Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 5
ARGVMENTVM primum sic instituo: Hi libri de quibus contendiAmus, non fuerunt conscripti a Prophetis: Ergo non sunt Canonici. Syllogismus integer eiusmodi est: Omnes Canonici Iibri veteris Testamenti scripti sunt a Prophetis: Nullus horum librorum scriptus est a Propheta aliquo: Ergo horum Librorum nullus est Canonicus. Partes huius syllogismi confirmandae sunt, Maior apertis Scripturae testimonijs nititur. Scripturam veteris Testamenti Petrus vocat λόρον ωρορνlικον. 2. Pet. 1. 19. [Nam perλόγον scripturam intelligi, constat ex Luc. 3. 4) & ωροριιειαν, ibid. ver. 20. & Paulus vocat χαρας ωροριτικας, Rom. 16. 26. Zacharias sacerdos ait, Sicut loquutus est per os αγιον ωροριλον, qui a seculo fuerunt. Luc. 1. 70. Intelligit autem Deum in Scripturis Propheticis loquutum, esse. Sic epuloni Abrahamus respondit: Habent Mosen & Prophetas, id est, libros Scripturarum, Luc. 16. 39. & alibi Lucas ait, Exorsus a AIoses & omnibus Prophetis interpretabatur eis in omnibus Scripturis ea quae de ipsos scripta erant. Luc. 24. 27. Sic Rom. 1. 2. Hic videmus Scripturas onmes. in Mosis & Prophetarum libris inveniri. Apostolus ad Hebraeos ait Olin Deus varie loquutus est per Prophetas, Heb. 1. 1. Erant ergo Prophetae illi, omnes, per quos Deus ad populum suum loquutus est. Atque huc pertinet quod Apostolus ait, Ecclesiam aedificatam esse in fundameto Prophetarum & Apostolorum, Ephes. 2. 20. Hoc fundamentum significat doctrinam Scripturarum a Prophetis & Apostolis editam, cui Ecclesia innititur. Christus ait, Oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis, & Prophetis, & Psalmis de me: & statim sequitur, Iunc aperuit eis mentem, viintelligerent Scripturas. Luc. 24. 44. 45. Agrippae regi Paulus ait, edicis τὸis ωρορηταις, Credis Prophetis, hoc est, Scripturis? Act. 26. 27 & quando cum ludaeis rem habuit Romae, eis persuadere conatus est, ex lege Mosis & Prophetis. Act. 28. 23. Ex his testimonis colligimus, quod in Maiore, positum est, verissimum esse, Omnem veteris Testamenti Scripturam a Prophetis conscriptam atque promulgatam fuisse. Atque eiusmodi multa sunt, vnde concludi possit, nullam esse partem veteris Testamenti, quae non ab aliquo Propheta prodierit. Animadvertendum autem est, aliquando Prophetarum, aliquando Mosis vel Legis, & Prophetarum, aliquando Mosis, Prophetarum, & Psalmorum nomine, veterem omnem. Canonicam Scripturam declarari. Sic contra Cresconium Grammat. Augustinus: Non sine causa tam salubri vigilantia Canon Ecclesiasticus constitutus est, ad quem certi Prophetarum & Apostolorum libri pertineant. Lib. 2. cap. 31. & alio in loco, Demonstrent Ecclesiam suam, non in rumoribus eAfrorum, sed in praescripto Legis, in Prophetarum praedictis, in Psalmorum cantibus, hoc est, in omnibus Canonicis sanctorum librorum authoritatibus De Vnit. Eccles. cap. 16. Et alibi, Lege hoc in Lege, in Prophetis, in Psalmis. De Majore satis multa diximus, ad Minorem accedimus.
Et hos quidem libros, contra quos disputamus, minime conscriptos aut Ecclesiae propositos fuisse a Prophetis, nimis certum & perspicuum est. Primum enim omnes confitentur, Malachiam fuisse vltimum Prophetam Iudaeorum, inter quem & Iohannem Baptistam nullus omninoPropheta intercessit. At qui libros istos scripserunt, ij post Malachiam plerique sine dubio vixerunt, quod de Ecclesiastici & Machabaeorum. scriptore manifestum est. Et hoc ne ipsi quidem Aduersarij inficiari possunt. Deinde, libri isti scripti non fuerunt lingua Prophetica, quae fuit lingua Canaan, & lingua Ecclesiae propria. Si vero Prophetae, qui erant Ecclesiae Israeliticae doctores ac magistri, eos libros scripsissent, sermone patrio & Prophetico, non peregrino & Ecclesiae ignoto, vsi fuissent in scribendo: quod nemo sanus negabit. At plerosque istorum non Hebraica lingua, sed Graeca, scriptos fuisse, & Patres affirmant, & Papistae concedunt, & res ipsa comprobat: de reliquis deinceps videbimus. Postremo, si libri isti fuissent a Prophetis conscripti, tum iis Christus vsus fuisset vt testibus suis. At nullo horum testimonio Christus vnquam vsus est, aut ipsius Apostoli. Atque hoc est quod Augustinus ait de libris Machabaeorum, Iudaei non habent hanc Scripturam sicut Lecem, & Prophetas, & Psalmos, quibus Dominus testimonium perhibet vt testibus suis. Lib. 2. cap. 23. contra Gaudent. Epistolam. Christus nullum testimonium his libris perhibet tanquam testibus suis: Ergo non sunt: hi testes Christi satis idonei ac fide pleni: essent vero, si quidem Prophetici essent. Nam Scripturae omnes Canonicae ac Propheticae deChristo testantur, iisque Christus vt testibus suis praeclarum testimonium perhibet, quando ait, Scrutamini Scripturas, & quando tam multa. horum librorum testimonia adhibuit. Sic Hieronymus; eAd Hebraeos revertendum, unde & Dominus loquitur, & Discipuli exempla praesumunt: Praefat. in Paralip. Non esse autem Propheticos hos libros, post luculentius disseremus.
