Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

1

CAPTTTIII ECCAAAPTTI

2

IN Calvinum deinceps Bellarminus invehitur, & pro Latina PsalTmorum editione respondet, quam Calvinus, in Antidoto Concilij Tridentini, corruptam & vitiosam esse verissime dixit, atque exemplis nonnullis demonstravit. Et quis tandem est, nisi desperatae causae patronus, qui hanc editionem possit defendere tanquam authenticam & incorruptam? Omnino enim exploratum est, eam non esse ex Hebraeo, sed Graeco, Latinam factam: nec ab Hieronymo, sed ab alio quodam incerto & incognito authore. Nonne vero magis rationi consentaneum est, vt Graecam editionem, ex qua illa fluxit, authenticam isti facerent? Illius enim haec non nisi filia est, vel imago potius. Cur illi in reliquis Hieronymianam, vt arbitrantur, versionem recipiunt, in hoc respuunt? Hieronymus in Psalmorum libro Latine reddendo non minus elaboravit, quam in caeteris. Et Latina illa editio, quae ante Hieronymum. vsitatissima fuit, non minus in Psalmis vitiosa extirit, quam in caeteris partibus. Sed propter vsum & consuetudinem eorum, quae pristinam illam Latinam in Ecclesiis passim propagarat, tritamque fecerat, Hieronymiana Psalmorum versio Latina publice recepta non fuit. Num ergo haec melior in Psalmis habenda est, quam Hieronymiana? Nullo modoNon enim retenta est, quia melior, sed quia communior fuit, nec tam facile mutari potuit. Eadem ratione si in reliquis priscam illam versionem vsus firmasset, non nunc Hieronymiana, sed illa, quantumvis depravata, tamen authentica habita fuisset. Sic enim plane in Psalmorum libris seres habet. Latina editio iubetur esse authentica: quare? Habemus enim & Hebraieam & Graecam: quarum Hebraica fuit Prophetarum, Davidis. Mosis, Asaphi, Salomonis, & aliorum, qui Psalmos scripserunt: Graecafuit Septuaginta interpretum, vtplerique existimant. Et quanquam non omnino contemnenda est, tamen Hebraicae veritatis puros fontes corrupit pessime inmultis locis. Latina vero haec multo adhuc inquinatior est, vtpote a fontibus remotior, & ex rivulo, non fonte, derivata. Tame non Hebraicam, non Graecam, sed hanc Latinam, scilicet talem, Patres Tridentini authenticam Psalmorum Scripturam fecerunt. Quod quanquam impudentissime fieri omnes perspiciunt, tamen illorum inconsideratissima temeritas atque audacia melius apparebit, si editionis huius errores aliquot oboculos propositi fuerint. Et quando Bellarminus eos excusare conatus est, quos Calvinus notavit, quam id praeclare ac probabiliter praestiterit, age, videamus.

3

Primus locus est Psal. 7. ver. 12. Apprehendite disciplinam: & Bellarminus ait in Hebraeo esse osculamini, sive adorate, filium: sed sensum eius loci rectissime redditum esse per, apprehendite disciplinam. Nam agnoscere filium esse Messiam non aliter possumus, quam fidem & doctrinam eius recipiendo, Respondeo: primo, Interpreti Scripturae non licet verbamutare, atque hac defensione deinceps vti, sensum esse a se redditum. Non enim quem ipse reddiderit, sed quem verba θειτῶσα postulent, videndum est. Secundo, non idem sensus est. Quis enim dixerit, apprehendere disciplinam, esse idem quod osculari filium? Non enim quia necesset est Christi disciplinam amplecti, si Christum Messiam regemque nostrum agnoscimus, propterea erit idem horum verborum sensus. Ita quae sunt consentanea, eadem omnino erunt. Tertio, Pulcherrimum de Christotestimonium, quo Christi hostes refellantur, nobis hac versione eripitur. Nam disciplina sic intelligi potest, vt nihil ad Christum pertineat: sed quod filium osculari iubemur, in eo nobis eius & divina natura, & imperium commendatur.

