Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 14
CAPTTTI Argumenta nostra contra Traditiones non scriptas ea Scripturis, ad quas aliquid Bellarmi¬ gus responaet.
HActenus Adversarijs testitimus, & illorum impetum sustinuimus, atTIque ita quidem, vt nullum plane illorum telum in corpore nostohereat: Nunc nos vicissim Adversarios oppugnare incipiemus. Et primoquidem, argumenta ex Scripturis proferemus, quae omnium sunt longe firmissima: & ex Scripturis illa testimonia primo loco proponemus, ad quae Bellaminus respondere conatus est. Primus locus Scripturae habetur Deut. Cap. 4. vers. 2. Non addetis ad verbum hoc, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Ex Deuter. 12. vlt. vers. similia verba habentur: Quod praecipio tibi, hoc taitum facito Domino, nec addas quic quam, nec minuas. Ex his nos huiusmodi argumentum colligimus: Si non licuit Iudaeis aliquid addere ad libros Mo sis, tum multo minus licet nobis aliquid addere ad Canonem: Scripturaei iam auctum tot libris a tempore Mosis: At illud non licuit: Ergo multo minus hoc iam licet. Propositio consecutionem necessaria habet. Namsi quinque libri Mosis continent plenam ac perfectam doctrinam, quod terte faciunt, ideoque vetat Moses his aliquid addere; tum sane doctrinam longe perfectissimam in vniversis libris veteris & novi Testamenei inveniri necesse est. Assumptio nititur disertis divinae Scripturae verbis, Non addetis ad verbum hoc, nec auferetis ex eo
Adversarij varias responsiones excogitarunt: sed vnus Bellarminus erit mihi instar omnium. Ille duorespondet. Primo ait, haec verba non esse intelligenda de verbo Dei scripto, sed de verbo viva voce tradito: Idque duabus rationibus probat. Primo, Quia Scripturae tum non extabant: Secunt ido, Quia Moses ait, quod praecipiotibi, non quod feribo. Respondeo, primaQQuod ait Scripturas tumnon fuisse editas, falsum esse, ex ipsa Scriptura patet. Quod si non fuissent tum scriptae, tamen habuit tum Moses in animo scribere. Sed illud, vedixi, falsum esse, Scriptura ipsa indicat. Nam Exod. 24. 4. sic legimus: Scripsit Mosesomnia verba Iehovae. Et hoc fuii primo vel secundor anno post exitum ab Argypto: Hanc vero concionem:in Deuteronomio habuit quadragesimo anno post exitum, & undecimomense illius anni, vt patet Deut. 1. 3 paucis diebus ante mortem: namille duodecimomense eiusdem anni mortuus est. Non igitur eo temporeseribenda erant omnia, quia tantillum tempus, quod interhanc contionem. & mortem Mosis intercessit, ad omnia scribenda sufficere non potuita lpsum vero Deuteronomium tum scriptum fuisse, exipsolibro patet. Saepeenim in eo legimus, Verba quae scripta sunt in hoc libro. Quod postea fortasse vidit Bellarminus. Nam praetermisit hanc rationem in recentieditione, cum in libro manuscripto vrgeat. Intellexit ergo posteahanc nullam esse rationem. Secundo: quod ait Mosendicere, prucipio;non seribo, non sequitur propterea hoc non intelligide legescripta: Nam in libro Iosuae, cap. 1. vers. 7. iubetur Iosue e a facere, quae Dominus praereperat. Quid ergone istanon sunt scripta? Imo scripta fuisse, exeo patet, quod proxime subjicitur, Non discedat: liber iste ab ore tuo, sed meditaberis in eo die ac nocte. Deuter. 28. miprincipio sic scribitur:: Si servaveris ea, quae tibi hodie praecipio, &c. Et ex eodem capite, vers. 58. apparet haec scriptaesse. Ait enim idem Moses eidem populo, Nisi servaveris ea omnia, quae scripta sunt in hoc libro, &c. Deuter. 27. in fine sio legimus: Maledictus qui non manserit in omnibus verbis legis huius: & illum locum Paulus, Galat. 3. 10. de verbis scriptis interpretatur: In omnibus quae scripta sunt in libro legis huius. Ita totam legem esse scriptam indicat. Non ergo sequitur, quod praecipio, non quod scripsi, igitur hoc verbum non fuit literis mandatum, sed viva tantum voce traditum. Deinde, si Moses quaedam voce conmendavit certis hominibus, quae scribenda non putavit, cui ea potius, quam Iosuae commisit, quem omnium consiliorum socium habuit, quique illi in munere successit? At Iosua ipse ad librum remittitur, & quodammodo alligatur, c. 1. Non discedito liber iste, sed meditaberis in eo die ac nocte. Quibus verbis losuae meditatio ad librum sacrarum Scripturarum, quem ipse Moses ediderat, revocatur, non ad illa &αρa praecepta relegatur. Sed hanc responsionem suam Bellarminus dimittit vt minus validam ac tutam, aliamque adhibet, quam veram esse affirmat.
Secundo, Respondet, velle Dominum his verbis mandata sua non corumpi, sed integre servari, vt ipse praecepit. In his quae praecipio, nihil mutabitis, vel addendo, vel detrahendo: sed non ait, non servabitis aliud, quam quod nunc praecipio. Respondeo: Damnantur quidem his verbis (fateor) falsae Scripturarum interpretationes; sed hoc non est totum, quod his verbis prohibeun. Quando enim prohibet Deus addere, significat doctrinam esse adeo perfectam, ut nihil addi debeat, aut necesse sit: oportere ergo nos in ea acquiescere, ea contentos esse, & ad eam solam adhaerescere. Illi ergo addunt, qui hanc non esse integram & plenam doctrinam statuunt, Et quando nos ostendimus hoc verbum esse scriptum, tum ostendimus verbum scriptum continere plenam ac perfectam doctrinam, cui nihil addendum sit. Ita olim Iudaei haec verba intelligebant, & interpretabantur, vt scripto verbonihil addendum esse existimarent. Sic enim losephus apud Eusebium, Lib. 3. Cap. 6. testatur tantam fuisse horum librorum authoritatem, vt nihil illis additum, vel diminutum fuerit per tot secula. Ita etiam Patres haec verbainterpretantr. V. numtantum proferam Chrysostomum. Is in 52. Homil. in Matth. ait, Sacerdotes multa addidisse ad legem, etsi comminatus est Moses, ne id facerent. Et ne quis forte putet, fuisse illa Scripturae contraria, quae Sacerdotes addiderum loquitur Chrysostomus de illis crebrarum lotionum ritibus, quibus Iudaeivtebantur. Hae quidem lotiones non erant simpliciter Scriptuus tenugnantes, nisi quod in illis Pharisaei sanctitatem ponebant; & tamen faceurCttysostomus, hoc modo additum esse aliquid adlegem, contra Dei praeceptum. Unde apparet, illud Deuteronomij de verbo scupto intelligendum esse. Addidisse enim ludaeos ait Chrysostomus, quia vsurpabat ea, quae nusquamscripta sunt, petsi eadem Scripturae plane contrana non fuissent. Quid, quod Thomas ipse Aquinas sic istum locum interpretatur, Verbis sacrae Scripturae mhil addendum aut minuendum esse: 3. qe6o. art. 8? & Caletanus in hunc locum ait, Hinc colligi legem Dei esse perfectam? Sed videamus quemadmodum Bellarminus suam interpretationem comprobet. Quia alioquisinquit) peccarunt Prophetae & Apostoli, qui tam multa postea addiderunt, si de nihil addendo intelligantur haec verba. Ergo non de nihil addendo, sed de non corrumpendo eo, quod scriptum erat, intelligi debent. Resp. 11. Prophetas & Apostolos fuisse extra communem hominum sortem, & tantam habuisse authoritatem, quantam habuit Moses ipse, ac proinde non minus illis, quam Mosi, credendum esse. Non possunt Papistae suas Traditiones tanta authoritate confirmare. 21. Prophetas & Apostolos, quando novos libros conscripsetunt, nihil ad verbum dei scriptum addidisse. Nam in verbo Dei duo consideranda sunt, nempe ipsa doctrinae summa, eiusdemque praecipua capita, & horum capitum explicatio. Quod ad summami doctrinae attinet, nihil a Prophetis & Apostolis additum est; quod hoc ymodo facile probari potest: Tota enim Scripturae summa in duabus partibus posita est, Lege nempe & Evangelio. Totam Legem a Mose scriptam esse, nemo negat, tum moralem, tum indicialem, tum caeremonialem. Sed. de Evangelio fortasse dubitari potest. Immo & ipsumquoque Evangelium totum in Mofaicis libris potest inveniri. Nullus est in ipso Symbolo articulus fidei, cuius non illustre testimonium apud Mosen extat: ergo tota: doctrina, id est, doctrinae summa in libris Mosis continetur. Quod ad expositionem vero & explicationem doctrinae illustriorem attinet, multa a Prophetis & Apostolis addita sunt, Mosen Prophete illustrarunt, Prophetas Apostoli: Sed nec hi, nec illi dogma aliquod addiderunt, quod non in libris Mosis reperiatur: vt qui legem explicat, non aliquid addit ad legem. Obeam causam Apostoli suum Evangelium ex veteris Testamenti libris confirmant. Et Christus ait loan. 5. Scrutamini Scripturas, nam illae de me testantur.
