Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 9
DIximus de summa authoritate interpretandi Scripturas, quam esse solius Spiritus sancti loquentis in Scripturis, evicimus, non Patrum, non Conciliorum, non Papae: Nunc de mediis inveniendi sensum Scripturae disserendum est. Nam quando Scriptura non habet vivam vocem, quam audiamus, vtendum est quibuldam mediis, quibus investigemus, quis sit sensus, quae mens Scripturarum. Si enim Chistus ipse nobiscum ageret, Si Apostoli & Prophetae inter nos viverent, eos adire possemus atque obsecrare, vt sensum illorum, quae ab iis scripta sunt, nobis indicarent. Sed cum illi abierint, & libros tantum suos reliquerint; videndum est, quibus mediis vtendum sit, vt verum Scripturae verborumque divinorum sensum inveniamus. Ecclesia enim in Scripturis interpretandis semper mediis quibusdam vsa est. Recensebo vero primo in loco media illa, quae a nostris proposita sunt: quibus si legitime sancteque vtemur, a vero sensu non aberrabimus, & quibus ipsa vti Ecclesia debet, nisi errare in Scripturis interpretandis maluerit. Primo, Preces ad Scripturas legendas atque intelligendas necessariae sunt, & obeam causam Davidtoties a Deo petit, vt velit mentem illius illuminare, & oculos eius aperire: & Matth. 7. Christus ait: Petite, & dabitur vobis; quaerite & invenietis; pulsate & aperretur vobis. Et lacob. 1. cap. vers. 5. ait: Si cui vestrum desit sapientia, postulet a Deo, qui dat eam omnibus benigne, nec exprobrat, & dabitur ei. Unde Pater quidam dixit se orando magis, quam studendo ac legendo, in cognitione Scripturarum profecisse. Et Origenes, Homil. 12. in Exod. ait non solum studium nobis adhibendum esse ad discendas literas sacras, verum & supplicandum Domino, & diebus ac noctibus obsecrandum, vt veniat agnus de tribu luda, & ipse accipiens librum signatum, dignetur aperire. Augustinus vero, in Libro de scalaParadisi, cap. 2. praeclare hac de re in hunc modum scribit: Lectio inquirit, meditatio invenit, oratio postulat, contemplatio degustat, unde ipse Dominus dicit: Quaerite, & invenietis, pulsate, & aperietur vobis. Quaerite legendo, & invenietis meditando: pulsate orando, & aperietur vobis contemplando. Lectio quasi solidum cibum ori apponit, meditatio masticat & frangit, oratio saporem acquirit, contemplatio est ipsa dulcedo, quae iucundat & reficit. Lectio in cortice, meditatio in adipe, oratio in desiderij postulatione, contemplatio in adeptae dulcedinis delectatione. Haec Augustinus. Et Hieronymus ad Letam ait: Orationi lectio, lectioni succedat oratio. Et hoc primum semper medium esse debet, ac fundamentum aliorum:
Secundo, debemus intelligere verba, quibus vsus est Spiritus sanctus in Scripturis: ideoque nobis cognoscendae sunt linguae originales, consulendus est Hebraeus textus in veteri Testamento, Graecus in novo, ipsi Scripturarum fontes adeundi sunt, in versionum rivulis non est haerendum, Harum enim linguarum, Hebraeae nempe & Graecae, ignorantia multos errores peperit: has certe qui nesciunt, optimis adiumentis atque subsidiis carent, & saepe ac nec essario hallucinantur. Augustinus, inlibris de Doctrina Christiana, Theologiae studiosos saepius ad harum linguarum studium hortatur. Et hanc quidem ob causam in Concilio Viennensi, licet alioqui superstitioso, vtpote sub Clemente. 5. Papa habito, decretum est, vt in omnibus Academiis essent harum linguarum professores. Nisi enim verba ipsa intelligamus, quomodo sensum inveniemus: Et quidem exipsorum verborum intelligentia errores multi refutantur. Sic nos Adversarios nostros saepius refellimus. Exempli gratia, Luc. 2. 