem fieri a Iustiniano, vt sciamus vocales, non mentales preces praecipi. Respondeo, Sed ratio adiecta illam dubitationem tollit: subiungit enim, vrpopulus audiat, & devotione accendatur, & responde at Amen. Secundo obiicit, hanc legem Graecis tantum latam fuisse, non aliis. Respondeo: At Iustinianus non Graeciae tantum Imperator fuit, sed totius plane Europae: non ergo Constantinopolitanis tantum, verumetiam Romanis Episcopis leges proposuit, vt ex eodem capitulo manifestum est, ὑξαι¬ ωθθτοινον τος υια μακαριγτάτοις αρχεεπισκθτποις και πατριαρχας τοτεσεα ρεολν¬ τορασ ρωμησ και λζωνςαθτνθπολεως: θbi leges Romanis etiam Episcopis diserte & nominatim praescribit. Tertio obiicit, ista verba non invenimind antiquis exemplaribus. Respondeo: At in omnibus Graecis codicibus habentur, quibus maior fides adhibenda est, quam Latinis. Et Gregorius Holoander etiam in sua Latina versione habet, a quo Graecos codices. fideliter conversos esse constat.

12

Sextum, & vltimum nostrum argumentum in authoritate testimonioque Patrum ponitur. Primum Basilius Magnus, in Epist. 63. ad Clericos Ecclesiae Neocaesarianae, scribit in hunc modum: Illucescente iam die, παν¬ τεσ κοινί ως αζ ενοσ σοματως κιμιας καρδιωςτ τ ἔζομολογίσεως αρμον ἀναριρεσι τ¬ vρι, pariter omnes, velut ore vno, ac corde uno, confessionis Psalmum Domie no offerunt, ac suis quisque verbis resipiscentiam profitetur. Et ne quis hoc de Graecis tantum hominibus intelligi suspicetur, subjungit, τυυτα ταροα ωπάατς ταις το Θεο εκκλησια: ζααXζυμρωνα τη: has consuetudines omnibus. Dei ecclesus consentientes esse. Sequitur etiam eodem in loco, Horum gratia si nos fugitis, fugietis simul & AEgyptios, fugietis Lybyam utramque Thebaeos, Palestinos, Arabes, Phaenicas, Syros, & qui ad Euphratem habitant, & vt semel dicam, omnes apud quos vigiliae ac preces comminesque Psalmodie: in preciosunt ταρ διι αγρθπνιαι, και ωροσδεγει, και αι κοναι λμαδιαν τετμlν¬ τu. Perinde est quod idem Basilius Homil. 4. eis ζαημ in fine, Ecclesiam mari comparat. Quemadmodum enim fluctus ad littus impulsi resonant, sic Ecclesia (inquit) Couμιγί τχν, promiscuum strepitum virorum, mulierum, parvulorum, in precibus ad Deum emittit. Hunc ergo veteris Ecclesiae morem fuisse intelligimus, vt populus vniversus cum ministri precibus sua vota assensumque coniungeret, nec, vt fieri solet in Papatu, vbs sacrificus sua sacra solus peragit sermone incognito, tacitus sederet, aut suas, nescio quas, privatas preculas sibi demurmuraret. Similem sententiam Ambrosius habet, Hexam. Lib. 3. Cap. 5. Augustinus in Lib. deMagistro, Cap. 17. ait orandum esse corde, quia sacrificium iustitiae osfertur in templo mentis, & in cubilibus cordis. Quare (inquit) non opus est locutione, cum oramus, id est, sonantibus verbis, nisi forte sicut sacerdotes faciunt, significandae mentis suae causa. Sed quare tum opus est locutiones Respondet Augustinus, non vt Deus, sed vt homines audiant. Sed quare debent homines audire? vt consensione quadam per commemorationem ( inquit Augustinus) suspendantur in Deum. At non potest populus ex commemoratione sacerdotis suspendi in Deum, nisi ea, quae a sacerdote commemorantur, intelligat. Haec consensio ex commemoratione pendet: commemoratio vero sine intelligentia inanis & inutilis est. Idem Augustinus in expositione 2. in Psalm. 