Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 14
AD stabiliendam horum librorum authoritatem, Adversarij duo Rargumenta afferunt praeter illa communia, de quibus satis jam multa diximus atque respondimus. Primum, hos libros a Clemente positos esse in Canone sacrarum Scripturarum, vt manifestum est in Can. Apostolorum vit. Secundum, est Augustini testimonium, Lib. 18. ca. 36. de Civit. Dei. quod ejusmodi est, Hos libros non Iudei, sed Ecclesia pro Canonicis habet. Et Lib. 2. cap. 23. contra Gaudentij Epistolas similetestimonium reperitur. Ergo hos libros vere ac proprie Canonicos esse: concludunt. Ad vtrunque argumentum paucis respondeo. Ad prius, Primo, quid de illo Canonum Apostolicorum libro statuendum sit, ostendimus, eique Apostolorum & nomen & authoritatem detraximus; Secundo, Miror Bellarminum hoc testimonio vti voluisse, cum illud ejusmodi esse satis ipse intelligat. vt contra illam causam, quam tuetur, plus omnino valeat, quam pro hisce libris faciat. Nam praeter Maccabaeorum libros iste Apostolicus Canon nullos recenset inter Canonicos veteris Testamenti exiis omnibus, quos Ecclesiae nostrae pro Apocryphis habent. Quare si Canon hic Apostolicus hos fecit Canonicos, certe reliquos in Apocryphis & adulterinis reliquit. Viderint Papistae si hos velint ea conditione in Canonem recipi, vt excludantur caeteriPraeterea, in hoc Canone Apostolico tres Maccabaeorum libri recensentur, quando tamen non nisi duos Papistae Canonicos agnoscunt. Siduos esse Canonicos istorum Canonum authoritate freti contenderint, quid tum de illo tertio statuerint? Igitur horum Canonum argumentum missum faciant oportet, illudque Bellarminus in editione Sartoriana prudenter sane praetermisit.
Iam ad Augustini testimonia accedo, & primum de priore, quod habetur Lib. 18. cap. 36. De Civit. Dei. Quemadmodum enim Augustinus hos libros & reliques appellet Canonicos, communi quadam vsurpatione hujus nominis, expositum est. Iudaei hos libros pro Canenicis. non habebant. Nam apud Iudaeos erant in nullo plane numero. Dici autem Ecclesia Christianorum potest hos pro Canonicis habere, quia m, Ecclesia leguntur, & in aliquo precio habentur, quanquam non omnino in parem cum reliquis authoritatem fidemque. sumantur. Quod ex ipso etiam Augustino ita esse disci potest. Sic enim in eodem loco scribit: Quorum supputatio temporum non in Scripturis sanctis, quae Canonicae appellantur, sed in alis inveniuntur, in quibus sunt & HIiccabaeorum libri. Tum illa sequuntur, quae in argumento posita sunt, In his Augustini verbis duo notanda occurrunt. Primum, hos libros non esse revera sanctos & Canonicos. Alterum, tamen in Ecclesia pro Canonicis haberi, id est, legi publice, proponi, magni in Ecclesia neri. Rationem subjungit Augustinus, quando ait, Propter quorundim Cazartyrum passiones vehementes atque mirabiles. Nonne his verbis satis ossendit, ca potissimum causa inductos esse Christianos, vt his libris tantum tribuerent, quod in eis quotundam Maityuu fortisseag Qusauus sime pro religione occumbentium mentio fieret? Hinc Naziant enus illam septem filiorum matrem cum suis filiis pulcherrime laudavit. Sed cujusmodi hoc est, propter hoc aut illud, librum proCanonico haberi? Nam qui vere liber Canonicus est, is absolute & omnino totus, non propter hanc aut illam partem vel causam, recipiendus est, Augustinus ait, Lib. I. cap. 20. De Civit Dei, Neque enim frustra in sancis Canonicis libris nusquam nobis diuvinitus praeceptum permissumve reperitur, vt nobismetipsis necem inferamus. In his libris si non praeceptum, tamen permissum est, vt sibi mortem aliquis inferat. Nam Lib. 1. cap. 6. Eleasarus, qui voluntatiam mortem