Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 5
TErtium Stapletoni argumentum habetur in cap. 6. lib. 9. atque huiusmodi est: Ecclesiae authoritate ac iundicio factum est, vtApocryphi primi generis, olim non certo Canonici, sed dubii, paulatim in Canonem reciperentur: Ergo, &c. Libros Apocryphos primi generis vocat, de quibus primo in Ecclesia dubitatum est, qui tamen postea¬ paulatim sunt recepti. Hi sunt, quos & idem, & alij Papistae δἀ τεροκανον ixes vocant. Qui enim sunt secundi ordinis Canonici, ii sunt primi ordinis Apocryphi, cuiusmodi sunt in veteri Testamento Tobias, Iudith, Ecclesiasticus, & alij illi libri, de quibus in prima Quaestione copiose disputavimus: in novo vero, Epistola ad Hebraeos, Apoc alypsis, secunda ac tertia Epistola lohannis, secunda Petri, historia adulterae, Epistola; Iudae, & Epistola lacobi. Cum istis Stapletonus 57. Cap. huius libri, librum Pastoris, Epistolam Barnabae, Acta Pauli, Evangelium secundum. Hebraeos, & Peregrinationem Pauli enumerat, dicitque hos etiam primi generis Apocryphos esse, cum hi libri nondum sint, nec vnquam fuerint in Canonem admissi, reliqui vero libri novi Testamenti iamdudum in Canonem recepti sunt. Et tamen ille dicit hos omnes eiusdem esse ordinis, generis, & naturae, & quicquid discriminis inter illos sit, id omne ex eo esse, quod Ecclesia illos iudicaverit Canonicos, hos non Canonicos, illos receperit, hos vero repudiaverit. Sed multum praeterea inter illos libros interest, alioqui Ecclesia non posset hoc discrimen facere, si quoad rem ipsam eadem omniumratio esset. Si enim omnes hilibri sint. eiusdem generis, ordinis, & naturae, quod Stapletonus ait, cur hos magis Ecclesia, quam illos recepit? Sed iam argumento Stapletoni apposite & distincte responde amus. Res pondeo autem quatuor. Primum: Dico Ecclesiam nunquam iudicio & calculo suo in Canonem Scripturae recepisse libros illos veteris Testamenti, quos illi δἀτεροκανονικως & primi generis Apocryphos vocant, quod antea in prima huius Controversiae quaestione satis confirmavimus. Si recepisse dicant, doceant quando, & inquo Concilio. Quaecunque vero Concilia proferre possunt, recentia omnino sunt. Quae vero ratio fuit, cur tamdiusine authoritate Canonica. libri Canonici iacerent? Secundum: Dico Ecclesiam nec potuisse, nec debuisse eos in Canonem recipere. Qui enim non sunt in se vere Canonici, sacri, ac divini, eos Ecclesia non potest Canonicos ac divinos facere: nam ne ipsi quidem Papistae tantum Ecclesiae tribuunt, cum illud solummodo Ecclesiae officium sit, vt eos libros Canonicos esse declaret, & populo tanquam Canonicos commendet, qui sunt revera & in seCanonici. Athos libros non esse huiusmodi, antea probavimus. Concilium Laodicenum eos nominatim reiicit tanquam libros non Canonicos: ιδλιαακανίνισα. Hieronymus statuit nullum dogma religionis ex illis probariposse: quod si Canonici essent, ex illis perinde ac reliquis quaevis religionis dogmata confirmari possent. Tertium: Fatemur de libris quibusdam novi Testamenti, vt de Epist. ad Hebr. & aliis, olim du¬ bitatum suisse, qui tamen libri postea recepti sunt in Canonem: sed negamus hos libros, propter Ecclesiae tantum authoritatem, aut esse, aut haberi Canonicos. Quaero enim, quae ratio Ecclesiam induxerit, ac impulerit, vt eos tandemreciperet? Nulla certe alia causa fuit, nisi quod doctrinam in illis sacram & θεοπρώσον, ac plane divinam perspiceret atque agnosceret. Et vero quidni & nobis eadem ratio persuaserit, vt illos recipiamus? Quicquid aliud responderint, erit incertum. Quartum Etsi in quibusdam Ecclesiis de his libris novi Testamenti dubitatum est, aliae tamen eos receperunt. Sic enim Eusebius scribit de his Epistolis: vt de Epist. lacob. Lib. 2. c. 23. nominatim. Etsi enim illam vοθενe& affirmat, tamen fuisse in multis Ecclesiis δεδυμοσιώυθυλν confiretur: quod illis non possint de Epistola