4

Secundus locus est Psal. 4. 3. Vsque quo gravi corde? In Hebraeo est, usque quoo gloriam meam in ignominiam? Bellarminus ait primo, verisimile esse corruptum esse textum Hebraeum: secundo, sensum eundem esse. Respondeo ad primum: textus Hebraeus in hoc loco non alius est, quam Hieronymitempore fuit, quemadmodum ex illius Psalterio constat. Septuagintalocum male legerunt ac verterunt, eosque sequutus est iste interpres. Lindanum de hoc loco cavillantem & calumniantem, Isaacus ejus praeceptor satis refutavit. Quod ad sensum vero, quis non mutationemmagnam videt, praesertim ve locum Bellarminus exponit? Ait enim Deum; conqueri de hominibus. At hoc falsum est. Non enim Dei sermo hic est, sed Davidis, de Adversariorum suorum audacia & nequitia conquerentis. Itaque ait, O filij vitorum, vos mei insolentes hostes, qui arrogantia furoreque subnixi, reliquos omnes despicitis, quousque gloriam meam ignominia afficitis? Bellarminus vero fingit Deum loqui, & conqueri de hominibus, quod aeterna negligant, temporalia diligant: & eos esset graves corde, vitio suo, sed Dei gloriam esse, beneficio divino. Quis Bellarminum non agnoscat egregium Psalmorum interpretem? Num deus, qui corde graves sunt, eos suam gloriam diceret? Num qui coelestia contemnunt, terrena consectantur, hos homines Deus suam gloriam ducit: Quis non istam interpretationem rideat? Genebrardus tamen melius sensum exposuit, qui per gloriam Davidis Deum ipsum intelligit, inquem ist ihomines erant contumeliofi.

5

Tertius locus est Psal. 31.4. Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Haec verba sic vertenda erant, vt ipse Bellarminus ex Hebraeovertit: Succus meus sine humore, & viror meus versus est in ficcitates estivas. Satis quidem hae versiones dissentaneae sunt. Sed tamen Bellarminus ait: vulgatum interpretem non posse in hoc loco reprehendi. Duas autem affert defensiones: Vna est, quod non verterit ex Hebraeo, sed ex Graecotranstulerit in Latinum: Altera, esse errorem scribarum in Hebraeo. Respondeo de prima: quod verterit ex Graeco, non ex Hebraeo, id multo magis ad accusandam, quam defendendam illam interpretationem valet. Quanto enim Graeca Hebraeis authoritate, fideque cedunt, tanto necesse est hanc versionemex Graeco non Hebraeo factam minus estimari. Deinde, quod textum Hebraicum esse in hoc loco corruptum suspicatur a scribis, id Genebrardus non est ausus dicere, nec quisquam, credo, praeter Bellarminum diceret, nisi qui nimium sunt in fontes Hebraeos iniqui: nec id sane Bellarminus suspicari videretur, si etrorem hunc aliter excusare posset. Verba Hebrae a certum facilemque sensum praebent. Latina. satis commode exponi vix possunt. Quid enim est, dum configitur spinat Spinam veteres peccatum interpretati sunt: Bellarminus spnam calamitatis intelligi dicit. Esto: quid tum erit, dum configitur spina? Graeca lectio etsi non debet probari, tamen intelligi potest, ἐν τῶ ἐμπαγυθαι μoι ἀκανθαν, id est, dum mihi infigitur spina. Hoc quid sit, video; at illud, dum configitur spina, velim nobis Bellarminus ex legibus grammaticis: interpretetur. Et quod prius versiculi membrum, Conversus sum in aerumna, sic Bellarminus exponit, Conversus sum ad poenitentiam tempore aerumna, hanc expositionem nec Hieronymi versio admittit, nec Genebrardus probat, quia verbum Haphac vix (inquit) dicitur de resipiscentia.

