Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 2
DHimum ωρολεγλμσνον erit, de multitudine sensuum Scripturae, quos varios esse, Patres statuerunt; nempe historicum, quem etiam Grammaticum vel literalem dixerunt, κl ωἀπολογιαν, και ἀναλογίαν, και¬ θροειαν De hac quadruplice Scripturae interpretatione, vide August. lib. de Vtilitate credendi, cap. 3. vbi ait historicum sensum esse, cum docetur quid scriptum, aut quid gestum sit, quid non gestum: καν αἰπολογίαν, vero Scripturas explicari, cum ostenditur quid qua de causa vel factum, vel dictum sit: καν αναονίαν vero, cum vtriusque Testamenti congruentia postenditur: καν αξηγνειαν, cum docetur, non ad literam esse ac cipienda quaedam quae scripta sunt, sed figurate intelligenda. Alij vero alias mystici sensus species recensent, nempe sensum Tropologicum, Allegoricum, Anagogicum, de quibus multa apud Origenem legimus & alios. Iesuita vero hos omnes sensus in duas species distribuit; in historicum nempe seu literalem, & mysticum seu spiritualem, Historicum vero seu literalem eum esse definit, quem verba ipsa immediate prae se ferunt, mysticum vero seu spiritualem, qui alio refertur, quam verba ipsa sonant: atque hunc vel Tropologicum, vel Anagogicum, vel Allegoricum esse ait. Thomas Aquinas, prima parte Summae, prima Quaestione, & Art. 10. ex Gregorio, Lib. 20. Moral. cap. 1. ait hoc solius Scripturae proprium esse, non aliorum authorum, vt non modo voces, sed & res ipsae aliquid significent: atque hoc ait significari per librum illum, cuius mentio sit Ezech. 2. 10, & Apocalyps. 5. 1. qui intus & extra scriptus fuit. Verba Gregotija Thoma citata sunt huiusmodi: Sacra Scriptura reliquas scientias ipsoloquutionis suae more transcendit, quia vno eodemque sermone, dum gestum, narrat, prodit mysterium. Nazianzenus literalem sensum corpori, mysticum vero ac spiritualem animae confert. Iesuita alia similitudine vtitur. Quemadmodum verbum Dei genitum (inquit) duas naturas habet, alteramhumanam & visibilem, alteram vero divinam & invisibilem: sic Dei verbum scriptum duplicem habet sensum, alterum externum, hoc est, historicum seu literalem: alterum internum, hoc est, mysticum seuspiritualem. Deinde, sensum istum spiritualem triplicem esse statuit, nempe Allegoricum, Anagogicum, & Tropologicum, quemadmodum & alios statuisse supra dictum est. Ista nos non omnino reiicimus. Concedimus enim esse αξεγθεία, esse ἀναγονας, esse etiam Θοπολονία in Scripturis: sed negamus interim hos multos esse ac varios Scripturae sensus, Affirmamus enim vnicum esse verum, proprium, ac genuinum Scripturae sensum, ex verbis vere intellectis orientem, quem literalem dicimus: allegorias vero, topologias, & anagogas, non varios sensus, sed varias ex vno sensu collectiones, vel varias vnius sensus applicationes seu accommodationes esse contendimus.
Quod vero ait Iesuita, literalem sensum eum esse, quem prae se ferunt verba immediate; id falsum est. Tum enim quis, quaeso, erit literalis sensus horum verborum, Psal. 91. 13. super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem ac draconem? Si enim ille sit literalis horum verborum sensus, quem verba prae se ferunt, idque immediate, ostendant leonem, quem Christus conculcaverit, ostendant aspidem vel basicum, super quem ambulaverit, Aut ergo literalis ille sensus non est, quem verba imme diate prae se ferunt, quod vult Iesuita; aut certe verba ista nullum habent literalem sensum; quod non audet affirmare. In omni enim Scripturae loco hos omnes supenores sensus inesse affirmant. Deinde quis erit illorum verborum sensus literalis, quae habentur Esal. 11. 6. 7. 8. & 657. vltimo versu? ubi ait Propheta fore, ut lupus cum agno habitet, & pardus cum hoedo ac cubet, vt vitulus, leo, & ovis simulmorentur, vt vitulus & vrsus simul pascantur, &c. Nemo certe potest ostendere, vbi & quando hoc Propheticum vaticinium juxta literam impletum fuerit, si cum literalem huius loci sensum esse statuamus, quem verba immediate prae se ferunt. Denique, si lesuitica haec literalis sensus definitio vera sit; quem quaeso literalem sensum habebunt illa Christi verba, Math. 5. 29. 3o. Si oculus dexter te offendat, erue eum: Si manus dextera te offendat, abscinde eam? Origenes quidem alibi nimium mysticus & allegoricus, haec verba secundum literam interpretatus est sed inepte. Ille ergo sensus non est literalis, quem verba immediate prae se ferunt, quemadmodum Iesuita definit, sed ille potius qui ex ipsis verbis, sive proprie, sive figurative sumptis, nasciti, Si vero oratio fuerit figurata, non sic exponenda est, quemadmodum verba statum & imme diate sonant. Atque id Alphonsus de Castro videtur affirmare, Lib. 1. contra haeres. Cap. 3. vbi literalem sensum melius definit, quam lesuita, vtsit nimitum huiusmodi, quem aut voces, aut res vocibus expressae significant. Exempli gratia, sensus literalis horum verborum (Semen mulie¬ ris conteret caput serpentis) hic est, nempe, Christus debellabit Satanam, eiusque vim omnem ac potentiam franget & comminuet, etsi Diabolus ipse quidem nec serpens sit, nec caput habeat.