Barnabae, aut Evangelio secundum Hebraeos, aut de huiusmodi aliis commentitiis & adulterinis libris dicere. Verum sit fuerint isti libri aequales inter se, & eiusdem ordinis, vt Stapletonus ait, (intelligo hos Canonicos libros, & illos supposititios, quos ipse commemorat) & Ecclesia fecerit, vt non essent aequalis authoritatis quoad nos, tum Ecclesia graviter erravit. Neque enim Ecclesia debuit facere, vt qui libri sunt in se paris authoritatis, ij non esse nobis videantur. At hos libros Stapletonus ait esse eiusdem ordinis, quoad se; sed quoad nos, Ecclesiae iudicio tribuit, quod hi Canonici habeantur, non itidem illi. At veto Ecclesia non potest librorum qualitatem mutare, sed quales in selibri sunt, tales esse nobis pronunciare. Ergo si aequales omnes erant, aequale de omnibus iudicium ferri debuit. Hoc esse positum in arbitrio Ecclesiae, nunquam efficiet: sed tamen quemadmodum conetur, videamus.
Citat deinceps Stapletonus multa Patrum testimonia, e quibus ego tria tantum, quae sunt praecipua, ex aminabo: aliena praetermittam. Primo igitur in loco Eusebium obijcit, qui 3P. Lib. de Histor. Ecclesiastic. Cap. 19. in Graeco vero Eusebio Cap. 25. affirmat perspicuam notam librorum certo Canonicorum esse Ecclesiae traditionem. Res pondeo: Enumerat illic Eusebius omnes libros novi Testamenti, tum qui semper & ab omnibus recepti sint, tum qui a quibusdam rejecti fuerint, & dequibus tunc a nonnullis Ecclesiis dubitaretur. Eusebij haec verba sunt, ἀναγκαιως κτοτοντ καταλογον πετοιημεθα, διακρινοίλες τάς το κο τ εκκλησιασε¬ κο παραδυσιν δηθεις καλλασασ κανωμολσγηηασ γεαρασ, χ τς δηως εκενώναθη¬ xot: Ad quod Eusebij testimonium tria breviter respondeo. Primum, Nulla nonis videri debet hac in re Eusebij authoritas, quia nullam vimhabet ad id probandum quod Stapletonus suscepit. Quando enim ait, se sequi Ecclesiasticam traditionem, distinguit a libris Canonicis etiam eos, quos ipsi Papistae Canonicos esse volunt, vt Lib. Tobiae, Iudith, &c. Epist. ad Hebraeos, Epist. lacobi, Apocalyps. &c. Ergo si illa traditio, quam Eusebius sequitur, sit vera, non minus contra ipsos Papistas valebit, quam contra nos. Et si illa Traditio sit tam certa nota librorum, tum erit plane actum de authoritate Canonicorum aliquot librorum, vt Epistolae lacobi, & aliarum Epistolarum, quos libros Eusebij haec traditioEcclesiastica, cui tantum Stapletonus tribuit, iamolim e Canone sacro explosit. Quare in hoc testimonio quantum pondus insit, ipse videnit. Secundum: Non nego traditionem Ecclesiasticam esse argumentum, quo argui & convinci possit, qui libri Canonici sint, qui Canonici non sint: sed tamen dico, hoc externum tantum argumentum & testimonium esse. Vt vero de librorum Canonicorum authorit ate nobis penitus persuasum sit, opus est praeterea interno Spiritus sancti testimonio. Sic enim de ipsoquidem Deo, & de Trinitate Ecclesia docet, & de reliquis articulis fidei nostrae: & magni argumenti vim haec traditio apud omnes habere debet. Qui verohos aiticulos negarent, eos Ecclesiae authoritate premere, tanquam externo argumento, deberemus, in quo ad convincendoseos acrefellendos satis virium inesset. Sed nisi tamen internum Spiritus testimonium accedat, amplissima Scripturarum authoritate munitum, humanus animus his articulis solide nunquam assentietur & acquiescet. Tertium: Eusebius scribit se recensere hos libros in Canone, non propter Ec clesiasticam traditionem, sed secundum Ecclesiasticam traditionem, quod longe aliud est. Verba enim eius non sunt, diα τυν παραδεσιν, sed χε τυνεκκχησιασικλιν ποραδοσιν: qui ihil interesse putant, admodum falluntur. Namper Ecclesiae ministerium credimus quaecunque credimus, non tamen propter Ecclesiae authoritatem, cum fides nostra multo augustiore, certiore, enuc leatiore authoritate, quam Ecclesiae, nitatur atque confirmetur Atque haec de Eusebij testimonio dixisse sufficiat.