Sed instat Bellarminus, atque in Chemnicium, Brentium, ac Calvinum, isto modo respondentes, involat. Et hoc modo Traditiones (inquit) non sunt additiones, sed expositiones Scripturae. Nam & Traditiones in vniversali (inquit) licet non in particulari, reperruntur in Scripturis; & non alio modo reperiturnovum Testamentum in veteri. Atque ad hanc suam responsionem illustrandam similitudinem quandam adhibet. Vt arbor (inquit) est in semine, tanquam in virtute sua; sic novum Testamentum est in veteri, implicite nempe & potentia, atque in vniversali tantum, non in particulari. Et eodem etiam modo Traditionos (inquit) sunt inScripturis. Nam ut Moses ait in vniversali, Prophetam vobis suscit abit Deus mihi similem, illum andite; ita in vniversali iubemur per Apostolum Traditiones tenere. Sic ille Chemnicio, Calvino, ac Brentio respon¬ det: sed hanc eius responsionem tollo. Et primo quidem affirmo, Traditiones plerasque Papisticas nullo modo posse esse Scripturarum ex positiones, quia Scripturis apertissime adversantur & repugnant. Eiusmodi est cultus imaginum, & sacrificium altaris, vt postea patebit, si Deus dederit, ve ad illas Controversias veniamus. De his & huiusmodi Scripturae expositionibus illud vere dici potest, Vaeglosse, quae corrumpit textum. Secundo, dico falsum illud esse, quod lesuita ait, novum Testamentum non in particulari, sed in vniversali tantum in vetere contineri. Similitudo, qua vtitur, & impia & blasphema est, novum nempe Testamentum non. alia ratione in vetere esse, quam quemadmodum arbor est in semine, id est, potentia tantum & virtute. Omnia enim dogmata & capita Evangelij non in universalitantum, sed & in particulari, non implicite tantum, sed explicite in vetere Testamento reperiuntur, licet forrasse non tamperspicue & manifeste. Si articulos fidei nostrae percurramus, eos inveteres Testamento omnes, etiam in particulari, reperiemus; vt, Deum esse creatorem coeli & terrae, Christum esse filium Virginis, & quae se quuntur, Haec omnia in vetere Testamento futura praedicuntur, quae in novo facta declarantur. Sed forsan dicent, Sacramenta novi Testamenti non posse in vetere Testamento inveniri: nam hoc mihi hac de re cogitanti venit in mentem. At possunt. Nam Mare & Petra Baptismum figurabant, Manna. vero Eucharistiam, vt testatur Apostolus, 1. Cor. 11. Alioqui non potuerunt Apostoli omnia sua, quae proposuerunt dogmata, ex vetere Testamento probare. At certum est Apostolos omnia, quae dixerunt, authotitate veteris Testamenti confirmasse. Itaque Beroeenses scrutabantur Scripturas (Act. 17) num ita se haberent illa, quae Paulus praedicaret. Si vero in hac sententia tantum (suscitabit vobis Deus Prophetam mei similem, ipsum audite) tanquam in semine arbor (ut Iesuita ait) totum novum Testamentum comprehendatur: nunquam certe persuadere potuissent Iudaeis Apostoli hunc Iesum esse Messiam. Sed illi multis aliis Scripturae testimoniis vsi sunt. Paulus dicit Act. 26. 22. se nihil dixisse extraAsosen & Prophetas. Sic Christus Luc. 24. 27. exorsus a Mose & abomnibus Prophetis, interpret abatur in omnibus Scripturis, quae de ipsoerantirergo alia erant satis luculenta testimonia, praeter vnicum illudiquod Beilarminus citat. Et Rom. 1. 2. Paulus ait, Evangelium in Prophetis promissum esse. Ideo falsum est, novum Testamentum tantum potentua esse in vetere. Totum enim Evangelium non minus per fecte est invetere, quam in novo Testamento, licet non tam perspicue; & non minus arbor in vetere Testamento, quam in novo, licet non tam patulis diffusa ramis. Irenaeus, Lib. 4. Cap. 66. quando multis verbis ostendisset, Christum perfecisse omnia, quae Prophetae praedixerant, subiungit tandem in finecapitis: Legite diligentius id quod ab Apostolis est Evangelium nobis datum, & legite diligentius Prophetas, & invenietis universam actionem, & omnem doctrinam, & omnem passionem Domini nostri praedicatam in ipsis. Hic locus evertit Bellarmini responsionem. August. in Psalm. 105. ait, vetus Testamentum in novo revelatum esse, & novum in veteri velatum. Et in Lib. 17. cap. 6. contra Faustum Manichaeum sic scribit: Venit Christus, non vt adderentur quae deerant, sed vt fierent, & implerentur quae scripta sunt. Atque hoc ait ipsum Christum suis verbis indicare, cum ait, lota vnum aut apex vnus non transiet a lege, non, donec addantur quae desunt, sed donec omnia impleantur, quae scripta sunt: adeovt ne ipse quidem Christus aliquid addiderit, sed omnis eius doctrina, omnis etiam actio eius, & passio in vetere TeJstamento habeatur. Hieronymus in Epistola ad Damasum ait: Quicquid in vetere Testamento legimus, hoc idem in Evangelio reperimus: & quod in Evangelio fuerit lectitatum, hoc ex veteris Testamenti authoritate deducitur. Ergo quaecunque in novo Testamento inveniuntur, eadem etiam in particuiari, non tantum in vniversali, authoritate veteris Testamenti possunt: confirmari. Istam nostram responsionem vnico adhuc tessimonio confirmabimus. Basilius magnus in suis ασηηκoiς sic scribit: Quid proprium est hominis fidelis? nempe assentiri verbo Dei summa per suasione, nihil reijcere, aut superaddere. Hoc illud est, quod vetat Dominus Deut. 4. Tum subiungit Basilius: Nam si quod non est ex fide, est peccatum, & fides ex auditu, auditus vero ex verbo Dei, tum quicquid non ex Scripturis depromitur, peccatum est. Basilij verba sic habent: Τίἰσιον τιςοῳι τό ἐν τοιαυτη πηροροεια ζνδατθεα τς δμωαμῳ τειπημηνον, κι μηδεν τολμαν αθετεον, ἡ σειθιατθηεζ ει γιρ ταν ο τκ οκ πίσεωσ αυθτια δσεν, ας φισηὀ θτυσολος, ἡ δο πιςῆς ἔζ ακοῆς, η δε εκοη δια ρηματος θες, παη τοεκτόσ τ θεσπνοθσεγαρησ, ικακ πισεωσ ὀν, αμτία δειν. Ex quibus verbis haec tria colligo. Primum, verba illa Mosis, quae habentur Deut. 4. & 12. de verbo Dei scripto intelligenda esse. Nam ad illa verba Basilius in hoc loco alludit. Secundum, illud verbum, ex quo fides oritur, esse scriptum. Tertium, quicquid est extra Scripturas, εκτός τ θεοπνευςοδγραῆς, esse pecreatum, quia non est ex fide, & rejiciendum esse. Atque haec de primo Scripturae loco dixisse sufficiat.