adiit, laudatur, & Lib. 2. cap. 24. Raziae fortitudo praedicatur, qui sibi manus violentas intulit. Quanquam Razias nullam meritus est fortitudinis laudem. Nam hoc fuit timide potius, quam generose mori, voluntariam sibi mortem consiscere, vt tyranni manus effugeret. Non enim ita de virtute Spiritus sanctus iudicat, vt homines profani solent, qui Catonem laudibus in Coelum: efferunt, quia sibi manus intulit, ne in potestatem manusque Caesaris veniret. Timuit enim Caesarem, aut illius aspectum ferre noluit, aut famam ex immani facinore captavit. Ita vel desperatione, vel dolore, vel aliqua animi perturbatione oppressus atque extinctus est, quod a vera fortitudine alienum est. Recte igitur Augustinus hos libros negat esse Canonicos, in quibus tale facinus cum authorum nonnulla commendatione perscribitur:. Secundum, Augustini testimonium est, Lib. 2. cap. 23. vbi etiam plus Augustinus Adversarijs nostris adversatur, quam favet. Postulat enim vt liber sobrie legatur & audiatur. Sic cine? Quid hoc quaeso est? Non inutiliter, si sobrie. Verendum est ne non inutiliter Scripturam legiposse censeamus? Et quae haec sobrietas, quam in horum librorum lectione flagitat? Sobrie quidem legenda omnia sut; quis negat? & semper fugienda temeritas est. Sed si illam sobrietatem Augustinus intellexisset, quae vbique in omnibus scripturis requititur, noeam hunc librum legentibus cautionem peculiariter praescripsisset: Sensus ergo ille, est, esse quaedam in hoc libro, quae si ad rectam fiderregulam revocentur, defendi nequeunt, ac proinde imitanda non sunt: librum: ergo soibrielegendum esse. Huc quoque ac cedit, quod Augustinus in eodem loco scribit, Christum non perhibere testimonium his libris vt testibus. suis. Quod satis arguit Augustinum non de his libris, vt vere Canonicis, sensisse. His expositis, nostra nunc argumenta adversus horum librorum. authoritatem proferamus. Primum, Hieronymus in Catal. virorum illustrium, & lib. 2. contra Pelag. Iosephum horum librorum authorem fuisse ait. Iosephus autem nec Propheta fuit, & post Christum ac terminos veteris Testamentivixit: quare librum nullum scribere potuit, qui ad veteris TestamentiCanonem pertineret. Alij vero etsi losephum non authorem fuisse existimant horum librorum, at illis tamen a losepho apposita fuisse tempora concedunt: atque ita libros factos esse Apocryphos, quia tempora in his libris non congruunt. Sic Annius Papista tradidit in secundum librum Chronolog. Philonis. Secundum, hi libri nominatim Apocryphi, a Gregorio Magno, qui pontifex Romanus fuit, vocantur L. 19. C.16. Mor. Sic enim ait. De qua re non inordinate agimus, si ex libris non Canonicis, sed tamen ad aedificationem Ecclesiae editis, testimonium proferamus. Tum adducit aliquid ex Maccabaeis. Ergo ante Gregorium, id est, intra sexcentos post Christum annos Ecclesia libros Maccabaeorum pro Canonicis non habuit. Hinc quid de Innocentio Papa & Augustino iudicandum sit, manifestum est. Illi vocant Canonicos, hic negat esse Canonicos. Aliter ergo procul dubio vocabulum hoc illi, aliter iste vsurpavit. Idem quoque Eusebij fuit de libris istis iudicium, in Lib de Temporibus & Richardi Victorini, Lib. 2. Exceptionum, cap. 9. & Occami, 3. Part. Dial. Tract. 1. Lib. 3. cap. 16.
Tertium, Lib. 2. cap. 12. Iudas Maccabaeus laudatur, quod sacrificilum pro mortuis obtulerit. At hoc nomine laudandus non fuit, quia deus nullumhuiusmodi sacrificium fieri praeceperat. Quicquid autem inreligione sine divino praecepto geritur, Deo displicet, & reprehensionem, non laudem meretur. Et ἐνθελοθρήσκείαι semper omnes in scripturis damnatae fuerunt. Sed de hac omni re & argumento post dicendum erit.