14. ex vulgata versione Latina, quae ita se habet (pax in terra hominibus bonae voluntatis) Rhemenses eliciunt arbitrij libertatem. Sed ex fonte facile refelluntur. Nam in Graeca editione est ἐυδοκια, quae nunquam significat liberum hominis arbitrium, vt Rhemenses inepte volunt, sed gratuitam Dei erga homines benevolentiam. Atque id quidem aliqui etiam Papistae concedunt. Ephes. 2. 10. in vulgata Latina versione sic legitur; Ipsius factura sumus, creati in Christo lesu in operibus bonis: unde quidam Papistae colligunt, nos operibus bonis iustificari. At ex Graeco fonter facile redarguuntur: nam ἐn illic, ad significat, non in. Coloss. 4. 16. mentio sit Epistolae cuiusdam Laodicensium, in veteri transiatione: vnde multiputarunt, fuisse Epistolam quandam Pauli ad Laodicenses scriptam. Sed ex fonte hic errot corrigitur. Nam in Graeco codice legitur & λδικειας I. Cor. 14. 16. in veteri vulgata versione sic verba schabent: Si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet Amen? Hinc Papistae colligunt, debere esse aliquem, qui sacerdoti pro toto populorespondeat, quales illi sunt triobolares ministri, qui semper astant a latere sacerdoti. At ex Graeco textu hoc facile refutatur. Nam δἀναληρωετον τυπον το ἔδιοτς, non is dicitur, qui locum idiotae supplet(verbum enim aramupev nusquam eo sensu legitur) sed eum potius qui implet locum idiotae, hoc est, qui sedet inter idiotas, & vere idiota ac laicus homo est. 1. Sam. 21. 13. dicitur David, cum esset in domo Achis regis Geth, insanivisse, sive insanum egisse in manibus eorum, id est, furorem quendam simul asse. Vetus transsatio legit, collabebatur inter manus eorum. Horum verborum Augustinus in Comment. in Psal. 33. novam expositionem: adhibet, ex vitiosa, nescio qua, cuiusdam interpretis versione, qui verterat isto modo, ferebatur in manibus suis. Hinc ista ad Christum refert Augustinus, & vera esse dicit, si ad coenam accommodentur, quia Christus sequodammodo portabat in manibus suis, cum diceret discipulis, Hoc est corpus meum. Sed addit, quodammodo, ne Papistae eum sibi favere existiment. Atque in hunc quidem errorem incidit Augustinus, quod vocabulum Hebraeum non intelligeret. Bellarminus, Lib. 3. cap. 12. de Eccles. probat Ecclesiam semper esse visibilem, testimonio Psalmit9. Insele posuit tabernaculum suum, quemadmodum vetus interpres locum illum, sequutus septuaginta, transtulit Sed Hieronymus ante annos mille cucentos ex Hebraeo sic vertit, Soli posuit tabernaculum in eis (coelis) venon Ecclesiae in sole, sed soli in coelis positum esse tabernaculum hic locus testetur. Et huiusmodi vitiis atque mendis versionum haeretici, ac maxime Papistae, abutuntur ad errores suos comprobandos, qui ex fon¬ tium inspectione, ac linguarum scientia, facillime removentur. Illud ergo inprimis necessarium est, quem admodum idem Augustinus alicubi monet, vt signarerum, id est verba, recte ac vere intelligamus.
Tertio, Inverbis considerandum est, quae propria sint, quae figurata ac modificata. Quando enim verba figurate sumuntur, non sunt proprie interpretanda. Miserabilis animae servitus est (inquit Augustinus, in libris de Doctrina Christiana) signa prorebus accipere, id est, proprie dicta: interpretari, quae figurate dicuntur. Hinc illa tam difficilis & tam diuturna controversia inter nos ac Papistas de verbis coenae, quae illi proprie, nos figurate intelligi volumus. Sed quomodo sciemus, num verba proprie ac figurate sumantur? Hic ergo quartum medium est adjungendum.