Secundus noster Scripturae locus sumitur ex Apocal. 22. 18. & est prioti similis. Verba sunt huiusmodi: Contestor cuivis audienti verba Prophetiae, libri huius, fiquis apposuerit ad haec, imponet ei Deus plagas scriptas in libro isto: & si quis abstulerit aliquid ex verbis libri Propbetiae nuius, auferet Deus partem eius e libro vitae, & ex urbe sancta, & ex us quae scripta sunt in libro isto. Bellarminus respondet, prohiberi his verbis, ne liber ille corrumpatur, non aute ne novi libri scribantur, aut nova dogmata tradantur. Nam ipse loannes (inquit suum Evangelium postea scripiit. Nespondeo: primo, Non prohibetur hoc loco quaevis librorum additio, modo illi Prophetici, aut Apostolici sint. Poterant Prophetae, poterant Apostoli alios libros addere. Non sequitur tamen, hic non prohiberi Traditionum Papisticarum additionem, nisi possint probare Traditiones suas Apostolica authoritate niti. Secundo, fateor haec verba proprie pertinere adconfirmandam authorita tem illius Propheticae Scripturae, sed possunt tamen valere ad confirman dam totius Canonis ἐλοκληριαν. Sic enim possumus ab argumento parium disputare: Par est authoritas & ratio aliorum librorum: Ergo si non licet ad hunc librum addere, ex pari non licebit ad alium aliquem librum addere quic quam, aut detrahere. Atque hinc sequetur, hos libros plenam perfectamque doctrinam in se continere, nec vllum dogma extra illos quaeri oportere. Qui vero vllum praeterea dogma necessarium esse putant, illis ad hos libros addunt. Salomon, Proverb. 30. 6. sic scribit: Ne adjcias quiequam verbis illius, ne arguaris, & inveniaris mendax. Sic Ambrosius colligit ex hoc loco divinis mandatis nihil detrahendum, in L.2. de Paradiso, Ca12. Idem etiam in expositione Apoc alypseos (si sit Ambrosijilla expositio, nam de eo quidam dubitant) haec verba, quae in manibus habemus, ad alias quoque Scripturas accommodat, & Rhemenses nostri in suis annotationibus testimonium eius afferunt. In illa vero expositione haec duo affirmat Ambrosius. 119. eum, qui Scripturas exponit, nihil addere:vbi tacite insinuat, eum, qui aliud facit, quam Scripturas exponit, aliquid addere. Alterum, ait haereticos illos esse maledictos, qui ad Scripturas divinas aliquid apponebant, aut ab illis aliquid detrahebant ad suas haereses confirmandas. Illi ergo hac comminatione constringuntur, qui adipsam Scripturam aliquid addunt, vel ei aliquid detrahunt, Augustinus similiter, in sua expositione in hunc locum, ait his verbis omnes Scripturarum falsatores damnari. Thomas Aquinas, in comment. in 1. Tim Co lectione thait, Scripturam Canonicam esse regulam intellectus nostri. Ad cuiusreiconfirmationem statim subiungit haec testimonia, quae nos tractavimus, tum illud ex Deuteronomio, tum hoc ex Apocalypsi. Ergo haec verba non dehoc tantum libro, sed de ipso Canone totius Scripturae intellexit:
Duo Scripturae testimonia tractata iam sunt, quibus addi aut detrahi abiquid Scripturae prohibetur: sequitur iam tertium. Illud vero habetur in primo capite ad Galatas, vers. 8. his verbis. Etiamsi nos, aut Angelus e caelo annun¬ ciaverit vobis, praeter id quod annunciavimus, anathema esto. Et postea vers. 9. Si quis annunciaverit vobis, praeterquam quod accepistis, anathema esto. Locus est egregius, eoque nostri omnes ytuntur, qui contra Papisticas Traditiones aliquid scribunt. Omnes illi rei sunt huius ἀναθεμαποσα qμ8, qui υαγγελιζοντα praeter illud quod scriptum est. At Papisticae Traditiones (ut demus non esse contra Scripturas) sunt tamen praeter Scripturas omnes. Qui ergo eas defendunt, ij huius anathematis rei tenentur. Quicunque aliquid ἐυαγγελιζοντα praeter Pauli Evangelium, ij ἀναθεματζογντ, Traditionum non scriptarum patroni aliquid praeter, immo etiam contra Evangelium Pauli ἐυαργελιζονταν, cum totum Pauli Evangelium in Scripturis habeatur: Ergo patroni Traditionum Papisticarum αἀναθεματ iζονr. Nostrum ex his verbis argumentum confirmatur etiam judicioAugustini, Lib. 3. Cap. 6. contra literas Petiliani; & Basilij, in summaMoral. 72. Cap. 1. Bellarminus duo respondet. Primo, non esse haec intelligenda de verbo scripto tantum, sed de omni Dei verbo, & scripto scilicet, & non scripto, seu viva voce tradito; neque huic expositioni Patres illos adversari ait. Respondeo: & fateor Apostolum anathema denunciare illis, qui aliquid addunt ad verbum Dei, quod ipse annunciavit: at affirmo illud omne verbum in Scripturis haberi. Nam vnde (quaeso) confirmavit suum Evangelium Apostolus? certe ex Scripturis veteris Testamenti. Quomodo hoc constabit? Ex Act. 17. 10. vbi legimus Beroeenses Evangelium & doctrinam Pauli ex Scripturis examinasse: quod non fecissent, nisi omnia a Paulo tradita fuissent in Scripturis? Act. 26. 22. & 13. apertius adhuc testimonium habetur. Eo loco testatur Apostolus Paulus, coram Festo, se divino praesidio munitum stetisse ad illum vsque diem, testific antem omnibus; sed nihil aliud, quam quod Moses & Prophetae dixerunt: & tum commemorat quaedam capita doctrinae suae deChristi morte, resurrectione, & c. Ergo constat, Apostolum nullam aliam vocem emisisse, nihil aliud docuisse, quam quod Mosis & Prophetarum testimonijs confirmari posset. Totum ergo Pauli Evangelium certa & clara veteris Testamenti authoritate probari potest. Quod vero Bellarminus ait, non obstare Augustinum & Basilium, quo minus hunc locum, ita intelligamus, quem admodum ille intelligi vult, cuiusmodi sit videamus. Ilsi (inquit) non colligunt ex hoc loco nihil praeter, sed nihil contra Scripturas tradendum esse. Ergo haec Augustini verba sunt, in loco illo quem supracitavimus: Sive de Christo (inquit Augustinus) five de eius Ecclesia, sive de quacunque alia re, quae pertinet ad fidem vitamque nostram. non dicam sinos, nequaquam comparandi ei qui dixit, licet sines, sed omnino quod sequutus adiecit, Si Angelus de caelo vobis annunciaveri, praeterquami quod in Scripturis Legalibus & Evangelicis accepistis, anathema su. Inhis verbis haec consideranda & animadvertenda sunt: Primo, Quaecunque Paulus docuit, ea in Scripturis posse reperiti. Id enim Augustinus diserte asserit, & Scripturas distribuit in Legales atque Evangelicas. Secundo. Quecunque sunt necessaria, ea etiam in his Scripturis Legalibus & Evangelicis posse reperiri. Nam ait Augustinus, Sive de Christo, sive de Ecclesia, sive de quacunque alia re, quae ad fidem vitamque nostram pertinet. Tertio. Quicquid praedicatur aut annunciatur, praeter id quod est in his Scripturis, illud omne esse repudiandum. Ait enim, praeterquam quod scripium est. Ergo non solum quod contra, sed etiam quod praeter Scripturas est, respui debet. Quarto, observandum est, Augustinum cum Pauloomnes Traditionum non scriptarum patronos & praecones ἀναθεματζειν. Iam Basilij verba, in summa Moral. 