Quartum, pro iis hominibus oblatum illud sacrificium fuit, qui sese idololatria & sacrilegio obstrinxerant ac polluerant, atque in illo scelere perierant, ut legimus, cap. 12. Nam milites Iudae, res idolis Iammensibus consecratas surripuerant, eaque αναθεμαlα sub vestibus absconderant: quae sunt illis interfectis inventa submilitum vestimentis. Iste vero author ait manifestum esse, illos propter hoc peccatum cecidisse. Iam ipsi Papistae concedunt, pro huiusmodi idololatris & sacrilegis nullum offerendum esse sacrificium. Nam hoc mortale peccatum fuit, & ipsi tradunt pro ijs, quos in mortali peccato mortuos esse constiterit, quod de istis author affirmat, nullum fieri sacrificium oportere. Nam quod Bellarminus ex Lyrano fingit Iudam pie existimasse eos inipso articulo mortis dolorem de peccato suo concepisse, etsi totum il¬ lud in obscura suspicione positum est, tamen quantumvis probabile? fuisset, illos de peccato morientes doluisse, tamen publicum fieri prohuiusmodi hominibus sacrificium non oportuit, qui se Idololatria polluerant, nisi de illorum vera poenitentia certo constitisset.
Quintum, Spiritus sanctus nunquam solitus est in Epitomen redigere profani authoris historiam: at secundus liber Maccabaeorum, vt incap. 2. legimus, contrahit quinque volumina lasonis Cyrenaei: & quae libris quinque Iason ille persequutus fuerat, ea vno libello complectitur. Quis autem ille Iason fuerit, incertum est: Propheta non fuit: id enim nemo dixit, aut dixerit. Quare ista huius Iasonicae historiae ovvodis hoc modo contexta in Scripturis Canonicis censeri non potest.
Sextum, Lib. 2. Maccab. Cap. 2. multa narrantur de sacro igne, & arca, & tabernaculo, & altati, eaque in monte quodam abscondita ac posita a leremia fuisse dicuntur. Verum apud leremiam ipsum nihil eiusmodi iuvenias. Et author ait, Deum promisisse se ista demonstraturum. quando populum congregaverit. At post captivitatem Babylonicam Iudaei illam arcam, illud tabernaculum, illud altare nec habuerunt, nec invenerunt, nec istas res Deus postea cuiquam demonstravit. Objiciunt Papiste, hoc intelligi non de reditu sub Cyro, quando illae Iudaeorum reliquiae Hierosolymis congregatae sunt, sed de Christi adventu, in quo totus populus congregabitur, vel de Iudaeorum conversione ad Christum paulo ante finem mundi. Sed haec vanissima conjectura est. Quae enim causa est, cur haec illo tempore Iudeis demonstrentur? Aut quis non ridiculum commentum rideat? Sed si historiam sacram consulimus, hoc falsum esse, quod de Ieremia narratur, reperiemus. Fuit enim Ieremias in carcere vsque ad vrbis excidium, vt Ierem. cap. 37. & 38. Itaque haec auferre & abscondere non potuit stante Civitate ac Templo, nec id principes & sacerdotes permisissent. Capta autem Civitate, Chaldaei Templum incendunt, preciosa omnia sive autea, sive argentea, sive aerea diripiunt, secumque auferunt, vt 2. Reg. 25. & Ierem. vlt. legimus. Non ergo Ieremiae facta copia est auferendi arcam Domini, & altare incensi, quae erant auto purissimo operta tota extra & intus, vt Exod. 25. 11. Tum etiam, vbi sunt illae descriptiones Ieremiae, quarum mentio fit in principio huius capitis
