Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 15
NVnc ad nostrarum partium defensionem venio, in qua probanUdum est, Scripturas omnibus Christianis in linguis suis vernaculis esse proponendas, vt eas vnusquisque legere possit. Primum vero argumentum meum erit huiusmodi. Quod omnibus est a Domino praeceptum, id omnes facere debent: At Scripturas legere omnibus praecepit. Dominus.: Ergo omnes Scripturas legere debent. De Propositione nullacontroversia est, nisi cuiquam forte dubium sit, vtrum Deo obtemperate debeamus. De Assumptione vero dubitari potest. Quaerendum ergo, vtrum Dominus hoc omnibus praeceperit. Atque id quidem facile constabit. Voluit enim Deus voluntatem suam scribi, verbum suum literis mandari, Scripturas suas hominibus commendari, atque ea quidem lingua, quae non doctis tantum sed plebeijs nota esset. Quorsum id vero, nisi vt omnis populus Scripturas legeret, Deique voluntatem verbumque agnos. ceret. Deut. 3 1. 11, & 12. disertum Dei mandatum habetur, de lectione. Scripturarum coram toto populo: Leges verba legis huius coram toto Isracle illis audientibus, & in unum omni populo congregaro. Et ne forte quisquam e populo existimaret, se privilegio aliquo excusari, & ab hoc Dei. mandato liberari, distributione quadam vtitur Moses, & nominat viros, foeminas, parvulos, & peregrinos: subiungit etiam posteros. Sed quare vult Deus suam legem coram toto populo legi? Ratio subiungitur, vi audiant, & vt discant, timeantque Iehovam, & observent praecepta eius. At hoc perpetuo fieri debet:. Ergo Scripturarum lectio semper est necessaria. Si enim finis & causa proxima alicuius legis sit perpetua, ipsa etiam lex perpetua indicanda est: At causae illae, ob quas Deus voluit, Scripturas legi, sunt perpetuae: Eroovult illas perpetuis seculorumaetatibus populo legi. Deut. 17. 19 20. Regi nominatim praecipitur, vt legat Scripturas: & rationes adduntur eaedem, quae prius, & quaedam etiam Regi peculiares, nempe ne efferatur superbia animus eius, suosque fratres despiciat, & ne recedat ab hoc praecepto dextrorsum aut sinistrorsum, Deut. 6. 6. 7. 8. 9. hoc mandatum proponitur toti Israeli; & vehementer etiam vrgetur, vt verba legis divinae sint in cordibus illorum insculpta, vt narrent filiis suis, vt loquantur de iis sedentes domi suae, & ambulantes in itinere, cubantes & surgentes, vt habeant ea manibus suis alligata tanquam signa, vt sint semper ob oculos suos, denique vt inscribantur postibus aedium suarum & portis suis. Ex quibus omnibus intelligimus, voluisse Deum hanc legem suam populo suo quam notissimam esse. Ierem. 36. 6. 7. Mandavit Propheta Barucho, vt legeret librum, quem scripserat ex ore eius, coram toto populo: & ratio subiungitur, si forte procidant deprecantes coram Iehova, & revertatur quisque a via sua; pessima. Et in novo Testamento Christus, Ioh. 5. 39. jubetipαυώθτῶς χαρας, vi scrutemur Scripturas. Quo in loco non doctos tantum & cruditos alloquitur, Scribas nempe & Pharisaeos; sed indoctam etiam plebem & impentum vulgus. Non enim docti tantum, sed indocti etiam vitam aetemam quaerunt & cupiunt, imo ad hos aequo inre salus regnumque Dei. pertinet atque ad illos. Et obseruat Chrysostomus in illum locum, Hom. 40. Christum Iudaeos his verbis, ad Scripturarum non simplicem tantum & nudam lectionem, sed ad investigationem perquam diligentem relegare, quia iubet eos non legere, sed scrutati Scripturas, Iohan. 30. 31. Evangelista ait, Haec scripta sunt, vi credatis Iesum esse Christum filium Dei, & vt credentes vitam habeatis per nomen eius. At omnes expetunt vitamae salutem: fidem etiam omnes cupiunt aut saltem cupere debent. Sic ergo existo loco ratiocinamur: Sine fide nulla vita: sine Scripturis nulla fides: Scripturae ergo sunt omnibus proponendae. Rom. 15. 4. Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta esse dicit Paulus: nos ergo doctos esse Dominus voluit, & haec salutaris scientia est: subjungit. vt per patientiam & consolationem Scripturarum spem habeamus: qui ergo Scripturis carent, carent patientia, carent consolatione, carent spe: nam ista omnia ex Scripturis nascuntur.