72. sunt huiusmodi: Oportet auditores qui sunt periti Scripturarum, examinare ea, quae traduntur a magistris, & quae συμρωνα γαρισ sunt, recipere; &giτia vero reiscere. Et ad hoc confirmandum inter alia affert hoc Pauli testimonium ad Galatas. Unde constat, Paulum hic de Scripturis loqui, & damnare omnem doctrinam, quae non sit tradita in Scripturis. Aliter enim, si liceret doctori alia afferre praeter Scripturas, frustra citaret hunc locum Basilius. Tum enim proponere debuisset aliquid aliud praeter Scripturas, iuxta quod periti Scripturarum magistrorum suorum dicta & dogmata ex aminarent. Nam qui tantum Scripturarum periti sunt, quomodo possunt ea examinate, quae traduntur a magistris praeter Scripturas? Ex hoc ergo patet, quicquid est praeter Scripturas, id omne esse αξπειον, ac proinde rejiciendum. Sic illi Patres idem dicunt, quod nos dicimus; idem defendunt, quod nos defendimus. At ait Bellarminus, Patres hoc loco vsos esse ad confirmandas Traditiones, vt Athanasium in Lib. de Incarnatione Verbi, & Cyrill. in Lib. de Fide recta. Respondeo: Traditiones vel sunt consonae Scriptuis, & lum sunt rec ipiendae, & qui eas non recipiunt, his verbis damnantur; vel sunt δθιτειαι, vt loquitur Basilius, & tum sunt repudiandae. Loquuntur Banes isti de Traditionibus illis, quae Scripturis consonae sunt, non deilliis quae sunt αξοτειαι. Atque haec de prima Bellarmini responsione adlogum illum qui profertur ex Epist. ad Galat. 1. 8. Accedo iam ad alter ameius responsionem. Dicit vero secundo in loco (praeter) hoc in loco, idem valere quod (contra) ita vt Paulus eos anathematizet, qui aliquid contra, non qui aliquid praeter Scripturas tradunt. Ergo non nova dogmata prohiberi, modo non sint Scripturis contraria: & sic Rhemenses locum istum interpretantur, ac Stapletonus, Lib. 12. cap. 10. At nos illuds praeter) proprie sumi dicimus, vt damnetur quicquid traditur praeter Evangelium illud, quod Apostolus tradidit. Sed videamus Bellarmini rationes, quibus hanc suam responsionem confirmare conatur. Quatuor vero rationes habet. Prima ratio est, Quia Paulus ipse alia multa docuit & scripsit: postea: & post hanc Epistolam scripsit Ioannes Apocalypsin, & Evangelium suum. Respondeo: Affirmo Paulum postea non docuisse alia, id est; nova ac diversa dogmata (ut Bellarminus vult) sed alios eadem docuisse. Nam quia ad alias regiones postea profectus est, coactus est eadem iterum iterumque repetere. Sic alios, sed non alia docuit. Aliud vero nec docere debuisse, nec docuisse vnquam, sed vnum & idem, ex eo patet: quod Evangelium Christi vnum est, & ille semper Evangelium Christidocuit. Secunda Bellarmini ratio sumpta est ex proposito & instituto Apostoli, quia disputat ibi Apostolus (inquit) contra eos, qui defendebant legalia: at defendere legalia, fuit contra Pauli Evangelium, non tantum prae ter ipsum. Respondeo: At Paulus non tantum probat legalia non esset servanda, neque illud vnicum est eius propositum; sed affirmat praeterease totum, integrum, & perfectum Evangelium Galatis tradidisse, adeo vt quicquid illi addatur, id falsum & impium sit. Nam Apostolus ait Pseudapostolos traduxisse Galatas ad aliud Evangelium, quod non est aliud(inquit ille in eodem capite) sed nonnulli vos turbant, & volunt invertere Evangelium Christi. Non ergo fuit aliud Evangelium, quod Pseudapostoli docuerunt, sed corruptio tantum ac depravatio illius Evangelij, quod Paulus docuit. Ergo cum Apostolus Evangelium Christi Ganatis tradidisset, in quo salus nostra plene perfecteque declaratur, Pseudapostoli sua legalia invehere conati sunt, quod fuit & praeter, & contra Pauli Evangelium. Sed Apostolus non dicit contra, quia Pseudapostoli negassent hoc esse contra Evangelium, quod Paulus ipse tradidit. Quare vt huic calumniae Apostolus occurreret, ait, praeter quod aununciavi, & vos accepistis: quasi dicat, Ego nihil tale docui: Ergo qui illud introducunt, fugiendi sunt, & nullo modo audiendi. Ita certum est praeter multo melius Apostoli instituto, quam contra convenire. Tertia Bellarmini ratio sumpta est ex Rom. 16. 17. quo loco scribit Apostolus in hunc modum. Precor autem vos, fratres, vt observetis eos, qui dissensiones & offendicula. faciunt, praeter doctrinam, quam vos didicistis. Sed Er asmus (inquit) transtulit (contra. Respondeo: Fateor: Sic & Beza. Nam quicquid est contra Scripturas, id praeter Scripturas est; & e converso etiam, quic quid in sac ra religione praeter Scripturas docetur, id contra Scripturas est, si mo¬ do habeat aliquam opinionem necessitatis, hoc est, si tanquam necessarium dogma proponatur. Nam cum Apostoli omnia necessaria inScripturis abunde cradiderint, quicquid praeter Scripturas vrgetur, vtnecessarium, id Scripturis contratium merito indicatur. Fateor ωοα aliquando commode verti posse (contra) sed non in hoc loco. Quarta Bellarmini ratio sumitur ex authoritate Patrum. Inducit vero Ambrosium. Hieronymum, Chrysostomum, Theophylactum, Oecumenium, & Augustinum. Hi omnes ( inquit) praeter, interpretantur, contra. Respondeo: in religione idem valere praeter Scripturas, quod contra: sed ratio prius ostensa est, cur Apostolus vteretur particula (praeter) potius, quam contra, quia magis ad causam propositam eius faciebat. Ad Patres non opus est vtrespondeamus. Chrysostomus vero apertissime pro nobis facit contra Adversarium. Sic enim scribit in eum locum: Non dixit e Apostolus, si contraria annunciaverint, aut totum Cvangelium subverterint, verum, sivelpaulum (hoc est, si minutum, exiguum, vel minutissimum aliquod) evangelizaverint, praeter illud Evangelium quod accepistis, etiamsiquidvis labefactaverint, anathema sint. Et vt magis pate at eum pro nobis facere, subiungit: Abraham, cum rogaretur, vt Lazarum mitteret, respondit, Habent Mosen & Prophetas: si illis non crediderint, neque mortuos resuscitatos audituri sunt. Haec autem Christus ipse inducit in parabola loquentem eAbrahamum, declarans se velle plus fidei habendum esse Scripturis, quam si mortui reviviscant. vεκρον εγειρομδυον δζεοπσοτερας οιλεδ εδ τῶς χαρας: Paulus vero (porro cum Paulum dico, Christum dico, hic enim erat, qui mentem illius agebat) etiam Angelis e celo descendentibus praeponit Scripturas, κ ἀγγιλον αζ ορονοd κaτααινόντον αυ τας ωροηθεσι: idque valde congruenter. Siquidem Angeli, quamlibet magni, tamen servi sunt ac ministri: caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universorum Domino Deo venerunt adnos. Itaecertum est Chrysostomum defendere perfectionem Scripturarum, & contra Papistas pronobis facere. Sustulit enim his verbis vtramque Iesuitae responsionem, dum statuit Apostolum & de scripto Dei verbo loqui, & damnareomnia, non modo quae contra, sed etiam quae praeter Scripturas annunciantur. Sic Oecumenius in hunc locum: τυπαρ δ διλοί τό ἐσον δυποτεμιοον τοῦ κήρυγατoς. Quantumvis minimum id fuerit, anathema sit. Sic Theophylactus ait, Apostolum dicere non contrarium, sed praeter.