ARGVMENTVM secundum: Hi libri non fuerunt recepti ab Ecclesia Israelitatum: Ergo non sunt Canonici. Syllogismus eiusmodi contexipoterit: Omnes veteris Testamenti Canonicos libros vetus Ecclesia Hebraorum recepit & approbavit: Hos illa Ecclesia non recepit: Ergo hi non sunt Canonici. Propositio maior certa est, & facile demonstratur. Primum enim, si partem aliquam Testamenti Dominici Ecclesia illa respuisset, praesertim tam magnam, maximi sceleris & sacrilegij rea extitisset, atque hoc illi crimen, aut Christus ipse, aut eins Apostoli obiecissent. Si enim reprehensi ludaei sunt, quod male Scripturas intellexerunt. maiorem illam & graviorem sublatae Scripturae reprehensionem minime effugissent. Est enim multo magis improbum & nefarium tollere libros Scripturae, quam eosdem in quibusdam locis male interpretari. Sed Iudaeos nunquam Christus, nunquam Apostoli, nunquam vlli accusarunt, quod Canonem ipsum sacrorum librorum minuetint ac convulierint. Imo vetus illa liraelitatum Ecclesia omnes quidem Canonicos libros recepit, & summa cura fideque servavit. De quo lege quid apud Eusebitum, Lib. 3. cap. 10. Iosephus scripserit: atque hoc authoritate etiam ipsius Scripturae confirmatur. Apostolus enim ait, ludaeis commissia ac tradita fuisse ταλόγια το θεη, oracula Dei, hoc est, Scripturas, Rom. 3. 2. Unde discimus, apud Ecclesiam Iludaeorum depositum a deo suisse exiium illum sacrae Scripturae thesaurum, ab eaque esse receptum ac custoditum. Quam sane ludaeorum in conservandis sacris libris diligentiam atque fidem, Augustinus Epist. 3. & 59. alijque omnes praedicant Praeterca, Si anonici libri tam multi a vetere Ecclesia ludaeorum non modo non recepti, sed etiam rejecti fuissent, tum illud sequeretur, multos libros Canonicos fuisse a nulla prorsus Ecclesia receptos. Nam nulla erat anter Christum alia Ecclesia, praeterquam illa ludaeorum. Si ergo damus illam Ecclesiam quae fuit tota etiam, & sola Ecclesia eo quidem tempore, libros Canonicos rejicere potuisse, tum Ecclesiam errare posse manifestum est, quod Papistae nisi inviti non concedent. Nonne autem insignis perror est, non modo non agnoscere & suscipere sacros codices. sed etiam respurre atque e librorum θεοπνευσςον Canone extrunere? At ludaeorum. tota Ecclesia hos reiecit, quod assumptum fuit in Minore, & omnium. atrum, etiam Papistarum confessione confirmari potest. Nam omnes intelligunt hos libros nunquam receptos fuisse in Canonem Hebraeorum. Et quod Bellarminus ait, Lib. 1. cap 10 hos libros habere testimonia Ecclesiae Apostolicae, & Apostolos declaravisse hos libros esse anonicos, vnde verum esse constabit? Apostoli nunquam horum librorum testimoniis vtuntur, nec aliquid proferri potest, vnde aliquam hisce libris tributam esse ab Apostolis authoritatem intelligamus. Enimvero cum Caletanus in Comment. in 1. Cor. 12. affirmaret eam solam esse sacram ac divinam Scripturam, quam Apostoli aut scripserunt, aut approbarunt, reprehensus est a Catharino in Lib. 1. Annotat. hoc nomine, eoque in loco suae reprehensionis Catharinus asseruit Ecclesiam quosdam libros recipere vt Canonicos, quos nec scriptos ab Apostolis, nec approbatos esse constet. Ridiculum vero est, quod Canus asfert, non rejectos fuisse, sed non receptos. Nam certe si hos libros Iudaei non receperunt, quid aliud fecerunt, quam plane reiecerunt? Deum; qui non recipit, reijcit: sic Dei verbum non recipere, recusare est & rejicere. Qui non est mecum, contra me est: & qui non colligit mecum, dissipat. Luc. 11. 23. Tum quomodo illa Ecclesia aut recipere, aut non potius rejicere potuit libros aliena lingua conscriptos? Summa vtriusque argumenti haec est: Hi libri non sunt a Prophetis scripti, nec ab Ecclesia Israelitica recepti: ergo non sunt Canonici.
ARGVMENTVM tertium: Possunt in his libris singulis quaedam inveniri, quae libros ipsos minime Canonicos esse arguant: quod argumentum firmissimum est, ex librorum ipsorum natura & ingenio petitum. Atque hoc ex sequente tractatione melius constabit, quando ad librorum particularem examinationem deventum fuerit, ex qua libros hos omnes, qui nunc in quaestionem vocantur, non esse vere Canonicos, erit satis manifestum.
On this page