Secundum nostrum argumentum ita se habet. Ea arma, quibus populus est contra Satanam muniendus, non sunt populo adimenda. At Scripturae sunt ejusmodi arma. Ergo Scripturae populo adimendae non sunt. Adimuntur autem, si ab earum lectione populus arcetur. Propositio perse manifesta est. Assumptio vero probatur Christi ipsius exemplo, Mat. 4. Quando enim Christus rem habuit cum Satana, & manus cum illo conseruit, non aliis armis eum repressit ac refutavit, quam Scripturis. Terilli respondit, Scriptum est: & tertio responso illum profligavit. Si Christus se contra Satanam Scripturis defendit, quanto nobis inagis contra hunc hostem necessariae Scripturae sunt? Atque ideo quidem Christus Scripturarum telis adversus Satanam vsus est, vtnobis exemplum praeberet: nam potuit ille vno verbo Satanam repellere: eodem ergo modo nos oportet Satanae resistere. Ineptum enim est putare Satanam nudis ceremonijs, exorcismis, gesticulationibus, & externis nugis propulsari posse: pugnandum est argumentis Scripturarum, sanctorumque Patrum exemplis: sola Scripturarum arma contra illum & valere possunt, & adhiberi: debent. Qui ergo populo sacras Scripturas adimunt, eum Satanae nudum relinquunt, & in certissimam perniciem conjiciunt. Nam sine Scripturarum praesidio populus omnibus tentationibus succumbat necesse: est. Paulus Apostolus, Ephes. 6.16. ait Cypeum illum, θυpεον, quo ignita Satanae tela extinguenda sunt, esse πισιν, fidem: at fides, vt idem Apostolus testatur, Rom. 10. 17. ex auditu nascitur, auditus vero ex verbo Dei. Atque vtfide, quae ex Scriptura nascitur, Satanae resistimus; ita etiam Scriptura oppugnandus est. Eodem enim in loco μαχαμα illa τνευμαιος, gladius spiritualis, Dei verbum dicitur Ex Scripturis ergo tum offensiva, vtloquuntur, tum de fensiva contra Satanam arma sumenda sunt, quibus vndique instructi, faelicem procul dubio victoriam reportabimus. Reliqua illa arma quae ibi describuntur, nituntur omnia fide ex Scripturis percepta. Sic ergo hunc locum, atque adeo hoc secundum nostrum argumentum concludimus: Omnes qui tem habent cum Satana, debent Scripturas legere, vt armis illis, quae ex Scripturis subministrantur, dextre ac scitecontra hunc capitalem & teterrimum hostem vtantur: At Satanas om¬ nibus sine exceptione hominibus bellum indicit: Omnes ergo Scripturas iebent legere, & per consequens Scripturae lingua vernacula populis pro poni debent.
Tertium argumentum sic instituo. Ita legendae publice Scripturae sunt, vtex iis populus fructum aliquem capere possit: At in ignota lingua populo vtiles esse non possunt: Ergo in linguam populo notam vertendae sunt, De Maiore nulla dubitatio esse potest. Quod vero ad Minorem attinet, probat illam Paulus, 1. Cor. 14. quo fere toto capite causam hanc tractat. Si veniam ad vos (inquit vers. 6.) linquis loquent, τ υμας ωρ eλήσο, quid vos invabo? ac si dixiffet, plane nihil. Et ver. 7. hoc probat exemplis rerum inanimatarum, tibiae nempe & cytharae, quae nisidiasελλν, dist inctionem (inquit) tonis dederint, quomodo cognoscetur, quod tibiacantur, aut cithara? Sic nostrum omnem sermonem, ευσκμον, significantem esse oportet. Itaque concludit vers. 19. malle se in Ecclesia quinque verba diae voos, ex intelligentia sua loqui, vt alios instituat, quam decem millia verborum ἐν γλωον, in lirgua incognita. Chrysost. in Homil. 35. in prior. Epist. ad Corinth. Ex voce (inquit) non intellecta quae vtilitas esse potest? τς γο ετι ρονῆς sise Cuuiele; Et idem in eademHomil. Qui liuguis loquitur (inquit) seipsum aedificat, neque tamen hoc fieri potest, nisi quae loquatur norit. Sic Chrysostomus, legere quae non intelligas, non modo non aliis, sed ne sibi qui legit, quicquam prodesse putat. Legebant autem sacrificuli Papistici Latine omnia, cum illorum plaerique plane αγαμματει fuerint. Sed de hoc loco plura dicemus in altera parte.
