Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 12
QVarto loco Adversarius Patrum testimonia colligit: in quo arguuiento multus est & copiosus, sed tamen non sine indicio & certo delectu. His respondere nec esse est, tum quia his maxime confidunt: Adversarij, tum quia eos omnes, quicunque periti Theologi esse volunt, haec omnia penitus nosse oportet. Scripturis non sumus vel in hac, vel in alia Controversia, ab illis superati: Itaque vrgent contra nos, quanta contentione possunt, Patres. Qui si essent nobis infesti, nec iis responderet possemus, non tamen hoc laedere causam nostram deberet, quia fides nostra non ex Patribus, sed ex Scripturis pendet. Non tamen probanda, est illorum sententia, qui Patrum testimonia contemnenda ac rejicienda esse existimant. Propter igitur aut fratrum infirmitatem, aut Adversatiorum confidentiam, his quoque testimoniis respondeamus, nec in hac re operam male collocatam iundicemus. Cavendum tamen semper est, ne nimiam patribus tribuamus cum Papistis, sed in illis legendis ius nostrum libertatemque tueamur, & omnia illorum dicta ad Scripturae normam examinemus, cum qua si consentiant, recipiamus, sin vero dissentiant, bona cum illorum venia libere que respuamus. Primo producit: in aciem CEEMENTEM Romanum, magnum profecto virum, quem ipsis etiam Apostolis aequat. Quae ille scripsit (inquit) in libro Canonum Apostolicorum, & in 8. Lib. de Constitutionibus Apostolicis, eat procul dubio ab Apostolis accepit. Respondec: Hoc Bellariminianum ( sine dubio) nullam in se vim argumenti habet. Nos hunc Clementem non agnoscimus, neque Turriani laudes, quas huic tribuit, moramur. Laudat ille etiam & defendit Decretales Epistolas, quibus tamen constat nihil magis illaudatum esse. Euseb. Lib. 39. historiae suae, cap. 38. testatur. multa olim conficta & fucata sub Clementis nomine prodijsse. Et idem! eodem capite affirmat, vnicam tantum esse genuinam eius Epistolam, nempe eam, quae ad Corinthios scripta est. Sic Hieronymus in Catalogoin Clemente, idem testatur. Nicephorus etiam, Lib. 3. C.18. & Epiphaaius, haeres. 30. testantur haereticos multa olim ex libris Clementis sumipsisse, praecipue vero ex Libro Canonum Apostolicorum, quem vnam cum octo libus Constitutionum, in sexto vniversali Concilio, Constantinopolitano, Can. 2. damnatum fuisse constat. Quando vero Bellarminus affirmat Canonum Apostolicorum Clementem authorem fuisse, a reliquis Papistis dissentit, qui dicunt ab Apostolis ipsis Antiochiae congregatis scriptos hos Canones fuisse. Ita Petesius in tertia parte Traditionum affert Anacletum dicentem Apostolos Antiochiae convenisse, & ibihos Canones scripsisse. Sed hoc fieri non potuisse, facile apparet. Nam in vitimo Canone recensetur Catalogus librorum Canonicorum, quorum multipost mortem aliquotum Apostolorum scripti sunt, Iacobus vero Lebedaei filius ante ullum librum scriptum occisus est ab Herode Agrippa: ergo non fuerunt hi Canones ab omnibus Apostolis scripti. Praeterea, quorsum convenirent Apostoli, vt Traditiones scriberent, cum Papistae dicant Apostolos sensisse, Traditiones viva voce, nonscuptis, promulgandas esse? Quod si scribendas esse Traditiones iudicarunt, quare eas non in sacris libris scripserunt? Deinde, si ab Apostolis scripti sunt hi Canones, tum haberent parem authoritatem cum libris Canonicis, quod ne ipsi quidem Papistae audent affirmare. Praeterea, in istis Canonibus nonnulla sunt, quae ipsiPapistae non probent: ut in Canone quio, Aujusmodi verba habentur: Si vel Episcopus, vel presbyter, vel Diuσoηνωα¬ orem dimittat sub obtentur eligionis, excommunicetur. Et in Canon. 8. sic legimus: Si quis Presbyter, Diaconus, aut Episcopus, non communicet cum commanicante, munere suo abdicetur. Et Canon. 9 praecipitur, at totus populus cum ministro eo qui Eucharistiam celebrat, communicet, alias excommunicetur. Istas leges Papistae non servant. Canone etiam 37. praecipitur, vt bis in anno Concilia celebrentur, quod ipsi non observant. Canone etiam 46. aliquid est, quod ipsi non suscipiunt, vt ex ipso Canone facile intelligi potest. Postremo, videtur isse liber consarcinatus & consutus esse ex Actis aliorum Conciliorum, praecipue vero ex Concilio Antiocheno. Multa enim leguntur in Antiocheno Concilio similia. Non verisimile vero est Antiochenos Patres sumpsisse aliquid ex his Canonibus. Si enim sumipsissent, id non dissimulassent, sed potius indicassent, vtmaiorem indesuis sanctionibus ac decretis authoritatem conciliarent. Sed nullam illiprorsus huius libri mentionem faciunt: quod sane arguit eum tunc aut non publice extitisse, aut Apostolicam authoritatem non habuisse?
Venio nunc ad alterum illum librum Clementis, de Constitutionibus. Apostolicis, qui etiam si Apostolorum esset, paremcum Scriptura Apostolica authoritatem haberet. Et quidem in vltimo Canone hae constitutiones interCanonicos libros recensentur. At nondum ausi sunt Papistae ita de hoc libro statuere, quod impie certe ab illis factum est, si Clementis liber sit, & Apostolicas constitutiones complectatur. Et contra authoritatem etiam huius libri hoc facit vel maxime, quod in vitimo Canone legitur, non esse hunc librum divulgandum δια τα ἐν αυτῳ μυσικα. At hoc convenit Eleusinis sacris potius, quam Christianae pietati. Missivero sunt Apostoli, vtea quae a Christo acceperant palam praedicarent, & omnibus divulgarent, quia omnibus sunt nec essarra. Quae in aurem audivistis, ea supra tecta domorum praedicate, inquit Christus Apostolis suis. Et Paulus ait, 1. Cor. 11. 23. Quod accepi a Domino, tradidi vobis, scilicet omnibus. Praeterea, nec ipsi Papistae omnia in hoc libro recipiunt, & in eomulta manifeste falsa sunt. In Lib. 2. Cap. 59. Clemens, quando facit, mentionem lacobi, qui fuit frater Domini, excludit eum e numero Apostolorum: at Paulus Galat. 2. 9. eum interprimarios Apostolos numerat, & ipse etiam postea, Lib. 6. Cap. 14. quasi sui oblitus, inter Apostolos, eum memorat. In Lib. 2. Cap. 32. Agaparum mentionem facit, & illarum rationem docet: at eas improbat Paulus, 1. Cor. 11. 21. & constat multo antea fuisse abrogatas. In Lib 2. Cap. 63. ait populum deberet bis quotidie convenire frequentem, mane scilicet, & vesperi; quod ne apud Papistas quidem hodie servatur. In Lib. 5. Cap. 15. ait, illa verba, quae Christus de luda loquutus est (qui ungit mecum in patina, is est qui me traditurus est)Jquinque diebus ante Pascha a Christo pronunciata esse: at constat ex Scriptura, Matth. 26. 31. Christum eadem nocte proditum fuisse. Et in eiusd. Lib. Cap. 16. affirmat Iudam abfuisse, cum Christus coenam celebraret, quod quidem palam non modo Scripturis, verumetiam Patribus ipsis refragatur. Scripturis quidem repugnare, ex Luc. 22. vers. 13. 14. & 15. patet, si hi tres versus inter se comparentur. Patribus etiam adversari, non minus exploratum est Dionysius enim, Cap. 3. Ecclesiasticae Hieratchiae, affirmat adfuisse. Sic Cyprianus, in Serm. de ablutione pedum. Sic Augustinus, in Epist. 163. & in Comment. in 3. Psalm. & in 10. Psalm. & in Tractat. 63. in loannem. Sic Chrysostomus, in Homilia de latrone. Sic denique Thomas Aquinas, in tertia parte Summae, quaest. 81. artic. 2. Etsi Pachymeres in Dionysium Arcopag. Cap. 3. Ecclesiast. Hieratch. abfuisse Iudam arbitratur. Sic enim scribit, τu μυσήρια μόνοις τοις μαθιιώις μζ το ἔξεθειν ακεινον εκ το δειπνς παρεδυκον, ας αναξιν τκτον οντος Ιιδα: sed conjecturam suam opinionemque sequutus, non Scripturae authoritatem, ista scripsit. Idem iste Clemens, Lib. 5. Cap. 18. de Paschate praescribit, quod Epiphanius contra Audianos improbat tanquam haereticum, haeres. 50 & quidem narrat Epiphanius Audianos suam sententiam defendisse authoritate constitutionis Apostolicae. Carolus Bovius in hunc locum sic scribit: Quare tantum abest, vt ea, quae in hoc capite legimus, Apostolistatuerint, vt etiam contraria horum ab ipsis praecepta videantur. Praeclarus enimvero author Traditionum Apostolicarum. Praeterea, in 6. Lib. Cap. 24 meminit Epistolae cuiusdam, quam ait ab omnibus Apostolis vnam cum Paulo scriptam fuisse: at Iacobus Lebedaei filius mortuus est, antequam Paulus in Collegium Apostolorum venit. Constat ergo hoc falsum esse. Denique, in 7. Lib. Cap. 24. nonnulla ἀκυρα affert de ieiunio quarta & sexta feria observando, de die Sabbati, & die Dominica celebranda, & ait non esse ieiunandum Sabbato, praeterquam in illo vno, quo Christus in sepulchro iacuit; quae omnia a Papistis hodie exploduntur. Constat ergo hunc librum non esse genuinum, sed supposititium, & a δώδυνυμα aliquo Clemente compositum. Itaque hunc Clementem Bellarminus ipse dignum judicavit, quem in editione omitteret, atque hac illum contumelia notaret.
