Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 6
CAPTTTTIII Sigius Quaestionis proponiiam, TOSprimo dicimus, non omnia esse scripta in libris veteris & noDvi Testamenti, quae Apostoli aut docuerunt aut fecerunt. Praeterea, Christum multa dixisse, & fecisse concedimus, quae non scribuntur. Eduodecim Apostolis septem nihil scripserunt, qui tamen multa viva voce passim docuerunt & fecerunt. Nam iussi sunt mundum ipsum obire, & ubique gentium Evangelium praedicare; quod illi sedulo fecerunt. Atque omnia quidem, quae Christus fecit, non esse scripta, exsomnis vltimo capite patet, versu vitimo. Deinde, fatemur Apostolos insingulis Ecclesijs ritus aliquos atque consuetudines, ordinis & decori causa, sanxisse, non autem scripsisse: quia hi ritus non fuerunt perpetui futuri, sed liberi, qui pro commodo & temporum ratione muta possent. Praescriptos autem ab illis esse eiusmodi ritus aliquos ad honestam Ecclesiae πολίτείαν, accommodatos, patet ex 1. Cor. 11. & 14. Cap. Tantum generalis regu¬ la habetur in Scripturis, Omnes istos ritus ad aedificationem ac decorum esse dirigendos; sed ipsi particulares ritus non proponuntur. At dicimus omnia, quae necessaria sunt, sive ad fidem, sive ad vitam spectent, aperte & abunde in Scripturis explicari. Itaque summam religionis nostrae scriptam esse affirmamus, quae quidem eadem est cum eorum etiam Apostolorum doctrina, qui nihil scripserunt. Idem enim docuerunt Evangelilum qui non scripserunt, quod illi qui scripserunt. Eundem omnes Christum, & idem Evangelium, & eandem salutis viam praedicarunt. Etsi quidem verba singula non habentur, quae loquuti sunt, tamen quoad tem& materiam subjectam, illa non scripta Apostolorum praedicatio in Scripturis invenitur. Non omnia verba Petri, Ioannis, & aliorum scripta sunt, sed summa tamen doctrinae, quam hi Apostoli tradiderunt, in Scripturis habetur. Sic etsi Christus multa dixit & fecit, quae non scribuntur; summa tamen omnium dictorum factorumque Christi Scripturarum monimentis consignata est. Bellarminus ergo sine causa accusat Brentilum & Chemnicium inconstantiae, quod dixerint insignis impudentiae esse, non scripta cum scriptis conferre, eaque affirmare parem cum scriptis authoritatem habere; cum tamen ipsi fateantur, Christum & Apostolos multa docuisse, quae non scribantur. Cavillatur egregie. Nam etsi non dicta factaque singula scribuntur (nulli enim libri sufficerent) nihil tamen praetermissum, quod necessarium: & cum capita summa, ac dogmata scribantur tam luculente, verissime dici potuit, scripta esse omnia. Haec qui non scripta scriptis comparat, nil aliud facit, quam doctrinam scriptam laudat. At Brentius & Chemnicius, qui aliquam doctrinam? minime scriptam Scripturis authoritate aequaret, eum esse impium atque audacem affirmant: in quo nihil non consentancum & sibi & rationi optimae dicunt Deinde, quaedam Chemnicij & Calvini, quae vocat, mendacia, Bellarminus persequitur, quae non hoc loco discutiam; pleraque post occurrunt, & suis singula locis tractabuntur.
Bellarminus Quaestionis statum in hunc modum proponit: Nos asserimus (inquit) non contineri expresse in Scripturis totam doctrinam necessariam, sive de fide, sive de moribus, ac proinde praeter Dei verbum scriiptum requiri etiam verbum Dei non scriptum, id est, divinas & Apostolicas Traditiones. Illi vero, id est, haeretici (nos autem intelligit) asserunt. omnia in verbo scripto contineri, quae ad fidem & mores pertinent, nec opus esse Traditionibus. Respondeo: Illud verbum (expresse) est ambiguum. Si intelligat nos affirmare omnia diserte & totidem verbis in Scripturis proponi, invertitstatum Quaestionis. Sin autem per (expresse) intelligat, quod ex Scripturis necessario infertur & concluditur, fatemur. Si enim! quod diserte positum est in Scripturis, verum sit, tum & illud etiam, quod inde necessario consequitur, verum esse necesse est. Sic Nazianzenus, Lib. 5. de Theologia, voi de Spiritu sancto scribit: Perinde sut (inquit) ea, quae ex Scripturis colliguntur, atque ea quae scribuntur. Quaedam non sunt, & tamen dicuntur esse in Scripturis, vt Deum sedere, habere autes, oculos: Quaedam sunt, nec dicuntur tamen, scilicet expresse & totidem verbis, v? Spiritum sanctum esse Deum, aliquid tamen dicitur, ex quo necessario colligi & concludi possunt, vtqui bis quinque dicit, is decem dicit, & qui bis duo dicit, is quatuor dicit, etsi non totidem verbis: Quaedam vero neque sunt, neque dicuntur: quaedam denique & sunt & dicuntur. Naxianzeni haec distributio est, τα αδν εκδει, λόγεδ δο: τα δεδγτα, & λογετ: τοδε ὕτεἔστιν, ἀτολόγετ: ταδε αμρω, χιεσι, αλόγοτ. Sic nos dicimus omnia necessaria in Scriptoris contineri, licet non totidem verbis. Exempli gratia, infantium baptismus; & originale peccatum non αυτλεζει & χερnτὸν in Scripturis proponuntur, sed tamen ex Scripturis possunt necessario inferri. Ita (vt rem paucis complectamur ) nos dicimus, omnia quaepertinent sive ad fidem, sive ad mores, ex Scripturis disci, sumique posse, vt Traditiones minime requirantur: Illi vero dicunt in verbo Dei scriptoomnia necessaria ad fidem & mores non contineri, ideoque Traditiones necessario requiri. Atque de Controversiae statu non est quod pluradicamus: Sequitur iam vt argumenta vtriusque partis proponantur, & expendantur.
On this page