Venio nunc ad Augustinum, cuius verba quaedam citat Bellarminus ex tract. 98. in loan. Evang. atque eadem etiam verba a Rhemensibus citantur in hunc locum ad Galatas. Ibi scribit Augustinus; Apostolumnon dixisse plus quam accepistis, sed praeterquam quod accepistis. Nam si illud di¬ ceret (inquit) sibi ipsi praeiudicaret, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, vt suppleret quae illorum fidei de fuerunt. Sed qui supplet (inquit) quod minus erat addit, non quod inerat tollit. Respondeo: Hoc testimonium non valet contra nos nostramque expositionem, quia etsi profecturus erat Paulus ad Thessalonicenses, vtplus doceret, tamenvi eadem, non alia, doceret. Quod vero ait Apostolus, defuisse aliquid illorum fidei, distinctione quadam vtor. Deerat quidem aliquid illorum fidei, quod ad subjectum, non quod ad objectum fidei attinet. Namtotam doctrinam illis tradiderat Apostolus, sed illi totam non didicerant: itaque ad eos iterum venire cupiebat, vt illi traditam doctrinam melius perciperent, atque vt illorum fides magis stabiliretur. Ita & nos nova ac nova quotidie institutione egemus, vt indies in fide novos progressus faciamus, quia fides non est perfecta in hac vita. Augustinus interim non ait, contraria tantum dogmata ab Apostolodamnari: nam illud plus (de quo ipse loquitur) hujusmodi potest esse, quod non sit praeter Scripturas, sed in Scripturis habeatur. Atque haec de tertio nostro Scripturae testimonio: sequitur iam quartum.
Quartus vero Scripturae locus, quem nos contra Traditiones citamus, habetur loan. 20. vltimo versu, his verbis: Haec scripta sunt, vt credatis Ie sum esse Christum Filium Dei, & vi credentes vitam habeatis per nomen eius. Ex his verbis manifestum est, in illis quae scripta sunt, omnia necessaria posse inveniri, quia ex his fides plena ac perfecta nascitur, vtpotes quam salus aeterna consequatur. Haec nostra interpretatio nititur authoritate Augustini, in Tractat. 49. in loan. & ie. Lib. de Consensu Evangelist. C.35. & Cyrilli, in loan. L. 12. Cvlt. Hic Bellarminus varie se torquet, &l versat huc atque illuc: tandem quinque respondet, quae ordine examinabimus. Primo ait, Ioannemloqui de miraculis Christi, & asserere tam multa mitacula esse scripta, vt possint nobis probare & persuadere Christum, esse Messiam. Respondeo: etsi Evangelista faciat mentionem miraculorum in versu penultimo, tamen illud (τοότα) quod subiungit in vltimo versu, magis de doctrina, quam de miraculis intelligendum est. Nam miracula proprie non gignunt in nobis fidem, sed genitam potius confirmant & suffulciunt; & mitacula doctrinae inserviunt, fidemque faciunt. Hic ergo totius Evangelij finis indic atur. Est enim Evangelij scopus, vt nos credamus, & sic semper vivamus. Sic Augustinus in hunc locum, tract. 122. Sic Lyranus, sic HugoCardinalis, sic Iansenius, Augustinus ait finem huiuslibri his verbis indicari. Lyranis his verbis doctrinae huius vtilitatem explicari dicit. Hugo Cardinalis sic scribit: Specialiter (inquit) intentio huius libri, generaliter vero totius Scripturae finis his verbis declavatur. Sic Iansenius etiam ait, libri totius finem his verbis intelligi. Secundo, Respondet Bellarminus loannem loqui tantum de rebus a se scriptis, ac proinde si illae sufficiant, aliae Scripturae superfluae erunt. Respondeo: Si quae scripta a loanne sunt, eiusmodi sint, vt ex ijs fidem & salutem consequi possimus, tum multo magis possumus ex omnibus libris, & ex toto Scripturarum Canone fidem & salutem consequi. Deinde, multo rectius hunc locum possumus interpretari, si dicamus loannem hic loqui non de suo tantum libro, sed de omnibus libris novi Testamenti. Nam viderat ille omnes, & hoc Evangelium postremo scriptum est: Et quanquam forsan aliqui libri postea prodierunt, tamen non sequitur, omnia necessaria non tum fuisse scripta: Sed quia ait, haec scripta sunt, vt credatis Iesum esse Christum filium Dei, hoc non ita intelligendum est, quasi sine his Scripturis nullo modo fides perciperetur, aut salus. Nam ex vetere Testamento potest fides & vita percipi; & qui vetus tantum Testamentum habebant, fideles erant, & servabantur: sed hoc modo multo clarius & apertius, multo melius & certius ad fidem & salutem perveniemus. Sunt ergo haec scripta Ioannis necessaria ex hypothesi, vt & reliqui libri novi Testamenti, quia scilicet De us nos hoc tempore clarius sub Evangelio docere voluit, & extare multo apertissima peractae redemptionis testimonia. Tertio, ait Bellarminus loannem non affirmare haec sola sufficere ad fidem & salutem, sed haec & alia quae scripta sunt referri & ordinari ad hoc, vt credamus, & vitam? habeamus. Respondeo: Scriptura non est tantum vnum ex illis mediis, quae referuntur ad salutem, sed est totum & solum medium, est perfectum, & integrum medium, quia fidem perfectam generat. Ea enim fides, quae affert salutem, est perfecta: Perfectum igitur est illud medium, quo haec fides generatur. Argumentum hujusmodi institui potest: Quaecunque sunt ad salutem necessaria, ea posita sunt in hoc, vt Iesum esse Christum Dei filium credamus: Sed quaecunque necessaria sunt, vt Iesum esse Christum credamus, ea scripta sunt; Ergo quae cunque sunt adsalutem necessana, in Scripturis habentur. Quarto, conatur Bellarminus Augustini & Cyrili. testimonia eludere. Et ait primo, Patres istos loqui aut de mitaculs Qistim aut ad summum de dictis & factis Christi. Respondeo Hoc sufficit. Sicuimom nia dicta Christi loannes sufficienter scripsit, tum & totam etiameius doctrinam scriptis mandavit, quanta nobis sufficeret. Secundo, ait illos non affirmare ex hoc loco, omnia quae sunt absolute ad salutem necessaria, esse sufficienter scripta, sed omnia, quae Evangelistae putabant scribenda esse, sufficienter scripta esse. Respondeo: Ridiculum certe commentum, quodumle ex Cano didicit, L. 32. cap. vlt. Sed si Augustinum & Cyrillum consula¬ mus, huius interpretationis falsitatem facile agnoscemus. Ait enim Augustinus (tractat 49. in loan.) electa esse quae scriberentur, quae saluti credentium safficere videbantur: non ait sufficienter scripta esse, quae scribuntur. Ergo omnia scripta sunt, quae sufficiunt nostrae saluti, quaeque necessaria sunt. Et idem 1. Lib. de Consensu Evangelist. Cap. vlt. sic scribit: Quicquid ille (hoc est Christus) de dictis aut factis suis nos legere voluit, hoc Jscribendum eApostolis, tanquam suis manibus, imperavit. Forsan amipient, quod Augustinus ait, legere voluit. Sed hoc contra illos inprimis facit. Nam leguntur illorum Traditiones alicubi, etsi non scriptae dicantur. At: Augustinus ait Christum ea omnia Apostolis suis scribenda imperasse, quae nos legere voluit: ergo de his Traditionibus nullum mandatum dedit aut scribendis, aut legendis. Nam si eas aut scribi, aut legi voluisset, quinam potius illas scripsissent, quam Apostoli, qui reliqua scripserunt? aut vbi potius legi debuissent, quam in scriptis librisque Canonicis? Cyrillus vero, in Lib. 12. in cap. vlt. in loan. ait ea scripta esse, quae scribentes sufficere putabant, tam ad mores, quam ad dogmata. In cuius quidem testimonio duo nobis consideranda sunt. Primo, non de libris tantum loannis haec verba intelligenda esse, sed de alijs; ideo ait, quae scribentes, scilicet Apostoli, sufficere putabant. Secundo, sufficere & ad mores, & ad dogmata, ea quae scripta sunt. Quinto, respondet Bellarminus, omnia in vniversali sufficienter scripta esse, non in particulari; quia iubemur in Scripturis tenere Traditiones: ubi recurrit ad subterfugium illud, quo prius vsus est. Respondeo. Sed si tantum in vniversali hoc modo omnia scripta sunt, quare obsecro tam multa sunt scripta? nam pauca sufficere potuissent, ex quibus reliqua sumerentur: etiam haec vnica sententia instar omnium fuisset, credite quae Ecclesia docet: quem admodum dixit prius, Traditiones suas vniversaliter praecipi a Paulo in his verbis, Tenete Traditiones, vt