Secundo loco IGNATIVM objicit, qui svt testatur Eusebius, Lib. 3. cap. 35. )hortatus est omnes Ecclesias, vt Traditionibus Apostolicis adhaererent, quas Traditiones cautelae gratia, & ne quid apud posteros remaneret. incerti, etiam scriptas se asserit reliquisse. Res pondeo: primo, Eusebijlocus aut vitiosus, aut ambiguus est, vt ex Graeco codice apparet. Intelligit Eusebius per Traditionem eo in loco, Apostolic ae praedicationis docmnam? synceram, vt ex ipso loco patet. Nam ait, ἀπειζεχεος τ τιν θιοσηλαν ωρασρ¬ σεως. Si illas Traditiones tam multas intelligeret, quas Papistae somniant, non diceret ἀοαδυσεως, sed δζαδυσεον. Cum enim Ignatius videret, multos haereticos coepisse illo tempore Apostolicam doctrinam corrumpere, sacccffasum sibi vidσtεftatum εῖι εηζειδίεικεισηια, ηζηζατ as διαθτοςς, & ad consulendum posteritati. Ideo cum Smyrnae esset, scripsit Epistolas ad varias Ecclesias, in quibus Traditiones has (quarum hic meminit Eusebius) complexus est. Quas quidem non fuisse Pontificias, ex eo potest intelligi, quod in his Epistolis Ignatius disputat contra Symonem, Cerine thum, Menandrem, & alios haereticos qui de Christi persona impie sentiebant. Contra horum vero haereses haud opus est Traditionibus non scriptis, quippe quae in Scripturis aperte damnentur. Bellarminus non est sequutus Eusebium ipsum, sed vitiosam Ruffini versionem, in qua & Traditiones inplurali numero leguntur, cum Graecum exemplar habe at in singulari, Traditionem, & verba quaedam subjiciuntur, quae in Graeco codice non inveniuntur. Ignatium has Traditiones scriptas reliquisse. Praeterea, ait Ruffinus Traditionem Apostolorum scribendam fuisse, vtposteritati consuleretur; nequid scilicet apud posteros remaneret incerti: at Papistarum Traditiones primo incertissimae sunt, adeo vt non satis hac in re posteritati consultum videatur. Secundo, non omnes suas Traditiones Papiste in his Ignatij Epistolis invenient: imo ne millesimam partem. Tres tantum ex Ignatio Traditiones profert Bellarminus, nempe Quadragesimam, Ordines minores, & Diem Dominicum. Quod ad Quadragesimam attinet, fateor in Epistola ad Philippenses illius mentionem fieri: sed de ea alibi. Quod ad Ordines attinet, numerat quidem paucos, sed non tanquam Sacramenta, neque ita numerat, vt Papistae: Cantorum enim mentionem facit, quos illi inter ordines minores non recensent. Tertia vero Traditio, De die Dominica, non est ἀγραρον το: nam in Scriptura habetur, nempe Apocal. 1. 16. ἐν τῆ αυειακς ημιεα. 1. Cor. 16. 1. Act. 20. 7. μια σαξξατον. Eusebij haec verba de Ignatio sunt: ωοτρεπι τ. aπριζ εχεο τῆς τιν ωποστολαν δξαδυσεως, λον ψγ ἀσφδρειας κι εγγραρως ηδη α¬ πXα εναlϰειον ηειτῳ. Quem locum sic Chrystophorsonus no(er transtulit, Deinde hortatus est, vt Apostolorum Traditioni mordicus adDhaerescerent: quam quidem asseveranter testificatus, quo tutius posteritati reservaretur, necessario scriptis mandandam existimavit. Quorum verborum hic sensus est: Cum Ignatius fidem Apostolicam verbis & voce testatus acprofessus fuisset, putavit necessarium, vteandem etiam scriptis mandaret, quo melius haereticis occurreret, atque Ecclesiis in posterum consuleret. Quare, vt mox in eodem loco sequitur, scripsit varias Epistolas. Hinc contra Papistas colligimus, lgnatio visum esse minime tutum, vt doctrina aliqua aγαρος relinqueretur. At isti fingunt Apostolos multa sine literis tradidisse, quasi non praeviderint esse necessarium, quod Ignatius tam brevi post tempora Apostolorum vel maxime necessarium esse animadvertit. Secundo, dico de his Epistolis, que Ignatij esse dicuntur, dubitari posse, num revera Ignatij sunt, necne. Theodoritus enim, in 3. Dialog. contra haereticos, refert quaedam verba ex Epistola; ad Smymenses, quae in hac Epistola, quae iam extat, non reperiuntur. Verba apud Theodoritum haec sunt, Eυχαριστιας α ωροσοχορας ικ θτοδεκονθ δια τομη ημο¬ λορειν τυν εωχχρισιον σαραα τδτο σθτηρος λρο Ιπσοῦ Xρισοῦ, τιν αγ τεαυθηον ημλσπαθεταν, μαν χχισοτθπ ο πατηρ γαπεν, Hanc sententiam Theodoritus ex Ignatij Epistola ad Smymenses recitavit, quam haec Epistola Ignatij ad Smyrnenses nusquam habet. Hieronymus etiam in 3. Dial contra Pelagianos, testimonium protulit ex Ignatij Epistolis, quod iam in illis non reperitur, Ignatius (inquit)vir Apostolicus & Martyr, scribit audacter, Elegit Dominus Apostolos, qui super omnes homines peccatores erant. At hoc inhis Epistolis ignatius minime scripsit: & si scripsit vnquam, audacius, credo, quam veruis sempsit. Quis enim Apostolos fuisse omnium hominum maximos peccatores diceret? Eusebius, L. 3. hist. suae cap. 35. testatur Ignatium scripsisse Epistolas septem ad certas Ecclesias: at extant hodie duodecim. Sic Hieronymus, in Catalogo, in Ignatio, non nisi septem numerat. Ex quo constat, quinque esse sine dubio spurias & adulterinas. Illae vero sunt, Epistola ad Mariam, ad Tarsenses, ad Heronem, ad Antiochenos, ad Philippenses, ex qua fere omnia sunt, quae pro Traditionum defensione ex Ignatio Adversarij artipiunt. Harum Epistolarum nullam mentionem facit vel Eusebius, vel Hieronymus: ergo has supposititias esse certum est, De reliquis vero quid statuamus, num sint Ignatii, an alterius cuiuspiam, non satis constat; quia ex Ignatij Epistolis nonnulla ab antiquis authoribus citantur, quae in his Epistolis desiderantur. Eusebius, Lib. 3. historiae, cap. 39. testatur Polycarpum in sua Epistola ad Philippenses scribere, se ab Ignatio rogatum esse, vt Epistolam illorum in Syriam deferret. Hoc in Epistola illa ad Polycarpum Ignatii, quam nos habemus, non reperitur. Ex Epistola ad Philippenses, quam Papistae nobis maxime objiciunt, multa proferri possunt, quae eam non esse Ignatij viri Apostolici demonstrent. In illa scribit, e τῆς τησευεικυειακήν, η σαρσατον, τηγίησ σαδζατα, σιι χισοκτονος σει. Si quis die Dominico iciunaverit, aut Sabbato vllo, praeterquam vno illo, in quo Dominus iacuit in sepulchio, eum Christi occisorem esse. At Augustinus, in vitima Epistola ad Hieronymum, affirmat, Romae sabbato iciunari solitum esse. Et in 86. Epist. ait, licere etiam die Dominica ieiunare. Deinde, ait in eadem Epistola Ignatius; Si quis cum Iudaeis Pascha cclebraverit, eum esse socium eorum, & cum iis communicare, qui ipsum Christum trucidarunt: κονονῆς δαι δNεσο¬ κιειναντον τ κυρον. At constat, Polycarpum & Polycratem cum Iudaeis Pascha celebrasse, & (si alijs credimus) Iohannem etiam & Philippum in Epistola ad Mariam, ait Clementem successisse Anacleto: at illum Papislae volunt Petro successisse; & Petrus adhuc vivus illum vocat Episcopum & civem Romanum, Lib. 6. cap. 8. Constitut. Apostol. Clementis. In Epistola ad Philadelphenses & Antiochenos, non sumit ipse sibi authoritatem Apostolicam, quod tamen deberet, si Traditiones Apostolicas Ecclesijs praescriberet. Dogmata enim Apostolica sunt pari cum scriptis Apostolicis authoritate recipienda Sic Hieronymus, in 3. Dialog. contra Pelagianos, non tribuit illi tantam authoritatem. Sed si Traditiones Apostolicas edidisset Ignatius, debuit summam sibi authoritatem vendic are. Praeterea, etsi illas Epistolas nobis aliquando objiciunt Papistae, easque magni aestimare videntur, negare tamen non possunt, multa inillis inveniri, quae ipsi non probent. In Epistola ad Philadelohenses ait, Episcopum oportere ab ipsa Ecclesia eligi. Deinde, in eadem Epistola ait, Episcopum nulli subesse, nec alicni rationem reddere debere, nisi ipsi Christo. Quod Papistae, fatscio, non ferent, qui volunt omnes Episcopos Pontifici Romano rationem reddere. In Epistola ad Trallianos scribit,. sine Episcopo, Diaconis, & Presbyteris, non esse ἐκκλυσίαν εκλεκτκα, & in eadem Epistola profitetur, se posse τῶ ἐπυρονια intelligere, totam coelestem Rempublicam, & omnes Angelorum ordines, & tamen inferiorem sePetro ac Paulo esse dicit, quorum nenter ista explorata habuit. In Epistola ad Magnesianos habet sententiam vehementer ἀκυρον, Non Presbyterum, non Diaconum, non Laicum sine Episcopo debere aliquid facere, sicut Christus sine Patre nihil facit; & tum citat, αδμναμασ ποιεῖν απ ἐ¬ μαντο κseν. Sed de his Epistolis satis multa: & de hoc Ignatio quid iudicandum sit, satis ex ijs constare potest, quae diximus. Ista Papistae tueri non audent: at debent Ignatium in omnibus defendere, si verum sit, quod illi dicunt, eum Traditiones Apostolicas literis tradidisse.
Tertio soco sequitur EGESIPPVS, vit magnae procul dubio authoritatis ac nominis. De eo scribit Eusebius, Lib. 4histor. c. 8. eum quinque libris complexum esse Apostolicas Traditiones: hi libri (inquit Bellarminus) etsi hodie non extant, colligi tamen inde potest, Apoestolos non omnia scripsisse, quae docuissent. Respondeo: Agnosco luculentum Eusebij testimonium. Sed respondeo, Traditionum nomine doctrinam Apostolicam? significari, non αγρχρισ Traditiones. Sic enim Eusebius ait cum synceram & minime fictam Apostolicae praedicationis explicationem illis libris. complexum esse, 7 ἀανῆ παραδυσν τ θπαολικῇ κηρυγματoς. Unde patet, eum. nihil aliud scripsisse, quam ea, quae nunc in Scripturis traduntur. Hiero¬ nymus, in Catalogo, in Egesippo, affirmat hos libros continere historiam eorum, quae gesta sunt a Christo, Apostolis, & Episcopis, ad sua vsque tempora. Quod vero ait Bellarminus, hodie non extare hos quinque libros Egesippi, id memoria tenendum est. Extant enimhodie quinque libri sub Egesippi nomine, quos ille non audet defendere, quia continent historiam non a Christo ad suam aetatem, sed a tempore Machabaeorum ad templi Hierosolymitani eversionem. Deinde, iste Egesippus, qui nunc extat, testatur plures libros a se scriptos esse, quam quinque:at Hieronymus & Eusebius quinque tantum librorum meminerunt. Postremo, iste Egesippus, 3. Lib. 5. cap. facit mentionem civitatis & Ecclesiae Constantinopolitanae, & dicit novam Romam, id est Constantinopolim, veteri fuisse aequatam. Hoc vero non ante Constantini tempora factum. est, a quo huic civitati illud nomen est impositum: at verus Egesippus diuante Constantini tempora vixit. Hinc satis apparet, libros non dempera eorum esse, quorum prae se nomina ferunt. Quis enim non crederet hos Egesippi libros esse genuinos, nisi ex ipsis constare certo posset, esse supposititios? Nunc ad reliquos Patres veniamus.