6

Quartus locus est in eodem Psalmo, v. 9. In chamo & fraeno maxillas eorum astringe, qui non approximant adte. Locus erat sic vertendus, Lupato. & fraeno oreorum astringendum est, ne accedant ad te. Bellarminus mitam? esse hac in re Calvini impudentiam ait. Quamobrem? Nam & Septuaginta(inquit) & beatus Hieronymus, & omnes Patres sic semper lege¬ trunt, vt nunc legitur. Respondeo: primo, Septuaginta ab Hebraeo longissime multis in locis dissenserunt, idque Hieronymus abunde testatur. Secundo, Hieronymus in hoc loco non mutavit veterem versioneni, non quod eam emendari non posse iudicaret, sed quod tolerabilem esse existimaret. Tertio, quod Patres sic legunt, vtnunc legitur, quid hoc ad remiNam illi versionem tritam sequuntur, quae ex Graecis non bonis Latina; facta est deterior. Deinde vero, quod Bellarminus ait Hebraea verba, etiam vt nunc habentur, sic posse comodissime exponi, Respondeo, id doceri, non dici oportuisse. Equidem Pagninus, Vatablus, Montanus, Tremellius, aliter opinati sunt, & Genebrardus ait dissolutam esse a Septuaginta sententiam, sed facilitatis causa. Verum illi sententiam sua disselatione multomagis difficilem & implicatam reddiderunt. Nam Propheta admonet, ne simus rationis & iudicij expertes, equo muloque similes, quibus os freno & chamo coercendumest, ne in nos irruant. Vetus interpres omnino alium verborum sensum proposuit, quasi Davidi praeciperet Deus, ut eorum omnium fauces fraeno chamoque constringeret, qui non ac cedunt (ut Genebrardi verbis vtar) ad tuam hominis naturam, rationem, & virtutem. Qua expositione nihil afferri potuit a Prophetae menter magis alienum.

7

Quintus locus est in Psalmo 37. 8. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus. Quaerit Calvinus quomodo sit intelligendum, lumbos impleriillusionibus. Bellarminus ait verbum Hebraicum significare non modo ignominiam, sed & ardorem. Respondeo, hoc quidem verum esse, sed quomodotunc lumbos impleri illusionibus interpretatur? Nimirum ponendo effectum pro causa. Davidem enim loqui de pruritu & ardore libidinis, qui illusiones in mente gignit. Apage: Nihil minus. Multo adhuc melius Genebrardus, qui per illusiones intelligit morbos, propter quos illi erat ab inimicis insultatum atque illusum. Davidis enim, is sensus est, lumbos vel renes suos gravissimo acerbissimoque morborepletos esse.

8

Sextus locus est Psalmo 67. v. 7. Qui inhabitare facit unius moris in domo. Vertendus erat locus, Qui unicos vel solitarios collecat in familia. Bellarminus ait verba Hebraica optime recipere plures sensus. Respondeos verba non nisi vnum verum sensum recipiunt, eumque planum & expeditum. Nam inter Dei laudes Propheta commemorat, quod unicos, id est, orbos, ac solitatios, nulla cognatione, nulla amicitia, nullis facultatibus praeditos sic augeat, locupletet, omet, vtiam familias, in quibus & liberi sint, & servi, habeant. Sic verba Pagninus vertit, & Vatablus, & Montanus, & antiquis seculis Hieronymus: vocabulum Hebraeum non significat μονοτροπες (υt Septuaginta verterunt) hoc est, unius moris, sed solitatios, aut vnicos. Itaque quae hic de morum similitudine, studiorumque coniunctione disputantur, ea quanquam vera sunt, tamen aliena sunt, nec ad institutum pertinent.