Septimum, multa sunt in his libris ἀσυμρωνα, & pugnantia, cuiusmodi haec sunt, quae proponam: Primum, de morte Antiochi Epiphanis, qui fuit hostis Iudaeorum infestissimus, libri non conveniunt. Nam lib. 1. cap. 6. v. 8. &16. Antiochus iste extinctus esse dicitur animi tristitia, quam ex malo nuntio conceperat, idque babylone in lecto: quando etiam filium tradidit Philippo, quem regno praefecit. At lib. 2. cap. 1. v. 16. in fano Nanaeae obtruncatur, & membratim conciditur. Ita nunc bis mortuum esse Antiochum audivimus, quia ratio duplex est moriendi. Verum tertiam etiam eiusdem Antiochi mortem iste author, lib. 2. cap. 9. commemorat: vbi interno dolore viscerum, ex quibus vermes effluerent, & faetor horribilis in totum pene exercitum redundaret, mortuum illum esse scribit peregre in montibus, cum in ludaeam contenderet. Vnus homo non potuit tam multas variasque mortes occumbere. Objiciunt nonnulla Papistae. Canus ait, lib. 2. cap. 11. ad 4. non esse eundem. Antiochum. Sed illum historia ipsa facile refellit: & eundem esse, non alium, Bellarminus fateri coactus fuit: atque ista omnia sic conciliat: Antiochus amisit exercitum in templo Nanaeae, in itinere cecidit de curru, post delatus Babylonem expiravit. Fatentur ergo mortuum esse Babylone Antiochum, quod in libro primo scribitur: & quidem primolibro plus tribuendum est fidei, quam secundo. Nunc legite quid in secundo in locis citatis de morte Antiochi referatur. Cap. 19. legimus ducem ipsum a sacerdotibus lapidatum in templo, & concisum, & caput iis qui foris essent projectum fuisse. Dux aute Antiochus iste nominatur. Hoc igitur in templo periit Antiochus, nisi qui lapidatus, & concisus, & capite truncatus fuit, salvus esse potuit. Nunc pergamus ad cap. 9. lbi inveniemus hunc homicidam & blasphemum, cum furore incitatus iter e Petside Hierosolymas versus faceret, in locis montanis, & peregre vitam miserrimam cum morte lamentabili commutasse. Si mortuus est Babylone, non peregre mortuus est, non in locis montanis, nec ytrumque, quod narratur, verum esse potest. Secundum, Lib. 12 cap. 9. 3. ludas dicitur occisus anno Is2regni Seleucidarum: at in 2. Lib. cap. 1. 10. anno 188. literas scribit ad Aristobulum magistrum Ptolomaei, nimirum annis 36. postquam est mortuus. Tertium, Lib. 1. cap. 4. 36. Iudas templum purgasse dicitur ante mortem Antiochi post fugatum Lysiam: at Lib. 2. cap. 10. in principio post mortem Antiochi facta haectempli purgatio legitur. Nam eadem purgatio fuit, quod Adversarij. concedunt. Quartum, Lib. 2. cap. 10. Antiochus Eupator Epiphanis filius regno suscepto Lysiam rebus praefecisse legitur: at Lib. 1. c. 6. Lysias diu ante rebus praefuit, & Antiochum regem instituit, cumque Eupatorem vocavit.