Venio igitur ad DIONTSIVM AREOPAGITAM, quem Adversarius nobis imprimis objicit, excellentem procul dubio authorem. Ex illo luculentum profert testimonium, quod habetur in Lib. de Ecclesiastica hieratch. cap. 1. vbi Dionysius ait, duces muneris Sacerdotalis (hoc est Apostolos) partim literis, partim sine literis ἐγγραφοις κι ἀιροροισ μυήσεσιν, summa illa & ροσια tradidisse. Respondeo, & fateor Dionysium magnum esse patronum Traditionum nonnullis in locis. Sedsiverus esset, non supposititius, Jάλανυμος, & ωδετιγεχρος Dionysius, tamen pauca adnodum ex eo pro suarum Traditionum defensione afferre possent. At illum de Hieratchia scribentem Ecclesiastica, oporteret omnes Traditiones Apostolicas accurate persequi, si modo vllae eiusmodi fuissent, sique ille esset verus Arcopagita Pauli discipulus, quod sane non existimo: quanquam illum video esse a magnis viris summo studio defensum, ime primis Ambrosio Camaldulensi: & Bellarminus Luthero ac Caliino succenset, quod hos esse Dionysij illius Arcopagitae libros negenuftgo necesse est, v? de horum librorum authoritate aliquid dicamus Etoferam: autem non conjecturas aut suspiciones, sed certissimas demonstrationes, quibus non esse hunc verum Dionysium appareat. Primo, Eusebius & Hieronymus non faciunt mentionem aliquam horum librorum; quod maximo argumento esse debet, hos libros non esse Dionysu: Illienim veterum libros diligentissime colligebant ac conquirebant: adeo si vel Epistola aliqua ab yllo eximio vito scripta fuerit, non omittebant: & posse fieri credemus, vt hos libros, de rebus tantis & tam praeclaris scriptos, aut non viderint, aut mentione indignos indicaverint? Secundo: Nullus admodum antiquus author horum librorum mentionem facit: quod satis arguit libros istos non eius antiquitatis fuisse, ac seculi, cuius Dionysius Arcopagita fuit, Multa enim in illis occurrunt, quae contra veteres haereticos faciant, praesertim Arianos, quae certe Patres Niceni non omisissent, si tales libri extitissent, & illorum author fidem aliquam habuisset. Tertio: Stylus horum librorum non est simplex & syncerus, sed argutus nimis, & inflatus, & affectatus, & parum Apostolicus. Quarto: Erasmus in cap. 17. Act. multus est in eo argumento, vt probet non esse verum. Dionysium. Et ante eum Valla, in eundem locum, putat Apollinarem squendam haereticum hos libros, qui Dionysij nomine circumferuntur, scripsisse. Theodorus etiam Gaza, in Praefat. in Problemat. Alexandi. Aphrodisij ad Nicolaum quintum, negat hunc verum esse, & antiquum, Dionysium. Similiter Caietanus in comment. in C.17. Act. ait hos libros non fuisse ab Apostolico Dionysio conscriptos. Erant olim in Ecclesia multi Dionysij: ab illorum forte aliquo scripti hi libri sunt, & post falsa opinione Arcopagitae Dionysio, qui omnium celeberrimus fuit, tributiQuinto. Ex libris ipsis luculentissime apparet, quid de hoc genere scriptorum statuendum sit. In libris de coelesti Hieratchia divinam sane remtractat, ipsum ordinem coelestis Reipublicae: argumentum & difficultatis, & audaciae plenissimum. Paulus Apostolus, 2. Cor. 12. 4. Ista & huiusmodireliqua omnino ἀppum esse dicit: praeterea, ait nefas esse homini, ea loqui. Unde ergo aut ausus est Dionysius ista enuciare, si sciret, aut scire potuit? unde tamen tam mitificam scientiam adeptus est? Num ex revelatione? Unde constat? cur non Apostolis ista potius revelata sunt, si modo nostra interesset ea scire? Si non interfuit, cur haec mysteria Dionysius evulgavit? Irenaeus, Lib. 2. Cap. 55. praeclaram sententiam habet contra istos Hieratchiarum scriptores: Nihil sanum dicunt, (inquit) delirant, non oportet ijs credere, & Mosen ac Prophetas relinquere. Dicant nobis quae sit invisibilium natura, tenarrent numerum Angelorum, & ordinem Archangelorum, demonstrent thronorum sacramenta, & doc eant diversitates dominationum, principatuum, potestatum, atque virtutum. Sed non habent dicere. Unde constat, tale argumentum fuisse, arcanum, & ignotum, & inauditum, nec dum a quoquam pertractatum. At haec omnia in Dionysij huius libris explicantur. Augustinus, in Enchind. ad Laurent. Cap. 58. affirmat se nescire ordines. Angelorum, & eotum differentias, qui throni, quae dominationes, qui principatus, quae virtutes. Dicant (inquit) qui possunt, si modo probare possant, quod dicunt. Sic nos Papistis respondemus: & haec omnia Dionysius dicit, sed non probat. Praeterea, Gregorius Magnus aliter Angelorum: ordines describit, quam iste Dionysius. Similiter Bernatdus etiam, vt Ecbius fatetur, in Homil. 4. de Fest. Michaelis. At si tanta fides huius Dionysij fuisset, tantaque authoritas huius libri, illi nunquam aliter de rebus hisce scripsissent. Atque de coelesti quidem Hieratchia hactenus. Sexto, In Lib. de Ecclesiastica Hieratchia multa scribit de templis, de altaribus, de locis sacris, de choro, de catechumenis extra fores templi statuendis. At illis temporibus quibus Dionysius vixit, nihil horum fuit. Coacti enim illo seculo Christiani sunt in locis abditis atque occultis convenireproptertyrannos, atque ibi preces & conciones habere. Praeterea, mentionem facit Monachorum, Hieratch. Eccles. cap. 6. At Papistae dant Paulum & Antonium fuisseprimos Monachorum parentes, qui post Dionysium Arcopagitam seculis aliquot floruerunt. Et vero temporibus Apostolicis Monachi nulli fuerunt. In Libro de Divinis Nomin. cap. 4. citat ex Epistola Ignatij adRomanos hanc brevissimam, sed suavissimam sententiam, δ ἐμός ερωσ ἐσυυρωτα. Iam vero Ignatius hanc Epistolam misit ad Romanos, cum in itinere esset Romam profecturus ad certammoret tem, imperante Traiano, vt Eusebius in Chronico testis est, & in hist. Eccles. Lib. 3. cap. 36. & Hieronymus in Catal. At Dionysium Arcopagitam, regnante Domitiano, oc cisum esse scribunt Methodius, in Martyr. Dionysii, & Syineon Metaphrastes in illius vita. In fine libri de Ecclesiastica Hieratchia, Timotheum vocat filium, qui tamenilli authoritate, gravitate, eruditione, omnique dignitate parfuit. Inseptima Epistola, quae est ad Polycarpum, scribit se fuisse in At gypto, cum esset celebris illa solis eclypsis per totum orbem terrarum, eo tempore, quo Dominus noster Iesus Christus mortem in cruce objit. At Origenes, tractat. 39. in Matthaeum, negat fuisse eclypsin solis, quia tum plenilunium fuit, eclypsis vero solis non nisi in Novlunio fieri solet. Atque ait praeteregeaenebras illas, quarum mentio sit apud Matthaeum, 27. 45. non fuisseniversales, quia tum historiae aliquae earum meminissent) sed paiculares, nempe in terra tantum Iudaica. Hieronymus, in CommentmMatth. ineundem locum scribit, non hanc fuisse eclypsim, sed solemtenebrisobscuratum retraxisse radios suos, ne tam horrendum facinus conspicetetSi talis eclypsis fuisset, profani certe authores aliqui eius meminissent. Sed verisimile est, quemadmodum Origenes ait, tenebras has fuisse tum in Iudaea tantum, quemadmodum olim in At gypto. Erasmus etiam est. in eadem sententia. De re non multum laboro: sed hinc contendo, istos Patres aut hos libros non vidisse, aut non tantum illis detulisse, quantum ijs Papistae tribui volunt. Epistolam Dionysij quandam ad Timotheum Rhemenses nostri citant in Annotat. Act. 1. quae tamen inter Epistolas, quae nunc Graece extant, non habetur. Sunt enim non plures in Graeco codice, quam decem Epistolae: forsan hanc illi vndecimam esse volunt. In hac Epistola narrari dicunt quaedam de transsatione atque assumptione corporis beatae virginis Mariae. Scribit enim Dionysius, veilli affirmant, se & duodecim Apostolos Mariae morienti interfuisse. At quomodo hoc fieri potuit, cum illrantea, a se invicem distracti, invarias mundi partes & plagas abjissent? Ait miraculose omnes convenisse, praeter Thomam, qui triduo demum post Virginis mortem affuit. At haec nullo modo constare possunt. Defendunt enim Papistae, vt legimus in novo Sacerdotali, parte prima, pag. 156. Mariam concepisipse 14: anno aetatis suae, peperisse vero anno 15.& certum est vixisse cum Christo annos triginta tres: ita fuit 47. annos nata cum Christus moreretur, atque ascenderet. Mortuam vero esse dicunt 16. anno post ascensum Christi, aetatis suae 63. Vixit ergo post Christi ascensum annos 15. aut ad summum16. At Iacobus, Ioannis frater, anno tertio, vel vtialij volunt, decimo post Christi ascensum, regnante Claudio, interfectus est, atque ita ait Genebrardus in Chronologia sua, & Eusebius in Chronico. Ergo ille sex annos ad minimum anteobitum Marie mortuus est: nec igitur adesse potuit Mariae morienti, nisi forte e coelo delapsus est, vt Mariae sepulturam celebraret. Praeterea, quod se scribit Dionysius interfuisse, illud quoque falsum est. Nam Dionysius senator Atheniensis erat: 17. anno post Christi ascensum, quo anno Paulum Athenas primum venisse constat. Ergo Maria ante mortua est, quam Dionysius ad fidem Christianam a Paulo conversus fuit. At Dionysius ille, qui cum Apostolis Mariae ex hac vita decedenti affuisse dicitur, Christianae religionis studiosissimus videtur, & familiarissimus Apostolis. Postremo, ipsi etiam Papistae non approbant neque suscipiunt omnes Traditiones Dionysij. Nam primo testatur ille solitos fuisse sua aetate Christianos quotidie Eucharistiam sumere. Praeterea, describit communionem publicam, non privatam, eamque non dimidiatam, sed integram, in Hieratch. Eccles. Cap. 3. & (Scripturae lectionem factam esse vernacule, ac preces similiter publicas eodem in loco commemorat. Haec contra Papistas faciunt. In septimovero capite Hieratchiae Ecclesiasticae, mitabilem morem narrat veteris Ecclesiae inmortuis sepeliendis. Solitos enim esse cadaver salutare, tum oleo perfundere, quod Papistae hodie non faciunt. Vivos quidem dili¬ genter vngunt, at mortuos nec vngunt, nec salutant Bellarminus ait Lutherum & Calvinum hos libros rejicere: sed libros non esse recentes aut contemnendos (inquit) ex eo apparet, quod Gregorius Magnus illorum meminit, in Hom. de centum ovibus, & alij. Respondeo: Non sunt recentes fateor, nec contemnendi: sed quaestio est, Num sint illius Dionysii, qui fuit Pauli discipulus. Gregorius quidem Magnus illorum meminit, non tamen illos per omnia sequitur. Deinde, Athanasius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus, & alij Gregorio antiquiores Patres mentionem nullam faciunt horum librorum. Nihil est quamobrem non putemus hos libros editos esse ante Gregorium, qui sexcentis fere decursis post Christum annis magni doctoris locum & nomen in Ecclesia obtinuit. Sed nullum temporibus Apostolicis vicinum authorem Bellarminus afferre, aut nominare potuit, qui horum librorum meminerit: quod satis evincit, eos antiquissimis temporibus inauditos fuisse, nec esse Arcopagitae γnσίνς.
Quinto loco profert POLVCARDVM, virum egregium & constantem, nobilissima Martyrij corona decoratum. De illo scribit Eusebius, Lib. 5. Cap. 20. ex Irenaeo, cum solitum esse multa de Domino ab Apostolis audita memorter repetere, quae non in charta, sed in corde scripsisset. Respondeo: primo, Locus in Eusebio consulendus est. Scribit Irenaeus adversus Florinum quendam haereticum, qui malas naturas a Deo conditas esse asserebat. Tum iubet esse memorem Polycarpi, cuius doctrinae formam summamque in mentem illi revocat. Nam Florinus cum Polycarpo fuerat, & Irenaeus quo que Polycarpum audierat τuis &νv de fide dicentem: & locimeminit, in quo multa Polycarpus populo namabat de Christo, eiusque miraculis, & doctrina, quae ninurum audierat ab ijs, qui Christum viderant, eaque in corde, non in charta inscripsit. Quorsum haec? Num enim sequitur, Multa Polycarpus dixit, quae ταρα ταυτυπον acceperat, eaque Irenaeus in corde inseripserat; ergo ea non scribuntur, aut, non scriptae Traditiones requiruntur ad salutem? Nam quod αυτοπτθον meminit, hoc non probat eadem non fuisse scripta: sed hinc voluit dictis suis maiorem fidem adiungere. Nec quod illa Irenaeus in cordeinscripsit, in libris minime fuisse scripta arguit; sed significat se puerumsicverba Polycarpi in animo insculpsisse; vt eorum memoria perpetuo infnaremaneret. Nonne in mentibus nostris impressam esse sanam doctrinamopotet, quam tamen libri etiam sacritradunt? Secundo: Testatur Irenaeus eodemin loco, ea omnia, quae memoriter namare de Christo solebat Polycarpus, fuisse συμρανα τιν χεαρωις Tales Papistae Traditiones, & nullas alias intoducant, & nos eas libenter suscipiemus. Sed Bellaminus, vt aliquid lucri ex hoc loco percipiat, instat, hoc non impedire, quo minus illa non scripta fuerint, quod ea Scripturis consona fuisse dicat Irenaeus. Non enim omnia (inquit) Scripturis συμρονα possunt continuo ex Scripturis probari: nam omnis veritas est Scripturis consona, sed omnis veritas in Scripturis non habetur, neque ex Scripturis probari potest. Sic responsum esse vult Chemnicio. Respondeo: primo, Irenaeum in illo locosatis aperte indicare quid intelligat, quando illa consona Scripturis fuisse dicat. Rem enim habuit cum Florino haeretico, qui asseruit naturas malas a Deo creari, vtsupra dictum est. Illam haeresin voluit refelleres at illa ex Scripturis manifestissime refelli potest. Secundo. Quicquid Scripturis συμρωνον est, illud ex Scripturis probari potest: sed multa quidem non ἀτυμρωνα Scripturis, non possunt probari ex Scripturis. Aliud enim est esse συμιωνον Scripturis, aliud non esse ἀσυμρωνον. Esse autum in Novis Indijs, non est Cυμρωνον, Scripturis, sed non ἀσυμρωνον. Veritas omnis, quae est Scripturis Cυμρωνος potest deduci probarique ex Scripturis, quia Scripturis congruit atque convenit. Sic Iraeneus, Lib. 2. Cap. 47. Parabolas ait his quae manifeste dicta sunt consonare. Tertio: Affirmo Traditiones quasdam Papisticas non modo non esse Scripturis consonas, verumetiam a Scripturis alienissimas esse, cuiusmodi sunt Traditiones de Purgatorio, de Indulgentiis, de Missa, de Sacrificio pro mortuis, de cultu imaginum, de meritis operum.