Quartum argumentum. Dominus praecipit & requirit, vt populus sitJ eruditus, & sapientia ac scientia plenus, vtque salutis mysteria perfecteteneat, & saepe conqueritur de ignorantia populi, & iubet exerceri in verbo, vt hinc sapientiam & intelligentiam comparent: ergo debet populus Scripturas legere, nam sine lectione Scripturarum non potest eam? scientiam consequi: legere autem non potest, nisi vertantur: verti ergo Scripturae debent. Antecedens facile probatur multis Scripturae testimoniis. Deut. 4. 6. vult Deus populum Israeliticum ita eruditum esse, eaque sapientia ac legis suae cognitione praeditum, vt exterae nationes audientes admirentur, & dic ant, en populus sapiens & intelligens, genimagna. Coloss. 3.16. Apostolus vult verbum Christi abundanter vel copiose, πυσ iac, in Colossensibus, ενσικεῖν, habitare: & in eadem Epist. 1. 9. vulteos impler τηθεπγνώσει τοῦ θεληματος αυτυ ἐν πάστη σιρια, μι συνίσεε τοδματικς: & Cap. 2. 2. requirit in illis τηροροριαν τῆς συσεοωσ εἰν ἐπεγνωσεν το μυσνρισ το Θei. Et 2. Cor. 8. 7. ait Corinthios τοεισσενον, cumulatos esse τιστει, λόγῳ, γνώσει. Et Num. 11. 29. Moses optat totum populum prophetare posse. Et I. Cor. 14. 5. Paulusoptat, vt omnes loquantur linguis, sed magis veprophetent. Philip. 1. 9. precatur idem Apostolus, vePhilippensium charitas magis ac magisredundet, ἐν ἐπγώσεXωάση αιδίσεν Et 2. Pet. 1. 5. admonet Petrus eos ad quos scribit, cum fide virtutem, cum virtute vero ac vite sanctimonia τυν νώτν, cognitionem quoque coniungere debere. Ex his intelligimus, sapientiam, prudentiam, scientiam, ac cognitionem in populo Dei requirigitaque eos magna iniuria populum afficere, qui ipsum in stupida illa & erassa ignorantia Scripturarum retinent. Quin & Patres quoque confitentur Scripturarum cognitionem ac scientiam Christianis omnibus, esse necessanam. Hieron. in Comment. in Coloss. 3. 16. Hinc perspicimus (inquit) non tantum sufficienter, sed etiam aebundanter debere Laicos Scripturarum cognitionem habere, & se invicem, docere. Chrysost. in Homil. 9. in Epist. ad Coloss. in eundem locumscribens ait, Apostolum requitere, vt populus εχαλλώς, δια μ πολλῆς τ πορισίαι, Dei verbum cognoscat: & adiicit: Attendite quotquot estis κοσμικοί, seculares, & vxoribus praeestis ac liberis, quomodo vobis potissimum praecipiat LApostolus) Scripturas legere, idque non simpliciter neque obiter, αλλα μετῶ τολλῆς, σεσῆς, hoc est, magna cum diligentia. Et observat idem Chrysostomus eodem in loco, Apostolum non dicere, sit in vobis, sed, Habitet in vobis. verbum Dei, idque πεηως. Oecumenius etiam in illum locum ait, Christi doctrinam debere in nobis habitare ἐν τολῶ δαλιλεια, uberrime. Sed. quomodo hanc tam plenam scientiam assequemur? Docet Oecumenius, cum addit, did τ τῶν χζαρον ἐρευνῆς, ex scrutatione Scripturarum. Sic Thomas Aquinas, in Lect. 3. in illud Caput. Quibusdam (inquit) sufficu modicum quid de verbo Dei: sed Apostolus vult quod habeamus multum. Contra istam scientiam popularem multa ab Adversariis nostris disputantur. Ac primo quidem in loco objiciunt illud, quod habetur Luc. 8. 