Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

CAPUII QeUueCeCUU I

2

SEquitur nunc secundo loco, vt de Graeca novi Testamenti editiOone dicamus. Constat autem, novum Testamentum totum esse scriptum Graece, si forte excipias Evangelium Matthei, & Epistolam adHebraeos. Sed Hosius Varmiensis, in libro de Sacro Vernat. Matthaeisolum Evangelium Hebraice scriptum esse dicit. Quod Hieronymus affirmat in Praefatione in quatuor Evangelistas ad Damasum his verbis; Novum Testamentum Graecum esse non dubium est, excepto eApostolo Matthaeo, qui primus in Iudaea Evangelium Christi Hebraicis literis edidit. Tamen in Catalogo in Paulo, ait Epistolam ad Hebraeos esse scriptam Hebraice. Sic enim habet, Scripserat autem vi Hebraeus Hebraeis Hebraice, id est, suo eloquio disertissime: versam autem esse Graece Epistolam putant: aut a Barnaba, vt Theodori Lector in secundo Lib. Collectaneorum; aut a Luca, aut a Clemente. Verum. vtcunque ea res sese habeat Graeca editio tum Evangelij secundum Matthaeum. tum Epistolae ad Hebraeos authentica est. Nam & Hebraicae illae, si quae omnino erant, nusquam nunc extant. & Apostolis adhuc vivis hae Graecae prodierant atque in Ecclesia peceptae, & ab Apostolis comprobatae fuerant Hieronymus in Catal. inMat sic habet: Primus in Iud ea propter eos qui ex circumcisione crediderant, cuangelium Christi Hebr aicis literis verbisque. comnosuit quod quis postea in¬ Graecum transtulerit, non satis certum est: Aitque ipsum exemplar Hebraicum suo tempore servari in Caesariensi Bibliotheca, quam Pamphilus Martyr extruxerat. Sic Nazianzenus in versibus de libris genuinis habet,

3

Ματθειος μο εγζασιν εδεοιις δαυματα Xρισο Quod Matthaeum scripsisse ait Hebraeis Christi miracula, significat, illum Hebraice scripsisse Evangelium.

4

Sic Irenaeus Lib. 3. cap. 1. Matthaeum ait, in Hebraeis ipsorum lingua Scripturam edidisse Evangelj. Ita isti patres Matthaeum putant Evangelium suum scripsisse Hebraice, quis autem Graece transtulerit, nesciri. Quanquam Athanasius in synopsi scribit, Matthaei Evangelium Hebraicum in oraecam linguam conversum esse a lacobo Apostolo: sed unde hoc itaesse credamus, argumentum nullum adfert. Nec ipsa opinio de MatthaeiEvangelio Hebraice scripto satis munita est sitmis praesidiis. Nam eo tempore quo Christus in terris vixit, suumque Matthaeus Evangelium scripsit, Iudaei Svriace, non Hebraice loquebantur. Ergo Syriace potius Matthaeus scripsisset quam Hebraice: & haec nunc sententia est Vidmanstadij, & Guidonis Fabricij, ad quos noster iam Iesuita accessit, Matthaeum non in lingua Hebraica, sed Syriaca, suum Evangelium scriipsisse. Quod vero patres asserunt, Mattheum Hebraice scripsisse, id de illo sermone Hebraico intelligendum est, quo tunc Iudaei vtebantur, qui non erat purus Hebraicus, sed Syriacus, id est, ex Hebraico Chaldaicoque mistus. Sed tamen Hieronymus putavit scriptum esse Matthaei Evangelium in lingua Hebraica pura. Nam in Catalogo in Matthaeo, & hujus Evangelij Hebraici exemplar in Nicomediensi Bibliotheca remanere, & sibi factam esse eius describendi facultatem scribit. Quare incertum videtur esse, scripseritne Matthaeus Evangelium suum vel Hebraice, vel Syriace: & Graece potius scripsisse existimandus est tum Matthaeus, tum qui Epistolam ad Hebraeos scripsit: quia tum Graecalingua erat ipsis etiam ludaeis non incognita, & alij Apostoli Graece scripserunt, non modo quae cunctis promiscue, sed & quae ludaeis peculiariter inscripta suot, ut Iacobus & Petrus. Illa vero quae extant hodie Hebraica Evangelijhujus & Epistolae exemplaria, non esse genuina, docti non dubitant. Novum autem Testamentum Graece scribi dominus voluit, quia Evangelium suumex angustis illis ludeae finibus incampum latiorem educere cunctisque gentibus ac populis proponere decrevit. Hujus rei causa linguam Grecam qua tunc nulla inter homines vulgatior fuit, dominus selegit, inqua suum Evangelium nationibus hominibusque quamplurimis communicaret. Voluit etiam coelestem Evangelij veritatem Graece scri¬ bi, vt gentium Idololatriam Graecorumque Philosophiam ac sapientiam? redargueret. Et quanquam eo tempore Romani imperium latissimum. obtinebant, linguam tamen Graecorum, quam Latinorum, latius patuisse, testis est ipse Cicero, in Oratione pro Archia Poeta. Quemadmodum ergo ante Christum doctrina sancta eo sermone scripta fuit, qui erat proprius & patrius ipsius Ecclesiae: sic post Christum scripta omnia sunt Graece, vt ad Ecclesiam ex omnibus nationibus colligendam facilius pervenirent, ac propagarentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5