Venio nunc ad IVSTINVM Martyrem, quem Bellarminus deinde nobis objicit. Ex illius Apologia secunda multa profert contra nos, & primo quidem Christianos illo tempore die Dominica convenire solitos esse; deinde, vinum cum aqua in Eucharistia miscuisse. Respondeo. Quod ad primam Traditionem attinet, dico eam posse ex Scripturis probari, ac proinde non esse Traditionem non scriptam. Quod ad secundam spectat, fateor quidem talem olim fuisse consuetudinem, sed eam non esset magni momenti. Non enim multum interest, si vino forti, quale fuit vinum in illis regionibus, paululum aquae misceatur, modo substantia vininon tollatur. Aliam deinde Traditionem ex Iustino proponit Bellarminus, Eucharistiam non nisi baptizatis praebendam esse. At hoc ex Scripturis colligi confirmo. Sed verba lustini magis vrget, quae sunt huiusmodi: Postridie Saturni, qui dies Solis est, cum Apostolis discipulisque suis apparuisset, haec illis tradidit, quae vobis quoque consideranda permittimus, &c. Respondeo: primo, Nihil ista pro Papisticis Traditionibus faciunt. Nam Iustinus id tantum ait, Christum die Solis resurrexisse, quod Scripturae testantu; & suos Apostolos docuisse eadem, quae in eo libro scripsit, & Antonino Caesari conside¬ randa permisit. Haec vero non alia sunt, quam quae in Scripturis tradita legimus. Nam in hac Apologia lustinus reddit Imperatori rationem fidei Christianae: in qua nullam potuerunt Papistae suam Traditionem invenire. Secundo, Nolim illos nimium confidere Traditionibus Iustini. Nam in Dialogo cum Tryphone, errore Chiliastarum acriter defendit authoritate Traditionis Apostolicae, & nonnullas habet similes Traditiones, quas hodie Papistae non agnoscunt. Est praeterea quidam libellus Graece scriptus, eius nomen referens, qui inscribitur ζετυματα αναγκγια, in quo multas Traditiones recenset. At ille liber non est lustini genuinus. Nam in Quest. 115. mentionem facit Irenaei; & in 82. Quaest. Origenis, quorum neuter illi notus esse potuit. Praeterea, Manichaeorum etiam meminit, qui nonnullis annis post lustinum orti sunt. Denique contra huius libri authoritatem hoc facit vel maxime, quod nec Hieronymus nec Eusebius illius meminit.
lustino proximus est IRENAEVS. Ex illo multa praeclara proserri posse ait Bellarminus, nempe ex 3P. I. c. 2. 3. 4. Ubi scribit Irenaeus, nullam esse commodiorem viam perveniendi ad veritate, quam consulendo illas Ecclesias, in quibus est Episcoporum successio ab Apostolis. Respondeo Fateor Irenaeum provocare a Scripturis ad Ecclesias ac Traditiones Apostolicas. Quinetiam scribit, haereticos non ex Scripturis, sed ex Traditionibus tefellendos esse. Nec tamen interim defensio nostra ab Irenaeo violatur. Videndum enim est, quamobrem haec dixerit Ireneus: quod vbi constiterit, facile intelligemus, ista Papistas parum, vel nihil adjuvare. Ratio vero cura Scripturis ad Traditiones Apostolicas provocaret, & haereticos non esse ex Scripturis refellendos diceret, haec fuit, quia contra illos haereticos disputavit, qui Scripturas non esse perfectas contendebant, & calumniabantur: imo qui Scripturas lacerabant, contemnebant, corrumpebant, negabant, nec se earum authoritate premi patiebantur, sed Traditionibus adhaerescebant, vtiam Papistae. Contra tales non posse ex Scripturis disputari, recte statuit. Legite secundum caput tertij libri: Ex illo capite patet illos haereticos peromnia similes fuisse nostris Papistis. Scripturas enimrepudiabant, Primo, quod obscurae essent: Secundo, quod varios haberentsenius, & varie intelligi possent: Tertio, quod Traditio prior fuerit Smptus Quarto, quod Scripturae non possent sine Traditionibus intelligiHis omnibus de causis ex Traditionibus potius disputandum esse dixerunt, quam ex Scripturis. Atque haec quidem similiter omnia Papistae hodie tenent: quare ad Ecclesias Apostolicas provocat Irenaeus, quod quemadmodum? faciat, cap. 3. exponit, quia si Apostoli talia aliqua tradiderunt, qualia illi haeretici fingebant, ea procul dubio Ecclesiis illis tradiderunt, in qui¬ bus ipsi docuerunt. Ac proinde cap. 3. ait: Quando successionem proferimus, tum confundimus haereticos. Profert autem eo loco successionem Romanae Ecclesiae, quia ea illo tempore celeberrima fuit. Sed ex cap. 4. profert Bellarminusnonnulla: Apostolos scilicet in Ecclesiam, quasi indepositorium dives, omnia ea plenissime contulisse, quae sunt veritatis, vti omnis, quiIcunque velit, sumat ex ea potum vitae. Respondeo. Et nos hoc concedimus. Sed argumentum non sequitur: Omnia in Ecclesiam contulerunt, ergo non omnia scripserunt. Deinde, ex eodem capite haec verba objicit: Si Apostoli Scripturas non reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi Traditionis, quam tradiderunt iis, quibus committebant Ecclesias? Respondeo. Sane oportebat. Sed quo modo conclusum est argumentum; Etiamsi nihil Apostoli scripsissent, tamen ordinem Traditionis sequi oporteret: Ergo Apostoli non scripserunt, quaecunque nobis ad fidem, salutemque sufficerent: In illo etiam capite nominat Irenaeus barbaras quasdam gentes, quae sine Scriptura Deo serviebant, & religionem colebant. Num ergo aut nullae Ecclesiae Scripturas habebant, aut Scripturae non integram doctrinam? continent? Non sequitur. Deinde affert Bellarminus, quod Lib. 4. c. 45. Irenaeus ait, Charisma veritatis traditum fuisse Ecclesiae vnam cum successione Episcoporum ab Apostolis. Respondeo: Num ex eo potest probabiliter concludi, omnia necessaria non esse scripta? Nequaquam. Cum Scripturis veritatem Apostoli tradiderunt Ecclesus: & qui Apostoli nihil scripserunt, tamen non aliam veritatem Ecclesiis tradiderunt, quam quae in Scripturis invenitur. Sed hinc Papistae intelligunt, sine veritatis Charismate successionem nullius esse momenti. Deinde, non oportet adversarios in hac causa nimium vrgere Irenaeum, quem fuisse Traditionibus delusum satis constat. Eusebius eum, Lib. 3. Ecclesiast. histor. cap. 39. ait Chiliastam fuisse. Hoc probari potest, ex Lib. 5. cap. 23. Et Lib. 2. cap. 39. scribit Irenaeus Christum vixisse quadraginta annos: & accepisse se ait hoc per Traditionem, non modo a Ioanne, sed & ab aliis Apostolis. At hoc ex Scripturis refelli potest: & Epiphanius etiam 7ο. haeres. hanc opinionem refellit. Et Lib. 2. cap. 47. scribit Irenaeus, fidem & spem manere in altero seculo: quod aperte negant Scripturae.
Iam sequitur, vt reliquos authores ac patronos Traditionum persequa mur; inter quos proximum locum occupat CLEMENS Alexandrinus. Is apud Eusebium, Lib. 6. cap. 11. ait se coactum esse librum de Paschate scribere, & ineo Traditiones, quas accepit a Presbyteris Apostolorum successoribus, commemorare. Respondeo: primo, Illum librum nunc non extare, ac proinde incertum esse, quas illic Traditiones com¬ memoraverit. Secundo: credibile est Traditiones de Paschatis celebratione in illo libro perscriptas, aut alias consimiles, fuisse non magni momenti, quae nullo modo fuerunt nec essariae ad salutem. Tertio: AffirmoClementem illum non fuisse omni ex parte Orthodoxum, quippe qui libris Apocryphis nimium delectatus fuerit, vttestatur Eusebius. In primo libro Stromat. ait operatium, qui mittitur in messem Domini, habere duplicem agriculturam, εγνραρον & ἀγραεον. Et in eodem libro ait, Christum per vnum tantum annum docuisse: qui tamen per tres annos & amplius docuit, vt ex Evangelijs manifestum est. Et in eodem etiam libro scribit, Gentes per Philosophiam servatas fuisse. Idem in 2. Lib. Stromat. jecit fundamenta haereseos Nestorianae, vt Hervetus interpres indicavit in Margine. Et in eodem libro ait, neminem ante Christum, servatum fuisse. In 3. Lib. ait, Christum nec vere esuriisse, nec vere sitissse, sed visum tantum esse esurire ac sitire. In 6. Lib. scribit, Christum & Apostolos apud inferos, multos praedicatione Evangelij ad fidem convertisse. Et in ωροτρετικῳ λόγῳ interpretatur Evam voluptatem allegorice, atque ita docuit Origenem discipulum suum Scripturas allegorice interpretari, vnde omnes fere haereses tum novae tum veteres ortae sunt. Scripsit: quoque & docuit Christum esse creaturam, vttestatur Ruffinus in Apologia Origenis.
Sequitur jam ORIGENES Clementis auditor. Is in Comment: in 6. cap. ad Roman. ait, Infantium baptismum esse Traditionem. Respondeo, esse quidem Traditionem, sed scriptam tamen, quae facile possit ex Scripturis probari. Deinde, ex Homil. 52. eiusdem in Numeros aliud testimonium colligit Bellarminus, vbi Origenes ait, multa necessario servari, quorum ratio non omnibus patet, vt genua flectenda esse inter porandum. Respondeo. Laudabilis haec quidem Traditio est, sed non necessaria, quia sanctos nonnullos etiam stantes orasse legimus. Et Basilius in Lib. de Spirit. Sanct. cap. 27. affirmat Christianos diebus Dominicis, & a Paschate ad Pentecosten, non flexis genibus, sed erectos precarisolitos esse. Sed non necesse est, vte Origenis authoritatem moremur, quia plenus est errorum ac naevorum. Scripserunt contra eum multr antiquiPatres, nempe Epiphanius, Theophilus Alexandrinus, & Hieronymus, qui scripta eius venenata vocat. Et apparet quidem in eius scriptis multos errores esse. In tractat. 35. in Matth. scribit se ex Traditione didicisse, Christi vultum varium fuisse pro dignitate eorum qui eum intuebantur. Et ideo ait Iudam, Matth. 26. dedisse signum Iudaeis. Quid enim opus fuit signo (inquit) cum Iudaei quotidie faciem Iesu cernerent, nisi quia habuit vultum varium? At haec ridicula Traditio est.
Profert deinceps Bellarminus EVSEBIVM Caesariensem. Is in 1. Lib. cap. 6. de Evangelica demonstratione, confirmat Traditiones non scriptas. Ait enim Apostolos quaedam scriptis, quaedam sine literis observanda tradidisse. Respondeo, hoc testimonium satis luculentum esse, sed s nullo modo esse recipiendum, quia pugnat cum Scripturis. Ait idem eodem in loco, Christum non omnia omnibus tradidisse, sed excellentiora quaedam perfectis tantum hominibus reservasse, atque sic etiam fecisse Apostolos. Longe aliter, & melius Irenaeus, Lib. 3. cap. 15. Et legimus Apostolos totum Dei consilium cunctis Ecclesiis notum fecisse, & nihili omnino, quod esset necessarium, a quoquam homine celavisse. Deinde, absurdum est putare, tam excellentes ac sublimes esse illas Traditiones, quas Papistae venditant, vt non sint omnibus communicandae. Si enim recte iudicare volumus, fateamur necesse est, perfectiora multo & excellentiora in Scripturis inveniri posse. Quod veroidem author eodem inloco scribit, de duobus generibus vivendi inter Christianos, omnino fictum est.