praeterea nihil desiderandum esset. At Augustinus, vt modo accepistis, longe aliter: Sive de Christo, sive de eius Ecclesia, sive de quacunque alia re, quae pertinet ad fidem vitamque nostram, non dicum si nos, ne quaquam comparandi ei qui dixit, licet finos, sed omnino quod sequutus adiecit, sie Angelus e coelo vobis annunciaverit, praeterquam quod in Scripturis Legalibus & Evangelicis accepistis, anathema sit: Ergo in particulari, & quidemsufficientissime, omnia scripta sunt. Andradius, 2. Lib. Orthodoxarum expheationum aliter respondet, sed ita ridicule & inepte, vt eius responsione Bellarminus vti noluerit. Ait enim Augustinum & Cyrillum scribere, haec quae scripta sunt, sufficere, non quod Evangelistae omnia fidei nostrae Sacramenta parvo hoc volumine complexi sint, sed quod Viri sanctissimi ea literis consignarent, quae ad constituendam fidem aliarum. rerum omnium, quae literis comprehensae non sunt, satis sufficere poterant. Itaj isti Patres senserunt, si credimus Andradio, Evangelistas scripsisse, non quae saluti nostrae sufficerent, quod tamen Augustinus diserte affirmat;) sed quae Traditionum fidem constituerent; quod sine omni ratione dicitur. Nam haec quae literis prodita sunt, quomodo tandem fidem constituere possunt earum rerum, quae nusquam scriptae sunt? Sed Augustinus ait praeterea Apostolos scripsisse divina authoritate, quicquid nos Christus voluit de suis aut factis aut dictis legere. Et secum Andradius ineo etiam pugnat, quod cum ante dixisset, viros sanctissimos scripsisse, quae sufficerent ad aliarum rerum fidem constituendam, mox tamen sui oblitus, Cyrillum affirmet de solo Ioannis Evangelio haec dixisse. Atque de hoc quidem testimonio satis multa dicta sunt,
Venio nunc ad celebrem illum Apostoli locum, qui habetur 2. Tim. 3. 16. 17. Tota Scriptura diuvinitus est inspirata, & vtilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae est in iustitia, vt perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum per fecte instructus. Nolo hic disputare, vtrum de veteris duntaxat, an de vtriusque Testamenti libris hoc loco Apostolus loquatur. Et ad novum etiam Testamentum ista pertinere arbitror. Etsi enim puero Timotheo nondum editi sunt novi Testamenti libri, tamen nonnulli ex ijs iam in lucem prodierant, quando haec scripsit Apostolus. Si vero tantum de veteris Testamenti libris loquatur. tum argumentum nostrum potest fortius constringi. Nam si libri veteris Testamenti per se sufficiunt ad haec omnia, quae hic commemorantur, tum multo magis Scripturae veteris simul & novi Testamentiplenam doctrinam continent. Sed nolo de hac re contendere. Existimo tamen hanc esse generalem de tota Scriptura sententiam. Ex hoc loco sic concludimus: Tota Scriptura utilis est ad hoc, vt homo Dei sit perfectus ad omne opus bonum; Ergo ad omnia, quae nobis necessaria sunt, Scripturae sufficiunt. Adversarius dupliciter respondet: Primo, admittendo quandam sufficientiam: Secundo, negando istam sufficientiam, quam nos statuimus. Nos istas responsiones examinemus. Primo ait, respondenposse Scripturas instruere hominem sufficienter, & perficere hominem Dei quodam modo, quod multa expresse in Scriptura continentur, & docet eadem Scriptura, unde reliqua sunt petenda. Res pondeo: Nos huic responsioni prius respondimus, non posse scilicet Scripturam eo tantum nomine sufficientem dici, quod quaedam necessaria in universali sufficienter tradat, & ostendat uvnde reliqua sumipossint; quia tum non opus esset vt Spiritus sanctus tam multos Scripturae libros ederet. Sufficerent enim Decalogus, Symbolum, & oratio Dominica, nec opus esset tot libris. Sed voluit Spiritus sanctus nos plenissime etudiri, ideoque tot libros edidit, & nos temisit ad Scripturas, in quibus luculenta, & sufficiens explicatio omnium partium fidei nostrae reperitur. Ridicula ergo haec responIsio fuit: & hanc solam tamen habet Canus, Lib. 3. cap. vlt. at Bellarminus ea contentus non fuit. Secunda quidem Epistola ad Thessalonicenses nonnulla continet gapresse, & nos remittit eo, vnde reliqua petenda sunt, vt ipsi Papistae fatentur, quia dicit, Traditiones tenete: ergo ille liber solus sufficeret, si vera esset haec responsio. Sic liber Ruth, losuae, & alij. Necesset ergo fuit Bellarmino aliam responsionem quaerere.
Secundo vero, negat istam sufficientiam Bellarminus, quam nos statuimus, idque triplici argumento. Primo ait, Apostolum non dicere, tota, sed omnis Scriptura. Ergo non toti modo Scripturae, sed omni, id est, singulis libris hanc laudem Apostolus tribuit. Perfecta erit ergo quaelibet pars Scripturae, & omnino singuli libri, si de tali perfectione Scripturae loquatur. Sic Stapletonus, Lib. 12. c. 8. non de tota, sed de omni Scriptura hunc locum, interpretatur. Respondeo: Omnis, hoc loco idem valet, quod tota, & saepeita vsurpatur: vt, omnis vita plena est miseriarum, id est tota. Sic Coloss. 2. 9. In ipso inhabitat τuσ τὸ τηρομα, omnis plenitudo diuvinitatis, id est, tota. Sic 2. Thess. 1. 11. vt compleat τέσαν ἐυδοκιαν, id est totam. Et saepe in Scripturis legimus, omnis Israel, id est totus Israel. Sic Luc. 21. 32. πας ολαbs, totus populus & Ephet. 4. 16. πν τόσόμα, totum corpus: & Matth. 3. 5. πέσa n ἐυδυια, χωάσα η ωριχωρος το ἐορδαν, tota Iudea, totaque regio: Act. 20. 27. Paulus ait se annunciasse ωάταν τυν αελλαν πο θει, totum consilium Dei: Rom. 4. 16. ποντί τῳ ωιςμαη, toti semini: Et sic necessario intelligendum esse hunc locum, manifestum est. Nam alias singuli Psalmi, imo singulacapita, imo singuli versiculi, imo singula verba essent ad haec omnia veilia. Haec enimomnia sunt partes Scripturae, & χαραί θεοπνώσον. At hoc Papistae non concedunt. Et nostra quidem interpretatio ex praecedentibus. confirmari potest, vbi Apostolus indicat se loqui de toto corpore Scripturae. Ait enim Paulus supra, Timotheum fuisse in Scripturis exercitatum a puero. At ille non in vna aliqua parte Scripturae, aut in libro vno, sed in tota Scriptura versatus est. Et ex subsequentibus etiam idem colligi potest. Ait enim Paulus, vtilem esse Scripturam ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae est in justitia: at haec tanta vuilitas ex tota Scriptura, non ex vno aliquo libro, aut libri particula, percipitur. Sic Dionysius Carthusianus non malus in¬ terpres: Omnis (inquit) id est, tota Scriptura Canonica. Illud vero ridiculum est, quod ait Bellarminus, in singulis libris has omnes vtilitates inveniri. Et probat in Epistola loannis secunda, quae est brevissima, haec omnia reperiri, quia ibi legimus Christum esse filium Dei, quod pertinet ad oδατιρλικν, & Antichristos multos tum ingressos esse in mundum, quod pertinet ad iλόίαον: & praecipit etiam in eadem Epistola Apostolus, vt diligamus alij alios, quod pertinet ad πδειαν: & ait etiam, Attendite vobisipsis, ne perdamus quae operati sumus, quod ad ἐπαγόρθυσιν pertinet. At debebat ostendere in singulis particulis & membris librorum haec omnia inesse, sil vellet suam interpretationem tueri. Deinde, etsi possunt in singulis libris sacrae Scripturae quaedam inveniri, quae his omnibus inserviant, tamennon vt Dei hominem ἔζαρτιοη, perficiant. Secundo loco ita disputat Bellarminus: Non fuit tum scriptum Evangelium loannis, non Apocalypsis, non alij etiam libri, cum haec scripsit Paulus: Ergo non potest hoc de toto corpore Canonis intelligi. Respondeo: Loquitur Apostolus de Canone, qui tum extabat, & plenam perfectamque doctrinam continebat. Nam libri post scripti non arguunt illud corpus non fuisse perfectum, sed hoc quod nunc habemus, esse magis perfectum. Libri enim qui accesserunt, non addunt aliquid ad doctrinam Scripturae, sed ad explicationem tantum illius doctrinae, quae prius tradita est. Et Apostolus non modo loquitur de libris illis, sed in genere de tota Scriptura. Cum ergo hi libu: ad corpus Scripturae accesserint, ad eos haec sententia aequo iure pertinet.