Secundum testimonium, quod citat Stapletonus, desumitur ex Augustin. 2. L. de Doct. Christ. cap. 6. vbi haec verba habentur: Tenebit hunc modum fidelis in Scripturis Canonicis (inquit Augustinus) ut eas, quae ab omnibus acerpiuntur Ecclesiis Catholicis pro ponat eis, quus quaedam nonaccipiunt, In utveroquae non accipiunt ur ab omnibus, praeponat eae, quas plures gravioresque Ecclesiae accipiunt, eis quas pauciores minorisque authonitatis Ecclesiae tenent. Siautem alias invenerit a plaribus, alias a gravioribus haberi, qua quam hoc invenine mon possit. aequalis tamen authoritatis eas habendas puto. Haec Augustinus: ubiostendit (inquit Stapletonus, hanc totam veritatem & hoc discrimen libiorum ex vario Ecclesiae iudicio pendere. Respondeo, Stapletonum parum attendere quid scribat. Quid enim? Totane veritas haec, & discrimen librorum, ex vario Ecclesiae iudicio pendet? Siccine Canonicae Scripturae veritas & authoritas ex Ecclesiae iudicio, eoque vario, suspendetur? Quid dici absurdius, aut indignius potuit? Ecclesiae quidem varie atque inconstanter iudicare possunt, quemadmodum depriscis Ecclesiis constat: sed Scripturae divinae semper eaedem sunt, sibique similes, & nullam in se varietatem habent. Sed Augustinus eo in loco tyrones & novitios instituit, eosque admonet, vt Ecclesiam primo, tanquam Magistram & monitricem, audiant, eiusque iudicium sequantur. Quod quidem pium rectumque consilium esse, nullus negabit. Nos enim non statim omnia ipsi intelligimus: audienda igitur Ecclesia est, quae iubet vt hos libros legamus. Postea tamen, cum sacros libros aut ipsi legimus, aut lectos ab aliis recolimus, & quid doceant perpendimus, tum Canonicos eos esse credimus, non solum propter Ecclesiae testimonium vel authoritatem, sed aliis certioribus inducti argimentis, nempe Spiritus sancti testimonio, & coelestis illius doctrinae maiestate, quae in ipsis libris & toto genere doctrinae manifesta est. Multum ergo Ecclesiae hac in te, sed non totum tribuendum esse, vult Augustinus. Contra Papistas vero ex hoc loco duo colligi possunt. Primum: Augustinus nunquam intellexit: aut agnovit tale publicum & certum Ecclesiae iudicium, quale Papistae fingunt, externum scilicet, idque Ecclesiae Romanae, cui Christianos omnes stare ac parere oporteret. Tum enim iussisset tyronemhoc iudicium sequi, & Ecclesiam tantummodo Romanam consulere. Secundum: Colligi potest ex hoc loco, posse veras esse Ecclesias Christi, & interim tamen varie de libris quibusdam Canonicis iudicare. Unde constat, non omnes qui Spiritum sanctum habent, de libris omnibus Scripturarum similiter sentire. Vt vero breviter & vno verbo respondeam, dico huius fidei, qua hos libros θεοπνίυςεν ac divinos esse credimus, occasionem quandam & quasi rudimentum esse ipsum magisterium, & vocem, & commendationem Ecclesiae, formam autem & πηροροριαν ex interno Spiritus sancti testimonio pendere, quod accedat necesse est, priusquam certo sciamus, & sine dubitatione teneamus hos libros Canonicos ac divinos esse.