Sequitur proximo loco ATHANASIVS. Is in tractatu, quem scripsit, pro decretis Synodi Nicenae contra Eusebium Nicomediensem ait, illam sententiam ex Patribus ad Patres per manus traditam fuisse. Respondeo, Athanasium loqui de ομουσίο, quod vocabulum non esse novum, & a Patribus Nicenis tumprimo excogitatum, sed ab antiquioribus Patribus agnitum atque vsitatum fuisse probat. Sed num ex eo sequitur, non posset idem vocabulum Scripturis comprobari? Nequaquam. Nam Patres illi im Scripturis eo vocabulo vti didicerunt. De verbis non disputamus, sed de sensu verborum, de dogmate, de doctrina. Voc abula quaedam non respuimus, quae in Scripturis nusquam reperiuntur, si modo sensum non habent a Scripturis alienum; cuiusmodi est vox trinitatis, personae, hypostaseωs, δμωυσιν, & alia eius generis: sed nova dogmata, de quibus nihil Scripturae loquuntur, rejicimus, & nullum dogma necessarium esse defendimus, quod non in Scripturis traditum sit. Pergit porro Bellarminus, & BASILIVM nobis proximolloco objicit. Is in Lib. de Spiritu sancto, Cap. 27. sic scribit: Quae a nobis servantur & graedicantur, partim ex doctrina scripta, partim ex Traditione e Apostolorum, inmysterio ad nos delata accepimus. Et idem eodem in loco ait, Haec utraque parem habere vim ad pietatem. Similia habet, Cap. 29. Haec. verba atque hunc locum Papistae maiorem in modum vrgent. Et videntur ea quidem comprobare ac stabilire decretum Concilij Tridentini, in¬ quo Traditiones Scripturis aequantur. Sed res pondeo primo, dubitari posse, vtrum haec vera & genuina Basilij verba sint, necne. Neque nos hoc primi in dubium vocamus, sed Erasmus sagacissimus Patrum aestimator. idem iudicavit, in Praefatione in versionem Basilij. Ait siquidem se nonnullam styli dissimilitudinem in medio libri ac deinceps invenisse. Damascenus quidem, in Oratione prima, de Veneratione imaginum, haec tanquam Basilij verba recitat: sed eum non valde moramur, quia & parum antiquus fuit, & nimium Traditionibus deditus, & hic libernullam authoritatem habet. Secundo, Si germana haec sint Basilij verba, tum secum ipse pugnat. Nam idem alibi docet, omnia in Scripturis reperiti, quae ad salutem sunt necessaria, & Scripturas habere plenam ac perfectam doctrinam, vt postea patebit, cum ad nostra argumenta ventum. fuerit. Tertio, Constat Basilium nimium interdum Traditionibus addictum fuisse, atque hinc interdum erravisse. Id palam intelligi potest exs quadam homilia eius, de Nativitate Christi, vbi scribit Zachariam illum, de quo legimus Matth. 23. 35. fuisse Ioannis Baptistae patrem, & a ludaeis ideo occisum esse, quod Mariam Christi matrem inter virgines post partum numerasset, cum id nullo modo Iudaei ferrent. Hanc obcausam ait Iudaeos in eum irruisse, eumque inter templum ac altare occidisse. Et ait hanc veterem esse Traditionem, λόγοεν ἐκ ωυαδυσεωσ ἀραιον. Nimirum hoc ab Origene acceperat, in Matth. 23. Origenes a nescioquo. Sed quid de hac Traditione sentiendum sit, ex Chrysostomo & Hieronymo intelligi potest. Chrysostomus enim affirmat fuisse Iehoiadae filium, de quo legimus 3. Paralip. 24. 20. 21. Hieronymus vero ait, Apocryphum hoc esse, de Iohannis Baptistae patre, ac proinde eadem facilitate rejici posse, qua astruitur, vt & caetera omnia, quae Scripturis non nituntur. Ex quibus verbis illud patet, quantum sit Basilij Traditionibus. tribuendum, quas & antiqui Patres damnent, & ratio facile refellat. Quarto: Venio ad ipsa Basilij verba: Ait Evangelium sine Traditione non scripta nullam vim habere, sed esse ψλὸν όνομα. Si intelligeret sinepraedicatione & interpretatione non valere, aliquid diceret; sed illeloquitur de ritibus quibusdam & caeremoniis non scriptis, quasibicoma memorat, sine quibus Scripturas nihil valere ait. Si iam revivisceretBasi. lius, istam procul dubio sententiam non agnosceret, quam metitoabom, nibus piis explodi, damnarique convenit. Sed videamus cuiusmoditant dem sint illae Traditiones tam eximiae, tam necessariae, tam divinae, sinequibus Evangelium nullam vim habeat: eae num tanti momenti preciique sint, ijudicemus. Prima Traditio ab illo proposita, est signatio Crucis. Ait enimeos, qui in Chrisium crediderunt, Crucis signo consignanoportere, τu τπα το σν¬ ρο τος ἐλπικότας κατεσημανες Agnosco veterem caeremoniam ab ipsis pene religionis Ecclesiaeque Christianae incunabulis vsurpatam, cuius quidem ratio ea fuit, vt Christiani, qui tum interetmnicos vivebant, eosque homines, qui a fide Christi alienissimi essent, sese omniratione Christianos esse declararent atque testarentur publice; quod commodius, fierit non posse putabant, quam si hoc externo Chicis signo sese consignatent. Postea ad alias res hoc signum adhibitum est, sed ea inre plus supeistitionis, quam religionis fuit. Quid enimenum putabimus pietatem ac religionem in externis rebus positam esse? Nullo modo. eAt caro signatur, vt anima muniatur, inquit. Tertullianus. At anima fide contra Satanani munienda est, non Gruce. Veteres quidem se hoc signo adversus daemonas munitos esse putarunt, sed hoc ex haeresi Montani fluxit: At in historiis legimus multos daemonas hoc signo fuisse in fugam conjectos, vtin historia luliani Apostatae narratur. Is enim cum horrenda quaedam sacracelebraret, & daemones multi in eum locum, in quo illa infanda sacra procurabantur, convenirent, lulianus nonnihil territus, & sui oblitus, se Cruce signavit, vtsolebat cum esset Christianus, & omnes illi Cacodaemones. repente diffugiunt. Non ignoro quidem ista esse atque eiusmodi alia historiarum monimentis prodita: Sed hoc omnium interim memoriis infixum esse debet, Daemonem esse callidum, versutum, versipellem, fallacem, mendacem, praestigiatorem. Fingit igitur setimere signum Crucis, vt faciat nos externomagis signo confidere, quam Christo ipsicrucifixo. Sed de Crucis signo alibi dicendum est,ada iiuanuas
Alia traditio Basilij est, converti nos oportere ad Orientem, cum precamut: ωρις δνατρλας τετροροι χει τ ωροσοοχιν. Respondeo. Caeremonia haec- nullius plane est momenti. Num putabimus Apostolos hac de re solicitos fuisse, in quam coeliplagam homines ora converterent, cum precarentur; Annon Deus etiam nos in meridiem, aut occasum conversos, exaudit? Hoc certe Iudaeis magis, quam Christianis convenit. Eucherius, antiquus Pater, in L. 2. c. 58. in Comment. in Lib. Regum, pie scribit, non praecipiquemadmodum corpus disponi debeat inter orandum, dummodo animus praesens sit cum Deo, & in illum intentus. Socrates. lib. 5. c. 22. scribit Antiochenos ad Occidentem spectate solitos esse in precibus, contrario plane more, ac Basilius praescriptum esse ab Apostolis narrat. Num Evangelium sublata hac praeclara Traditione corruet: Sed confideremus quas huius Traditionis causas Basilius expromat. Quando precamur (inquit) ad or¬ tum spectamus, sed pauci quidem sciunt quare hoc facimus. Ratio vero est, quia antiquam patriam quaerimus, Paradi sum nempe, quem in horto Eden ad ortuml Jsolis posuisse Deus dicitur, δλιγον ἐσμδο οπη τ ἀρχειαν ἐπζετόμδι πατριδατ ωρα¬ ζεισον. Respon. Num nos expetimus & desideramus Paradisum illum terrestre, in quo Adamus positus fuit? imo aliam patriam in coelis quaerimus, ubi neque portus est, neque occasus. Ergo haec plane ridicula & indigna Basilio ratio fuit.
Tertia Basilij Traditio est, de verbis invocationis, cum panis & vinumostenditur in Eucharistia. Respondeo. Papistae ipsi hanc invoc andi formamnone tenent neque eius quidem rationem omnino intelligunt. Quarto: Basilius ait, Benedicimus aquam Baptismi. Respondeo: Quid hoc rei est? Nonne Christus sua authoritate & mandato, suoque etiam verbo sanctificavit omnem aquam ad Baptismum? Nonne omnis aqua, modo sit elementaris, etiam sine hac benedictione ad Baptismum sufficiet? Nonne in qualibet aqua Baptismus valebit? Act. 8. de Eunucho baptizato legimus: atnullum verbum de sanctificatione aquae, nec ibi, nec alibi in sacris literis videre vnquam, aut invenire potuimus. Iustinus Martyr, in Apologiae. vbi postendit modum, & describit formam baptizandi apud antiquos Christianos, nullam facit mentionem sanctificationis aquae. Apud Eusebiumlegimus, Constantinum voluisse semper in lordane baptizari: at integrum flumen aque profluentis non potuitcopinor) illo modo sanctificari. Chrysostomus, Homil. 25. in loan. praeclare scribit, Christum suo Baptismoomnes aquas sanctificasse: sed illi solent exoreismos adhibere ad aquam, salem, campanam, quasi omnes creaturae essent diabolis plenae. Sed quanquam illos exoreismos requitunt, tamen negare non audent, legitimum, & integrum, & verum Baptismum esse, qui sit etiam in aqua non sanctificata.
Quinta Basilij Traditio similis est priori, nempe ter immergendos esse baptizatos, τρις δατίιςεζt, de qua etiam Traditione in Canone Apostolorum 50. legimus. Respondeo, Num sine hac Traditione Evangelium minus valebita quis vnquam dixerit? Neque Apostolicam certe, neque necessariam esse Traditionem patet. Nam Act. 2. legimus die Pentecostes ter mille homines baptizatos fuisse. Non poterant tot homines baptiz ari vno die, si tersinguliimmergerentur. Et in vetere quidem & Primitiva Ecclesia, bistantumin anno Baptismus celebrari solebat in festo Paschatis, & Pentecostes, & cum, maxima multitudo hominum vno die baptizata est. Quantus hic labor fuisset, si trinam immersionem in singulis adhibuissent: Alij vero aspersionem magis probant, quam immersionem, vt Cyprianus, 4. Lib. Epistolarum 7 Epistola. Et Gregorius 11. lib. Epistolarum, qu. Epistola, aitnihil interesse, trinane, an vna tantum immersione vtamur. Et Gratianus, 4. dist. decon¬ secratione, Cde trina, idem affirmat. Concilium vero Toletanum quam, Canon. 5. prohibet istamtrinam immersionem, atque vnam quidem tenero infantipericulosam esse quis non videt? Ipsi vero Papistae nunc non vtuntur trina immersione, sed aspersione trina, qua Baptismum perfici dicunt. Sed si haec Traditio Apostolica sit, ter immergendos esse eos qui baptizantur, mutari ab illis non debuit. Sexta Basilij Traditio est, debere eos Satanae renunciare, θστα¬ πε&χ τα πατνα, qui baptizantur. Respon. Recte omnino. Nonne vero Satanae renunciamus, cum profitemur nos credere in Patrem, Filium, & Sp. Sanctum?
Ex his de reliquis possumus judicare. Quid? Haeccine illa sunt, sine quibus nihil valebit Evangelium? Quin & Papistae etiam ipsi non omnes has Basilij. Traditiones retinent. Non immergunt, sed aspergunt: non prec antur erectiin diebus Dominicis, vt hic Basilius oportere statuit: Nam si Basilium sequimut, diebus Dominicis, & a Paschate ad Pentecosten stantes precari debemus. Hoc Papistae non faciunt: in quo Basilium non esse hac in re audiendum postendint. Basilius enim pro hac Traditione maxime contendit, & tribus rationibus eam defendit. 1. Quia Christus die Dominicaresumexit. 2. Quia que sursum sunt querimus: τα ἀνοζετόμην. At hoc semper faciendum est: Ergo hac ratione semper erecti precari debemus. 3. Quia octavus dies est imago futuri se culi, ac proinde(inquit) Ecclesia suos alumnos, ππορίμος, erudiit, vt preces erecti facerent, idque αναίκαιως. Atque hoc similiter decretum fuit in Nic. 1. Concilio, Can. 20. Sed mos alius iamdudum invaluit. Suo igitur exemplo nos Papistae Traditiones huiusmodi rejicere docuerunt. Aut enim sunt: necessariae istae Basilij Traditiones, aut non sunt. Si sint necessariae, cur ipsi omnes illas non observant? Si non sint necessariae, cur nos Basilij authoritate premunt? Aut enim nos non sumus oppugnandi, si non sint necessariae; aut illi peccant, qui non observant, si necessariae sint. Eligant vtrum velint.