Quarto, Debemus igitur cuiusque loci scopum, finem, materiam, circumstantias (nempe personas, locum, tempus, ut inquit Augustinus) antecedentia etiam & consequentia considerate, atque isto modo non erit difficile tum multos errores refutare, tum ea quae primo obscura videbantur, aperte intelligere. Et 1. Pet. 4. 8. vbi scribit Petris, charitatem operire multitudinem peccatorum, coneludunt Rhemenses, charitatem habere vim tollendi & extinguendi peccata, atque ita nos coram Deo iustificandi; ergo non solam fidem iustificare. Iam si consideremus occasionem, scopum, antecedentia, consequentia, & reliquas circumstantias; reperiemus Apostolum non de nostra charitate loqui, quae nos coram Deo iustificet, ac peccatorum nostrorum: remissionem impetret; sed de fratema charitate, quae multas offensiones reprimit, atque ita odia inimicitiasque inter fratres extinguit. Sed quomodo intelligam hunc esse huius loci sensum) Ex ipso scilicet contextu. Apostolus enim verbis proxime praecedentibus ait, Habentes syncerum erga vos ipsos amorem. Loquitur ergo de amore, quo fratres nostros complecti ac prosequi debemus. Si vero hunc locum cum alio loco comparemus, nempe, cum Prov. 10. 12. vnde Petrus verba ista desumpsit, apertius hoc multo patebit. Ibi enim in hunc modum legimus: Qdium excitatrixas & contentiones, charitas autem operit multitudinem peccatorum: vbi cum oppositio quaedam sit inter prius ac posterius membrum, expriori membro posterioris sensus facile colligi potest. Matth. 19. 17. Sivis ad vitam ingredi (Christus ait) serva mandata. IHinc omnes Papistae colligunt, nos operum meritis instificari: interim noniattendunt, cuihomini sic Christus responderit; ei sane, qui suae institiae opinione subnixus, ad Christum accesserit, quique superbia elatus quaesierit, quid facere cum oponeret, vt aeternam vitam adipisceretur. Tales homines, qui suis meritis confidunt, merito ad legeni amandamur, vtsic, quantum a perfecta iustitia absant, intelligant Et quidem veteres crebio eanuint, cum istam con¬ textus consequutionem non attenderent, lob. 21. 13. legimus, Ducunt in bono dies suos, & in puncto ad infernum descendunt: quae verba sic multi intellexerunt, quasi vir sanctus diceret divites postquam vitamomnem in deliciis consumpserint, repente in poenas perpetuas praecipitari, cum facile constet ex verbis aliud esse, & fere contrarum, quod velit divites illos hominesim probos, & Dei ac pietatis inimicos, non modo in vita, sed etiam in morte felices esse: quia postquam se omnigenere voluptatum expleverint, sine dolore diuturno moriuntur; cum alij lento morbocontabescant, multisque dolotibus in morte crucientur. Atque hinc quidem nascitur quintummedium
Quinto enim loco, Vnus locus cum alio comparandus & conferendus est, obscuriora nempe loca cum apertioribus & minus obscuns. Si enim verba vno in loco fuerint obscura, alio loco planiora erunt. Exempli gratia, lacobus 2P cap. vers. 21. assent Abrahamum operibus iustificatum fuisse. Locus obscurus est, & Papistis favere videtur. Unde ergo verum horum verborum sensum sciemus? Compatandus scilicet hic locus est cum secundo versu quarti capitis Epistolae ad Romanos, atque ita facile, quomodo hic locus intelligendus sit, apparabit. Paulus enim, Rom. 4. 2. diserte ait, Abrahamum ex operibus iustificatum non fuisse, quia tum haberet quod gloriaretur. Atquede operibus, quae sequuta sunt vocationem Abrahae, loquutum esse Paulum Apostolum eo in loco, satis constat. Primo, Quia dicitur, Credidit Abraham Deo, & imputatum est ei ad iustitiam: quod diul post voc ationem eius evenisse, omnes sciunt. Secundo, Quia postea ad Davidis exemplum accedit, quem omnes norunt fuisse hominem sanjctum, & Spiritu Dei renatum, ac a Deo vocatum, Fateamur ergo necesse est iustificationis nomen varie sumi, nisi velimus existimare Apostolos a se dissentire, & pugnantia enunciare. Apud Iacobum igitur iustificari idem valet, quod iustum declavari ac demonstrari, quemadmodum ipse Thomas Aquinas fatetur in illum locum; Apud Paulum vero, iustificari idem est, quod a peccatis omnibus absolvi, justumque apud Deum reputati.