Quod ad tres illos sensus spirituales attinet, ineptum certe est dicere, tot esse sensus Scripturae, ad quot verba ipsa transferri & accommodari possunt. Etsi enim verba varie accommodari & applicari possunt, nempe vel Tropologice, vel Allegorice, vel Anagogice, vel alio aliquo modo; non tamenob id sunt varij sensus, variae interpretationes, & explic ationes Scripturae, sed sensus tantum vnus est, idemque literalis, qui varie potest accommodari, & ex quo varia colligi possunt. Apostolus quidem ad Galat. 4. 24. historiam illam de duabus vxoribus Abrahami Allegorice, vel Typice potius, de duobus Testamentis interpretatur: ait enim disertis verbis, ἀτνα δειν αλληορυυθνα, &c. at ibi non statuit duplicem esse sensum illius historiae, alium historicum, alium allegoricum, sed ait tantum, posse istam historiam allegorice accommodari ad institutum suum, & ad rem illam illustrandam, quam in manibus haber at. Quamvis revera in verbo (ἀληγορημζυα) κατυχρισις est, quia historia illa non allegorice, sed typice a Paulo eo in loco accommodatur: aliud autem est, Typus, aliud allegoria. Est ergo illius Scripturae vnicus tantum sensus, diteralis nempe, seu Grammaticus. Veruntamen & totus integer sensus. non est in verbis proptie sumptis, sed pars in typo, pars in reipsa, quae gesta fuit. In altero horum, seorsim & per se considerato, pars tantum sensus continetur: ex vtrisque vero simul coniunctis, plenus ac perfectus sensus absolvitur. Atque idem de omnibus illis locis sentiendum est, in quibus Scriptura aliquid allegorice interpretatur. Ex quibus intelligimus, vnicum esse verum ac genuinum Scripturae sensum, literalem nempe, seuGrammaticum, sive ex verbis proptie sumptis, sive ex verbis figurate intellectis, sive ex vtrisque oriatur: allegoricas vero expositiones non esse varios sensus, sed varias tantum accommodationes & applicationes Scripturae. Atque huiusmodi quidem allegoriis possumus interdum vtiliter & cum fructuvti ad delectandum, non autem ad vrgendum, praecipue quando Scriptura allegorice explicat aliquid: alioqui in allegoriis excogitandis parci esse debemus. David pugnavit cum Golia: Davidtypus fuit Christi, Golias Diaboli. Haec ergo Davidis pugna eiusque victoria, ad Christi cum Satana pugnam illiusque victoriam significandam typice accommodari potest. Sic & eandem etiam historiam allegorice accommodare quis potest in hunc modum: David Goliam superavit: sic nos affectiones superate debemus, quae Giganteo more in no¬ bis pugnam exercent contra Spiritum Dei, Fateor haec quidem vera esse, & commode dici posse: absurdum autem esse dicere, aut hunc aut illum esse illius historiae sensum. Atque haec de allegoriis.