At idem Basilius, in definitionibus in Epitomen redactis, multo melius de Traditionibus scribit. Ait enim quaedam esse praecepta insacris literis, quaedam tacita, τνα ἐν αγια χαον διασαλαθυα, τινα σεσεπη¬ edia: videtur omnino Papistis favere, sed tamen non favet. Docet enim postea, cuiusmodi illa sint σεσωπημγια, quae in Scripturis taceantur; nempe libera, media & αδιαρορα. Et horum omnium hanc esse regulam? ait, hunc Canonem: Omnia mihi licent, sed omnia non expediunt. Haec autem regula de rebus medijs intelligenda est. Quaecunque ergo non sunt scripta, ea pro liberis habenda sunt. Nostra haec sententia est, Necessaria tantum omnia, non libera, in Scripturis tradita esse. Cum ergo nos de necessariis agimus, cur illi Traditiones Basilij vrgent, quae cum non sint scriptae, liberae, vel, ipso judice, non necessariae sunt? Sic videmus quid de hoc loco sentiendum sit, quo nullum Papisiae acrigtem habent pro Traditionibus. Sed ex hoc loco definitionem suam Tridentini Patres: probare volunt, Traditiones pari pietatis affectu ac reverentia suspiciendas & venerandas esse, qua ipsos sacros veteris & novi Testamenti libros. Respondeo vero, neminem esse tam ineptum, qui credat has Basilij. Traditiones supra expositas patem cum sacra Scriptura vim atque authoritatem habere. At Bellarminus ait, aeque nos obligare, licet non quoad observationem, tamen quoad fidem. Sic praecepta Dei (inquit) alia maiora sunt, vt, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, &c. alia minora, vt illud de verbo ocioso fugiendo, Matth, 12. 36. Haec praecepta aeque, quoad fidem, nos obligant (inquit) licet non aeque quoadobservationem. Respondeo: primo, Has Traditiones Basilij nullo modo Scripturis aequandas esse, vel ipsi Papistae satis suo exemplo persuaserunt. Quasdam enim ex illis omnino abrogarunt, & quoad observationem, & quoad fidem: at ne minimum praeceptum in Scripturis traditum est abrogandum, ne illud quidem de verbo ocioso. Secundo, Si tanta luce atque authoritate possent probare Traditiones aeque veras esse, ac praecepta Scripturae, nos eas libenter reciperemus, tanquam aequales Scripturae: sed ne ipsi suas Traditiones certo norunt, vt patuit. De Patribus hucusque nonnulla respondimus, & me ad nostra argumenta properantem ista retardarunt: sed supersunt adhuc nonnulla testimonia, quae nullo modosunt omittenda.
Proximo vero loco NAXIANLENVM nobis in aciem adducit. Is in oratione prima invectiva in lulianum, ait se miratum esse Ecclesiae doctrinam, sed maxime figuras, quas Ecclesia Traditione acceptas servat. Respondeo. Nazianzenus per τnis illo in loco aut Sacramenta intelligit, quae summa sane religione & sanctitate procurabantur; aut alias caeremonias & ritus, quibus in Sacramentorum administratione Christiani: tum vtebantur. Aliae vero illae caeremoniae, quas commemorat, liberae sunt, non necessariae, vt de modo psallendi, de modo imponendae poenitentiae, & huiusmodi. Hae quidem vtiles sunt, & non reprehendendae, sed non sunt omnino necessariae. Alienae ergo sunt ab ista causa, quia nos denecessariis tantum disputamus. Praeterea, & istae etiam caeremoniae certas quasdam regulas in Scripturis habent, ad quas conformati atque accommodari debent.
Sequitur deinceps CHRISOSTOMVS. Is in 2. Thess. 4. 15. in haec verba, Tenete Traditiones, pro Traditionibus dicit nonnulla. Hinc patet: (inquit) quod non omnia per Epistolam tradiderint e Apostoli, sed multa etiam sine literis. Respondeo. Nisi illa multa, de quibus Chrysostomus lo¬ quitur, Scripturae authoritate nitantur, secum ipse pugnat, ve possea in nostrae causae defensione patebit. Sed ait Chrysostomus, tam illa, quam ista, δμείως αζιοπςα esse. Et postea ait, πueγδοσσἐσι, nihil amplius desidera, Nespondeo: Dictum inconsideratum, & tanto Patre indignum. An quicquid Traditionis nomine obtruditur, a nobis statim recipiendum est? At Apostolus jubet spiritus probare, & omnia probare. Theophylactus & Oecumenius cum illo consentiunt: sed non necesse est illis respondere. Idem etiam Chrysostomus, in Homil. 3. in Philippens. & Homil. 69. ad populum Antiochenum, sancitum ab Apostolis fuisse ait, vt mortuorum recordatio fieret in mysteriorum celebratione, & hoc esse iis salutare asserit. Respondeo: Ego istam Traditionem minime agnosco, nec dubito quin si vivorum preces mortuis essentita vtiles ac salutares, Scriptura illarum mentionem fecisset, atque etiam praecepisset. At sibi ipse hoc in loco vix constat Chrysostomus. Dicit enim antea, qui moriuntur in peccatis, eos non posse precibus juvari, sed esse perpetuo lugendos. Deinde tamen ait, istis multum prodesse preces: sed addit se loqui de iis, qui in fide moriuntur, ωι τυἐν τισεη πρθθεντον. At quomodo fieri potest, vt quis in fide moriatur, & in peccatis etiam moriatur? Qui enim in fide moriuntur, ijs remissa sunt omnia peccata.
Proximo loco Bellarminus objicit THEOPHILVM Alexandrinum Is in 1. Lib. & 3. Paschali, ait leges de jejuniis esse Apostolicas. Respondeo: Fuit hic quidem vir egregie doctus, & Anthropomorphitas refutavit, sed tamen idem acerrimus Adversarius fuit Chrysostomi, viri sanctissimi atque integerrimi, quem non ante destitit persequi, quam odio suo satisfecisset, & optimum Episcopum in exilium ejecisset. Sed vt ad tem accedamus, Respondeo: primo, non fuisse ab Apostolis istas jejuniorum leges institutas, sed a Montano haeretico. Sic enim testatur Eusebius, Lib. 5. cap. 18. Hic ille est, inquit, (intelligit autem Montanum) ô vηςείας νμο¬ θετήσοι, hoc est, qui leges de ieiuniis praescripsit. Haereticae igitur hae leges sunt, non Apostolicae, vtpote a Montano institutae, non ab Apostolis profectae. Secundo, Dico eam jejunandi legem ab isto Theophilo praescribi, quam Papistae non observant. Cum enim jejunamus, vult nos abstinere nontantum a carnibus, verumetiam a vino. Papistae quidem a carne abstinent, sed alias interim delicias, vinique copiam, quantam volunt, insuis jejuniis adhibent.
Sequitur deinceps CTRILIVS Hierosolymitanus, quem Bellarminus ait nihil aliud tractare in Catechesibus, quam ritus non scriptos de celebratione mysteriorum. Respondeo: At nullas Traditiones ex eo profert nec potest multas proferre. Habet quidem aliquas, sed eas non magnimomenti, Liber ipse paucis abhinc annis prodijt Graece, sed videtur diga nus eo Cyrillo. Habet enim egregiam & scientiam, & pietatem, & prudentiam. At proferant ex illo aliquas Traditiones contra nos, si possunt. Quam vero ille non scriptas Traditiones minime probet, in quarta Catechesi ostendit, vbi diserte scribit, in rebus quae ad fidem ac religionem pertinent, ne quidvis statuendum esse sine Scriptura, quantumvis illud minutum fuerit. Verba Cyrilli haec sunt: Aει ωει τῶ θειον χ αγίον τ τιςεωσ μυσηειον, μισε το τθχον ανδ τοι θειον ωζαδιδοο χζαρον: Actum ergo est de Papisticis: Traditionibus, quae nullis Scripturarum testimoniis nituntur. Sed fides nostra (inquit Cyrillus) debet ex Scripturis, non aliunde, demonstrari: a σθτηρια τ πιςεως ηακς εκ εα ευρεσιλονιαt, αλλ ες θσειζεως τῶς θειον δει γαρον.
Sequitur alius CTRILLVS, nempe Alexandrinus. Is in 6. Libr. contraIulian. Apostatam multa narrat de vsu imaginis Crucis. Respondeo: Dei hac Traditione prius diximus. Mirum non est eum multa verbafacere de: hac re contra Apostatam lulianum. Nam soliti sunt tum Christiani hoc! signo, tanquam vex illo professionis suae, inter infideles vti. Interim veroy ille perfectionem Scripturarum defendit, vt postea patebit. Sed huiuss Cyrilli testimonium Bellarminus omisit in Editione.
Sequitur EPIPHANIVS, quem magnum Traditionum patronum fuisse volunt. In haeres. 75. & 61. & 63. contra Apostolicos ait, non posse nos omnia ex Scripturis sumere. Et ait Bellarminus haereticos (nos vero intelligit) nihil posse ad haec respondere, nisi blasphemando. Respondeo: Quae haec blasphemia est, dicere Epiphanium plus, quam opontuit, delectatum fuisse Traditionibus, atque etiam genealogiis, quas Apostolus damnat? Certe nulla iniuria Epiphanium afficit, qui hoc dicit. Verum. enim hoc esse ex eo constare potest, quod in haeres. 51. ait se ex Traditione scire, quis fuerit pater Danielis, & quis pater Eliae Prophetae;, & quot annos Lazarus natus esset, cum illum Christus e sepulchro excitaret. Sed Respondeo primo, illa quae Epiphanius dicit, non posse ex Scripturis sumi, aut libera esse, & non necessaria, quippe quae ad extemamtantum Ecclesiae politiam pertineant; autEpiphanium secumpugnae. Nam alibi dicit, omnia necessaria in Scripturis tradi. Secundo: Dieo Tfaditiones illas, quas ipse Apostolicas vocat, a Papistis iamdudumabrogatas esse & intermissas. Cur ergo nos istius Patris authoritate tantopere vrgent, cum ipsi eius Traditiones iamdudum exploserint? Nam haees. 51. Epiphanius ait, Magos illos, quorum mentio sit Matth. 2. venisse duobus annis post Christum natum. At Patres hanc opinionem refutarunt, nec Papistae defendunt. Idem etiam, haeres. 80. Traditionem esse scribit, veviri barbas nutriant. Praeclara certe Traditio. At Papistae istam Traditionem negligunt, cum inter eos Clerici omnes sint rasi, atque imberbes. Tertio. Quod ad locum illum attinet, quem profert Bellarminus ex haeres. 61. ex eo quidem intelligi potest, Epiphanium probare quasdam Apostolicas Traditiones, sed non tamen adeo pertinacem esse earum. defensorem, ac sunt Papistae. Ait enim Apostolicam Traditionem esse, Ne quis post votum coelibatus matrimonium contrabat, & impium esse, sit quis aliter faciat: Ita Papistae. At eodem loco affirmat Epiphanius, melius esse, si quis in cursu ceciderit, vt ducat vxorem, etiam post votum, & tandem, licet claudus, in Ecclesiam veniat, quam occultis iaculis quo- tidie saucietur. Papistae id vnum cavent, ne quisquam contrahat nuptias post votum, interim illa χρυρια ciλη non effugiunt. Epiphanius asserit, esse tutius ac melius ab instituto cursu desistere, & matrimonium contrahere, quam illis libidinum telis mortiferis confixum progredi ad exitium. Num illum hic approbat?num illius hanc sententia ferre possunt? Nullo modo. Dicunt enim illi nefas esse ac sacrilegium, post votum de nuptiis semel cogitare; & tales nuptias ipsi factas ac celebratas dirimunt. At habet vnam sententiam valde ἀκαρον. Putat enim hoc ipsum (post votum coelibatus matrimonium contrahere) peccatum esse: & tamen ait, melius esse habere vnum peccatum, quam phura, χρείτιον ἐχειν ἀυθτιανμιαν αμι ωριοοτόρας. Quis non videt hoc esse ἀθιονογον? Malum enim nulla de causa faciendum est. Postremus ex Graecis Patribus a Bellarmino citatus est DAMASCENVS. Is in 4. L. de fide Orthod. c. 17. ait Apostolos multa tradidisse sine scripto. Resp. Nos minime moramur in hac causa hunc Damascenum, vtpote authorem recentem, superstitiosum, εκονολατεον, vt nullo modo mirum sit Traditiones ab eo esse nonnihil defensas. Vir ille multa scripsit praeclare contra priscos haereticos. Nec eum tamen Papiste ipsi in omnibus audent defendere. Nam i8c. eiusd. libri, vnam cum reliquis Canonicis sacrae Scripture libris Canones Apostolorum Clementinos numerat, quod Papistae adhuc non ausi sunt facere. Atque haec de Graecis Patribus: sequuntur iam Latini.