Octavum, secundus liber humano se Spiritu scriptum esse indicat. Nam primo, in fine libri veniam petit a lectoribus: quod a Spiritu sancto longissime alienum est. Vera enim semper scribit, atque ita scribit, vtscribendum fuit, nec vnquam vel in re, vel in modo errat, nec venia illa nostra indiget. Objiciunt, Paulum simili excusatione vsum esse, cum sermone imperitum se esse fatetur, 2. Cor. 11. 6 Respondeo, Paulus nunquam se excusavit, quod tenuiter scripserit & exiliter, aut minus praestiterit, quam voluerit. Sed hic author tenuitatem atque exilitatem seribendi suam agnoscit, ideoque aliter facere non potuit, quin suae infirmitatis conscientia impulsus, lectorum humanitatem facilitatemque imploraret. Hoc nunquam Paulus, nunquam Propheta aliquis, aut Apostolus fecit. Nam quod ἰδιώστὸν λόγῳ se esse Paulus scribit, de sensu & more Pseudapostolorum loquitur, qui inani quadam eloquentiae ostentatione elati, Apostolum contemnebant, vt rudem & dicendi imperitum. Non ergo qualis esset, sed qualis esse a quibusdam Pseudapostolis: diceretur, illis verbis exposuit. Nam Apostolo nulla verae, simplicis, sanctae, divinae eloquentiae laus defuit, qualis tantum doctorem & Apostolum decuit. Sed quia illum Pseudapostoli, λόγῳ ἰδιῶτὸν appellabant, agnoscit quidem hoc modo, quo illi sentiebant, se ad illorum formam atque exemplum ἰδιάτὸν esse. Haec enim illa eloquentia est, quam vocat, σοριαν λογε, 1. Cor. 1. 17. & διδυκιες ἀνθρωπίνν σοριας λόγες, 1. Cor. 2. 13. & οχιλόγν, 1. Cor. 2. 1. & Petrus σσρισμινεσ μυθοις, 2. Pet. 1. 16. Sic Apostolum Oecumenius interpretatus est: λόόον λόγει, τῶ ἐγγεγυμναος το ελλλνικς σονια: Sermonem vocat, in Graecorum sapientia exercitatum esse. Similiter Aquinas in illum locum, Quia Apostolus proposuit fidem non in subtilitate sermonis, sed plane & aperte, ideo isti dicebant eum imperitum esse sermone. Sic Lyranus: Hoc dicit ad repellendum dictum Pseudapostolorum, qui contemnebant eius doctrinam, eo quod plana & grossa dicebat: ideo dicit, quod hoc non ex defectu scientiae, sed quod non expediebat Corinthiis pro tunc subtilia praedicari. Eademque est Catharini Archiepiscopi Campsani de hoc loco sententia: Non puto (inquit) Paulum se fateri esse imperitum sermone, cum esset praedicator eximius: sed ita illis videbatur, ad quorum opinionem loquitur: quia sermo eius habebat simplicitatem spiritualem, & non secularem illam affectatam redolebat eloquentiam. Nam quod Canus ait, Lib. 2. cap. 11. ad quartum, "Nihil impedit vt Spiritus sanctus scriptori assistat, quiin quibusdam tamen, humano more, ex modestia loquitur", est Spiritum sanctum contumelia afficere. Modestiam nos Spiritus sanctus vbique docet, sed interim sic semper loquitur & scribit, vt nemo praeditus humano spiritu melius posset. Secundo, Ait laborem hujus Epitomes conficiendae sibi fuisse molestum, & sudoris, difficultatisque plenum, lib. 2. cap. 2. Sed nihil est tam, difficile, vt Spiritui sancto molestum esse possit. Nam Spiritus sanctus Deus est, & humana imbecillitate non laborat, & infinitam sapientiam? potentiamque habet. Objicit Bellarminus, Deum quidem semper adesse sacris Scriptoribus, sed tamen aliter Prophetis, aliter Historicis. Prophetarum laborem omnem fuisse in dictando, aut scribendo: Deum; illis, quicquid scriberent aut dictarent, inspirasse: quemadmodum Baruch ex ore Ieremiae dictantis scripsisse legitur. Historicos autem multum laboris suscepisse in indagandis rebus & penitus cognoscendis, vtLucas se fecisse testatur, cap. 1. v. 3. Respandeo, & fateor sacros Scriptores, qui historias ediderunt, diligentiam & industriam adhibuisse. Nam Spiritus sanctus non facit ociosos, aut inertes, aut negligentes. Atque ita Lucas omnia penitus assequutus est, & accurate tenuit, verissimeque scripsit. Sed hanc scriptionem Lucae molestam aut difficilem fuisse pernego, quia Spiritui sancto nihil molestum est. Et Lucas, quando historiam scripsit, tam Spiritum sanctum habuit, quam Iohannes quando Apocalypsin. Nescit Spiritus sanctus (ut Ambrosius ait) tarda molimina. Deinde, quomodo potuit Maccabaeicae historiae scriptori tam molestum esse, ex quinque voluminibus Cyrenaei lasonis brevem Epitomen contexere? Ex authore enim sumere quod voluit, & quod noluit, praetermittere, facillimum certe fuit. Humanus animus, humanus spiritus, humanum ingenium, humana confessio, humana historia, humana omnia
On this page