10. vbi Christus discipulis suis ait, Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, reliquis autem per parabolas loquer: atque hinc coneludunt, Scripturas doctis tantumac eruditis, hoc est, Ministris, Episcopis, Sacerdotibus, acProfessoribus communicandas esse, Laicis vero atque indoctis hominibus denegandas. Sed respondeo, Christum illo in loco, non de plebe, sed de Scribis ac Pharisgis loquutum esse, qui Christo superbe resistebant, cidentes non videbant, & audientes non intellicebant, ac proinde ista verba ad causam, quamin manibus habemus, nullo modo pertinere. Pharisaei enim & Scribae e doctis erant, non e plebe. Atque ita quidem Hugo Cardinalis (ut taceam reliquos) hunc locum interpretatur, & Glossa itemor¬ din aria. Sic enim Hugo: Vobis (inquit) hoc est, quilibenter auditis, & fidem hubetis verbis meis. Ei Glossa apertius isto modo: vobis qui fideles estis, non Pharisa is incredulis, sancta sunt danda. Haec ergo Christi verba non impediunt, quo minus sacram Scripturam Laici indoctique homines legant.
Se cundo vero in loco contra hanc populi scientiam, Hosius in Lib. de Sacr. Vernac. legend. quaedam Patium testimonia objicit, nempe Augustin. in Lib. contra Epist. Fundament. Cap. 4. vbi ait, Turbam non intestigendi vivacitas, sed credendi simplicitas, tutissimam facit. & rnox. Epist. vbi ait, Si propter eos solos Christus mortuus est, qui certa intelligentia possunt ista discernere, pene frustra in Ecclesia laboramus, &c. In eandemetiam sententiam profert Gregor. Nazianmen. Lib. 1. de Theolog. vbi ait, Non omnium est de Deo& rebus divinis disputare, &c. RESPONDEO, Istatestimonia non omnino prohibent lectionem Scripturarum, quemadmodum imelius ex singulorum examinatione patebit. Nam primo, quod attinet ad Augustinum, fateor quidem cum illo, accuratam mysteriorum cognitionem non requiri a plebe, sed sufficere illi, si fundamentum religionis salvum & integrumtenuerit. Non enim omnes possunt esse vivaces in intelligendo, sufficit si sint simplices in credendo. Verum istasimplicitas non est huiusmodi bruta ignorantia, qualem in suis Laicis esse volunt Papistae. Istaenim ignorantia, quam tuentur Papistae, plane stupor petius, quam simplicitas dici potest At simplicitas Christianorum cum prudentia conjungi debet. Sicut enim vult nos Christus simplices. esse vi columbas, sic vult prudentes esse vtserpentes, Matth. 10.16. Promultis mortuus est Christus, qui non possunt acute de mysterio salutis disputare, & scholastice quaestiones Theologicas tractare ac discutere. vere hoc quidem ab Augustino dictum est, sed tamen hoc non evincit: nullam a populo cognitionemrequiri. Fateor non tantam scientiam in populodesiderati, quantam in literatis, qui toti sunt literis ac libris dediti: sed omnino ignarus Scripturarum & scientiae populus esse (quod Papistae volunt) non debet. Simile quiddam habet Greg. Magn. Nin requiritur in vulgo scientia, sed bonavita: & Tertull. in Praescuipt. adversus haeret. Haec fides tua salvum te fecit: fides tua (ait) non scientia tua, aut Scripturarum exercitatio. Ad Naxianzeni locum idem responderi potest. Non enim dicit Scripturas a populo legendas non esse, sed non cuiusque esse de Deo & arcanis religionis mysterijs discernere, & παιτὸς το ωοι Θεοο ριλοποον, quod nos libenter fatemut. Non est (inquit) res ista ita abiecta acvilis, ἐχετ το ωρογμαενονον, vt quivis de ca possint philosophari. Et paulo post, Neque ubique, neque omnibus, neque omnia disserenda sunt, ὑτεπαντοθlε, ετε παην κτο ταντα. Qui ergo nihil legetunt, aut audiverunt, aut sunt imperiti, & tamen de divinis rebus disputare audent, ij jure reprehendendi sunt: atque hos intelligit Nazianzenus. Debent enim imperiti disputationes aliis relinquere. At hortatur idem omnes ad Scripturae lectionem ex illo Davidis Psal. 1. 2. Sed meditabitur in lege Domini die ac nocte, & ex Deut6. Imo sapius (inquit eodem in loco) de Deo cogitare, quam spirare debemus, μγημονθδτεον το Θει μαλλον, αναπνδσεον. Et, si fieri posset, ὕδεν αλλο ωρακτοον, nihil aliud agere. Non favet ergo Pontificiis doctissimus Nazianzenus.