Tropologia vero multo minus novus sensus viden debet: quia ex ipsis verbis necessario aperteque fluit, atque adeo ex ipso contextu colligitur. Est enim nhil aliud, quam ethica Scripturae tractatio, quando scilicet ex Scripturis aliquid colligimus, quod faciat ad vitam instituendam, & mores informandos, quodque in vita communi locum habeat: vt, Abraham exigua maniquinque Reges superavit; ergo nec multitudini militum confidendum est, nec desperandum in paucitate. Sic David ocio deditus, amore captus est, atque ita in adulterium incidit: ergo nobis ocium fugiendum est. Sic Noah cum esset ebrus, nudus obscoene iacuit, atque ita ludibrio habitus est filio suot ergo ebrietas cavenda est, ne in dedecus & incommoda incidamus. Sic bovitrituranti os non obligabis: ergo ministri alendi sunt, iisque necessaria suppeditati debent. Id enim Paulus ex illis verbis colligit, 1. Cor. 9. 9. & 1. Tim. 5. 18. Sic Petrus in aula Pontificis Christum negavit, egressus doluitierco malorum hominum consortium est fugiendum. Hoc etiam interpretandi modo vsus est Christus, Matth. 12. 41. 42. vbi ad ipsos Iudaeos, quium illi praesentes aderant, Ninivitarum resipiscentiam statim audito lona, & longum iter Reginae Sabae ad Salomonem, accommodat. In hac tractatione, & huiusmodi admonitionum atque exhortationum diductione, pars maxima ministerij versatur: Ista autem omnia & huiusmodiex ipsis verbis fluunt & concluduntur. Non est ergo iste sensus novus, varius, atque alienus ab ipsis verbis, sed vnus plane atque idem cum sensu literali.
De typo seu anagoge similiter iudicandum est, in Psal. 95. Deus ait, Iuravi eos non ingressuros esse in requiem meam. Ibi requies intelligi potest tum de terra Canaan, tum etiam typice de regno coelorum. Regnum enim Cananaeum fuit typus regni coelorum. Non tamen ideo duplex sensus est: sed cum signum ad rem signatam refertur, apertius exprimitur, quod in signo latebat. Quando a signo ad tem signatam progredimur, non novum sensum afferimus, sed quod in signo latuit, in lucem apera tam producimus. Cum vero de signo per se loquimur, partem tantumsen sus exponimus: sic etiam cum rei signatae tantum mentionem facimus: sed cum sit mutua relatio inter signum & rem signatam, tum totus & integer sensus proponitur, in similitudine quadam & convenientia positus. Paulus 1. Cor. 10. 11. ait. Haec autem omnia typice eveniebant ut, τυποι, σνλζανον iκεινοις, &c. Sensus loci est, oportere nos veteris populi Iudaici gesta ad nostram institutionem ac commodare, vt illorum exemplo nos moniti, discamus Deo placere, idololatiriam, aliaque peccata fugere, non ve sensum (nescio quem) novum & spiritualem colligamus ex islis omnibus. Nam etsi hic spiritualis sensus est, non tamen alius est, sed vere literalis. Nam hunc sensum litera ipsa fundit, vi similitudinis aut argumenti. Iudei peccantes puniti funt: nos ergosi peccamus similiter, poenas quoque similes perferemus, ac Deo persolvemus. Iudaeorum poenam nobis Deus tanquam in tabula depictam proposuit, quam perpetuo intueremur. Illi quidem multa unxa habebant, nubem, transitum per mare, aquam ex Petra, Manna: quae omnia pijs erant symbola rerum coelestium. Sicut aqua ex petra manans populum languentem refecit, & Manna pavit; sic nos Christus recreat & conservat: sicut illi erant nube circunfusi, & in medijs maximi matis fluctibus constituti, sic pij omnes. Christi sanguine abluuntur. Haec illis sacramenta erant, eaque pij sic intelligebant. Quando ergo haec literaliter de rebus ipsis, spiritualiter de donis caelestibus exponuntur, non facimus duos diversos sensus, sed persimilitudinis explicationem signum cum re significata comparamus, & sic verum atque integrum verborum sensum proferimus. Sic in nostris sacramentis non duo sensus sunt, literalis, & mysticus; sed vnicus, in signorum rerumque comparatione ac coniunctione positus. Vt corpora lavantur aqua, sic animae purgantur sanguine Christi: vt corporapane vinoque recreantur, sic nos toti carne & sanguine Servatoris nostrisustentamur. Sic ex illis τυmκois Paulus colligit; Si Iudaei ob sceleta sua perierunt, nos etiam peribimus, si eadem peccata commiserimus. Non duplicem sensum ibi Paulus tradit, sed ex iis, quae in populo Iudaico evenetunt, exemplum sumit ac proponit, ex quo Gorinthios, vt sibi caveant, monet. Simplex ergo Scripturae sensus est literalis: Nam quia multa consequuntur ex verbis Scripturae recte intellectis, ideo multos sensus fingere, amentiae est. Dici illa quidem possunt corollaria seu consectaria quaedam, ex verbis recte intellectis fluentia; novi autem ac diversi sensus nullo modo. Atque hoc quidem videtur Thomas Aquinas ipse vidisse, cum inprima parte Summae, prima Quaest. Art. 10. sic scribat: Quia sensus literalis est, quem author intendit, author autem sacrae Scripturae Deus est, qui omnia simul suo intellectu comprehendit; non est inconveniens, si etiam secundum literalem sensum in una litera Scripturae plures sint sensus. Cum ergo ille sit sensus Scripturae, & literalis, quem Spiritus sanctus intendit, quocunque modo colligatur; certe si Spritus sanctus sensum tropologicum, anagogieum, vel allegoricum alicuius loci intendebat, hi senlus non alij omnino sunt, quam literalis, quemadmodum nos Thomas diserte monuit. Sic Alphonsus de Castro, Lib. 1. contra haereses, cap. 31. Sensum parabolae, inquit, qui intra literalem circumsepire voluerit, non abs rei fecerit. Atque haec de primo ωρολεγρμλνῳ.