Inter quos Adversarius primo profert TERTVLLIANVM in lib. de cor militis: quo in libro magnopere pro Traditionibus pugnat. Harum (inquit) o huiusmodi disciplinarum Traditio authrix, consuetudo confirmatrix, &c. Resp. 1e. Tertullianum fuisse Montanistam, quando hunc librum scripsit Facit? enim mentionem novarum Prophetiarum, quarum Montanum inventorem fuisse dubium non est. Fuit vero Montanus multatum Traditionum author, quae postea extirpari non poterant Dixit se habere illum paracletum, quem proisit Christus & fretus huius paracleti authoritate, multa εχαcα in Ecclesiaminvexit. Impius hic Montanus Tertullianum ipsum fefellit, cuius virijacturam casumque merito lugere possumus. Illo enim tempore nullus doctios, nullus sanctior, nullus pro fidei Christianae defensione vehementiorfuit. Tertulliano. Sed haeresis illa Montani omnem Tertulliano fidem detraxit. Sic enim Hilarius ait, in comment in Matth. Canon. 5. Quanquam & Tertullianus (inquit) hac de re aptissima volumina scripserit, sed consequens errer hominis detraxit scriptis probabilibus authoritatem. Hieronymus vero, mlibro contra Helvidium affirmat eum Ecclesiae hominem non fuisse. Et in Catalogode Tertulliano idem ait, cum multa contra Ecclesiam scripsisse: & revera scriipsit. Quae cum ita suit, quam absurdum est, Montanicas Traditiones Tertulliani nomine nobis obtrudere. De Tertulliano praeclare scribit Vincentius Lirinensis, in Commonitorio, cap. 24. quem Origeni similem facit. Quid ( inquit) hoc viro doctius? quid in diuvinis atqe humanis rebus exercitatius: &c. Et tamen hic quoque post haec omnia hic, inquam, Tertullianus, Catholici dogmatis parum tenax, ac disertior multo, quam felicior, muteta deinceps sententia, &c. Quis non metuat sibi, cum vit tantus in fraudem haereticam inciderit? Secundo: Respondeo, omnes has Traditiones, quas Tertullianus laudat, & pro quibus tam acriter pugnat, abrogatas iam esse a Papistis ipsis, si vnum signum Crucis ex cipias: Itaque impie ab illis & impudenter fieri, cum eas nobis Traditiones objiciunt, quas ipsi nec retinent, nec vllo modo retinendas iudicant. Sunt enim Tertulliani Traditiones huiusmodi, Baptizatos ter mergitare, lis qui baptizantur lac & mel statim degustanda porrigere, Abaquae lavacro post Baptismum per hebdomadam abstinere, Sumere Eucharistiam tempore victus, Oblationes annuas esse pronatalitiis ab vnoquoque faciendas, Nefas esse de geniculis adorate diebus Dominicis, & a Paschate ad Pentecosten. Haesunt Traditiones, quas Tertullianus hoc loco commemorat, & tantopere praedicat, quarum quidem nulla a Papistis observatur. Quid quod istum librum videtur de industria contra Catholicos scripsisse? Atque argumentum quidem libri id demonstrat, quod in istumfere modum se habet: Milites accepturi erant praemia laureati: quidam nolebat lauream capite gestare, quia erat Christianus, idque apud Tribunum indicabat; unde magna caedes Christianorum consequuta est. Catholici dicebant esse fane intempestivam Christianae religionis professionem: at eam Tertullianus detendit, & illum militem laudat. Praeterea, de Catholicis in eodemlibro in hunc modum loquitur: Novi illos (inquit) in pace leones, in praelio cervos. Alter locus a Bellarinino ex eodem Tertulliano citatus, habetur in libro de Praescrip. advers. haeretic. quem librum scripsit, antequam in illam Mone ani haeresin incidit. In illo libro ait, non ex Scripturis, sed ex Traditione, cum haereticis disputandum esse. Respondeo: Videtur hoc facere pro Adversariis, sed vulnerat eos gravissime. Rem enim habuit cum ijs Adversariis, cum quibus Irenaeum tem habuisse supra diximus. Hi negabant Scripturas esse perfectas: sic Papistae. Aiebant etiam Apostolos non omnia omnibus, sed quaedam perfectis tradidisse: sic hodie Papistae. Praetere a, quando Tertullianus & Irenaeus Scripturas proferebant, illi eas contemnebant. Deinde, Scripturas lacerabant, & corrumpebant, aliquos etiam ex Prophetis, Evangelistis, Apostolis negabant. Itaque Tertullianus (ut ante Irenaeus) provocat a Scripturis ad Ecclesiam, & ad Ecclesiarum disciplinam, nonquidem ad doctrinam aliquam non scriptam, sedad eius doctrinae defensionem, propagationem, ac promulgationem, quam Apostoli viva voce in Ecclesijs ab illis fundatis traditam reliquerunt. Quae enim doctrina prima fuit (inquit) ea vera est; quae posterior, ea falsa: vt contra Praxeam, Id verum, quodcunque prius; id adulterinum, quodcunque posterius. Et refessit eos, qui dixerunt Apostolos secreta quaedam dogmata perfectioribus tradidisse; quia si huiusmodi aliqua fuissent, Ecclesiae (inquit) ab Apostolis fundatae ea haberent ac retinerent.
CTPRIANVS Carthaginensis centum annis & amplius post Tertullianum vixit, quem Bellarminus proximo loco nobis objicit. Is in 17. Lib. Epistolarum, 12. Epistolaeait, necesse est baptizatos ungi, & Traditionem hanc esse asserit. Et idem 2. Lib. Epistolarum, 31. Epistola, cum disputat de miscenda vino aqua in Eucharistia, ait Dominicam Traditionem servandam esse. Res pondeo: primo, Cyprianum non fuisse Apostolum, ac proinde examinanda esse eius verba, nec omnia statim recipienda. Sic Augustinus, Lib. 2. contra Crescon. Cap. 32. De Cypriani enim Epistola quadam verba faciens, in hunc modum scribit: Ego huius Epistolae authoritate non teneor, quia literas Cypriani non vt Canonicas habeo, sed eas ex Canonicis considero, & quod in eis divinarum Scripturarum authoritati congruit, cum laude eius accipio; quod autem non congruit, cum pace eius respuo. Secundo: Respondeo, eundem ipsum Cyprianum nobis authorem esse, consuetudinesomnes esse rejiciendas, quae non habeant authoritatem ex Scripturis. Atque in eadem quidem Epistola ait illud faciendum esse, quod fecerit Christus, & faciendum praeceperit, & non esse attendendum, quid aliquis ante nos faciendum putaverit, sed quid, qui ante omnes est, Christus prior fecerit. Nos ergo non attendamus quid ipse dixerit, sed ex hac sua ipsius lege illum ex aminemus. Vide amus vero primo de Unctione quid dicat in 22. Lib. Epistolarum, 3. Epi¬ stola, Ongi necesse est (inquit) baptizatos. Quamobrem hoc tandem necesse est? Ut incipiamus scilicet esse vncti Domini. Quis non videt, quami hoc frigide dicatur? Num sine hoc vnguento non possumus esse vnctis Domini? Tum quare non praecepit Christus de vngendo, cum de baptizando praeciperet? & quando tam multi leguntur in Actis baptizati, quare non leguntur etiam vnctip Et si sine externo oleo non sumus vncti Domini, tum Christus non erit vnctus Domini, propterea quod illum s externam hanc vnctionem habuisse non legimus; Psalmista tamen dicit,, eum vnctum esse oleo laetitiae prae sociis suis, Hanc forsan vnctionem Cyprianus a Tertulliano accepit, a quo multa, & Tertullianus a Montano. Erasmus, in Lib. de Puritat. Tabernaculi, ait olim simplici aqua Baptismum celebratum fuisse, sed Patres postea chrisma adiecisse. Patres, ait, non Christus, vel Apostoli. Deinde, quod attinet ad mistionem aquae cum vino (cuius Traditionis meminit Cyprianus, 2. Lib. Epistolarum, 3. Epist.) Respondeo Cyprianum in illa Epistola non tam de miscendaaqua cum vino laborare, quam contra quarios disputare, qui vinum tepudiabant, & aqua sola vtebantur in Eucharistia. Contra illos ait, Dominica Traditio servetur. Non nego tamen Patres olimsolitos esse vinum! cum aqua miscere. Id enim patet tum ex hoc Cypriano, tum ex lustinis Apolog. 2. tum etiam ex Clemente Alexandrino, Lib. 21. Cap. 2. de Paedagogo. Ratio vero fuit, quia in illis locis vinum ita forte fuit, vtnon posset commode bibi, nisi aqua moderate temperatum. Miscebant ergo cum vino aquam, quia hanc κρασιν vinum postulabat. Atque hoc quidem patet, ex 2. Machab. Cap. vlt. verbis vitimis. Dinum per se non placet, nec aqua per se, sed vinum aqua commixtum suavem & delectabilem, gratiam efficit. Si nunc vina tam fortia essent apud nos, vt non viderentur bibenda sine aqua, liceret etiam in Eucharistia aquam cum vino adhibere ex libero vsu, sic interim vt vini naturam aqua non tolleret, non mutaret, sed paululum dilueret atque temperaret. Videtur autem Cyprianus nimium huic consuetudini tribuere. Ait enim: Si vinum sit sine aqua, tum Christus est sine plebe; si aqua sine vino, tum plebs sine Christo. At non potest Christus tam facile a sua Ecclesia divelli: multo enim fortius & firmius vinculum est, quo Christus Ecclesiae suae copulatur. Haecergo figmenta sunt. Adversarius reliqua Patrum suorum testimoniapersequitur, & quaedam affert ex Hilario, Ambrosio, Hieronymo, quae praetermittiquidem possunt, quia nihil ad hunc locum pertinent.
Nam Hi LARIVS, in loco illo, quem vrget Bellarminus, non affirmat aliquod dogma recipiendum esse, quod non sit in Scripturis, sed tan¬ tummodo aliquod verbum vsurpari posse, quod in Scripturis tamen non habeatur. Nam in illo libro respondet Constantino, qui fuit Arianus. Is repudiabat verbum ἐμρίσιον, quia in Scripturis reperiri non potuit. At hoc nihil contra nos valet. Nos enim etiam nova nomina libenter recipimus, modo sint ejusmodi, vt verum Scripturae sensum explicent. Huiusmodi sunt ἐμουσιον, Trinitas, Persona, ὑρισαμλωον, αγυνειος, θεοτόκος, & similia, quae commode sensum Scripturae interpretantur. Sed illa vocabula valde cavenda sunt, quae sunt a Scripturis aliena, cuiusmodi sunt Transubstantiatio, Consubstantiatio, Concomitantia, Obiquitas, & huiusmodi.
AMEROSIVS citatur, in Lib. de iis, qui initiantur myster. Cap. 2. & 6. Ubi ritus in Baptismo servatos explicat, qui nusquam in sacris literis scripti inveniuntur: Idem, Sermone 25. 34. & 36. Quadragesimam aChristo praeceptam fuisse docet: & Epist. 81. ac Sermone 38. ait Symbolum Apostolorum esse Traditionem Apostolicam non scriptam. Respondeo: primo, Non omnia Ambrosij recipienda esse. Nam illum multi veteres & recentes merito perstrinxerunt. Secundo, Scripturarum in rebus necessarijs perfectionem Ambrosius comprobat, vt post faciam manifestum. Tertio. Quod ad istas Traditiones attinet, fateor ritus particulares, quibus olim Ecclesia vsa est in Sacramentis administrandis, non esse in Scripturis diserte praescriptos. Quadragesimam vero esse a Christopraeceptam non docet, sed conjicit aut divinat Ambrosius. Et si Quadragesimam Christus praecepit, eam exemplo suo praecepit, atque hoc Ambrosius voluit. Sic enim ait, Sermon. 34. Rescindis legem, qui exemplum ieiunij Dominici non custodis. Putavit Ambrosius exemplo Christi, tanquam praecepto, Quadragesimae ieiunium sanciri. Non ergo Traditionis authoritate Quadragesimam defendit, sed Scripturarum: atque huc alias etiam Scripturas, admodum inscite detortas, accommodat; veluti quod temporibus Noc quadraginta dierum spatio cataractis coeli apertis aquarum pluviae defluxerint, & quod populum Israeliticum in eremo Moses. quadraginta annis coelesti manna nutrierit, Alias Scripturas in alijs locis simili solertia cumulat. Nonne his Scripturis fretus merito potuit eos omnes accusare contumaciae & praevaricationis, qui legem hanc Quadragesimalis reiunij, pro salute nostra datam, prandendo rescindunt? Quid? nunquam Pontificij per omnem Quadragesimam prandent? Imo quotidie. Non sunt ergo Christiani boni, si credimus Ambrosio. Sic enim Ambrosius habet: Qualis Christianus es, cum Domino ieiunante tu prandes? Sed Joblitus sum, non hoc prandium esse, sed coenam, etiamsi tempore meridiano cibumcapiunt. Sic enim illis placet, vt se pulchra distinctione Ca¬ tholicos comprobent, & prandium in coenam, id est, meridiem in noctem convertant. Egregium pietatis & conscientiae Papisticae speculum. Hos Ambrosius pro Catholicis aut Christianis agnosceret, si suam legem retineret? Iam de Symbolo agnosco Apostolicam Traditionem, sed tamen scriptam. Nulla enim vox est Symboli, quae non in Scripturis reperiatur. Symbolum non immerito Ambrosius Petri clavem vocat, Serm. 38.