Sexto, In locorum collatione hoc observandum est, nempe nonmodo similes locos cum similibus, sed dissimiles etiam cum dissimilibus conferendos esse. Similes cum similibus conferendi sunt: ut exempli gratia, locus ille, qui habetur loan. 6. 53. (Nisicomederitis carnem filij hominis, & biberitis sanguinem eius, non habetis vitam in vobis) cum loco illo, qui habetur loan. 4. 14. (Quisquis biberit ex aqua illa, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua illa, quam ego dabo ei, fiet in eo fens aquae salientis in vitam aeternam) Ista aqua spiritualis est, & genus bibendi est spirituale: ea dem vero ratio est comedendae illius carnis. Comedere enim ac bibere similia sunt. Ergo vt aqua bibitur modo spintuali, quae facit vt nunquam sitiamus; sic Christi caro non nisi spiritualiter comedi, ac sanguis bibi debet. Dissimiles loci cum dissimilibus: vt exempli gratia, Si idem ille locus, qui habetur lohan. 6. 53. comparetur cum sexto praecepto in Decalogo, nempe, Non occides. Si enim crimen, immo si flagitium sit, hominem occidere, certe multo gravius crimen est, hominen comedere & devorare. Itaque August. 3. L. de Doct. Christ. c.16. ait ista verba figurative intelligenda atque interpretanda esse, quia alioquiscelus & flagitium praeciperent.
Septimo, Omnes nosirae expositiones debent convenire analogiae se dei, de qua legimus Rom. 12. 6. Analogia autem fidei nihil aliud est, quam constans & perpetua sententia Scripturae, in apertis & minime obscuris Scripturae locis: quales sunt articuli fidei in Symbolo, quaeque continentur in oratione Dominica, in Decalogo, & in toto Catechismo. Singulae enim partes totius Catechismi apertis Scripturae locis confirmanpessunt. Falsa expositio est, quaecunque huic analogiae repugnat. Verbi gratia, Papistae ex verbis Coenae (hoc est corpus meum) transubstantiationem eliciunt: Sensum enim hoc modo reddunt: Hici panis transmutatur: in corpus meum. Lutherani alio modo interpretantur; nempe, Est sub hoc pane corpus Christi: atque inde consubstantiationem suam colligunt. Vtraque expositio dissentit ab analogia fidei. Nam primo, analogia fidei docet, Christum habere corpus simile nostris corporibus: tale vero corpus non potest vel latere sub accidentibus panis, vel esse vnam cum pane. Secundo: Analogia fidei docet Christum in coelo esse, ergo non est in pane, vel cum pane. Tertio: Analogia fidei docet e coelo venturum esse Christum ad iudicium, non e pixide. Similiter Papistae docent; nos instificari operibus. Id repugnat etiam analogiae fidei. Nam in oratione Dominicat petimus remissionem peccatorum, & in Symbolo credimus remissionem. peccatorum, idque semperdum vivimus, & non alienorum tantum peccatorum (sic enim daemones credunt) sed & nostrorum. Ergo non possumus credere Deum nos propter nostra bona opera instos habiturum esse.
Octavo, Quoniam imperiti nesciunt his medijs recte vti, debent illialios se peritiores adite, aliorum libros legere, doctorum interpretum Commentarios & expositiones consulere, cum alijs etiam dispurare. SicHieronymus, sic Augustinus, sic alij Patres fecerunt. Sed videndum. interim est, ne nimium illis tribuamus, neve putemus illorum interpretationes recipiendas esse, quia sunt ab illis profectae; sed quia authoritate Scripturarum, aut ratione nituntur; ita nihil illis contra Scri¬ pturas cedamus. Opera quidem, consilio, prudentia, ac scientia illorum vtamur, sed caute semper, modeste, ac sapienter, atque ita, vt nostram interim libertatem retineamus. Qui his medijs sic vti volet, & opinionis: suae perversitatem ac praeiudicium partiumque siudium deponet, quo multi in omni causa vruntur; poterit ille quidem Scripturas, sinon in omnibus locis, at in plerisque, si non statim, at tandem aliquando intelligere.
On this page