9

Septimus locus est in eodem Psalmo, v. proximo: Qui habitant in sepulchris. Calvinus contendit esse legendum, in siticuloso loco. Sic voluit interpres (ait Bellarminus) horrorem deserti illius exponere, vnde Deus populum suum eduxit. Respondeo: Iste opinatur Latinam Psalmorum: versionem, qualis hodie est, praeclare a se defensam esse, suoque muneri egregie satisfactum a se esse, si verborum aliquam qualemcunque, modo non impiam aut haereticam sententiam reddiderit: quasi nihil aliud in interprete Scripturarum requiratur, nisi vt sensum aliquem, non omnino absurdum, quamvis a mente Spiritus sancti alienum, exprimat. Quid enim alienius a mente Davidis fingi potuit, quam hic sensus est quem adversarius istis verbis tribuit? Nam Propheta non loquitur de illo deserto, vnde suum populum Deus eduxit, quemadmodum Bellarminus existimat, quod propter horrorem sepulchris comparetur; sed ait eos qui rebelles sunt, a Deo in loca arida & siticulosa detrudi. Quid hoc ad illud desertum, per quod populum suum Deus in terram Cananeam: eduxit? Sed hoc non totum fuit, quod in isto versu Calvinus reprehendit. Sic enim se verba habent in Hebraeo, Educit vinctos compedibus, at rebelles inhabitant locum aridissimum. Latinus interpres sic transtulit falso atque inepte, Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. Quid magis perturbatum dici potuit? Sed hoc locoGenebrardus nonnullam scholij sui medicinam adhibet, quae Latinae versionis morbo medeatur. Sic enim ait verba esse interpretanda, Rebelles, qui in sepulchris vel locis aridis habitant, educi ac liberari a morte, & Diabolo, vel a periculis & malis. Ita poenam tristissimam iste sual expositione in beneficium laetissimum incundissimumque convertit. Si hoc sit Scripturas interpretari, non sane difficile erit quidvis e Scripturis elicere.

10

Octavus locus est in eodem Psalmo, v. 12. &c. Dominus dabit verbum, Svangelizantibus virtute multa. Rex virtutum dilecti, dilecti, & specierdomus divide spolia. Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, & posteriora dorsi eius in pallore auri. Haec non Spiritus sancti oracula sunt, sed potius aenigmata, vnde se nullus Oedipus expedire potest, vt merito scripsit Calvinus. Cum enim difficile est aliquam omnino¬ consentaneam horum verborum sententiam explicare at que evolvere, adeo nihil secum cohaeret; tum ea sic torqueri, vt Prophetae mentem attingant nulla arte possunt. Sed tamen Bellarmini expositionem, si placet, audiamus. Rer virtutum dilecti, dilecti, hoc est, Rex potentissimus, & Pater Messiae dilectissimi sui filij: & speciei domus divide spolia, hoc est, dabit praedicatoribus, vt dividant spolia gentium, ad speciem domus suae, id est, decorem Ecclesiae. Illud enim speciei, est casus dativi, & idem valet quod ad speciem. Mirifice: primum vnde repetit suum illud, dabit, &, praedicatoribus, qui in hoc versu ambituque verborum non continentur? Nam versus superior ab isto divisus est in Hebraeo, & in Graeco. & in Hieronymi versione, & illa verba in hunc locum nullo modo traduci possunt. Deinde, speciei, idem valere, quod, ad speciem, vt dividere spolia speciei domus, sit idem quod dividere spolia ad speciem, hoc est, ad decus & ornamentum domus, quae est Ecclesia, ne tolerabile quidem, est. Quis enim sic Latine loquitur? Genebrardus aliam excogitavit: tolerabiliorem interpretationem, etsi a Prophetae mente alienam. Regem enim virtutum negat hic significare Deum, sed quemlibet potentissimum & fortissimum regem. Hic igitur erit sensus, Reges potentissimi erunt dilecti, hoc est, cedent dilecto Deo, vel Dei filio: & specci non dativi casus facit, sed genitivi, reclamante licet authoritate Graeci textus, qui habet π ωροιώn: atque hoc modo exponit: Speciei domus est, dividere spolia, hoc est, ad gloriam domus Dei pertinet, dividere spoliaregum devictorum, id est, daemonum. Nonne haec concinna interpretatio fuit? Iam vero reliqua sic Bellarminus exponit. Si dormiatis intermedios cleros, id est, Sivos, o praedicatores, maneatis inter duas sortes, coelestem & terrenam, id est, nec toti in actione, nec totiin contemplatione, sed in medio sitis, tunc erit Ecclesia quasi columba formosissima, &c. Sed, num praedicatores in medio actionis & contemplationis esse debent? Hoc autem quid aliud est, quam ab actione & contemplatione vacare, nimirum omnino inutiles esse? dormire inter medios cleros, novo modo exponitur, dormire inter duas sortes: & tum hae sortes de actione & contemplatione ineptissime intelliguntur. Sed similes habent labra lactucas: conveniens versioni expositio. Genebrardus fatetur de hoc loco, tanquam de cruce, omnium ingenia pependisse, dum commodas interpretationes quaererent. Et Bellarminum locus sine dubio torsit. Sed quemadmodum hanc crucem sustulit Genebrardus? Dormire inter medios cleros, nihil aliud est, si Genebrardo fidem habemus, quam versari in praesentissimis & certissimis periculis. Nostri voca¬ bulum illud, quod Latinus transtulit Cleros, fere vertunt ollas. Sed Bellarminus ait illam vocem non posse significare ollas: quod contra visum est, Genebrardo, Regio literarum Hebraicarum in Parisiensi Academia professori, qui nomen Hebraicum ait significare, lebetes, tripodas, ollas. Haec quam sint perplexa, & perturbata, & distracta, accepimus. Hebraicus vero textus nihil in se eiusmodi difficultatis habet; quem sic Pagninus & Montanus transtulerunt: Reges exercituum fugiebant, fugiebant, & habitatrix domus dividebat spolia. Si dormieritis inter tripodas, eritis sicut pennae columbae, quae tecta est argento, & alae eius flavo auro. Hic textus nullam interpretibus figit crucem, qualis in Latino torsit omnes, teste Genebrardo.