Secundo loco notandum & animadvertendum est, ex sensu duntaxat literali, firma, valida, & efficacia argumenta sumi posse; id quod Adversarij etiam ipsi concedunt. Sequitur ergo illum tantum esse genuinum Scripturae sensum, non alium. Nam ex genuino ac proprio sensufirmum semper argumentum sumi potest. Cum ergo ex renquis illis sensibus non possint firma argumenta colligi, constat eos non esse veros ac genuinos sensus. Ergo Tropologia, & Allegoria, & Anagoge, si veri sensus sint, literales sunt. Ratio vero, cur ex literali sensu firma semper ducantur argumenta, haec est, quod constat semper illum esse Spiritus sancti sensum, qui ex ipsis verbis elicitur: sed non ita certi sumus de quovis mystico sensu, nisi quando id nos ipse Spiritus sanctus docet. Exempli gratia, scribitur Oseae, 117. 1. Ex AEgypto vocavi filium meum: & Exod. 12. 46Oε illius non confringetis. Priorem locum de populo Israelitico, posteriorem vero de agno Paschali intelligi satis constat. Quis iam auderet ista ad Christum transferre, & accommodare, nisi Spiritus sanctus id prius fecisset, & nobis mentem ac sententiam suam declara sset? nempe filium in priore loco non populum modo Israeliticum, sed & Christum significare; & os in posteriori loco non agni illius tantum, sed & Christi intelligi. Qui tantum de populo Israelitico, & de agno Paschali, illos locos interpretantur, partem tantum sensus afferunt, non totum sensum: quia totus sensus de signo & re ipsa simul intelligendus est: consistit enim in accommodatione signi ad signatum. Hic tamen non diversi sensus sunt, sed vnus emergit sensus integer. Argumentandum autem est ex sensuliterali. Hinc tritum illud ac vulgare dictum, Metaphoricam & Symbolicam Theologiam non esse argumentativam: quod Thomas, in loco supra citato, ex Augustino probat, Epist. 48. contra Vincentium Donatistam, & Hieronymus, in 13. cap. Matth. Hinc etiam Dionysius ille Areopagita ait quo- dam in loco, mysticam Theologiam non arguere. Hac de re Alphonsus copiose disserit, lib. 1. cap. 3. & Andradius ait, Lib. 2. Trident. Defenseseasum literalem solum suppeditare argumenta ad religionis dogmata confirmanda
Tertium ωρλλερομηνον est, non esse afferendos privatos aliquos sensus, & privatas interpretationes, sed huiusmodi, quae cum mente, sententia, & dictamine Spiritus sancti conveniant. Is enim Scripturarum author: est: ergo aequum est in interpretanda Scriptura eum sequi. Hoc concedunt Adversarij. Nam & aperta ratio cos convincit, & locus etiam ille, qui habetur 2. Pet. 1. 20. id satis ostendit, vbi Petrus ait Scripturam nullam esse iδίας ττελυσεως. Sed quis est sensus Spiritus sancti? quae eius menest ac sententia, cum qua omnes nostrae interpretationes congruere ac convenire debent? Nam in eo tota Controversia sita est. Iam ergo ad disputationem veniendum est.
On this page