HIERONYNVS, in Epist, ad Marcellam, ait Quadragesimam esse Apostolicam Traditionem, & in Dial advers. Luciferianos Ecclesiae consuetudinem agnoscit. Respondeo: De Quadragesima satisfactum est, & consuetudines pias Ecclesiarum quis vnquam reprehendit, aut non magni aestimavit? Sed hae consuetudines sunt liberae, & rerumminime necessariarum. Nam omnia necessaria in Scripturis reperiri Hieronymus docuit, vt suo loco ostendemus.
Iam venio ad AVGVSTINVM, ex quo varia testimonia profert Adversarius. Et primo quidem ex 118. Epist. ad Ianuarium, vbi in hunc modum scribit: Illa autem, quae non scripta, sed tradita custodimus, quae quidemi toto terrarum orbe observantur, dantur intelligi vel ab ipsis eApostolis, vela plenariis Conciliis (quorum est in Ecclesia saluberrima authoritas) commendata atque statuta retineri, sicuti quod Domini passio, & resurrectio, & ascensioins coelum, & adventus de coelo Spiritus sancti, anniversaria solennitate celebrantur, & si quid aliud tale occurrerit, quod servatur ab universa, quacunque se di fundit, Ecclesia. Respondeo: Magnum esse Angustini nomen in Ecclesia Dei, & merito quidem. Sed meminisse debemus hominem fuisse, ac proinde errate potuisse. Et licet hoc loco quidem videatur favere Traditionibus, tamen in aliis locis Scripturae perfectionem acertime defendit, vt postea melius patebit. Sensit enim apertissime, nullum dogma recipiendum esse, quod non Scripturis nitatur. Aut igiturde Traditionibus non necessariis loquitur, aut sibi ipse non consentit. Sed venio ad ipsum locum. Loquitur Augustinus de his Traditionibus, quae pertotum orbem servantur. Illae vero cuiusmodi sunt? Nempe Passionis Domini, ftesurrectionis, Ascensionis, Adventus Spiritus sancti e coelo solennis & anniversaria celebratio. Respondeo: primo, has Traditiones nonita esse magni momenti. Nam sine his Traditionibus omnia possuntefsemteligione nostra salva: non sunt ergo hae Traditiones necessariae: Possumus enim haec omnia de Christi morte, & resurrectione, & ascensione confiteri & meminisse sine vlla certorum statorumque dierum solemnitate. Quanquam non damno morem veterum Ecclesiarum, quae dies hoscefestos libera consuetudine observarunt. Secundo, respondeo, Augusti num nescire, & incertum esse, num istorum dierum observatio ab Apostolis, an a plenatijs Concilijs instituta fuerit: quod satis arguit ignotam esse huius Traditionis originem. At Papistae se certos esse aiunt, ab Apostolis fuisse institutam. Sic illi Augustino hac in re sapientiores sunt. Tertio: respondeo, Augustinum non probare atque evincere, has Traditiones ab Ecclesijs omnibus fuisse servatas. Dicit ille quidem, sed interim non probat, neque omnino probare potuit. Neque enim norat, quid ab Ecclesijs alijs factitatum esset. Vicinae fortasse Ecclesiae hanc consuetudinem servarunt, & non dubium est Hipponenses, & totam Ecclesiam Afric anam servasse. Sed non constabit illi similiter de omnibus alijs Ecclesiis.
At Iesuita has nostras responsiones tollere conatur, & primo quidem probat, non fuisse has liberas consuetudines, quia Augustinus subiungit, Illa quae per loca variantur, esse libera; at quae per totum orbem servantur, esse necessaria. Respondeo: Augustinus vocat varias istas consuetudines. liberas, & eas quae certae sunt, necessarias, sed quomodopad salutem? nullo modo: sed quod necesse esset cuivis, quocunque se conferret, illas serVare, ad vitandam ἀταζίιαν, & scandala removenda. Hoc nos fatemur: verum libera semper conscientia huiusmodi Traditiones servandas esse dicimus, Ium quod nos affirmamus, Apostolos non instituisse hos dies festos, hoc conatur tollere. Brentius ex quarto ad Galatas probat, Apostolos non instituisse, quia Paulus in illo capite reprehendit Galatas, quod facerent discrimendierum. Bellarminus ex Augustino respondet, 119. Epist. ad Ianuarium, Apostolum loqui de iis, qui secundum Astrologorum regulas observant tempora. Respondeo: At Galatae potius ludaizabant, quam Astrologicas regulas observabant, Itaque aliam profert responsionem ex Hieronymo, Chrysostomo, Augustino in eum locum, Illis Patres dicunt damnari illo in loco dies festos ludaeorum, non Christianorum. Respondeo: At scopus Apostoli non minus Papistas impugnat. Disputat enim Paulus contra eos, qui aliquam externam caeremoniam putant ad salutem necessariam esse, & cum fide coniungendam. Hoc si Papistae teneant, contra illos disputat; si non teneant, tum fatentur quod nos volumus, istas Traditiones liberas, non necessarias esse. In eadem Epistola Augustinus de multitudine caeremoniarum in Ecclesia valde conqueritur. Ait enim ita crevisse suotempore caeremoniarum numerum, ut deterior videretur noster status, quam fuit olim Iudaeorum. Si jam viveret & statum Ecclesiae, & caeremoniarum incrementa videret, multo magis id diceret. Socrates, L 5. c. 22. & Soxomen. Lib. 7. c. 19 historiae suae, & August. Epist. 86. pro nobis hac in re aperte faciunt. Scribunt enim, nihil omnino de festis diebus praescripsisse aut Christum, aut Apostolos.
Secundum Augustini: testimonium a Bellarmino contra nos citatum sumitur ex Lib. 2. de Baptism. contra Donatist. cap. 7. & ex Lib. 4. cap. 6 & ex Lib. 4. cap. 24. & ex Lib. 5. cap. 23. Respondeo: Chemnicius recte & satis apposite respondet (cuius ego responsionem amplector) Augustinum in illis locis de iis loqui, qui baptizat: essent ab haeteticis, quorum Baptismum non esse repetendum affirmat. Et quanquam ait Augustinus Traditionem hanc esse, tamen non ait, non esse in Scripturis: immo multis testimoniis idem ex Scripturis probat. Sed Bellarminus multa hic verba frustra facit, & ait non posse hoc sufficienter ex Scripturis probari, ac proinde Augustinum attulisse vndecunque rationes & Scripturas, tamenfundamentum maximum posuisse in Traditione. Respondeo: At Lib. 8. cap. 4. haec verba habet hac de re: Tot ac tantis sanctarum Scripturarum testimonis, &c. Et subiungit, Tam perspicuis rationibus veritatis, &c. Et Lib. 5. cap. 26. ait illud optimum esse, & sine dubitatione faciendum, quod Cyprianus monet, hoc est, recurrendum esse ad fontes Scripturarum. Hic impudentia Bellarmini notanda est. Ait enim Augustinum non probare suam sententiam ex Scripturis, sed referre qua Scriptura Adversarij. conabantur probare contrariam sententiam: quod falsum esse patet. Legimus quidem in Lib. 2. c. 8. Cyprianum fuisse pressum authoritate consuetudinis a Stephano Episcopo Romano, & tamen illi non cessisse. At si tanta esset authoritas consuetudinis, quantam Papistae esse volunt, non debuisset ei resistere. Andradius vero, in Lib. 2. defens. Concil. Trident. diserte ait, Augustinum egisse multis Scripturae testimoniis contra Donatistas. Ex quo sic concludo: Aut erant apposita illa testimonia, quibus vsus est Augustinus; aut non erant apposita. Si erant apposita, tum refellebat Donatistas ex Scripturis, quod Bellarminus negat. Si non erant apposita, tum abusus est ille his locis, & lusit, quod de tanto Patre affirmare iniquum est. Sed aliter adhuc Bellarminus respondet; Augustinum afferre conjecturas ex Scripturis, quae aliquid valent ad veritatem confirmandam, post Concilij definitionem, sed per se non sufficiunt. Qua responsione nihil indignius cogitari potest. Primum enim coniecturae ex Scripturis petitae non modo non sufficiunt ad haereticos refellendos, sed ne momentum vllum habent. Et plus suae causae Augustinus nocuisset, si conjecturas solum attulisset. Sed Augustinus, Lib. 5. c. 4. aperte testatur se testimonss Scripturae maximis, & perspicuis rationibus veritatis niti. Et Lib. 5. cap. 23. scribit esse contra mandatum Dei, vt venientes? ab haereticis baptizentur, si iam illic baptismum Christi acceperint, quia Scripturarum testimoniis non felum ostenditur, sed plane ostenditur, &e. Bellarminus ait Chemnicium in hoc loco citando mala fide vsum esse. Quamobrem? Quia illa verba (Scripturarum testimonis plane ostenditur) non referuntur ad superiora, sed ad sequentia, scilicet multos Christianos baptizatos in Ecclesia perdere charitatem, & tamennon perdere baptismum. Sed in hoc loco pessimam fidem praestitit: Nam Augustinus probat pugnare cum mandato Dei, vt qui ab haereticis baptizati sunt, & posti ad Ecclesiam Catholicam veniunt, iterum baptizentur, quia Scripturarum sanctarum testimoniss non selum ostenditur, sed plane ost enditur, multos Pseadochristianos, quanquam non habeant eandem charitatem cum sanctis, baptismum tamen communem habere cum sanctis. Quis non videt Augustinum haec multa & aperta Scripturarum testimonia, quibus ostenditur posse baptismum incolumem sine charitate remanere, ad illam causam confirmandam adhibuisse, quam contra Donatistas defendebat, Venientes ab haereticis non esse baptizandos, quia haeretici baptismum retinere possunt, etsi charitatis naufragium fecerunt? Deinde, si Augustinus non nisi conjecturas ex Scripturis attulisset, num sic loquutus fuisset, tot tantisque Scripturarum testimoniss, & perspicuis rationibus veritatis intelligi, Christi baptismum non fieri cuiuslibet hominis perversitate perversum? & alibi, Quia Scripturarum sanctarum testimoniis non solum ostenditur, sed plane ostenditur? & alibi, cum Cypriani sententiam laudat, monentis recurreendum esse ad fontem, id est, Scripturam, illud testimonium adducit, Vnus Deus, vnum baptisma, &c. & deinceps alias Scripturas commemorat? Postremo, si hae conjecturae non valent, nisi post Concilij definitionem, tum non valebant, quando ijs Augustinus pugnabat contra Donatistas. Adhuc enim nihil hac de re fuerat in Concilio contra Donatistas definitum.
Postea profert Bellarminus testimonium ex INNOCENTIO, in prima Epistola ad Decentium. Sed hoc testimonium Innocentii, & illud quod sequitur Leonis, Bellarminus in Editione omisit, quae tamen inmanuscriptis dictatis habentur. Respondeo breviter. Primo. Illae Epistolae Decretales nullius momenti, nullius fidei, nullius authoritatis sunt. Secundo, Dico erravisse illum Innocentium in Traditionibus suis, vt constat ex Augustino, Lib. 2. contra lulian. c. 2. & alibi. Tertio: Affirmo frivolas esse & inanes illas Traditiones, quae in illa Epistola recensentur, cuiusmodi sunt, osculum pacis non esse dandum ante confecta mysteria, Confirmationem ab Episcopo celebrandam esse, vbi ait se non audere enuncia¬ re verba Confirmationis, ne mysterium prodere videatur. At quaenam illa, quaeso, tam mystica verba sunt? scilicet, Confirmo te signo Crucis, & ungo te chrismate salutis, in nomine Patris, Filij, & Spiritus sancti. Haec iste ausus scilicet non est proferre. Quamobrem?
Postea ex LEONEtestimonium profert, Serm. 6. de Quadragesima, & alibi. Respondeo primo, Leonem in eo erravisse, quod dixetit Apostolos jejunia instituisse, quae non sunt ab illis instituta. Secundo, Dico non observari iam a Papistis jejunia illa, quae Leo tradidit. Nam meminit ille jejunij quartae & sextae feriae. At Papistae quarta feria ieiunare non solent. Atque haec ad Patrum testimonia respondisse sufficiat.
On this page