11

Nonus locus est in eodem Psalmo, v. 17. Vt quid suspicamini montes. coagulatos? Calvinus ait legendum esse, cur invidetis montibus opimis? Dei. quo loco Bellarminus nihil aliud habet quod respondeat, quam verbum; Hebraicum nunquam nisi hic inveniri: quare cum interpretum indiciostandum sit, Septuaginta interpretes omnibus aliis anteponendos esse. Quod si ita sit, quamobrem hoc vocabulum aliter Hieronymus interpretatus est, & Vatablus, & Pagninus, & Montanis, & quotquot Psalmos. ex Hebraeo transtulerunt? Si vero standum esset iudicio Septuaginta interpretum, vel propter ipsorum, vel Ecclesiae authoritatem, defendi non possunt, qui aliam huic verbo significationem tribuerunt. Sed sequamur interpretes Septuaginta, & de verborum sensu quaeramus. In GraecoPsalterio sic verba habent, ἵνα τ κσολαμθανετε ἐρη τετυρουθυνα, quae sic Latinus interpres reddidit, vt quid suspicamini montes coagulatos? Cur nos hoc loco horum verborum sententiam celavit Bellarminus? Quid est enim suspicari montes coagulatos? Gratum nobis faceret Bellarminus, si diceret.

12

Decimus locus ibidem, v. 19. Etenim non credentes inhabitare dominum Deum. Quae interpretatio nec cum Hebraeo congruit, nec cum Graeco& cum Hebraeo non congruere, minime mirum est, cum non sit ex Hebraeo derivata. At a Graeco saltem, vnde deducta fuit, non dissideret. Sed dissidet, & sane multum. Sic enim liber Craecus habet, χ δο ἀπιθονuς, τοκατασκηώσαν, υbi plenum punctum est: & tum nova sententia incipit, νριος ο δι&ς ενλογπτος. Si in Latino nullum aliud esset, nisi ambiguitatis atque obscuritatis vitium, defendi non deberet.

13

Undecimus est ibidem, v. 23. Convertam in profundum maris. Hebraea verba contrarium significant, Reducam e profundis maris. In quo errorem Bellarminus agnoscit, aitque libros quosdam vulgatae editionis non in profundum, sed in profundis habere: & convertere in profundis maris, interpretatur, extrahere eos, qui sunt in profundis maris. Quae lectio atque interpretatio si verior sit, quemadmodum Bellarminus confitetur, cur Censores Bibliorum Lovanienses non eam alteri, quae falsa est, praetulerunt? Etsi forsan Grammatici non concedunt Bellarmino, in profundo maris convertere, idem esse quod e maris profundis extrahere.