Postremo, ex ratiocinatione Apostoli illud colligit Bellarminus, quod vult: Disputat enim Apostolus (inquit) ab vniversali ad particulare, hoc modo: Omnis Scriptura est vtilis: ergo vetus Testamentum est vtile. Respondeo: Apostolus non disputat ab vniversali ad particulare, sed a causa efficiente, & finali. Ab efficiente sic: Tota Scriptura σευπηώςον est, hoc est, a Deo inspirata & instituta est: ergo tu lege Scripturas, exquibus veram sapientiam disces. Afine hoc modo: Scriptura ωριηημος, vulis est ad multa: ergo tu lege Scripturas, vt ex hac lectionetammul magnaque commoda capias. Vetus versio emendanda est, quam Beslatminus tamen sequitur: Omnis Scriptura divinitus inspruaviilis est; cum in Graeco sit, τάστα γαρν θεοπιώσος, χ ωριλιμος. Et licet quidem cum; puet adhuc esset Timotheus, non extabant aliqui libri novi Testamenti, tamen tum, cum haec Epistola scripta est, viro iam Timotheo, mult extabant, quos in manibus pij habebant, nempe Evangelium Matthaei, Marci, Lucae, & omnes etiam Epissolae Pauli: nam hanc scripsit postremam? Paulus Epistolam, paulo antequam ex hac vita migravit. Quide an non has etiam Scripturas Timotheo Apostolus commendavit? procul dubiocommendavit. Iam postquam Bellatmini sophismata diluimus, ad nostri argumenti confirmationem veniamus, quodin hunc modum instituimus: Tota Scriptura est ad haec omnia vtilis: ergo est perfecta, ac sufficiens, &romnia nec essaria continet. At ridet Bellarminus hanc argumentationem; Vilis est, ergo est sufficiens. Sic Rhemenses in hunc locum, & Desensor Censurae contraQuilielmum Charcum. Et hac responsione illi ora nobis obstruere videntur; at revera subterfugiunt. Nos enim non ita disputamus, Quia Scriptura vtilis est, ergo est sufficiens: sed ex magnitudine vtili tatis illius, quae ex Scriptura percipi potest, eius perfectionem ac sufficientiam probamus. Nam etsi non omne vtile est sufficiens, tamensi omnia sufficientia sint vtilia, tum vi conversionis quaedam vtilia sunt sufficientia, & quaedam etiam vtilitas sufficiens atque αυτυρκῆς est: atque huiusmodi haec quidem vtilitas est, cujus hoc in loco mentio fit: & hanc talem vtilita. tem esse, constat ex Apostoli verbis atque instituto. Eam enim Scripturarum commemorat vtilitatem, quae Scripturas etiam sufficientes esse demonstret. Nam sic Apostolus de Scripturis testatur verbis proxime praecedentibus, posse illas hominem ad salutem σορισα, hoc est, sapientem reddere. Ergo sunt sufficientes. In sapientia enim inest perfectio scientiae, vt nihili amplius requitatur: atex Scripturis possunt ea omnia sumi, quae homines sapientes efficiant: ergo quae requiruntur ad perfectam scientiam, in Scripturis habentur. Hoc argumentum non attingit Bellarminus, nec Rhemenses, nec Censor ille, Censuraeque defensor, nec vllus (quod sciam) Papista: Scripturae docent perfectam sapientiam: ergo Scripturae nobis ad salutem sufficiunt. Deinde, istam vtilitatem illustrat Apostolus, cum dic at Scripturas esse vtiles ad omnia: quae sane sufficiens vtilitas est. Sed quomodo id probatur, Scripturas esse ad omnia vtiles? quia in his scilicet. quatuor capitibus, quae hic commemorantur, insunt & continentur omnia, quae ad salutem nostram requituntur. Nam debemus aut vera docere, aut errores refellere, aut vitam recte instituere, aut vitia reprehendere. Et ipsi Papistae concedunt in his quatuor omnia contineri; cum pastores nihil aliud agant, quam haec. Αιδασκαλία sanam doctrinam significat, inelxο falsarum opinionum refutationem, quideia piam vitae institutionem, ἐποανίρουσς morum correctionem: ad haec omnia vtilis est Scriptura: at non sufficiens, inquies. Immo sufficienter vtilis. Id enim etiam ex his, quae sequuntur, magis adhuc patebit. Subiungit enim, vt homo Dei ἀρnο S, sit perfectus, ad omne opus bonum ἔζηρτισδος, perfecte instructus. Homo, vero Dei ita hic sumitur, vt 1. Tim. 6. 11. Significat enim Ministrum vela Pastorem, quod Melchior Canus fatetur, in 3. Libro, Cap. vltimo. Ita ergo possumus hinc disputare: Scripturae faciunt Ministrum perfecte instructum ad omne opus bonum. Ergo sunt sufficientes. Nam si Minister omnia, quae sunt ad suum munus nec essaria, ex Scripturis haurire potest, tum & populus etiam omnia ad salutem necessaria in Scripturis invenire potest. Nihil enim necessarium populo est ad credendum, quod non sit necessarium Ministro ad docendum & tradendum. Idem plane μιτξον est doctrinae in Ministro, & fidei in populo: quantum pastor debet docere, tantum populus debet scire & credere, non amplius. Ille vero dρνος dicitur, cui nihil deest: Scripturae faciunt pastorem ἀρnον: ergo eiusmodi faciunt, cui nihil desit: quod si pastori nihil desit, tum nec Scripturae aliquid deest, quae ipsum ita perficit. Et quamvis vetus interpres ἔζnρήσμηνον interpretatur instructum, tamen intelligit procul dubio perfecte instructum Sic Matth. 21. 16. vbi Christus locum ex Psalmo profert octavo, Ex σε uaτος vεπιον κι θηλαζεντον κἀτηρτισα αινον, vetus interpres transtulit, ex oreinfantium & lactentium perfecisti laudem. Sic Luc. 6. 40. vbi Discipulus ille, qui fuerit Domino similis, κατορπσυηνος dicitur, vetus interpres transtulit, perfectus. Eadem plane verbi significatio est hoc in loco. Cum igitur Scriptura ad haec quatuor vtilis sit, cum hominem Dei perfectumred. dat, cum sapientiam perfectam ad salutem doceat, perfectam eam esse ac sufficientem necesse est. Nullus Papista apte & plene huic argumento ynquam respondit, aut respondebit. Chrysostomus nonnullamhuic argumentationi nostrae lucem affert, in Comment. in hunc locum, Homil. 9. Ait enim ideo Paulum commendasse Scripturas Timotheo, quod sciret sibi brevi moriendum esse, & hoc procul dubio Timotheum summo dolore afficeret. Ideo consolatur eum his verbis, commendans ei Scripturas, quae instar omnium Magistrorum esse Timotheo possent. Ita solicitus fuit Paulus, vt hunc Timotheo moerorem tolleret. Subiungitvero Chrysostomus, & sic scribit, ac si Paulus diceret: Scripturas habes promina gistras, binc potes discere, si quid discere cupias, ἀπ ἔμιζαηστί) ταχαριη ενλειμα θειν, εκεισεν δυνήσν. Unde colligi potest, omnia ex Scuptunedisei posse, quae ab Apostolis ipsis disci potuissent, si iam viverent Hieroni mus in illa verba: Quae possunt σοριτισε, &c. ait Scripturas nonsufficere sine fide. Fateor: ergo indicat eas ad salutem sufficere, si quis eis credat. Ipsi etiam Papistae hanc interpretationem non reprehendunt. Nam Augustinus quidam Villavicentius, qui libros quatuor scripsit de ratone studij Theologici, dignos sane qui ab omnibus Theologiae studiosis legantur, in 1e. Lib. Cap. 32. haec verba habet: Scripturae, & quidem solae, possunt nos ad salutem erudire. Sed illi libri revera ab Hyperio scripti sunt: & ait Villavicentius, in titulo libri, a se restitutos esse, vt possent a Catholicis legi sine periculo. Sed haec verba ille non mutavit: quae tamen maxime contra Papistas faciunt.