Quintum nostrum argumentum est hujusmodi. Christus docuit lingua vemacula: sic Apostoli & discipuli Christi, cum in die Pentecostes. Evangelium lingua cognita annunciarunt, tum etiam postea, cum in orbem terrratum disseminati sunt, omnes gentes sua ac patria lingua docuerunt. Hinc ita concludimus: Sacra Evangelij docttina non contaminatur, cum lingua vernacula annunciatur aut docetur, ergo nec cum vemacule scribitur aut legitur. Hoc Remnitij argumentum est, quod Iesuita ait, in dictatis manuscriptis, non valere vnum obolum. Sed de obolis non laboramus. Quare vero non valet? Primo (inquit)quia a praedicatione verbi ad scriptionem non sequitur argumentum, cum in praedicatione omnia populo explicentur, vt possint intelligere; at in scriptione nude singula proponuntur. Secundo, quia Apostoli variis linguis praedicarunt, at vna tantum lingua omnes scripserunt. Istam Iesuitae responsionem examinemus. Fateor quidem primo, verbum praedicatum multo melius intelligi, quam cum nude legitur: quia cum praedicatur, explicantur singula, & ad vsum populi varie accommodantur, ac referuntur, quod in nuda lectione nequaquam fieri potest. Debet tamen idem verbum lingua vernacula populo proponi, vt dum prae dicatur verbum, habeant libros sacros in manibus, atque ita videant, num id verbum Dei sit, quod illis proponitur, quemadmodum de Berrhocensibus legimus, Act. 17. alioqui cuivis liceret populo quidvis tradere ac praescribere, tanquam Dei verbum: populus vero ex hac lectione ac praedicatione Scripturarum fructum solidum & yberrimum percipiet. Et quamvis non statim omnia intelligunt, cum legunt, tamen multa intelligunt, & pluraquotidie intelligent, si pergant in legendo. Quae hodie obscura sunt, cras erunt perspicua: quae iam ignota sunt, postea vsu & exercitatione fient. notiora. Deinde vero, fateor etiam Apostolos vna tantum lingua scripsisse: labor enim infinitus fuisset, omnibus omnium gentium linguis eadem scripsisse: dico tamen hanc vnam linguam omnium vulgarissimam ac communissimam fuisse, quo Scriptura facilius ad plurimos perveniret, & in omnes alias linguas melius citiusque transferretur: & versae quidem Scripturae statimfuerunt, vt diximus, & mox ostendemus. Sed hic lesuita. similitudinem quandam affert, quae quam multos obolos valeat, vide amus. Nutrices (inquit ille) solent cibum non integrum, sed praemansum, inora insantium ingereres. ita ministri non debent integrum librum Scripturarum populo tradere. Respondeo, populum non debere semper infantibus similem esse, vt semper opus habeat cibo praemanso, hoc est, vt quando verbum audit lingua vernacula, nihil intelligat, nisi a ministro explicetur. Opus quidem est ministri voce, vt ea quae obscura sunt, melius intelligat, vique excitetur ad illorum officiorum ωροζιν & exercitationem, quae ex verbo didicit: non tamen sic ignarus aut infans esset debet, vt lectionem Scripturarum non agnoscat ac intelligat. Istam enim infantiam popularem Apostolus saepe reprehendit, vt 1. Cor. 14. 20. Ephes. 4. 14. Heb 5. 12. & exercitatos in Scriptura sensus, αθετηρια γγ¬ μνατατνα, requirit. Non oportet ergo populum semper infantem esse, sed aliquando virum fieri, & ταπογιτίε καταργείν, 1. Cor. 13. 11.