14

Duodecimus est in hoc eodem Psal. v. 28. Ibi Beniamin adolescentulus. in mentis excessu. Quam interpretationem Bellarminus acriter defendit, & verba de Apostolo Paulo, qui erat de tribu Benjamin, intelligenda, esse dicit. Ille autem tam alte in mentis excessu dormiisse legitur, vt nesciret an esset in corpore. Et quia vox Hebraica, quam vetus interpres transtulit, In mentis excessu, Principem vel dominatorem eorum significat, hanc quoque interpretationem cum superiore conjungit, quia Paulus fuit praecipuus Dominus, sive Princeps spiritualis Ecclesiae gentium. Ita nihil est, cum quo non possit suas Bellarminus interpretationes praeclare conciliare. Sed quis credat Davidem de Paulo nunc loquit aut vocabulum Hebraicum ita vertendum, vt in Latino interprete legimus? Aliter Hieronymus vertit, Continens eos: aliter Aquila, Imperans ipsis: aliter Theodotion, praeceptor illorum, vt apud Theodoritum legimus, in commentariis in Psalmos: aliterrecentiores omnes, Dominus, Dominator, Princeps: nullus, In exstasi. Sed hoc nimiae solertiae fuit, qua Bellarminus vsus est, vtramque interpretationem miscere. Vox enim Hebraea non significat vtrumque, sed saltem alterutrum. Ergo est erratum vel in nostris editionibus, vel in Latina vetere.

15

Decimustertius locus est Psal. 131. v. 15. Qiduam eius benedicens benedicam, In Hebraeo est, Victum eius. Quo nullum singi turpius erratum potuit. Cum enim Dominus promittat, velle se victum nobis abunde subministrare, & quodammodo de viatico nobis necessario prospicere, quid hoc ad viduam? Et quanquam Bellarminus erratum apertum non potest. non agnoscere, tamen non putat locum mutari oportere, quia in Ecclesia lectum & cantatum semper fuit, viduam. Sic cine errores vetustate defenduntur: Siccine Ecclesia potuit Dei verbum perperam interpretant Siccine pravae interpretationes, si semel vsu in Ecclesia corroborantur, mutari non debent? Legendum esse non viduam, sed victum, vox ipsa Hebraic a clamat, Hieronymus testatur in Psalterio, & in Quaest. in Gen. Symmachus apud Theodoritum in Psalmis, Chrysostomus, ipseque Theodoritus. Quod autem libri Latini nonnulli vulgatae editionis viduam habent, id Graecorum quorundam exemplarium vitio contigit, in quibus χιρον legebatur, pro Sυραν. Sic sunt autem adversarij in omnium errorum desensione pertinaces, vtquantumvis & error manifestus sit, & causa erroris apertissima, tamen nihil mutari, nihil emendari patiantur. Atque hactenus Bellarminus pro Latina vetere Psalmorum editione decertavit: in quo ninil est, quod suo munere defunctum se esse arbitretur. Pauca enim haec sunt, quae Calvinus atrigit, si cum ea multitudine conferantur, quae in Latina Psalmorum editione vetere reperitur.