Ac cedo nunc ad aliud argumentum, postremum ex illis, quae Bellarminus attingit, quod ex varijs Scripturae locis sumitur, in quibus Traditiones damnantur, vt Matth. 15. 6. Vos irritum fecistis mandatum Dei per Traditiones vestras: & Esaiae verbis, cap. 29. quae a Christo in eodem capite proferuntur, Frustra colunt me, docentes doctrinas mandata hominum: & Galat. 1. 20. vbi Paulus ait sesante conversionem suam) fuisse amulatorem Traditionum seniorum. Ex his, similibusque locis, sic concludimus: Christus & Apostoli damnant Traditiones: ergo non sunt recipiendae; & per consequens, Scriptura est sufficiens. Unicam habet responsionem Bellarminus, Christum scilicet & Apostolos non damnasse Traditiones, quas acceperant Iudaei a Mose & Prophetis,; sed eas, quas acceperant a recentioribus. quibusdam, quarum aliquae erant inanes, aliquae impiae. Hoc confirmat: authoritate Epiphanij, Irenaei, & Hieronymi. Respondeo: primo, Falsum est, Iudaeos a Mose, aut a Prophetis Traditiones aliquas accepisse. Nec ipse probat, & quidam Papistae etiam (ut ipse fatetur) contra statuunt, Denique, hoc ex Scripturis patet. Christus enim ait, Scrutamini Scripturas, non Traditiones. Et Abrahamus ait, Habent Mosen & Prophetas, audiant eos. Per Mosen vero & Prophetas intelliguntur Scripturae, vt Luc. 24. 27. Et nulla est mentio in Scripturis harum Traditionum: ne verbum quidem de illis faciunt Scripturae: ergo nullae fuerunt. Praeterea, qui fuerunt harum Traditionum custodes? Sacerdotes dicant, necesse est. At illi Scriptutam ipsam corruperant; ergo multo magis Traditiones. Praeterea, ad quam partem legis referebantur? nam ad vna partem legis referri necesse est. Non ad moralem: nam illa perfecte in Dec alogo tradita est, & in aliis libris explicata. Nec ad ceremonialem: nam ceremonialis etiam lex perfecte in Scripturis traditur in libris Mosis, vbi nulla ceremonia, ne minutissima quidem, praetermissa est. Etsi vero harum ceremoniarum explicatio nusquam in Scripturis habetur, tamen hoc nihil ad tem facit. Nam his rebus mortem Messiae, aliaque beneficia, quae ex illo ad nos derivantur, significari, & declarari, ex Scripturis manifestum est. Lex vero iudicialis ad istam quaestionem non pertinet: spectabat enim illa tantum externam. politiam, non fidem & religionem, de qua nos disputamus. Haec ergo a¬ quaestione nostra aliena est. Praeterea, proferant illi nunc (sipossunt Jaliquam ex his Traditionibus. At non possunt: Ergo iam omnes perierunt, Scripturis interim salvis. Secundo: Quod ait Christum damnare varias & impias Traditiones, concedo verum esse; sed non sequitur, cum Papisticas Traditiones non damnare. Nam quaedam etiam illarum inanes, quaedam perniciosae sunt, vt postea patebit. Tertio: Diconon tantum impias Traditiones a Christo damnari, sed quaecunque nulla Scripturarum authotitate nituntur. Nam istae crebrae Pharisaeorum lotiones ( quarum mentio sit Matth. 15 & Marc. 7) qui solebant seipsos, vascula, lectos tam diligenter lavare, non erant palam impiae & perniciosae, nisi traxissent aliam quandam secum impietatem. Imo videntur pietatem quandam prae se ferre. Hoc enim illi facere consueverunt, quia metuebant, nein hominem aliquem impurum incidissent, atque hoc modo pollutionem aliquam contraxissent. Sane probabiliorem haec Traditio rationem habet, & propius ad pietatem accedit, quam pleraeque Papisticae. Traditiones. Quarto: Quando mandatum objicit Christus, & Scripturas opponit Traditionibus, palam est eum damnare omnes non scriptas Tradi:. tiones. Quinto: Si authores harum Traditionum paucis ante Christum, annis vixissent, non appellasset eas Christus τι πποσρυτερων, hoc est, sentorum Traditiones. Hoc palam indicat, illas Traditiones non fuisse admodum recentes, sed satis antiquas. Et cum Esaiam Christus citat, ostendit se loqui non de certo genere recentium Traditionum, sed de vniversis Traditionibus non scriptis. Procul dubio igitur reprehendit Christus omnes doctrinas, quae sunt placita hominum, cuiusmodimultas Papistae in Ecclesiam invexerunt, de dierum, locorum, personatum, ciborum discrimine, & huiusmodi alijs rebus; quas omnes perniciosas esse dicimus, propter haec tria incommoda, quae sequuntur. Primo: Quia nos a Scripturis, quasi minime sufficientibus, nec omnia necessatia continentibus, avocant & abducunt; cum nos contra Christus & Apostoli semper ad Scripturas remittant. Secunde: Quia qui his dediti sunt, illi nonnullam salutis suae spem inipsis reponunt, quod Deo displiceat, necesseest. Tertis: Quia qui in his servandis occupantur, illi verum pietatis studium:ominunt, negligunt, & contemnunt, & toti in externa quedam instituta atque expercitia ab ipsis inventa & excogitata incumbunt. Hoc esse verissimum, experientia testatur, & in ludeis, & in Papistis. Nam in Papatu, opera charitatis, quae vere Deo gratasunt, eorum operum splendor oppressit, quae humana temeritas atque superstitio excogitavit. Sexto: Quod ad Patres illos attinet, quos hic citat Bellarminus, non est necesse aliquid re¬ spondere, quia nos supra ostendimus, omnes non scriptas Traditiones! a Christo damnari. Et possum ego etiam Patres introducere. Vide Cyprian. Epist. 63. & 74. quibus in locis aperte hoc Esaiae testimonio probatur, nihil esse recipiendum, quod Scripturae authoritate non nitatur. Et alibi etiam his testimoniis in eandem sententiam vtitur. Sic Chrysostomus, Hom. 52. in Mat. haec docet: Primo, Sacerdotes & Pastores ordinarios multa innovasse: ergo qui Sacerdotum munus obtinent & successionem, non semper fideles sunt. Secundo, hos fecisse contra illud praeceptum, Deut. 4. de non addendo, aut auferendo aliquid a verbo Dei: ergo qui aliquidmutant, aut innovant aliter, quam Dominus in Scripturis instituit, ij verbo Dei addunt, aut detrahunt. Tertio, hoc eos facere, non modo qui Scripturis contraria invehunt, sed & qui ea, quae contraria non sunt, praecipiunt. Nam ait, Non erat illa Traditio legi contraria, hoc est, Jpalam, & omni ex parte, sed ex consequente. Nam qui comedunt non nisi lotis manibus, non simpliciter faciunt contra aliquod Dei praeceptum. Sed in hoc ritu partem aliquam pietatis collocare, aut de hac consuetudine plus, quam de praeceptis divinis, laborare, est Dei legem inritam facere, Deumque graviter offendere. Iam Papistae hac in re multo intolerabilius peccarunt, quam olim Iudaei, quorum religio omnis versatur, non in servandis & gerendis ijs rebus, quas Christus sanxit ac praecepit, sed quas audacia & curiositas humana invenit. Exempli causa, qui inter Papistas religiosi habentur, multo accuratius regulas suorum authorum, quam Dei praecepta servant: quod esse verissimum, totus mundus iamdudum intellexit. Huc usque defendimus illa Scripturarum testimonia, quae Bellarminus nobis cripere conatus est, sed non potuit.
On this page