Postremum nostrum argumentum (ne plura cumulem) ab vsu ac praxi veteris Ecclesiae ducitur. Ex historiis ac libris sanctorum Patrum constat, Scripturas in omnes linguas versas esse, & nonitum semper a Pastoribus populum fuisse, vt eas assidue diligenterque legeret. Hincconcludimus isto modo: Olim vernacule Scripturae habebantur, & apopulo etiam legebantur; Ergo & idem hodie licet. Antecedens supra a nobis probatum est, vbi ostendimus Hieronymum Dalmatice, Chrysostomum Armenice, & Viphilam Gotthum quendam Episcopum Gorthice Scripturas, & alios in alias linguas, transtulisse. Sed respondet Ie suita, licere quidem Scripturas in vemaculas linguas converti, conversas autem non debere publice in Ecclesia legi. Quod vero attinet ad vern aculas illas versiones Hieronymi, Chrysostomi, & aliorum, de quibus supra a nobis mentio facta est, illas quidem non omnibus factas esse communes, sed ad quorundam tantum hominum consolationem scriptas fuisse dicit. At non ita potest evadere per hanc rimam Iesuita. Cum enim causa harum versionum publica fuerit, & ad omnes spectaverit, vt scilicet omnesisto modo Scripturas legere, & cognitionem asse qui possent, facile refellitur hoc Iesuitae commentum. Atqui id quidem verum esse apparet ex versionum omnium instituto: & nominatim Gotthicae hanc fuisse causam, hunc finem, docet Socrat. L. 4. C. 33. vrbarbari discerent ac intelligerent τu δεια λόγα. Ergo non paucorum tantum gratia versae Scripturae sunt, sed omnium, ve ab omnibus legerentur. Quae enim alia harum versionum causa esse potuit? Si legi Scripturas publice noluissent, eas nunquam vernacule vertissent. Si enim nefas fuisset Scripturas lingua vernacula publice legi, quemadmodum Papistae nobis persuadere volunt, num putamus Hieronymum, Chrysostomum, & alios pios Patres, eas vnquam in proprium ac nativum vulgi sermonem versuros fuisse? Incredibile hoc quidem & absurdum est. Sed lectas ab omnibus Scripturas fuisse, multis Patrum testimoniis evincam. Hieronymus igitur in Psal. 80. in hunc modum scribit: Dominus narravit in Scripturis populerum, in Scripturis sanctis. Quae Scriptura (inquit) populis omnibus legitur: vnde apparet, nullos ab illius lectione prohibitos esse. Sed quare sunt Scripturae omnibus populis lectae? Respondet Hieronymus eodem inloco, vescilicet omnes intelligant. Non ergo vtvnus aliquis, vel pauci intelligant, quod fingit Iesuita. Chrysostomus in Homil. 1. in Evangel. Iohan, scribit, Syros, At gyptios, Indos, Petsas, Atthiopas, & alias innumeras gentes dogmata divina in suam linguam transtulisse, atque ita homines barbaros philosophari didicisse. Si quis illustrius adhuc testimonium desiderat, legat Augustinum, Lib. 2. de Doct. Christ. Cap. 5. vbi haec verba habentur: Ex quo factum est, vt Scriptura divina (qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur) ab una lingua profecta, quae opportune potuu per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque diffusa, innotesceret gentibus ad salutem: quam legentes nihil aliudappetunt, quam cogitationes uoluntatemque illorum, a quibus conscripta est, invenire, & per illas voluntatem Dei, secundum quam tales homines loquutos esse credimus: Haec Augustinus: in cuius verbis haec quinque animadvertimus. Primum: Scripturam editam fuisse ea lingua, ex qua potuit commodissime in alias linguas detivari. Secundum: Fuisse varie versam. Tertium: Hoc modo innotuisse omnibus ad salutem. Quartum: Lectam a populo fuisse, quod patet ex his verbis, Quam legentes nihil aliud appetunt. Quintum: Non lectam modo, verumetiam intellectam fuisse: quod vltima verbasatis declarant, Theodoret. 