Tertium Stapletoni testimonium, cui statui respondere, desumitur ex Augustin. 117. Lib. contra Faustum Manichaeum, cap. 52. vbi in hunc modum scribit Augustinus: Distincta est a posteriorum libris excellentia ( anonicae authoritatis veteris & novi Testamenti, quae e Apostolorum confirmata temporibus, per successiones Episcoporum, & propagationes Ecclesiarum,I tanquam in sede quadam sublimiter constitata est, cui serviat omnis fidelis & pius intellectus. Hinc apparet (inquit Stapletonus) Scripturam in sublimi sede constitutam esse per Ecclesiae approbationem atque authoritatem. Respondeo. Scribit Augustinus Scripturarum Canonem fuisse ab Apostolis confirmatum, & esse iam in sublimi loco constitutum per suc cessiones. Episcoporum & Ecclesiarum propagationes. Quid hoc contra nos Quis vero tam insanus est, vt non intelligat Apostolos confirmasse Scripturam Canonicam; & Episcopos pios atque Ecclesias summam eis reverentiam tribuisse? Sed num hinc sequitur, nos non alio testimonio nosse, qui libri Canonici sint, praeterquam Ecclesiae? aut nullam habere Scripturam apud nos authoritatem, nisi quam Ecclesia citribuit? Nequaquam vero certe. Ex isto vero Augustini testimonio contra Papistas haec observamus: Primo, Canonem Scripturae Apostolorum tempore constitutum & consignatum fuisse in suo certo librorum numero, ac proinde nihil contra nos valere recentiora illa Concilia, quibus Papistae probant quosdam libros Apocryphos veteris Testamenti esse in Canone, cum ipsi Apostoli, qui libri in Canonem veteris Testamentirecipiendi essent, suis temporibus statuissent. Secundo, Libros quidem novi Iestamenti ab Apostolis ipsis scriptos & confirmatos esse, certumque numerum librorum designatum. Tertio, Si Canon Scripturae ab Apostolis ipsis constitutus sit, non esse iam in Ecclesiae potestate librum aliquem ad hunc Canonem addere, atque ita librorum Canonicorum numerum augere, quod tamen Stapletonus affirmat, cap. 24. huius libri. Scribunt authores, Hieronymus nempe in Catalogo, & alij, lohannem omnium longissime vixisse, vt videre libros omnes, & confirmare posset, & si qui fictitij libri ederentur, eos a sacris libris & vere Canonicis distinguere. Hieronymus in Catalog. in Luca, narrat quendam librum de gestis Pauli Iohanni oblatum fuisse, sed authorem deprehensum esse, & librum Apostoli authoritate damnatum. Pertullian dicit de Praescript. ipsa Apostolorum αυτόγχζαρα suo tempore in Ecclesiis integra servari. Et idem in eodem, Constituimus evangelicum instrumentum e Apostolos authores habere. August. Epist. 19. affirmat has Scripturas fuisse receptas in Canonicum authoritatis culmen ab ipsis Apostolis. Quod vero poste a de nonnullis partibus aliqui dubitarunt, id non Scripturis, sed infirmitati nostrae tribuendum est. Sed objiciet fortasse aliquis. Si Apostoli, qui Pastores Ecclesiae fuerunt, habuerunt potestatem Canonem consignandi, & Scripturas Canonicas confirmandi, tum idem quoque licebit aliis Ecclesiae Pastoribus, qui iis succedunt, in vnum locum congregatis: Respondeo: Apostoli dupliciter considerai possunt, Primo, vt praecipui doctores Ecclesiae: secundo, vt certa quaedam & dμεσα organa a Deo selecta, & ad hoc munus designata, vt libros sacros scribes rent, ac divulgarent. Hoc illis sic proprium, fuit, vt hoc nomine extra omnem aliorum hominum conditionem positi esset. Quod vero Canonem Scripturae Apostoli consignatunt, id non Ecclesiae, sed Dei authoritati tribuendum est. Non enim vt Ministri Ecclesiae Canonem hunc consignatunt, sed vt certissima organa Spiritus sancti, divina authoritate muniti, atque omnibus commendati. Nam si hoc fecissent vt ordinatii, ministri, tum omnes Pastores, qui succederent Apostolis, similem potestatem haberent. Unde hanc illorum fuisse extraordinariam authoritatem: manifestum est. Ergo Apostoli non vt homines aut ministri, sed ut Dei persona, & lingua Spiritus sancti, & quoddam oraculum divinum; Scriptirae Canonem consignabant. Quare nihil hoc ad stabiliendame Ecclesiae perpetuam authoritatem valere potest. Atque haec de tertio Stapletoni argumento.
On this page