16

Quod quo melius intelligi possit, vnius Psalmi testimonium adducam. Atque is erit Nonagesimus, vel ut ipsi numerant, Octogesimus nonus, quem Psalmum Moses vir Dei composuit. Huius Psalmi versus aliquot breviter percurramus, Latinamque veterem eorum versionem cum textu Hebraico conferamus. Versu tertio Latini codices legunt, iuxta versionem Septuaginta interpretum, Ne convertas hominem in humilitatem: & dixisti, convertimini filij hominum. Hebraei fontes longe aliter habent: Convertis hominem ad contritionem, & dicis, convertimini silij homiminum. Quam sunt hae dissimiles sententiae? Versu quinto, Latina vetus. habet, Quae pro nihilo habentur, eorumannierunt: quorum verborum nescio an sensus aliquis reddi possit. Hebraice sic, Inundatione abripis eos, somnus sunt. Versu octavo, vulgata habet; Posuisti seculum nostrum inilluminationem vultui tui, quae sic in Hebraeo textu leguntur, Posuisti occultanostra in lumine faciei tuae. Versu nono & decimo sic in vulgata: Quoniam omnes dies nostri defecerunt, & in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabantur: dies annorum nostrorum in ipsis Septuaginta anni: si autem in potentatibus, octoginta anni: & amplius eorum labor & dolor: quoniam supervenit mansuetudo, & corripiemur. Quid haec sibi tandem volunt? aut quis tam peritus interpres est (ynum excipio Genebrardum) qui se haec commode interpretari posse promittat? Verba Hebraea alium sonum, sensumque habent: Quoniam omnes dies nostri declinaverunt in ira tua: consumpsimus annos nostros. tanquam sermonem. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni sunt, aut ad summum octogintaanni: etiam exce llentissimumeorum labor & molestia: cum abierit, avolamus illico. Versu vndecimo& duodecimo vulgata sic: Et prae timore tuo iram tuam dinumerare. Dextram tuam sic notam fac, &, eruditos corde in sapientia. Hebraice sic: Et sicut timor tuus, ira tua: numerare dies nostros sic doce, & adducemus cor in sapientiam. Versu decimo sexto vulgata sic: Respice in servos tuos, & in operatua, & dirige filios eorum: Hebraice vero, Perspicuum sit erga servos tuos opus tuum, & decor tuus in filiis eorum. Satis hinc constare potest, quam praeclare inter Hebraeos fontes & Latinam editionem conveniat. Sunt huius Psalmi versus septendecim: ausim dicere, ermata esse in vetere versione huius Psalmi plura, quam sunt in Psalmo versus. Si quis vero suspicatur Hebraea, quae nobis hodie in manibus sunt, corrupta esse, is Hieronymi versionem in Psalterio, & in Epist. 139. ad Cyprianum consulat, vbi eundem huius Psalmi textum Hebraicum inveniet, quem nos nunc habemus. Atque est reliquorum etiam Psalmorum similis ratio. Itaque vere dici potest, non esse hos Davidicos Psalmos, quos illi in suis sacris lectitant, atque cantitant, sed Graeci Latinique interpretis errores. Et quia Bellarminus in fine huius defensionis magnopere nos vrget & premit testimonio Pellicani, ego illi pro hoc vno testimonio binareferam, ατ τῳ μιτρα κα λίον. Primum est Brunonis Amerbachij in Praefat. ad Lectorem, quam Hieronymi Psalterio praefixit: ubi de GraecaLatinaque vetere Psalmorum editione verba faciens, Graecum item, inquit, adiecimus, cui respondot e regione translatio, quae passim legitur αδυλος, hoc est, authore incerto, nonnunquam, vt dicam id quod res est, δis δια πατον abexemplari Graeco dissidens. (uius rei culpa in interpretis oscitantiam, an in librariorum incuriam, aut quod verisimilius sit, alicuius nebulonis audacem imperitiam rejci debeat, nolo excutere in praesentia. Secundum est Lindani, hominis Papistae, qui in libro tertio de optimo genere interpretandi, Cap. 6. & Graecam Psalmorum editionem non esse Septuaginta interpretum, sed Symmachi Apostatae, & Latinam hanc veterem a Graeculo. quodam factam esse existimat. Sic enim ait: Saepo multumque de nostrae Latinae editionis interprete cogitans, plurima videre videor, quae ad suspicandum me invitant, vt non Latinum hominem, sed Graeculum quempiam fuisse ex istimem. Siquidem illa prisca Ecclesia ante annos 1500. hac versione vsa, haud ita potuit a Romanae linguae puritate intra tantillum temporis degenerare. Nam quae cum in Psalmis, tum in novo Testamento occurrunt versionis offendicula, maiora sunt, quam vt ab homine Latinae linguae, etiam quae non iam ex lectione, sed ex sermone discitur, potuerint peccari. Et tum probat deinceps hanc Graecam editionem Psalmorum, quae nunc extat, non illam esse antiquam, cuius authores erant 70. interpretes. Unde quid de Genebrardo sentiendum sit, iudicare possumus, qui in Epist. ad Castellinum Ariminensem Episcopum, hanc Graecam defendit non modo esse Catholicam, sed aut Apostolicam, aut Septuaginta. Atque hactenus de libro Psalmorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11