5. Lib. de corrigendis Graecorum affectibus, eandem tem confirmat his verbis: Hebraici libri (inquit )Jnon modo enGraecum idioma conversi sunt, sed in Romanam quoque linguam, e Egyptiam, Persicam, Indicam, Armenicamque, & Scythicum, atque adeo Sauromaticam, semelque vt dicam, in linguas omnes, quibus ad hunc diem nationes vtuntur. Scribi sane nihil apertius potuit. Exhis quae dicta sunt, Scripturas vernacule versas olim fuisse constat, non modo in quibusdam linguis, sed in omnibus promiscue: quare nunc similiter & vertendae, & le¬ gendae vernacule sunt. Iam si vellem Patrum sententias persequi, quibuis populum ad legendas Scripturas hortantur, infinitus essem. Chrysostomus gravissime in multis locis hanc admonitionem vrget, tamque vehemens in causa est, vt nos prae illo frigere videamur. Is in Homil. 9. in Epist, ad Coloss huiusmodi verbis vtitur: Audite obsecro seculares omnes. Comparate vobis Biblia, animae pharmaca. Si nihil aliud vultis, vel novum Testamentum acquirite, Apostolum, Acta, Cvangelia, continuos ac sedulos doctores. Si acciderit moestitia, huc veluti ad Apothecam pharmacorum. incumbe. Hinc tibi sume solamen mali, sive damnum evenerit, sive mors, sive amissio domesticorum. Imo non incumbe solum, sed assume omnia, menteque illa contine. Hoc demum malorum omnium causa est, quod Scripturae ignorantur. Et ibidem patresfamilias alloquitur isto modo: Omnia hameris nostris iniscitis: vos oportebat duntaxat a nobis institui, uxores vero avobis, a vobis etiam & liberos. Unde quam inepta responsio Iesuitae fuit, constat, quando huius Patris testimonium nobis e manibus cripere conatur. Non est (inquit) Chrysostomus ita intelligendus, quemadmodum verba prae se ferunt: nimis enim emphatice loquitur. Vult ille tantum populum hisce exhortationibus a ludis ac spectaculis avocare, quibus illo tempore totus deditus fuit. Cui respondere possum, nunc etiam ludos ac spectacula esse, aliasque multas occasiones, quibus populus a pietate abducitur, ac proinde hisceetiam diebus hortandum esse populum, vt legat Scripturas. Sed constat Chrysostomum non tantum ea decausa haec dixisse, vtpopulum ab his nugis ac illecebris deterreret, aut revocaret, sed quia putavit ad officium populi pertinere, vt Scripturas legeret. Ideoque Homil. 3. de Lazaro, vult populum domi ante examinare locum illum, quem ipse in Ecclesia tractaturus esset: verba eius haec sut: Eoque crebro vobis praedicimus, multis ante diebus, argumentum dequo sumus loquuturi, vt his in medio diebus sumpto libro, perpensaque ret summa tota, postquam intellexeritis quid dictum sit, quid restet dicendum, mentem vestram instructiorem reddatis ad audienda ea, quae post disserentur. Idque semper hortor, & hortari non desinam, vt non hic tantum aitendatis iss quae dicuntur, verumetiam cum domi fueritis, assidue divinarum Scripturaram lectioni vacetis. Tum tollit omnes excusationes quibus populus vtisolebat, quo minus Scripturas sacras legeret, non modo illam de spectaculis, sed multo iustiores, cuiusmodi hae fuere; Ego non sum Monachus, sed Laicus, vκorem habeo, & liberos, & samiliam quam cutem, & negotiis multis distrahot: hoc ad alios pertinet, non ad me: Haec omnia removet, & affirmat semel iterumque, Fieri non potest, non potest. (inquam) fieri, vt quisquam salutem assequatur, ni perpetuo versetur in lectione spirituali. Imo tollit etiam excusationem de obscuritate Scripturarum, atque eam non aliud esse, quam praetextum & velamen negligentiae dicit. Similiter scribit in Genes. Hom. 29. In Ioan. Hom. 13. in Matt. Hom. 2. in 2. Thess. Hom. 3. & alibi, quorum testimoniorum enumeratione nunc supersedeo. Et Chrysostomo ac nobis alij Patres hac in causa suffragantur. Origenes Homil. 