18. sic scribit. Deprecati Dominum, vt ab ocultis nostris mundet nos, & ab alienis parcat servis suis, quid hoc sit, intelligere debemus, vt humana ratione, non quasiavium voce cantemus. Nam & meruli(inquit) & psittaci, & corvi, & picae, & huiusmodi volucres saepe ab hominibus docentur sonare quod nesciunt. Scienter autem cantare, non avi, sed homini, divina voluntate concessum est. Haec Augustinus. Unde intelligimus, populum, cum ea, quae non intelligit, canit vel precatur (quod in Ecclesia Romana vbique fieri solet) merulis aut psittacis, aut corvis, aut picis, aut huiusmodi avibus, quae sonare voces quasdam non intellectas docentur, quam hominibus similiorem esse. Ita Augustinus omnino absurdum, & ab humano judicio alienum esse statuit, vt populus suas preces non intelligat, quod passim in Papisticis Synagogis fieri videmus. Et idem Augustinus in Psal. 99. Beatus populus qui intelligit iubilationem. Curramus ad hanc beatitudinem, intelligamus iubilationem, non eam sine intellectu fundamus. Chrysostomus, Hom. 35. in 1. Cor. ait eum, qui lingua ignota loquitur, non modo alijs ἀχgnλον, inutilem esse, & barbarum, sed etiamsibiipsi, si non intelligat quid loquatur: & si intelligat ipse, non alij, fructum exiguum ex eius verbis ad alios redundare. Ambrosius ait in 1. Cor. 14. Si vtique ad aedificandum Ecclesiam convenitis, ea dici debent, quae intelligant audientes. Hieronymus in 1. Cor. 14. ait: Omnis sermoquinon intelligitur, barbarus iudicatur. Latinus ergo sermo barbarus est illis, qui cum non intelligunt, id est, vniversae omnium nationum plebi: & quando Apostolus barbarum in Ecclesia sermonem damnat, Latinam, in sacris publicis linguam damnari manifestum est. Cassiodorus in Psal. 46. Non solum cantantes (inquit) sed etiam intelligentes psallere debemus. Nemo enim sapienter quicquam facit, quod non intelligit. Isndorus Hispal. in Lib. 12. de Eccles. Offic. Cap. 10. Oportet (inquit) vi quando psallitur, psallatur ab omnibus; cum oratur, oretur ab omnibus, quando lectio legitur, facto silentio aeque audiatur ab omnibus. Patres Concilij Aquisgran. Cap. 132. eorum, qui psallunt in Ecclesia, mentem cum voce concordaro debere aiunt: & Cap. sequente, tales debere legere, cantare, & psallere in Ecclesia, qui suavitate lectionis ac melodiae & doctos permulceant, & minus doctos erudiant. Iacobus Faber in Comment. in 1. Cor. 14. sic habet: Alaxima pars hominum, cum nanc orat, nescio si spiritu, tamen mente mon orat: nam in lingua orat, quam non intelligit. Attamen maxime Paulus probat, vt fideles pariter spiritu orent & mente: & qui sic, vt passim solent, orant, parum se oratione aedificant, & alios nequaquam suo sermone aedificare valent. Et Caletanus Cardinalis, vt in multis rebus alijs Romanae Ecclesiae instituta improbat, sic linguam peregrinam in sacris aperte sibi displiceret significat, in Comment. in 1. Cor. 14. Sic enim ait: Ex hac Paulidoctrina habetur, quod melius ad Ecclesiae aedificationem est, orationes publicas, quae audiente populo dicuntur, dici lingua communi clericis & populo, quam dici Latine. Ubi Catharinus tenere se non potuit, quin multas in Cardinalem sutum contumelias evomeret: aitque hoc inventum esse Lutheri, immoDiaboli in Luthero loquentis: quod tamen esse dogma & praeceptum Apostolicum contra huius impuri Papistae blasphemias satis constat. Nicolaus Lyranus, in postilla m 1. Cor. 14. sic ingenue scribit: Quod sipopulus intelligit orationem, seu benedictionem sacerdotis, melius reducitur in Deum, & devotius res pondet, Amen. Et mox idem subiungit, Quid proficit populus simplex & non intelligens? quasi dicat, nihil, aut modicum, quod nescit se conformare tibi, qui es minister Ecclesiae, res pondendo Amen. Propter quod in primitiva Ecclesia benedictiones, & caetera communia, fiebant in vulgari. Atque ita secundam quaestionem conclusimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18