12. in Exod. reprehendit populum multis verbis, quod Scripturam in Ecclesia non attendunt, & domi etiam meditantur. Et idem Homil. 2. in Esaiam ait, utinam omnes faceremus illud quod scriptum est, Scrutamini Scripturas: Omnes, ait, non docti modo, aut Episcopi, aut religiosi. Hieronymus in Epist. ad Eustochium, hortatur eam ad assiduam lectionem Scripturarum. Sed respondet hic lesuita, Eustochium & Paulam eius matrem, non Latine tantum, sed Graece & Hebraice etiam intellexisse: & addit praeterea, has modestas fuisse foeminas, cuiusmodi si omnes mulieres essent, sine periculo illis divinarum Scripturarum lectio permitti posset. At Hieronymus non Eustochilum tantum, sed & omnes pias mulieres ad Scripturarum lectionem invitat, & in Epitaph. Paulae affirmat, non Eustochium tantum, sed & omnes sorores Psalmos Davidicos ordine cecinisse: Non licebat(inquit) cuiquam sororum ionorare Psalmos, & non quotidie aliquid de Scripturis sanctis discere. Ad Salvinam viduam scribens, hortatur eam, vt semper sit in manibus. eius divina lectio. Sic & Celanciam quandam, quae fuit materfamilias, hortatur, vt praecipua illius cura sit, divinam legem cognoscere. Atque ad alias etiam quamplures foeminas eodem modo scribit. Atque hoc modoolim omnes & viri & foeminae, quorum animus erat ullo pietatis studioincensus, in Scripturarum lectione versabantur, Theodoretus, in libro supra citato, nempe 57. de corrigend. Graecor. affect. hac de re in hunc modum scribit: Passim videas(inquit) haec nostratia dogmata non ab iis solum teneri, qui sunt Ecclesiae magistri, populorumque praeceptores, sed ab ipsis quoque sutoribus, fabrisque ferrariis lanificibus praeterea, cunctis qe artificibus, quin & a fominis item omnibus, non iis medo, si quae demum illae sunt, quali teras didicerunt, sed quaestuarus ac sartricibus, ancillisque adeo & pedissequis: Neque ij solum qui vrbes incolunt homines, sed ipsi quoque agricolae propeeadem sciunt, fossoresque adeo ac bubulcos invenias plartarumque consteres de divina Trinitate rerumque omnium creatione decertantes, humanae item naturae magis conscios esse, quam Plato Stegiritesque fuerunt. Haec Theodoretus. At Papistae hoc nobis probro obijciunt, quod foeminae inter nos derebus divinis colloquuntur, aut viri, nisi literati. Conqueritur enim val¬ de hac de re Hosius in Lib. de Sacro vernacule legendo. Profanatio haec (inquit) Scripturae verius, quam transtatio, non solum zonarios, baiulos, pistores, sartores, sutores, verumetiam zonarias, sartrices, sutrices facit nobis Apostolas, Prophetissas, doctrices: quasi vero non liceat foeminis, in quocunque tandem vitae genere constitutis, religionis mysteria intelligere. Et Alphonsus de Castro, Lib. 3. cap. 6. de Iust. punit. Haeret, ait Scripturarum transsationem in linguam vulgatem esse causam omnium haeresion: nimirum quia sine dubio haereticum est, quicquid Romano Pontifici displicet. Sed hac de re multo melius Eusebius statuit, Lib. 1. cap. 6. de Demonstrat. Evangel. cum ait, dσε ο αυτα μανθανειν κ φιλόσορειν μη μόνον αυσρασ, δνα κγιαινας, λλασιως το κι πονητες, κι δελας αμα δεσσοταις, divina dogmata tam a foeminis, quam a viris, tam a pauperibus, quam a divitibus, tam a servis, quam adDominis disci posse. Erasmus vir summi iudicij, atque ingenij singularis, multis locis necessarium esse asserit, vt vertantur Scripturae, & a populo legantur: & cum a Parisiensibus Theologis: Job id reprehenderetur, seipsum contra illos defendit, non tantum veteris Ecclesiae exemplo, verumetiam rei ipsius necessitate. Atque haec deprimo membro secundae partis huius secundae Quaestionis sufficiant.
On this page